12.12.2012 Views

464. 1017, abril 26.

464. 1017, abril 26.

464. 1017, abril 26.

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

— 110 —

463. 1017, enero I.

Audegario y su esposa permutan con el abad Guilart dos piezas de viña sitas

en el término de "Palacio Avuzido" por un alodio que fué del difunto

Witesindo, más una onza dc oro cocido.

REGESTA: MAS, Taula, 333; Notes, iv, 242 (n. cccxci).

A. C. A., Cart., f. 54, n.° 197.

In nomine Domini. Ego Audegarius et uxori mee Argeleva, quem vocant

Wisila, comutatores sumus vobis domno Witardi, abbati, el fratres vestros monacos.

Manifestum est enim quia comutamus vobis pecias ii de vinea quod

habemus in comitatum Barchinona, in terminio de Palatio Avuzido; qui nobis

advenit per nostra comparacione vel per quacumque voce. Qui affrontat ipsa

i. pecia de vinea: de parte circii in vinea de Seniofredo et de Olserga, et in

vinea de s. Cucuphati, de meridie et de oriente sive de occiduo in vinea de

s. Cucuphati vel de predicta Olserga. Et alia pecia affrontat: de parte circi et

de oriente vel de occiduo in terras et vineas de s. Cucuphati, de occiduo similiter

in terra de s. Cucuphati et in vinea de Ermemiro. Quantum istas affrontaciones

includunt, sic comutamus vobis ipsas ii pecias de vinea pro ipsas

voces quod s. Cucufas habebat in ipsum alaude qui fuit de qd. Witesindi, simul

cum uncia i. a de auro cocto quod nos vobis insuper apposuimus, totum placibile

sicut bene convenit inter nos et vos, et sicut in nostra resonat scriptura comutacionis

quod vos nobis fecistis. Que vero predictas pecias ii de vinea, quod

nos vos comutamus, de nostro iure in vestro tradimus dominio et potestate,

cum exiis et regressiis earum. Quod si nos comutatores, aut ullusque homo,

qui contra hac comutacione venerit ad inrumpendum, non hoc valeat vindicare,

sed componat aut componamus vobis ipsas pecias ii de vinea in duplo cum

omni inmelioracione sua, et in antea ista comutacione firma permaneat modo

vel omnique tempore.

Facta ista comutacione fe (sic) kal. ian., a.° xxi." regnante Roberto, rege.

S.+ m Audegarius; S + m Argeleva, quem vocant Wisila, nos qui ista co

mutacione fecimus et firmare rogavimus; S.+ m Stephanus; S + m Guistramiro,

ss.; Bernardus, presbiter; S + m Cixila, presbiter.

S + m Gelmirus, presbiter, qui hoc scripsi ct die ss. et anno quod supra.

464. 1017, abril 26.

Acta del juicio celebrado en el Palacio Condal de Barcelona cerca de unas

tierras yermas situadas en "Kaldarium", entre Adalaidis, viuda de Guillermo

de San Martín, y el Monasterio. No pudiéndose probar la posesión

se asignó al Conde Ramon, y este la dono al Monasterio. Pero antes el mismo

abad Guitart las había dado a Isimbcrto (véase doc. n.° 449), el cual no

cuido de dicha tierra, por lo que se aconsejó al abad que buscase un sujeto

que la edificase (26 de junio 1012).

— III —

A consecuencia de esta decisión el abad sobredicho establece estas tierras

a Bonet para que edifique una torre o casas, dando al Monasterio la

mitad del diezmo o primicia dc los frutos que se cosedien.

Dicho documento se halla en dos folios diferentes del Cartulario, que llamaremos B y C.

Este no termina. Las variantes irán al margen inferior de la impresión. El documento consta de

dos partes, el juicio propiamente dicho y el establecimiento. No hallándose el fmal de C, creemos

que la fecha sería igual que en B, y la adoptamos, aunque MAS publica este mismo estiblecimiento

bajo dos números y dos fechas. Publicamos el juicio con la fecha de esta concesión

para no separar lo que podría llamarse una notitia del documento propiamente dicho, y bajo la

fecha de éste.

EDIT. : CARRERAS, Lo Montjuich, ap. vii.

REGESTA: RIBERA, Gcnealogía, 40.— BALARI. Orígencs, 30, 31, 35, 72, 162, 289, 308,

310, 317, 339, 371, 405, 421, 423, 438, 442, 497, 509, 615, 616, 618. — MAS, Taula, 489; Notes,

iv, 241-5 (núms. cccxc y cccxcii).— CARRERAS, Lo Montjuich, 337-8. — HINOJOSA, El regimen,

38-7. — PUIG Y CADAFALCH, L'arquitectura, ii, 2." parte, 441. — ABADAL, Els preceptes,

184. — ROVIRA, Historia, iv, 182, 234.

B: A. C. A., Cart., f. 83 v, n.° 317.

C: Id., f. 85, n.° 318.

Notum sit cunctis hominibus quod in anno Domini xvi." post millesimum, era liiii a post [1]

millesimam, anno xx.° regnante Roberto, rege Franchorum, vii. idus marcii, venit quedam femina,

nomine Azalaudis [2], uxor que fuit qd. Gilelmi castri s. Martini, agens vicem filii sui

Bernardi, in minoribus annis constituti, intus in civitate Barchinona, in comitali palacio, causavitque

cum Guitardo, abbate s. Cucuphatis, ob causam terre hereme quam prescriptus abbas

proclamabat esse iuris sui cenobii et ipsa Azalaidis [2] asserebat esse eam melius sui iuris et

filii sui quam s. Cucuphatis. Unde prenotatus Guitardus ostendit privilegia que pape Romenses

fecerant, sive preceptura regis Francie aecclesie 3 s. Cucuphatis ob recordacionem rerum

diversarum quas per collaciones multorum fidelium prescripta aecclesia 3 possidebat, ex quibus

multe auctoritates scripturarum videbantur et multe imparebant [4]. Pars autem prenotate petitricis

dicebat quoniam predicta herema 5 sua erat propter vocem apprisionis quam ipsa dicebat

que facta fuerat a quodam potente Galindo, avo predicti filii petitricis. Fuit sane hec contencio

orta, sicut dictum est, ex terra herema ubi dicitur ipsum Caldarium et ex eius terminis, sive

ex aliis spaciis terre multis hereme. Ad quam audienciam presidebat inclitus princeps [6] Raimundus,

Borrel [7], comitis proles, et coniux eius Ermessindis, suique nobiles, Deusdedit Barchinonensis,

presul, Borrellus Ausonensis antistis, Gondeballus Bisorensis, Ugo Cervilionensis,

Geribertus Supiratensis, Odolardus, vicecomes Barchinone 8 , Seniofredus Riorubensis, et iudices

Bonusfilius Marchus et Guifredus, levita, Ausonensis, et Vivas sacer, et alii nobiles viri, et

mire magnitudines vulgaris populi. Ventum est autem ut perlegerentur privilegia et precepta

et perquirerentur voces petentis, nec inventum est quis primum predicto cenobio promulgatam

terram heremam dedit, nec inventum est supranominata ecclesia possedisse eam, sed per multa

annorum curricula herema permansisse. Etenim a parte petitricis non est inventum quis ipsorum

aut eorum unde prefatam vocem successionis se habere dicebant umquam ullam possessionem

in ipsa terra habuisse, sed similiter per multa annorum inveterata curricula erema permansisse

et sine possessoribus solitaria. Propterea iudicatum est in ipso iudicio melius et verius

esse hec terra iuris principalis sicut et cetera spacia heremarum terrarum | quam aut | f. 84

ipsius iuris que hoc petebat, aut iuris supra meminiti monasterii. Idcirco conclamatum est ab

omnibus pennanere debere hec terra, cum his que infra eius terminos sunt, in potestate principis

Raimundi, sicuti et mansit; sed ille, compulsus timore Domini, concessit atque donavit

prenotatam terram heremam cum aliis terrarmn positionibus, cum omnibus que infra illorum

terminos sunt iuri et dominio et in potestate s. Cucuphatis et serviencium ei, simul cum coniuge

sua Ermesinde et filio suo Berengario. Sane notum sit et hoc quod in istius pagine noticie inter

reliqua a iudicibus exaratum est et a super scriptis iuris roboratum et condamatum. Ante enim

quam prescriptum celebraretur placitum et predicta terra herema donaretur atque contraderetur

sive firmaretur a principe cum uxore sua et filio in iure et potestate prelibati cenobii, suprascriptus

abbas Guitardus fecerat cartam cum suis fratribus monacis, cuidam homini Isimberto

ex prefata terra ad condirigendum ad opus sui monasterii et ad opus edificatoris. Quam etiam

cartam Raimundus, princeps supralibatus, nesciens hanc terram esse sui iuris firmavit illi ad

— 112 —

condirigendum. Postquam autem in postmodum per supra meminitum placitum et iudicium

recognovit hanc terram cum suis terrninis esse sue vocis et iuris prefixo anno donavit eam et

tradidit simul cum aliis rebus et cum ipsis stagnis et omne quod infra predicte terre terminos

est, in potestate et dominio atque iure prefati cenobii, una cum uxore sua et filio. Unde patet

invalida esse ipsa carta donacionis precaria, quia in ipso tempore quo facta fuit non erat hec

terra iuris s. Cucuphatis; propterea abbas ipsius ecclesie non potuit exinde facere cartam

ullius definicionis aut donacionis. Etenim ex altero modo invalida esse dicenda est prefata

donacio, quia ipse priuceps Raimundus inscius firmavit eam quam nesciebat res unde confecta

erat ipsa carta esse sui iuris. Patet autem cunctis iudicibus et eloquentioribus quia postquam

s. Cucuphatis cenobium adquisivit a principe prescripto, sicut in ipso precepto vel privilegio

resonat, iam dictam terram possunt facere et iudicare servientes ipsius ecclesie et abbates,

sicut et faciunt de aliis munificentiis illius ecclesie. Igitur quia necesse est edificare castela et

municiones facere in marchiis eremis et in solitariis locis contra paganorum insidias, et quia

ipse Isimbertus non condirexerat ipsam terram, sed erema et solitaria remansit, consiliatum

iussumque est supranotato Gitardo, abbati, et fratribus suis cenobicis, ab indole comitissa Ermesisinde

et a filio suo Berengario, comite, et a viris subter scriptis, ut inquirerent talem virum

qui in servicio Dei et s. martiris Cucufatis edificasset et condirexisset ipsam heremam terram,

sicuti et requisierunt, et illi per hanc precariam donacionis cartam ad condirigendum ita dederunt.

