13.07.2015 Views

Messalina - WJEC

Messalina - WJEC

Messalina - WJEC

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

VIat <strong>Messalina</strong>, numquam solutior luxu, adulto autumnosimulacrum vindemiae per domum celebrabat. urgebanturprela, fluebat vinum. feminae pellibus accinctae adsultabantut sacrificantes vel insanientes Bacchae; ipsa crine fluxothyrsum quatiebat, iuxtaque Silius hedera vinctus,cothurnos gerens iaciebat caput, strepente circum procacichoro. ferunt Vettium Valentem, cum in praealtam arboremper lasciviam ascendisset, ceteris interrogantibus quidaspiceret respondisse tempestatem ab Ostia atrocem - sivecoeperat ea species, seu forte lapsa vox postea inpraesagium vertit.510VIInon solum rumor interea, sed undique nuntii ad<strong>Messalina</strong>m contendunt, qui Claudium omnia cognovisse etvenire promptum ultioni adferrent. igitur <strong>Messalina</strong>Lucullianos in hortos, Silius dissimulando metui ad forumdigrediuntur. illa tamen, quamquam res adversaeconsilium eximerent, ire obviam et aspici a marito statimconstituit, quod saepe ei fuerat subsidium; misitque utBritannicus et Octavia in complexum patris irent. atqueinterim, tribus omnino comitantibus - tam repens eratsolitudo - postquam per urbem pedibus ivit, vehiculo, quopurgamenta hortorum eripiuntur, Ostiensem viam intrat.nullam misericordiam civibus commovit quia flagitiorumdeformitas praevalebat. et iam erat in aspectu Claudiiclamitabatque ut audiret Octaviae et Britannici matrem.Narcissus tamen obstrepuit, Silium et nuptias referens;simul codicillos libidinum indices tradidit, quibus visusCaesaris averteret. nec multo post urbem ingredientiofferebantur liberi, sed Narcissus amoveri eos iussit.510154 <strong>WJEC</strong> Level 2 Latin Literature Unit 9542

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!