Ego, in Dei nomine, Guitardus, misericordia Dei s. Cucuphatis cenobii abbas

Octavianensis, et fratres mei cenobite,. donatores sumus tibi, Boneto, qui vocaris

Bernardus. Manifestum est enim quia donamus tibi terram heremam

nostre Matris Ecclesie s. Cucuphatis ad edificandum ibi turrem sive domos sive

aliud quod melius tibi visum fuerit, in loco quo dicitur Stagnum Servidini,

sive in aliis locis infra terminos supter scriptos de ipso Caldario. Et est predicta

terra in comitatu Barch., in terminio de ipso Caldario; advenit iam dicte

ecclesie per donacionem Raimundi, comitis, qd., coniugisque eius Ermessindis

et filii eius Berengarii, comitis. Et habet terminum prenominata terra: a parte

orientis in termino castri s. Stephani, quod dicitur Castelletum, a parte meridiei

intus in ipso mari, a parte occidentali in ipsa villa quam nuncupant Oztor,

et vadit per ipsum aragallum unde aqua decurrit tempore pluviarum usque in

ipso mari, a parte circii habet terminum ad fontem quem nuncupant de ipsa

Vite, vel in ipsa Guardia de ipsis coconibus sive in ipso monte quem dicunt

Eschena Rosa. Quantum iste affrontaciones includunt et isti termini ambiunt

donamus tibi pretaxatam terram et omnia que infra istos terminos sunt | f. 84 v

ad faciendum ibi edificium, sicut superius insertum est; in ea videlicet ratione

et ordine ut non liceat tibi aut posteritati tue hoc quod tibi donamus vindere

aut inalienare seu in alias personas transferre, sed tu et omnis posteritas consanguinitatis

tue sub patrocinio s. Cucuphatis et abbatis, qui hodie est ibi, vel

qui in aliquo tempore ibi fuerit, hoc quod tibi donamus teneas et teneat, possideas

et possideat, et de ipsis decimis sive primiciis que exierint de prememorata

terra per aliquam laboracionem sive per studium aliquod, medietatem

habeat et possideat s. Cucuphas sive eius servientes, aliam vero medietatem

tue posteritas consanguinitatis tue teneas et teneat, possideas atque possideat

per istum nostrum donitum et per tuum edificium, simul cum ipso castro in

patrocinio s, Cucuphatis quod tu ibi cum argento et auro s. Cucuphatis condirexisti,

sive cum aliis edificiis que tu ibi feceris. Et non facias de hoc quod

tibi donamus aliquam hostem aut alium exequium tu aut posteritas tua aut alii

qui ibi habitaverint, sed tantum custodiam et gardam facias vel faciant de ipso

castro, et non habeas licentiam aut habeat posteritas tua exinde aut ibi patronum

sive seniorem facere, nisi me presentem Guitardum, abbatem, aut suc-

-113-

cessores meos. Quod si mala gens consurrexerit adversus istum castrum, et

medietas frugum tua non potuerit habundare ad custodiendum vel defendendum

predictum castrum, de alia medietate frugum quam nos ibi retinemus ad

nostrum opus licentiam habeas, tu et posteritas tua prendere tantum et accipere,

cum quo possit defendi et custodiri predictum castrum, dum ipsa necessitas

ibi fuerit. Quod si nos donatores, aut alius successorum nostrorum, vel

aliquis homo utriusque sexus, contra donacionem hanc venerimus, aut venerit

ad inrumpendum, non hoc valeamus aut valeat vendicare, sed componamus aut

componat tibi vel posteritati tue, mancusos ccc de auro cocto et placibile, et

in antea ista donacio firma permaneat omnique tempore.

Facta ista donacio vi.° kal. madii, a.° xxi.° regnante Roberto, rege Franchorum.

Witardus, gratia Dei abba, ss.; Widisclus, monachus, ss.; Csofredus, monachus;

S + m Senderedus, presbiter et monachus; Ansulfus, monachus;

S + m Sesmundus, monachus; S + m Miro, monachus; S + m Moratone,

monachus; S + m Remundus, presbiter et monachus; S.+ m Baroni, monachus;

Enneg, monacus; Wifredus, monachus; S + m Miro, monachus;

S + m Bonefilius, monachus; S + m Odo, monacus; S + m Odgarius, monachus;

S + m Odgarius, monachus; S + m Vivas, monachus; S + m Ioannis Guilelmus,

monacus; S + m Oddo, monachus; S + m Miro, monachus; S+m Vives,

monachus; S + m Ioannes, monacus; Willelmus, monachus, ss.; Vuadamirus,

monacus, ss.; S + m Falcucius, monachus; Argimirus, monachus; Cixela, monachus,

ss.; Sesgutus, monachus; Vincemalus, monachus; S + m Bonushomo,

monachus; S + m Sendredus, monachus, et Tedricus, monachus;

S + m Wivas, monachus; S + m Laurencius, monachus, ss., nos qui

istam donacionem fecimus ob consilium et iussu domne Ermessindis

comitisse et principis nostri Berengarii, comitis, et firmavimus, et a supterius

scriptis viris firmari rogavimus, et prescripto susceptori tradimus; + Ermessindis,

gratia Dei comitissa, que hanc scripturam donacionis corroboravi cum

filio meo Berengario, comite, meoque consilio et primatum nostrorum facere

iussi et firmavi cum novi eam editam fuisse ad utilitatem s. Cucuphatis, et sine

dampno aut fraude suceptorisi; + Berengarius, gratia Dei comes et marchio;

S + m Gifredus, Midionensis; S + m Sancius, Luparensis; S + m Amatus, Gerundensis;

S + m Raimundus, proles Geriberti; S.+ m Mironis, frater istius

Raimundi; + Petrus, episcopus + ; S + m Guilelmus, Castro Vetulensis; Girallus,.

ss; S + m Borrellus, gratia Dei episcopus ac si indignus; + Fulcus,

levita; Vuifredus, levita, qui et iudex sub ss.; S+m Poncius, cognomento

Bonusfilius, clericus et iudex, nos iudices qui hoc edidimus, et per ordinacionem

nostram competentem terminum dedimus ex terra herema Turri quam

Isimbertus fecit in terra s. Cucuphatis per ordinacionem supramemorate donacionis

quam Guitardus, abbas, fecit illi Isimberto, et omnes terras ad culturam

perductas, et omnia edificia et laboraciones que in circuitu iam dicte turris

sunt ad terminum illius reservavimus. Cetera autem, sicut hic scriptum est,

ordinavimus; S + m Poncius, cognomento Bonusfilius, clericus et iudex, qui

hec scripsi cum literis, superpositis in versu xxvi. ubi dicit "in patrocinio

s. Cucuphatis" et ss. sub die et anno prefixo.

1, xiii, C. — 2, Adalidis, C. — 3, ecclesie, C. — 4, imperabant, C. — 5, herma, C. — 6, princebs,

C. — 7, Borrelli, C. — I, preter, C. — 8, acaba C. ,

— 114 —

465. 1017, mayo 26.

Susana con sus hijos venden a Company Forts unas casas, corrales, tierras y

frutales que poseían en Olérdola, en Senabre, por cuatro mancusos.

A. C. A., Monacales, perg. San Cugat, n.° 133 (ol. 83).

[In nomine Do]mini. Ego Sussanna, femina, et filio vel filia sua, id est,

Iuvencio, et Livolo, femina, vinditores sumus tibi Compangnus Forts per anc

scriptura || vindicionis nostre vindimus tibi chasas cum curtes, cum solo et superpossito

et ipsas foveas qui infra sunt, et terra, culta et erma, et ipsa trila

cum || fichulneas et aliis pomiferis qui ibidem sunt, et ipso Pedric, totum nostrum

proprium quod abemus in comitatum Barq., in terminio de || Olerdula,

in locum que vocant ad ipsa Senabre. Qui nobis advenit ad me Sussanna per

mea comparacione, et ad nos infantes per ienitori nostro, vel per || quacumque

voces. Qui affrontant ec omnias: de parte orientis in via vel in rocha, de meridie

in terra de Adalbergha, de occiduo in terra de Goanne || vel in ipsa rocha

sive in via, de circii similiter in via vel in terra de Lunes. Quantum infra istas

afrontaciones includunt, sic vindimus tibi ipsas ec omnias || quod superius

ressonat, ab integrum, cum exio vel regressios suos in propter precium manchosos

iiii; et est manifestum. Quem vero predictas chasas cum curte, cum

|| solo et superposito,, et ipsas foveas qui infra sunt et terra culta et erma et

ipso verdeghario et ipso petricio, que vobis 1 vindimus de nostro iuro in tuo

tradimus || dominio et potestatem ab omnem integritatem, a proprio. Quod si

nos vinditores a[ut] ullusque omo qui contra ista vindicione venerit pre

inrumpendum, aut nos vene || rimus, non oc valeat vindicare, sed componam,

aut componamus vobis ipsas ec omnias quod superius ressonant in duplo cum

omnem stiam inmelioracione, et in an || tea ista vindicio firma permaneat omnique

tempore.

Facta ista vindicione vii.° kal. iunii, a.° xxi.° regnante Radeberto, reie.

S + m Sussana, || femina; S+m Iuvencio; S + m Livolo, femina, nos qui

ista vindicione fecimus et firmare rogavimus; S + m Seniofredus; S + m Molanegho;

|| S + m Rodallo. ||

S+m Salomon, presbiter, qui ec scripsit cum litteras fusas in verso i, ss.

die et anno quod supra.

1, nobis, orig.

466. 1018, marzo 29.

El conde Ramón Borrell y su esposa confirman a San Cugat el alodio de

Santa Oliva, añadiendo los alodios "Moia y Albiniana" y otros predios.

REGESTA : MAS, Taula, 551-2; Notes, iv, 245-6 (n.° cccxciii). — CARRERAS, Lo Montjuich,

344. — ABADAL, Els preceptes, 194.

A. C. A., Cart., f. 111, n.° 373.

In Dei nomine. Ego Raimundus, gratia Dei comes, simul cum coniuge mea

Ermessindis, comittissa. Donatores sumus Domino Deo et s. Cucufati martiris

— 115 —

Christi; donamus, et confirmamus, simulque contradimus ipsum alodem que

dicunt s. Oliva cum ipsa ecclesia, cum decimis et primiciis, et ipsum alodem que

vocant Caldario, simul cum ipsis stagnis, et cum decimis et primiciis, et cum

terminis qui resonant in preceptis vel privilegiis supralibati martiris, id est, in

longitudine de Villa Domenio ad orientem usque intus in ipsa maris altitudine,

simul cum ipsos stagnos, et in latitudine de ipsa Guardia de Bagnarias usque

in Villa que dicunt Domabuis. Et adicimus inde sicut vadit per ipsa Guardia

de ipsis coconibus, et inde ascendit per ipsum montem que dicunt Eschena Rosa

sicut aqua vergit contra mare usque ultra ipsam villam que dicunt Oztor, et

vadit per ipsum aragallum petrosum unde aqua discurrit tempore pluviarum

de Eschena Rosa, vel de ipsos puigos vel montes qui in circuitu ipsius aragalli

sunt, et vadit subtus ipsa villa que dicunt Ventos, sicut aqua vergit usque intus

in ipso mari. Adicimus autem in huius conlacionis kartule alodem vocitatum

Moia vel Albiniana quod qd. Adalbertus Domino Deo et s. martiri Cucufati

concessit, donavit atque dimisit per suum testamentum cum illarum finibus et

terminibus et universa illorum pertinencia, propter remedium anime sue. Hec

omnia donamus Domino Deo et cenobio supralibato, et omnes voces nostras

quas in suprascriptis alodibus vel locis diversis habemus per vocem parentorum

nostrorum sive voce principali vel per omnes voces, in iure et dominio prephati

cenobii firmamus et transfundimus propter remedium animarum nostrarum

et propter Dei amorem et propter gubernacionem filiorum nostrorum

integriter et sine diminucione.

Acta est hec donacio sive augmentacio iiii.° kal. aprilii, a.° xxii.° regnante

Roberto, rege,, filio qd. Ugonis.

+ RAIMUNDUS, gratia Dei chomes; + HERMESSINDIS, gratia Dei chomitissa,

nos qui hec omnia suprascripta donamus et confirmamus Domino Deo et

iam dicto cenobii sicut suprascriptum est; S + m Gondeballus, Monsboi et Besora;

S + m Odolardus, vicescomes; S + m Guifredus Midionensis; S + m Suniefredus

Barral; S + m Guitardus Taraval; S + m Raimundus Matrona;

S + m Ugo Cervilionensis; S + m Geribertus Subiratensis.

Guifredus, levita, qui hec conlacionis sive augmentacionis scripsi et sub ss.

die et anno quo supra.

467. [1018], marzo 22.

Testamento de Seniofredo dejando varios legados a los lugares y personas que

se determinan en el mismo testamento.

Como en otros casos en que existen el testamento y la publicación del misrao, las fechas

son anómalas. Mn. Mas se dió cuenta y lo hizo constar en una nota (Notes, iv, 251), conservando

la fecha 1021. Nosotros admitimos la data de la ejecución del mismo (n.° 468), creyendo

que quizá los dos números romanos expresivos de las unidades estarían juntos y el copista

podría haberse equivocado leyendo v en lugar de ii. En esta hipótesis también podría adoptarse

para ambos el año 1021.

REGESTA: MAS, Notes, iv, 251 (n.° CDIV).

A. C, A., Cart., f. 343, n.° 1004.

In Dei nomine. Ego Seniofredus iaceo in egritudine, sana mente, integro

consilio, spero in misericordia Dei et timeo ne michi veniat repentina casu mor-

— 116 —

tis mee et ideo tam iubeo testamentum de rebus meis fieri decrevi ut quiquid

subternixum fuerit firmum permaneat homnique tempore. Et ideo rogo et mando

ut sint elemosinariis, id est, Bonushomo, faber, et Bonucio et Osberto precipio

namque vobis elemosinariis meis, ut si mors michi ubique advenerit, aut

antequam alium testamentum faciam, sicut in istum inveneritis roboratum

firmum permaneat omnique tempore. In primis vindere faciatis ipsa mea ereditate

de ipso alaude quod abeo in Palaciolo, et ipsum precium donare faciatis,

sicut ego vobis iniungero, et vindere faciatis semodiata i de vinea et quarterada

i de terra, et emat Bonucio mancusos iii; et concedo ad domum s. Cucufatis

parilio i de vacas et mancusos iii; ad ipsa canonica mancusos iii, et ad

domum s. Stefani, vaca i cum vitulos ii in eorum edificia, et modiata i de

vinea, in tale conventum ut semper teneant ipsi clerici qui ad ipsi altario serviunt.

Et si nullus vivens ominum voluerit evadere de manu illorum, licentiam

abeant aprehendere propinquis meis aut elemosinariis meis de vindere, et ipso

precio donare fecissent pro anima mea et vindere faciatis semodiata i de vinea

que est ad ipsa serra, et ipso precio pro anima mea; et concedo ad Cixelane,

sacer, ipsa vinea quod emi de Remeser [1] et ad Bernardus presbiter mancusos

i, et concedo ad nepota mea Olserga, barilio i et cubelo i, et ad Sevigia

sextarios iii de ordeo; ad Bonushomo, faber, cubo i, et ad fratri meo Osberto

concedo ipsos meos domos cum solos et superpositos, cum ianuas et macerias,

cum ipso balumbario, et terras et vineas et ipso mulino cum rego et caputrego

et ortos cum arboribus cum vitas; quantum abeo vel habere debeo, totum ab

integrum, in tale conventum, ut in vita sui teneat, et post mortem suum ad

domum s. Cucufati remaneat, totum ab integrum; et ipsa mea hereditate, que

michi tetigit de mater mea, de ipsa vascula, et Osberto dare faciat ad elemosinarios

meos mancusos i et vaca i, sextarios x de ordeo, kaficios iiii de vino,

et modiata i de vinea, quod ego iam habeo scripta ad domum s. Stefani, et

concedo ad filia de Oliba de Caselas sextarios n de pesos ad filio de Rodullo,

ove i ad Beliac, exada i ad Guademar, sextario i ad Bels, sextario i, et

vindere faciatis tonnas n et ipso precio pro anima mea; ad Oliba capra i cum

cabrida, et per absolucione de ipsa fosa mea et de matre mea, mancusos ii

per ipso ciminterio, mancuso i; ad Osberto relias ii, exadas ii, parilio i de

portadores; aliut quod remanet in pane et vino, in capras, et oves, et porcos

in omnia et in omnibus, quantum invenire potueritis donare faciatis pro anima

mea in ecclesias et in sacerdotibus.

Facto testamento xi.° kal. apr., a.° xxv.° regnante Roberto, rege.

S + m Seniofredus, qui isto testamento feci et firmare rogavi; S + m Guilielmo;

S+m Belido; S + m Bels.

Ss. Bernardus, presbiter, scripsit cum litteris emendatas sub die quod supra,

et annoque.

r. Remefer, Cart.

— 117 —

468. ioi8, abril 10.

Publicación sacramental del testamcnto de Seniofredo.

REGESTA : MAS, Notes, iv, 246 (n.° cccxciv).

A. C. A., Cart., f. 344, n.° 1005.

Condicione sacramentorum a quorum ex ordinacione residebat sacerdotem

Cixelane et iudicem Bonushomo, et in presentia Seniofredus et Augerio et

Bonifilio et Giscafredo et Guilielmus +et+ Recemir et Boveto et Egone et

aliorum bonorum hominum qui ibidem aderant. Testificant testes prolati quas

proferunt homines is nominibus: Bonushomo, faber, et Bonucio, et Osberto,

qui sunt elemosinarii de qd. Seniofredus ad conprobandam suam elemosinam

ante predicto sacerdote vel iudice. Et hec sunt nomina testium, qui testificant,

sicuti et iurant, id est: Guilielmus et Belidus et Bellus. Iurandi autem dicimus,

in primis per Deum Patrem omnipotentem et per Iesuchristum filium eius

Sanctumque Spiritum, qui est in Trinitate unus et verus Deus et hunc locum

veneracionis s. Stefani martir, cuius basilica sita est in comitato Barch., in locum

vocitatum Palatio Audito, supra cuius sacrosancto altario as conditiones manibus

nostris continemus vel iurando contangimus, quia nos suprascripti testes scimus

et bene in veritate sapemus et de presente ibi eramus et oculos nostros vidimus

et aures nostras audivimus ad ea hora quando iacebat qd. Seniofred in ipsa

egritudine unde obiit; sic nos videntes vel audientes comendavit vel iniunxit

omnem suam elemosinam ad predictos suos elemosinarios, ut dare fecissent

omnem suam pariter in unum. Et precepit eis ut si de ipsa egritudine mortuum

fuisset, sicut et fuit, plenam potestatem abuissent ad distribuere omnem

suam elemosinam, sicut ille iniunxit per suum verbum et per suum testamentum.

In primis iusit vindere ipsa sua ereditate de ipso alode quod ille

abebat in Palaciolo et ipsum precium donare fecissent, sicut ille eis iniunsit.

Et iussit semodiata i de vinea et quarterada i de terra et emat Bonucio mancusos

iii. Et concessit ad domum s. Cucuphatis parilio i de vacas, et mancusos

iii; ad ipsa canonica de s. Eulalia mancusos iii; et concessit ad s. Stefani

vaca i cum vitulos n in eius ornamenta, et modiata i de vinea in tale conventum

ut semper teneant ipsi clerici qui ad illi altario serviunt; et si nullus

viventis hominum evadere voluerit de manu illorum, licenciam abeat propinqui

eorum aut elemosinariis suis aprehendere et vindere, et ipso precio donare

fecissent pro anima sua; et iussit vindere semodiata i que est ad ipsa serra

et ipso precio pro anima sua, et concessit ad Cixelanus, sacer, ipsa vinea quod

emit de Remserio et cubo i; ad Bernardus, presbiter, mancuso i; et concessit

ad nepota sua Olserga i barrilio i et cubel i; ad Sesvigia sextarios iii de

ordeo; ad Bonushomo, faber, cubo i; et concessit ad fratri suo Osberto ipsum

suum alaudem, id sunt, terras.et vineas, casas et curtes, solos et superpositos,

ortis, ortales, pratis, aquis ductus et reductus et ipsos arbores et vitis qui infra

sunt et ipso columbario simul cum ipso molendino, cum rego et capudrego,

totum ab integrum, in tale conventum ut ipse teneat quantum vivus erit, et

post mortem suam remaneat ad s. Cucuphati, totum ab integrum; et ipsa vascula,

que illi tetigit de matre sua ipsa sua ereditate, et iam dicto Osberto donare

fecisset; ad suos elemosinarios mancuso i et vaca i et sextarios x de ordeo;

— 118 —

et caficios iiii de vino, et modiata quod ille habebat scripta ad s. Stefani. Et

concessit ad filia de Oliba sextarios ii de peso; ad filio de Rodlando ovem i ;

ad Belido exada i; ad Guademir, sextario i de ordeo; ad Bels, sextario i. Et

iussit vindere tonnas ii et ipso precio pro anima sua; ad Oliba capra i cum

suo filio et per absolucione de ipsos tumulos, suum et de matre sua, mancusos

ii; per ipso ciminterio mancuso i. Et concessit ad iam dicto Osberto,

reias ii, exadas ii, parilio i de portadores; alium vero quod remanet in pane

et vino, tam de vetere quam de novo, et oves, et capras, et porcos, in omnia

et in omnibus quantum invenire potueritis donare fecissent pro anima sua in

ecclesias sive in sacerdotibus. Et cum hec ordinavit adhuc erat loquela plena

et memoria integra, et postea sua voluntas mutata numquam fuit, sic obiit de hoc

seculo. Nos vero qui sumus elemosinariis iuramus in Deum et propter Deum,

quia quantum isti testes testificant in istum iuditium verum est, et in ista scriptura

nulla fraus nec male ingenio hic inpressa non est, sed secundum testamentum

de ipsius conditori sic est factus vel editus, et ea que scimus, recte et veraciter

hoc testificamus atque iuramus per super ancnixus iuramenturn in Domino

iiii.° idus aprili, anno xxii.° regnante Roberto, rege.

S + m Bonushomo ; S + m Bonucio ; S + m Osberto, nos qui sumus elemosinarios

et hunc iuramentum iuramus; S + m Belido; S + m Guilielmus; S + m

Bells, nos testes et hunc iuramentum iuramus; S + m Seniofredus; S + m Audegario;

S + m Bonifilio; S + m Cixlane, presbiter, ss.; Bonushomo, levita,

qui et iudex.

Ss. Bernardus, presbiter, scripsit ss. die et anno quod supra.

469. 1018, julio 11.

Giscafredo y su esposa Filmera venden al abad Guitart unas tierras que poseen

en Tiana, en el término llamado "Dardam", por un mancuso y medio.

REGESTA : MAS, Notes, iv, 246-7 (n.° cccxcv).—AESBICHER, Études, 137.

A. C. A., Cart., f. 312, n.° 936.

In nomine Domini. Ego Gischafred et uxor mea Filmera, femina, vinditores

sumus tibi Guitardo, aba, et fratres tuos monachos ad opus domum s. Cucufati

martir cenobii, emptores. Per hanc scriptura vindicionis nostre vindimus

vobis terra culta vel erma cum trilia et arbores tam fructos mittentes quam

vacuos, cum vitis et extravitis et rochas, mobiles vel inmobiles, nostrum proprium,

qui est in chomitato Barch., in Marelima, in termine de parrochia s. Cipriani

martir Tizana, vel in terminio que dicunt Dardan. Advenit nobis per

comparacione vel per quacumque voces. Et affrontat ehc omnia iam nominata:

de circi in strada publica, de oriente in terra de Maior vel eres, de meridie in

terra de Undisclo, de occiduo in t[or]rente qui exiit de ipsa villa. Quantum infra

istas affrontaciones includunt, sic vindimus vobis ipsa omnia prenotata ad predictum

domum s. Cucufati, totum ab integrum, cum exios et regressios earum,

in precium manchoso i et medio. Et nichil de ipso precio aput vos emtores non

remansit; et est manifestum. Quem vero predicta terra culta vel erma et trilia

cum arbores tam fructos mittentes quam vacuos, cum vitis et extravitis, et

— 119 —

petras, mobiles et immobiles, et aurundines, que vobis vindimus, ad predictum

domum de nostro iure in vestro tradimus dominio et potestatem, ab omnem

integritatem, a proprio. Et si nos vinditores, aut ullus homo, ista vindicione

inrumpere temptaverit, non hoc valeat vindicare, set componat aut componamus

vobis ipsa omnia superius inserta in duplo cum omnem illorum inmelioracione,

et in antea ista vindicione firma permaneat omnique tempore.

Facta carta vindicione v idus iulii, a.° xxii. regnante Robertus, rex.

S + m Gischafredus ; S + m Filmera, femina, nos qui ista vindicione fecimus

et firmare rogavimus; S + m Undisclo; S + m Moratone; S + m Borrello.

S + m Unufredus, sacer, qui ista vindicione scripsit die et anno quod

supra.

470. 1018, octubre 21.

La condesa Ermesinda y su hijo Berenguer dirimen una cuestión movida por

el abad de San Cugat contra Seniofredo de Rubí, a causa de unas tierras que

habían sido de Filmera.

A. C. A. Monacales, perg. San Cugat, n.° 137. Copia de 1421.

In Dei Nomine. Ego Ermesmdis, comitissa, et filius meus Berengarius,

marchio comes Barchinone, essemus adfuit ante nos Guitardus, abbas s. Cucuphatis

cenobii Octaviani proclamasse de quodam procere nostro Seniofredo

Riorubensi eo quod iniuste retinebat alaudia que iure debebant [esse] s. Cucuphati.

Unde nos, collectis nostris primatibus, videlicet Deusdedit episcopo

Barch., et Odolardus vicecomite huius civitatis, et Raimundo Montecathano

et Ugo Cervilionensi, Gondeballo Bisorense, Ermengaudo episcopo

Orgellitane sedis, necnon et Raimundo, comite Palliarensi, cum multis

aliis idoneis viris, necnon et Oliagario, abbate s. Felicis [Gerunde] et Seniofredo

Barale et Mirone Ostalensi comitante illicho totum vulgi [mira] multitudinis

legaliter audivimus eos dirimentes nostro iudice Bonofilio Marcho causas

negociorum; sed dum iuste discuteremus hoc negocium, protulit iam dictus

abbas scripturas confectas; unam venditionis quam Seniofredus iste causator

fecerat Odoni, abbati s. Cucuphatis precessori suo, ex alaudibus cuiusdam

Filmere, femine, unde intentio erat inter illos, et alteram donationis quam

hec Filmera, femina, fecit domino Deo et s. Cucuphatis {martiris} ex omnibus

alaudibus que habebat intra terminos de castro Riorubei, unde iste Seniofredus

noster vicarius erat. Etenim ex istis scripturis patuit quia quid ex alaudibus

iam dicte Filmere, femine, fuit totum incunctanter iuris ecclesie Dei sanctique

Cucuphatis est secundum ordinationem nostrarum Legum Gotharum. Proinde

cum ad fines legitimos hoc negocium ductum fuisset et Seniofredus iam dictus

victus legaliter extiterit, non habens quid vocis sue iuste proponeret, visum

fuit nobis consulentibus nostris suprafactis idoneis proceribus, ut hec que sancta

Dei ecclesia adquirebat in nostra comutacione, acciperemus et alaudia nostra

seu fiscales res que subter terminatas prememinite ecclesie s. Cucuphatis daremus

ne intencio moveretur inter servientes sancte Dei ecclesie et hunc iam dictum

vicarium primatumque nostrum sive illius successores propter hoc quod hec

— 120 —

alaudia que usque nunc iniuste tenuit Seniofredus intra castellaniam predicti

castri Riorubei sunt inmutatim divisa, sicuti prompto animo damus et facimus.

Donamus namque domino {Deo} et ecclesie s. Cucuphatis alaudia nostra seu

nostras res fiscales que habemus in comitatu Barch., in termino de Riorubio et

de Terracia et de Cerdaniota et de Cercitulo et de Aqualonga usque ad [ipsam

aquam] de Canalibus sicut in his affrontationibus continetur. Afrontant autem:

de parte orientis in Vallesica, et sic graditur [terminant] usque ad Montem

Gallinarum, et [de parte] meridiei afrontant in strata Calciata, et sic pergit

usque ad ipsam aquam de Canalibus, de occiduo autem in medio flumen Riorubei,

et de circi [in ipsa] serra ubi est ipsa casa Morene, femine, et sic graditur

usque ad ipsum Mugalem et usque ad s. Quiricum. Quantum iste afrontationes

includunt et isti termini ambiunt, id est, de ipsa aqua de Riorubio usque

ad transactas supradictas afrontationes, excepta paraliata de terra et insula que

est ad s. Petrum, [videlicet terras] cultas et heremas, casas et curtes, casalibus

atque curtalibus, arbores omnis generis stirpes, aquas, petras, paschua, molina

et molinaria, cultum et [incultum], quicquid dici vel nominari potest, quod sit

de ipso fevo de Riorubeo et de ipso alode de Filmera, simul cum {ipso} mulino

et orto et terra quod fuit de Filmera iam dicta et de Richilde et de Bernardo

filio suo, sic donamus domino Deo et ecclesie s. Cucuphatis cenobite

propter alia sua alaudia sicut [que fuerunt Guitardi abbatis]

que nos iam recepta habemus in nostra potestate, sicut in nostra comutacione

resonat et de nostro iure [in iure] et dom[inio ] ut servientes

ipsius faciant exinde sicut et de aliis rebus ecclesiasticis faciunt servitia

atque oblaciones [sive censum] que ... prescriptis alaudibus

rint pro suo iure deffendant et exinde quod voluerint faciant. Quod si nos

comutatores aut aliquis homo utriusque sexus contra istam comutationem venerimus,

aut venerit ad inrumpendum, non hoc valeamus, aut valeat vendicare,

sed componamus aut componant predicte ecclesie hoc quod illi comutatione donamus

in duplo, et hoc firmum permaneat omnique tempore.

Facta fuit hec comutacio v.° id. oct., a. xxii. regnante Roberto, rege.

+ Ermesindis, gratia Dei comitissa, nos qui hanc comutacionem fecimus et

firmare rogavimus; S + m Seniofredus Barales (?), qui victum recognoscens

in supradicti negocii causis huic comutationi et testes firmare rogavimus et

annui; S + m Guillelmus de Montaniola.

471. 1018, noviembre 1.

"Trasegoncia" y su hijo hacen donación al Monasterio de un alodio sito en

"Aqualonga", reservándose el usufructo, pagando al Cenobio una libra de

cera todos los años.

REGESTA: MAS, Taula, 290; Notes, iv, 247 (n.° cccxcvi).

A. C. A., Cart., f. 20, n.° 50.

In nomine Domini. Ego Trasegoncia, femina, cum filio meo Guadamaro,

levita. Nos simul in unum donatores sumus s. Cucuphati cenobio, sito in loco

vocitato Octaviano, alaudum nostrum proprium, id est: terras et casas et vi-

— 121 —

neas, qui nobis advenit per successionem qd. Aguilfo, presbitero, vel et per

quacumque voces. Que est prefixa omnia in comitatu Barch., in terminio de

Aqualonga, hec omnia iure fran[c]hitatis strenua. Que affrontat eadem omnia

prelibata: de pa[rte] orientis in terras de Marcutio, de meridie in terra de

Erifredo, de occiduo in terra de s. Cucuphati, de circi in terra comitalis

fisca. Quantum istas affrontaciones includunt, sic donamus cenobio prelibato

ea omnia prefixa, totum ab integre, simul cum exiis et regresiis earum et universa

illarum pertinentia; in tali conventu, ut teneamus nos omnia ea prefixa

ad nostrum usum fructuarium in nostris diebus, et hoc non nobis liceat vindere,

nec inalienare, nec patrocinium vel baiulum ibidem facere, vel obducere, nisi

ad cenobium prelibatum, vel abbates et servientes cenobicorum ipsorum. Et

annuatim per singulos annos nos et coneredes nostros exinde servire faciamus

ad cenobium prefixum libra i de cera fideliter. Post obitum vero nostrorum integriter

remaneat cuncta prefixa ad cenobium prelibatum iure possidendum,

ut licitum sit cenobicos prefixos agere et facere quemadmodum de aliis munificentiis

domui pertinentibus. Quod si nos donatores, aut ullusque omo, qui

contra hac donatione venerit pro inrumpendum, modis omnibus eis sit inlicitum,

componatque eidem domo in vinculo prefixa cuncta in quadruplum, prout

sancti Patres sancxerunt, et in antea ista donatio firma permaneat modo et

omnique tempore.

Facta donatione die kal. nov., a.° xxiii. regnante Roberto, rege.

S + m Tresegontia, femina; Guadamir, levita, +, qui ista donatione fecimus

et firmare rogavimus; S + m Vivas; S + m Oliba; S+m Aicius.

Gontarius, monacus, qui hec scripsi et ss. subscripsi.

472. 1018, diciembre 1.

Los herederos testamentarios del difunto levita Guillermo entregan al Monasterio

las viñas que fueron de "Galindo" sitas en Sarriá.

RBGESTA: BALARI, Orígencs, 440, 559, 581.-—SAGARRA, S. Vicens de Sarriá, 10.—MAS,

Notes, iv, 247-8 (n.° cccxcvii).

A. C. A., Cart., f. 283, n.° 875.

In Christi nomine gloriosissimo. Ego Guifredus, Midionensis, et Ugo, Cervilionensis,

et Longobardus, sacer, Suburbanus, canonicus, et Sigefredus, poeta,

et Gaucefredus, presbiter, elemosinarii qui sumus Gilelmi, levite, qd., donatores

sumus Domino Deo et domui s. Cucuphatis cenobii Octovianensis. +Manifestum

est enim+ quia precepit nobis Gilelmus, levita, qd., in potestatem habuissemus

distribuere facultates suas, sicut ille nobis iniunxit per suum testamentum.

Concessit namque ipse predicte domui ipsas vineas que fuerunt Galindi

Ferrarii, et sunt in parrochia s. Vincencii de Serriano. Id circo, sicut ipse emit

has res a prefato Galindo, ita cum omnibus illarum affrontacionibus, nos damus

hoc, id est, prefatas vineas que fuerunt Galindi prefati, prenotate domui

s. Cucuphatis cenobii, et de nostro iure inserviencium monachorum istius

ecclesie altari submittimus hec potestate, cum exiis et regressiis earum, ut faciant

exinde, sicut et de aliis munificenciis huius domus faciunt. Et qui contra

— 122 —

hanc donacionem iniuste, id est, absque lege, venerit ut eam inrumpat, ad nihilum

eveniat, et insuper componat prefate domui suprascripta omnia in duplo

cum omni illarum inmelioracione, et in antea hoc firmum permaneat.

Actum est hoc kal. dec., a.° xxiii. regni Roberti, regis.

S + m Gifredus, Midionensis; Iocefredus, presbiter; S + m Seniofredus Flavius,

elemosinarius supradicti Guilelmi, nos qui ista donacionem fecimus et testes

firmare rogavimus; S + m Argela; S + m Scluva; S + m Mironus; S + m

Longovardus, presbiter, ss.; S + m Iulianus, presbiter, ss.; S.+ m Mirone, sacer.

S + m Poncius, cognomento Bonusfilius, clericus et iudex, scriptor huius

pagine et ss. die et anno quo supra.

473. 1019, marzo 5.

Wifredo, por disposición de difunto "Comparati", hace entrega al Mouasterio

de una propiedad del término de Cerdedol.

REGESTA : MAS, Taula, 298 ; Notes, iv, 248 (n.° cccxcviii).

A. C. A., Cart., f. 33 v, n.° 99.

In nomine Domini. Ego Wifredus, donator sum Domino Deo et s. Cucuphati

Octavianensis cenobio. Manifestum est enim qui precepit mihi qd. Comparati,

quando venit ad sua extrema voluntate, ut ad predicto domo s. Cucuphati

cartam donationis fecissem de omnem suum alodem quod ille habebat in

terris et vineis sicuti et facio. Quod est in comitatum Barchinona, in terminio

de Cercitulo, et affrontat ipsas ii pecias de vinea: de parte orientis in torrente

et in vinea de Wifredo, et de Wilara, de meridie similiter in vinea de

Wilara sive de s. Cucuphati, de occiduo in vinea de Ermemiro et de s. Cucuphati,de

circi similiter in vinea de s. Cucuphati et in vinea de Ermemiro.

Quantum istas affrontaciones includunt sic dono ipsas vineas ad domum s. Cucuphati

servientesque ipsius, sicut aliis aulodibus vel munificentiis ad eius domo

pertinentibus cum exiis et regressiis earum. Quod si ego, donatore, aut ullusque

homo, qui contra hanc donatione venerit ad inrumpendum, non hoc valeat

vendicare, sed componat aut componam ipsas ii pecias de vinea in duplo, cum

omni inmelioratione sua, et in antea ista donatio firma permaneat modo vel

omnique tempore.

Facta ista donatione iii.° nonas marcii, a.° xxiii. regnante Roberto, rege.

S + m Wifredus, qui ista donatione feci et firmare rogavi; S + m Eldefredo;

S + m. Durando; S + m Venrello.

X Gelmirus, presbiter, qui hec scripsi et ss. anno quod supra.

— 123 —

474. 1019, abril 10.

La viscondesa Adelaidis, sus hijos (Bernardo y Dalmacio), y Durán, Oliva y

Guitart, cumpliendo la última voluntad del vizconde Bardina, entregan al

Monasterio dlversas casas y tierras situadas en "Valle Moronta".

REGESTA : MAS, Taula, 324; Notes, iv, 248-9 (n.° cccxcix).

A. C. A., Cart., f. 46, n.° 152.

In nomine Domini. Ego Adalaidis, femina, gratia Dei vicecomitissa, et

filios meos, id est, Bernardo et Dalmatio, vicecomite Berguitanense, prolis qd.

Bardina, vicecomite, et Durando et Olibane et Guifredo, levita. Nos pariter

in unum, qui sumus helemosinarii de qd. Bardina, donatores sumus Domino

Deo et ad domum s. Cucuphati Octavianensi martir cenobii. Manifestum est

enim quia precepit nobis qd. Bardina, vicecomite predicto, in suum testamentum,

unde nos iudicium obligatum tenemus infra metas temporum a sserie conditionis

editus. Sic nobis precepit vel iniuncxit, ut cartam fecissemus ad predicto

cenobio aliquid de proprietatem suam, sicuti et fecimus. Ideo donamus

et confirmamus ad prefato monasterio casas et curtes, solos et superpositos,

terras et vineas, cultas et hermas, ortis, ortalibus, montis et vallis, planum

et declivum, fontis et rivolis, silvis, garricis, linearis et cannabariis vel stipariis,

trileis et vitis, vel glandiferis, cultum et eremum, totum ab integre. Est hec

omnia prefata in comitatu Barch., intus vel locum que dicunt valle Moronta.

Affrontat quippe ea omnia prescripta: de parte circi, in termine de Terracia,

de aquilonis in alode de Stephano vel fratres suos, de meridie in alaude de

s. Petri cenobii, de occiduo in alaude de predicto s. Cucuphati martir. Quantum

istas omnes affrontaciones includunt et isti termini circundant, sic donamus

nos Domino Deo et s. Cucuphati acisterii, et videlicet martir, hec omnia

superius digesta,, totum ab integre, simul cum exiis et regresiis earum, et de

nostro iure in predicto domo contradimus ac transfundimus, ut faciant exinde

ipsius servientes sicut et de aliis munificentiis domus illorum pertinenciis. Quod

si nos, donatores, aut aliquis homo utriusque sexus, qui contra hac donatione

venerit pro inrumpendum, non hoc valeat vendicare, set componat aut componamus

hec omnia ad predicto cenobio in quadruplum, et in antea ista donatione

suam obtineat firmitatem per tempora cuncta.

Fa.cta donatione iiii.° idus aprilii, a.° xxiii. 0 regnante Roberto, rege.

S + m Adalaidis, femina, gratia Dei vicecomitissa; S + m Bernardo;

S + m Dalmatius, vicecomes; S + m Durando; S+m Olibane; S + m Guifredo;

S.+ m Seniofredo Miro, presbiter, ss.

X GONTARIUS, presbiter, exarator, et ss. cum litteras rasas et emendatas

in verso ii.° ubi dicit "est hec omnia", et litteras superpositas ubi dicit "vicecomes",

et die et anno prefixo.

— 124 —

475. l019, junio 2.

Wisila entrega al Monasterio unas casas y tierras situadas en cuatro lugares

distintos del término de "Aqualonga", que empeñó a su favor "Rigovalle'',

levita.

REGESTA: BALARI, Orígenes, 199, 626. — MAS, Taula, 221; Notes, iv, 249 (n. cd).

A. C. A., Cart, f. 15, n.° 29.

In nomine Domini. Ego Wisila, femina, donatrice sum Deo et s. Cucuphati

Octavianensis cenobio. Manifestum est enim quia placuit animis meis, et placet,

ut ad domo s. Cucufati cartam donationis fecissem, sicuti et facio. Dono namque

ibidem domos cum solos et superpositos, cum terris et vmeis separatum

inter iiii. or locos, quod habeo in comitatu Barchinona, in terminio de Agua

Longa, quod mihi advenit per cartam inpignerationis, quod mihi fecit qd. Rigovalle,

levita, pro uncias vii de auro quod ei acomodavi, et non reddidit mihi,

sicut facere debuit ad placitum constitutum. Propterea sic dono ipsum aulodem

ad domum s. Cucuphati, sicut dicitur in Libro Judicum, libro v, titulo vi,

ubi dicit: de debitis et pignoribus, ut transactis x diebus licentiam habeat creditor

eum vendendi sivc donandi vel faciendi suam voluntatem. Qui affrontat

unam peciam de terra ubi sunt ipsos domos: de parte orientis in vinea de Boveto

et in via, de meridie in torrente et in terra de Petro, presbitero, de occiduo

in via consueta et in terra de iam dicto Boveto, de circi in via et in terra

de s. Petri cenobii Puellarum; et in alio loco ubi dicunt vallis Oriola, dono

ibidem ad predicto domo vinea, et affrontat: de omnesque partes in terris et

vineis de s. Cucuphati; et alia fexa de terra: de parte orientis in rio qui per

temporaliter discurrit, de meridie in terra de Blancuca, femina, et in terra qui

fuit de qd. Ermegudo, de occiduo in strada, et de parte circi in terra de s. Cucuphati,

sive de Guitardo de Corbaria; et alia fexa de terra affrontat: de parte

orientis in via, de meridie in terra de Blancuca, de occiduo in terra qui fuit

de qd. Ermegudo, femina, de circi in terra de s. Cucuphati sive de Sendredi,

presbiteri. Quantum istas affrontaciones includunt, sic dono ipsura aulodem ad

predicto domo sicut aliis aulodibus vel munificenciis ad eius domo pertinentibus,

cum exiis et regresiis earum, ab integrum. Quod si ego donatrice aut ullusque

homo, qui contra hanc donatione venerit ad inrumpendum, non hoc valeat

vendicare, sed componat aut componam ad predicto domo vel eius servientes

ipsa hec omnia in duplo cum omni inmelioratione sua, et in antea ista donatione

firma permaneat modo vel omnique tempore.

Facta ista donatione iiii.° nonas iunii, a.° xxiii. regnante Roberte, rege.

S + m Wisila, femina, qui ista donatione feci et firmare rogavi; S + m Saburido

; S + m Arnallo; S + m Ermemiro.

X Gelmirus, presbiter, qui hec scripsi et ss. cum litteras superpositas

quod sunt in verso v et litteras fusas, quod sunt in plurimis locis superioribus,

die et anno quod supra.

— 125 —

476. 1020, marzo 3.

Ermesinda establece a Godemar parte de los alodios situados en Castell "Fontaneto",

en el lugar llamado Castellet, pagando anualmente la tasca al Monasterio,

y además da al mismo Godemar una propiedad que la donatriz

compró después de la muerte de su esposo Arnufo.

REGESTA: CARERRAS, Palomas. 265, nota 124. — MAS, Notes, iv, 249 (n. l CDI).

A. C. A., Cart., f. 179v, n.° 575.

In Dei nomine aeterni omnipotentis. Ego Ermesinda, femina, donatrice sum

tibi Gondemare, presbitero. Certum quidem et manifestum est enim quia sic

placuit in animis meis, et placet, nullus cogentis imperio,, nec suadentis ingenio,

sed propria expontanea hoc helegit michi cum Deo bona voluntas, ut tibi

carta donacionis fecissem, sicuti et feci. Dono namque tibi aliquid de alodibus

meis, id est, in kasas, kasalibus, curtis, curtalis, et cum ipso columbario, terris,

vineis, arboribus, fructuosis vel infructuosis. Et est hec omnia * prefata * in

comitatu Barch., in terminio de Kastrum Fontaneto, in locum quem dicunt

Castelleto, qui est de cenobium s. Cucufati; qui michi advenit per comparacione

quem feci cum viro meo Arnulfi, qd., et qui me contigit per meum decimum.

De ista omnia iam dicta dono tibi in tali vero racione, ut omnibus diebus

vite tuae tu et posteritas tua teneatis et possideatis sine ullumque blandimentum

ipsa medietate et ipsum decimum, et per unumquemque annum donetis

ipsa tascha ad domum s. Cucufati coenobii. Et in alio loco in ibidem termine

dono tibi manso uno cum solo et superposito, cum curtis, ortis, ortalis simul

cum ipsa fonte et cum ipso viridario, aliis arboribus tam fructuosis quam et

infructuosis, terris, cultis et heremis, modiatas duas et media de vineas, simul

cum ipsos arbores qui ibidem sunt. Et advenit michi predicta omnia per comparacione

quem feci post obitum viro meo Arnulfo. Omnia hec iam dicta de

meo iure in tuo trado dominio et potestate, cum illorum afrontaciones et cum

exiis et regressiis earum, sicut superius comprehensum est, ad faciendum quecumque

volueris. Quod si ego donatrix, aut ullus vivens homo, qui hec scriptura

donacionis infringere temptaverit, aut invalidam fieri voluerit, aut viperino

furore contra eam surrexerit, anathema Maranatha feriendum, et insuper

iram Dei incurrat et cum Iuda Schariotis porcionem accipiat, et deinde

libram auri componat ei cui litem intulerit, et in antea haec scriptura donacionis

semper maneat firma.

Acta haec scriptura donacionis sub die quinto non. marc., a.° xxiiii. quod

Robertus rex coepit regnare in Francia.

S + m Ermesinda, qui haec scriptura donacionis scribere iussit, et testibus

firmare rogavit; S+m Guielballo, presbitero; Ss. Adalbertus, sacer.

S + m Wilielmus, sacer, qui haec scriptura donacionis rogatus scripsi et

sub ss. scripsi cum litteras superpositas in verso secundo, sive cum litteras rasas

et emendatas in verso iii.° vel in verso iv.° die et anno prefixo.

—126 —

477. 1020, marzo 12.

Oliba y su esposa Ermetruita permutan con el abad y monjes de San Cugat

una mojada de viña, proxima al Monasterio, en el lugar llamado Vallseca,

por otra situada en "Rubiolo", término de " Aqualonga".

REGESTa: BALAEI, Orígenes, 188, 454, 536, 548. — MAS, Taula, 220; Notes, iv, 250

(n.° CDII).

A. C. A., Cart., f. 14, n.° 27.

In nomine Domini. Ego Oliba, et uxor mea Ermetriute, comutatores sumus

vobis, domno Witardi, abbati et fratres vestros monachos. Manifestum

est enim quia comutamus vobis modiata i de vinea quod habemus in comitatu

Barchinona, prope cenobio s. Cucuphati, in locum ubi dicunt Vallissica, et

nobis advenit per nostra comparatione, et ad me, uxor, pro meum decimum

vel per quacumque voce. Qui affrontat ipsa vinea: de parte orientis et de

omnesque partes in terras et vineas de s. Cucufati. Quantum illorum affrontaciones

includunt, sic donamus vobis in vestra comutacione modiata i de vinea

pro vestra terra quod vos nobis dedistis in nostra comutacione in termino

de Aqua Longa, in locum ubi dicunt Rubiolo, iusta alia terra de Agela, totum

placibile, sicut bene convenit inter nos, et sicut in nostra resonat scripturam

comutaciones quod vos nobis fecistis. Quem vero predictam modiata i de vinea,

que vobis comutamus, de nostro iure in vestro tradimus dominio et potestate,

cum exio et regressio suo. Quod si ego comutatores aut ullusque horao, qui

contra hac comutacione venerit ad inrumpendum, non valeat vendicare, sed

componat aut componamus vobis ipsa modiata i de vinea in duplo cum omni

inmelioratione sua, et in antea ista comutacione firma permaneat modo vel

omnique tempore.

Facta ista comutacione iiii. idus marci, a.° xxiiii. 0 regnante Roberto, rege.

S+m Oliba; S+m Ermetriute, nos qui ista comutacione fecimus et firmare

rogavimus; S + m Agela; S + m Miro.

X Gelmirus, presbiter, qui hec scripsi et ss. cum litteras fusas quod sunt

in verso vi die et anno quod supra.

478. 1020, octubre 17.

El abad Guitart firma un precario a Recosindo de una tierra que éste había

plantado cerca del Monasterio.

A. C. A., Monacales, perg. San Cugat, n.° 146. Orig.

In nomine Domini. Ego Witardus, gratia Domini abba cenobio s. Cucufati

simul cum fratres meos monacos, donatores sumus tibi Recosindo. Manifestum

est enim quia || [donamus] ad domum s. Cucufati atque seu ad eius servientes

terra ad complantandum vinea et dederunt eam tibi sine precaria et plantasti

eam et advineasti || eam bene et modo venisti et petisti nobis ut fecisemus tibi

exinde cartam precariam unde firmitcr posis eam teneri, sicuti 1 et facimus et

de || [disti] nobis manchosos viii de auro cogto quod nos accepinms et expen-

— 127 —

dimus eos in opera s. Cucufati in ipsa turre de ipso Caldario. Qui est ipsa vinea

+in+ ||| comitatum Barchinona, prope cenobio s. Cucufati, ad ipso Guadel, ipso

campo quem dicunt de condam Arnalli. Qui affrontad ipsa vinea ||: de parte

orientis in vinea qui fuit de qd. Leopardi et in terra de te susceptore, de meridie

et de occiduo, sive de circi in terra de nostro ceno || bio. Quantum istas

affrontaciones includunt, sic donamus tibi ipsa vinea per precaria, ita tamen

ut teneas tu et posteritas tua et laboretis || et exfructificetis: de ips{a} vindemia

quod Deus ibidem dederit, per unumquemque annum dare nobis faciatis

tam tu quam posteris[2] tuis ipsa quarta parte et || ipsa decima sine aliqua fraude,

et teneatis eam et laboretis eam bene sub patrocinio s. Cucufati. Et si necessitas

vobis fuerit vestra porcione venden || di, non abeatis eam licenciam

vindere nec alienare nisi ad nos presentes vel successoribus nostris. Et si nos

vos abstulerimus ipsa vinea per mala || voluntate vel per malo ingenio componamus

vobis solidos xxx, et +in+ antea ista scriptura suam obtinead firmitatem.

Et si ego susceptore vel posteris || meis [minime hoc fecerimus] et ipsa

vinea non laboraverimus bene [simili]ter componamus vobis in vinculo

[sol. xx]x et in antea sic labore[mus b]ene || [Quod si] nos donatores aut

.ullusque homo [1] qui c[ontra hanc] donacione venerit ad inr[umpendum] non

hoc valeat vindicare [sed comp]onat || [aut compo]namus vobis ipsa vinea in

duplo cum omni immelio[ratione sua], et in antea ista carta dona[tionis fir]ma

permanead modo vel [omnique tempo]re. ||.

Facta ista scripturam xiii.° kal. nuvembris, a.° xxiiii. 0 regn[ante Rober]to,

rege.

Witardu[s, gratia Dei] abba, ss.; || Senderedus, presbiter et monachus, ss.;

Remundus, presbiter et monachus, ss.; [ ], ss.; Wilelmus, monachus

et [ ; ], presbiter et monachus; S + m Ses[undus] ||

Guisindus, monachus; S + m Wilelmus, monachus; S + m Sendred[us,

monachus; S + m En]nego, monachus; monachusX. ||

[Gontarius, presbiter et monachus, simul cum cuncta congre]gatione s. Cucuphati

assen[tiens omnes simul] in unum qui ista do[nationem] fecimus et

firmare rogavimus.

S+m Gelmirus, presbiter, qui hec scripsi et ss. cum litteras rasas quod sunt

in verso iii et in iiii et xiii die et anno quod supra.

1. Sigue una palabra borrada. — 2, peteris, A.

479. 1020, noviembre 4.

Concordia establecida entre Guitart, abad del Monasterio, y Rosell, sobre cierto

alodio de San Cugat sito en el término de Olérdola.

REGESTA: MILA, Apuntes, 518; Apéndice, 601. — MAS, Taula, 594; Notes, iv,- 250-1

(n.° CDIII).

A. C. A., Cart., f. 125v, n.° 412.

Omnibus {h}ominibus Deum credentibus cognitum sit qualiter actum est placitum

ante domna Ermessindis, comitissa, suorumque procerum vel iudicum in

civitate Olerdulla, videlicet, inter Guitardum, abbatum, et homo nomine Rossello,

ex alaude qui fuit de qd. Igiga, quem relinquid ad domum s. Cucufati per

— 128 —

scripturam firmam sub tali deliberacione, ut filius eius tenuisset et dedisset per

singulos annos solidos x ad domum s. Cucufati. Quem postea vendidit filius

eius partem ad quam ad prefatum Rosellum et conservavit ibidem residui patri

sui ad opus iam dicto cenobii. Requirente autem hoc prefato abbate, invenit

ipsum alaudem in potestate Rosello vineis edificatum domosque cum turre

constructum. At ego Rossellus recognosco vocem s. Cucufati et relinquo eum

in sua potestate perpetim abiturum predictum alaudem, ab integrum, ut ego

et posteritas mea teneamus per concessui abbate s. Cucufati et demus per

omnes annos fideliter ipsa tascha tam ex fruges aridas quam et humidas, et

permaneamus in ominatico abbate s. Cucufati, et nullum alium seniorem exinde

eligamus nec proclamemus, nec licitum sit nobis ad aliud vindere nec alienare,

nisi ad abbate s. Cucufati. Et si quis hoc disrumpere voluerit, aut ego Rossellus,

aut ulla posteritatis mee, aut ego Guitardus, aut ullus successor meus, aut ulla

persona, componamus centum aureos solidos, solvat ad partem quem molestaverit,

et insuper hunc pactum scripture largitionis vel definicionis plenam obtineat

firmitatem per omne evum.

Facta carta vel definicione ii.° non. nov., a.° xxv." regnante Roberto, rege.

Guitardus, gratia Dei abba, ss.; S + m Rosellus, nos simul qui hunc pactum

definicionis vel largitionis atque convencionis fecimus, firmatoresque testes

accedere rogavimus; S + m Gondebaldus de Pax; S + m Tedmar de Menerbensis;

S + m Vitardus de Bagnaria; + Ermessindis, gratia Dei comitissa; + Berengarius,

gratia Dei comes hac marchio.

Gontarius, monachus, qui ista carta scripsi et ss. die et anno quod supra.

480. 1021, marzo 27.

"Seniullus" y su esposa permutan con el abad Guitart varias tierras y viñas

situadas en Vilanova de la Roca por otras tierras sitas en Vall-llovera.

REGESTA: MAS, Notes, iv, 251-2 (n.° CDV).

A. C. A., Cart., f. 384, n.° 1117.

In nomine Domini. Ego Seniullus et uxor mea Adalvira, comutatores sumus

ad domum s. Cucufati cenobii qui est situs in territorio urbis Barchinona.

Manifestum est enim quia placuit n6bis et a domno Guitardo, gracia Dei abba,

una cum collegio suo monachorum ut comutacionem fecisemus de nostras terras

et vineas frankas ad predictum domum, sicuti et facimus. Per hac scriptura

commutacionis donamus ibi terra nostra obtima qui est ad ipsas isolas, et in

alio loco modiata i de vinea cum ipsa terra ubi est radicata, que est in valle

Cungustell6 et ibi prope pecias 55 de terras totum franchum quod abemus in

pago Barchinonense, in Vallense, in terminio de s. Stefani de Villanova. Advenit

ad me Seniullus, per genitori meo vel per emcione, ad me Adalvira per

meum decimum. Afrontat ipsa terra de ipsas Isolas: de parte circi et de oriente

vel de occidente in terra comitale, de meridie in terra de Gondesalva, et ipsa

vinea afrontat: de parte circi et de meridie in terra et vinea de Suniario, sacer,

de orient in vinea de Bellitus, de occidente in vinea de me commutator, et ibi

prope afrontat ipsa pecia de vinea: de parte oriente in terra s. Stefani, et de

circi in terra de Suniefredus, sacer, de meridie in vinea de Bellitus, de occi-

— 129 —

dent in vinea de predictum domum s. Cucufati, et afrontat ipsa una pecia de

terra: de circi in terra de Gondesalva, de orient in terra de Unuf redns, de meridie

in terra de Ennecus, qui fuit, de occident in ipso aragallo, et alia terra

afrontat: de parte circi in terra de Ellerandus, de orient in ipso margine, de

meridie in terra de s. Michaelis, de occident in terra de Moratono. Quantum

infra istas afrontaciones includunt, sic donamus per cartam comutacionis ad

predictum domum s. Cucufati pro ipsa sua terra que abemus in valle Loparia,

quod nobis donavit per cartam comutacionis domno Guitardo, gratia Dei abba,

et collegio suo monacorum et iure ibi tradimus ad legitimam proprietatem et

ad ipsos suos servientes tam isti presentes quam et alii succedentes, ad per

abendo et tenendo vel faciendo de omnia quodcumque voluerint cum exis et

regresis earum, a proprio. Et qui ista commutacione inrumpere voluerit, non

hoc valeat vindicare, sed componat aut componamus ibi a predictum domum

ipsa omnia que ibi comutamus in duplo cum omni illorum inmelioracione, et

in antea ista commutacio firma permaneat omnique tempore.

Facta ista commutacione vi.° kal. aprili, a.° xxv.° regnante Robertus, rege.

S + m Seniullus ; S + m Adalvira, que ista comutacione fecimus et firmare

rogavimus.

S + m Suniefredus, sacer, scripsit cum literas rasas in verso vi55i et x et

die et anno quod supra ss.

481. 1021, octubre 22.

El abad Guitart permuta con Bernardo un alodio sito en el lugar de "Castro

Mocio", junto a la Clota, término de Olérdola, y unas tierras de Vall Moll,

por un vlñedo de Magriña y trescientos sueldos. (En el documento siguiente

figura también el librado por Bernardo.)

REGESTA : MILA, Apéndice, 600. — BALAEI, Orígenes, 9. — MAS, Taula, 595 ; Notes, iv,

252-3 (n.° CDVI).—• AESBICHER, Études, 105.

A. C. A., Cart., f. 127 v,} n.° 419.

In nomine Domini. Ego Guitardus, gratia Dei abba cenobio s. Cucufati

simul cum fratres meos monachos, comutatores sumus tibi Bernardo. Manifestum

est enim quia comutamus tibi alodem ex nostro cenobio quod habemus

in comitato Barchinona, in terminio de castrum Olerdula, in locum ubi dicunt

de castrum Mocio ad ipsa Clota; qui nobis advenit ex nostro cenobio vel per

quacumque voce. Et affrontat ipsa i pecia de terra culta et erma simul cum

ipsas modiatas iii de vineales, qui sunt ad ipsa Clota: de parte orientis in

terra de s. Eulalia sedis Barchinona, de meridie in terra Stephano vel de

Ermengardis, femina, de occiduo similiter de Ermengardis, femina, de circi

similiter in terra de Ermengardis, femina, vel de Mirone. Et alia pecia i de

terra, qui est in valle Mollis, afrontat: de orientis in terra de Matfret, de meridie

in terra de Amato vel fratri suo Seniullo, de occiduo similiter, de circi in

terra de Petro. Quantum istas afrontaciones includunt, sic comutamus tibi

ipsum alode, cultum vel eremum, pro alia tua vinea, quod tu nobis dedisti in

nostra comutacione, in locum que dicunt Magriniano, iusta Olerdula, prope

— 130 —

alium alodem ex nostro cenobio. Et insuper aposuisti nobis solidos ccc ex moneta

grossa, quod nos accepimus et expendimus eos in ipsa opera s. Cucufati,

in ipsa turre de Callario. Et fuit totum placibile inter nos et te, sicut in nostra

resonat scriptura, quod tu nobis fecisti. Que vero predictas terras, cultas vel

ermas, et modiatas iii de vineales, que tibi comutamus, in tuo tradimus dominio

et potestate, ab omni integritate, ad faciendum quod volueris, cum exiis

vel regresiis earum, ad tuum proprium. Quod si nos comutatores. aut ullusque

homo, qui contra ista comutacione venerit ad inrumpendum, non hoc valeat

vindicare, sed componat, aut componamus, tibi hec omnia in duplo cum omni

sua inmelioracione, et in antea ista comutacione firma et stabilis permaneat

modo vel omnique tempore.

Facta ista comutacione xi.° kal. nov., a.° xxv.° regnante Roberto, rege.

Witardus, gratia Dei abba; S + m Bonefilius, monacus; Guifredus, monachus;

S + m Ansolphus, monachus; S + m Raimundus,, presbiter et monachus;

S + m Guariolus, monachus; S + m Miro, monachus; S + m Oddo; S + m Ermemirus,

monachus; S + m Miro, monachus; S + m Miro, monachus, ss.;

S + m Mirone, iudice ; S + m Gonterius, monachus, simul cum cuncta congrega

s. Cucufati assencientes nos simul in unum, qui ista comutacione fecimus et

firmare rogavimus.

Item Gontarius, monachus, qui ista comutacione scripsi et ss. die et anno

quod supra; S + m Poncius; S+m Suniarius; S + m Bonifilius.

482. 1021, octubre 22.

Bernardo permuta con el abad Guitardo un alodio sito en Magriñá. (Véase

el documento anterior.)

REGESTA: MILA, Apéndice, 600. —MAS, Taula, 598; Notes, iv, 253 (n.° CDVII).—AES-

EICHER, Études, 105.

A. C.A., Cart., f. 133, n.° 434.

In nomine Domini. Ego Bernardus, comutator sum tibi domno Witardo,

abbati cenobii s. Cucuphati et fratres tuos monachos. Manifestum est enim

quia comuto vobis alaudem meum, id est, modiata i de vinea et media, quod

abeo in comitatum Barchinona, in terminio de Olerdula, in locum ubi dicunt

Magrignan, qui michi advenit per mea comparacione vel per quacumque voce.

Et afrontat: de orientis et de meridie in terra s. Cucufati, de occiduo in vinea

de Seniol, de circi in via. Quantum istas afrontaciones includunt, sic comuto

vobis ipsa modiata i et media de vinea pro alias terras vestras et vinea quod

vos michi dedistis in mea comutacione, in supralibato comitato, vel — in -

termine de Olerdula, in locum ubi dicunt Castrum Motio, ad ipsa Clota, iusta

alaudem de Ermengardis, femina, et insuper apono vobis solidos ccc ex moneta

grossa, quod vos accepistis et dispendistis in opera s. Cucuphati in ipsa turre

de ipso Callario, et fuit placibile inter me et vos, sicut in mea resonat scriptura

quod vos mihi fecistis. Quem vero predicta modiata et media de vinea,

que vobis comuto, de meo iure in vestro trado dominio et potestate, ab integrum,

cum exiis et regressiis earum. Quod si nos comutatores, aut ullusque

— 131 —

homo, qui contra hanc comutacione venerit ad inrumpendum, non hoc valea

vendicare,, sed componat aut componamus tibi ipsa haec omnia in duplo cum

omni inmelioracione sua, et in antea ista comutacionem firma permaneat modo

vel omnique tempore.

Facta ista comutacione xi.° kal. nov., a.° xxv.° regnante Roberto, rege.

S + m Bernard, qui ista comutacione feci et firmare rogavi; S + m Witardus;

S + m Gelmirus, presbiter; S + m Ermegaudus, levita.

S + m Sesgud, sacer, qui haec scripsit et ss. die et anno quod supra.

483. 1021, diciembre 9.

Sinderedo, cumpliendo la última voluntad de Sindredo, entrega al Monasterio

unas casas y tierras sitas en el término de "Oliveti".

REGESTA: MAS, Notes, iv, 254 (n.° CDVIII).

A.C.A., Cart., f. 350, n.° 1028.

In nomine Domini. Ego Sinderedi, ego qui sum tutor vel manumessor de

qd. alie Sendredi. Certum quidem manifestum est enim quia precepit michi

ut cartam donacionis fecissem ad domum s. Cucuphati cenobii de terras et vineas

et trileas et casas cum solos et superpositos, meum proprium, qui michi

advenit per manumessoria de qd. Sinderedi unde iudicium obligatum et roboratum

exinde teneo infra metus temporum a series condicionis, ordinante iudice.

Et est hec omnia supra nominata in chomitatum Barchinona, in terminio de

Oliveti vel in eius termines. Et afrontat prephatas casas et curtes et trileas et

vinea: de circi in terra de Raimundo vel de Bonadomna, uxor sua, vel de eresque

suos, de aquilonis in terra de Trasemundo, de meridie in terra de s. Eulalia,

sedis Barchinona, sive de s. Cucufati cenobii, de occiduo in strada publica. Et

in alio loco quarteradas viiii et miga de vineas qui sunt ad ipsa spina afrontat:

de circi in terra de s. Michaelis cenobii, qui est in ipso Fallio, de Aquilonis

in terra de Lupo Sancio vel de fratres suos, de meridie similiter, de occiduo

in terra de Blancutia vel de filios suos. Quantum istas afrontaciones includunt

sic dono predicta omnia ad domum s. Cucuphati cenobii propter Deum

et remedium anime de qd. Sinderedi, totumab integrum, cum exio vel regressio

suo. Quod si ego donator aut ullusque homo qui hoc disrumpere voluerit, non

hoc valeat vendicare, sed componam aut ego componam ad domum s. Cucufati

cenobii ista omnia quod superius resonat in duplo cum omni sua inmelioracione,

et in antea ista donacione firma et stabilis permaneat modo vel omnique

tempore.

Actum est hoc v.° id. dec., anni xxvi.° regni Roberti, rege.

S + m Sinderedi, filium qd. Sisberti, qui ista donacione feci et firmavi et

firmare rogavi; S + m Geribertus; S + m Trasemundo; S + m Raimundo.

X Guilielmus, levita et exarator, qui hec scripsit et ss. cum literas superpositas

et fusas die et anni prefixo.

— 132 —

484. 1022, febrero 15.

Bonfill y su esposa Riquille permutan con el abad Guitart unos viñedos sitos

en dos distintos lugares de Cerderol, por unas tierras sitas en "Lazeras",

junto a la mansión del citado Bonfill.

REGESTA: MAS, Taula, 298; Notes, iv, 254 (n.° CDIX).

A. C. A., Cart., f. 32, n.° 96.

In nomine Domini. Ego Bonefilius et uxor mea Richelde, comutatores sumus

vobis domno Witardi, abbati, et fratres vestros monacos. Manifestum est

enim quia comutamus vobis modiata i et media de vinea, separatum, infra

duos locos, quod habemus in comitatum Barchinona, in terminio de Cercetulo,

infra vineas de s. Cucuphati; qui nobis advenit per nostra comparatione et ad

me, uxor, per meum decimum, vel per quacumque voce. Et affrontat ipsa una

pecia de vinea: de parte orientis in vinea de Siner, femina, de meridie in vinea

de s. Cucuphati, de occiduo similiter, de circi in vinea de Bonadona, femina.

Et alia pecia affrontat: de parte orientis in vinea de s. Cucuphati, de meridie

in vinea de nos comutatores, de occiduo in terra de Sarville, femina, de circi

in vinea de s. Cucuphati. Quantum istas affrontaciones includunt, sic comutamus

vobis ipsas vineas pro vestra terra modiata et media, quod vos nos dedistis

in nostra comutacione, in locum ubi dicunt Lazeras, iusta nostra mansione,

totum placibilem, sicut bene convenit inter nos et vos, et sicut in nostra

resonat scripturam comutacionis quod vos nobis fecistis. Quem vero predictas

vineas, quod vos comutamus, de nostro iure in vestro tradimus dominio et

potestate, cum exios et regresios earum, ad proprio. Quod si nos comutatores,

aut ullusque homo, qui contra hanc comutacione venerit ad inrumpendum,

non hoc valeat vendicare, sed componat aut componamus vobis ipsas vineas in

duplo cum omni inmelioratione sua, et antea ista comutacione firma permaneat

modo vel omnique tempore.

Facta ista comutacione xv.° kal. marci, a.° xxvi.° regnante Roberto, rege.

S + m Bonefilius; S + m Richelde, nos qui ista comutacione fecimus et firmare

rogavimus; S + m Helias; S + m Ansolfus; S + m Blanchario.

S + m Gelmirus, presbiter, qui hec scripsi et ss. die et anno quod supra.

485. 1022, agosto 4.

Riculfo entrega al Monasterio y a la casa llamada "Fermeria" varios muebles

e inmuebles enclavados en los términos de "Aqualonga" y "Matrona", en

el lugar dc Canals.

REGESTA: BALARI, Orígenes, 592, 606, 620. — CARRERAS, Notes Sarriá, 18, 10. — MAS,

Taula, 304; Notes, 255 (n.° CDX).

A. C.A., Cart, f. 39, n.° 128.

In nomine Domini. Ego Ricolfus, presbiter, donator sum Domino Deo et

s. Cucuphati martir Octavianensis cenobio vel ad ipsa domo qui dicitur Fermeria

meos alodes, id est, terras et vineas, et viridicarios, et pomiferis cum

aliis arboribus diversis generis, fructuosos et infructuosi, ortis, ortalibus, ri-

- 133 -

guos et inriguos, arundinetis, et viminetis, cum ipsa fonte qui ibidem est, et

casas, et curtes cum solario, solos et superpositos, foveas, cocleas, cubo i.°,

et cubello i.°, et tonna i.° de caficios viiii, cum barrile, archas ii cum illorum

catenatos, portadores parilio i.°, relia cum suo aperespidi ferreo, exadas ii,

podadara i, tribano i, exol i, luminario i, ferreo, navacula i, tonsuras i, scutellas

iii, enaps ii, canata i, cultro i, lignario, serradura i, asino i. Inter oves

et capras et ircos xx. ti ; et in alio loco infra terra et vinea modiata i legitima

per denarios vi, qui erant de modiata i et media qui est in Budigas; et item

dono in alio loco, qui est in Fonte Calciata, pecia i de vinea cum ipso casal;

et in alio loco sorte i de vinea longa; et in alios ii locos sortes ii de vineas,

hec omnia meum proprium, qui mihi advenit per mea comparatione, vel et per

quacumque voces. Et est hec omnia in comitatu Barch., in terminio de Aqualonga,

vel de Matrona, in locum que dicunt Canals; et affrontat ipsa omnia

qui est in Canals: de orientis parte in ipsa media arena de predictas Canals,

de meridie in terra de Ecio vel in vinea de Belsindo sive in vinea de Bernard

Bardina, et in vineas de Fructuoso, de occiduo intus in torrente qui discurrit,

de circi in media arena. Et ipsa terra et vinea modiata i aff rontat: de oriente

in media arena de ipso torrente, de meridie in terra et vinea de Belsendo, de

occiduo in vinea de Ecio sive de Belsindo, de circi in terra et vinea de Ecio.

Et ipsa pecia de vinea cum ipso casal qui est ad Fonte Calciata affrontat: de

orientis in vinea de s. Cucuphati, de meridie in vinea de Tedmari vel suos eres,

de occiduo in terra erma de Bardina, de circi in terra erma. Et ipsa sorte longa

affrontat de omnesque partes: in vineas de s. Cucuphati vel in terra herma.

Et ipsas sortes n affrontant de omnesque partes: in vineas de s. Cucuphati

vel in vineas de Spera in Deo vel heres suos. Quantum istas omnes affrontaciones

includunt, sic dono a predicto domo qui dicitur Fermeria ipsa omnia

iam dicta, simul cum exiis et regressiis earum, a proprio, et in ea, videlicet

ratione sive conventu, quoci ego teneam per obedientia in diebus vite mee, et

laborare hec omnia faciam, et si mihi necesse fuerit per victum aut vestitum

aprehendam de ipsius fructu quantum mihi necesse fuerit, et in eius conventu

si fuerit nullus aba aut nullus homo si abstulerit de ipsius iam dicto domo,

licentiam habeant aprehendere propinqui mei sine blandimentum de nullum

hominem, et de meo iure sic dono et trado sicut superius resonat. Quod si ego

donator aut ullusque homo, qui contra hanc donationis venerit ad inrumpendum,

non hoc valeat vendicare, set componat aut componam omnia hec in duplo

cum omnem suam inmelioratione, et in antea ista carta donationis suam

in omnibus obtineat roborem.

Facta ista carta donationis ii. nonas augusti, a. xxvi. regnante Rodberto,

rege.

S + m RICOLFO, sacer, qui ista +carta+ donationis fecit et firmavi manibus

meis et firmare rogavi; S + m Suniarius; S + m Vivas; S + m Marcutius, ss.

S + m Cherucius, presbiter et monachus, qui hec scripsit ss. cum die ct

anno quod supra.

— 134 —

486. 1023, enero 23.

Benedicto VIII confirma al abad Guitart el Monasterio de San Cugat con

todas sus pertenencias.

EDIT. : J.. L., 4043. 4053. — BRESLAU, Miög., ix, 20. .

REGESTA : TRISTANY, Corona, 55. — MAS, Taula, 215; Notes, iv, 228 (n.° CCCLXXII).

Notes, xiii, 42, 57. — H. O., Bullcs pontificales sur papyrus (Biblioth. de l'Éc. des Chartes),

LVI (1904), 574. — EWALD, Neuss Archiv., vi, 392, y ix, 327. — VERGES, Sant Llorens, 55.

SEGURA, Hist. Igualada, 19. — PERAY, Mcmoria, 86; San Cugat, 113. — KEHR, Papsturkunden,

62,

B: A. C. A., Cart., f. 5, n.° 6.

C: A. C. A. Mss. 1215, f. 5.

Benedictus, episcopus, servus servorum Dei; Witardo, dilecto filio, atque

abbati venerabili monasterii s. Cucuphati martiris, fundato in comitatu Barch.,

in loco qui dicitur Octaviano, et per te in eodem venerabili monasterii, tuisque

successoribus abbatibus in perpetuum. Quoniam concedenda sunt que rationabilibus

desideriis pertinere noscuntur, nostri apostolatus auctoritas ad roborandam

piam fidelium devotionem in prestandis privilegiis debet minime abnegari.

Igitur, quia postulastis a nobis quatinus confirmaremus vobis id ipsum

s. Cucuphati martiris monasterium cum omnibus suis adiacentiis et pertinenciis,

cum finibus terminisque suis. Et, ideo, tuis piis desideriis faventes, nostra

apostolica auctoritate decernimus supra dictum monasterium cum omnia sua

amodo et usque in finem seculi, ut nullius alterius irrisditioni submitatur, nisi

sub tua tuorumque successorum in perpetuum. Confirmamus namque vobis

prefatum monasterium cum his terminis et adiacentiis et cum omnibus que

inf erius continentur. Id est, ipsum alodem qui est in circuitu monasterii :

a parte orientis terminat cum terminos vel infra terminos de Cerdaniola, de

parte vero meridie affrontat in ipsa serra que dicunt Cerola vel Acutellos, sive

in alaudem s. Petri monasterii Puellarum, et in terminos de Agualonga, de

occidente namque parte similiter affrontat in terminos vel infra terminos de

Aqualonga vel de castrum Rivo-Rubio, simul cum ipso alode qui fuit de qd. Filmera

qui est infra terminos de ipso Rivo-Rubio vel in terminos, de parte igitur

vero circi affrontat in terminos vel infra terminos de Terracia vel de predicto

Rivo-Ruvio, et in villa que dicunt Milanos, cellam s. Felicis, cum terminis et

adiacentiis suis, cum decimis et primiciis, et ipsum alode de Budigas, qui fuit

de Atoni, filium Ildemari, et in alio loco infra terminos de castrum Erapriniano,

ecclesiam s. Marie et s. Petri, cum ipso puio quod castrum Felix dicitur,

cum terminos et adiacentiis suis, et ipsum alode de Gevano vel de Sales,

et ipsum alodem quod habet de monte Petroso usque ad mare et usque in flumen

Lubricato, cum terminis et adiacenciis suis, et infra terminum Castrum {de}

Cervilione, {cellam} Sancte Crucis et s. Silvestri cum terminis et adiacentiis

suis, simul cum aliis alodibus qui infra terminos supra nominata sunt, et infra

terminos de castrum Subiratus, cellam s. Marie et s. Johanis de Monasteriolum

cum terminis et adiacenciis suis, et ipsum alaudem que dicunt Spicellos

cum terminis et adiacentiis suis, et castrum que dicunt Mazchefa, cum terminis

et adiacentiis suis, cum ecclesia s. Petri, ibidem fundata, cum decimis et

primiciis et oblationes fidelium, et ipsum alaudem de Castelleto qui est infra

— 135 —

terminos de predicto castro Mazchefa, vel de Apiarias, cum terminis et adiacentiis

suis, et cellam s. Marie simul cum ipsos fontes, qui est infra terminum

de Apiaria, vel de Clarmonte cum terminis et adiacentiis suis, et infra terminos

de castro Olerdula ad ipsas turres Bizes ipsum alodem qui fuit de Bonifilio,

vel de Provisio, et ipsum alaudem de Avinione qui fuit de Maior, et

ipsum alodem qui est in Magriniano qui fuit de Petrario, et de Teudisclo,

iudice, sive de Baio, et ipsum alodem que dicunt villam de Lupo qui fuit de Todisclo,

iudice, cum terminis et adiacentiis suis, et ipsum alaudem qui fuit de

Seniofredo, levita, et infra terminos de castrum s. Stephani, {cellam s. Stephatii}

cum terminis et adiacenciis suis, et cellam s. Olive cum terminis et

adiacentiis suis. In longitudine de villa Domenio usque ad mare simul cum

ipsos stagnos, et in latitudine de ipsa Guardia de Bagnarias usque ultra villa

Domabuis, et infra terminum de castrum Fonte-Rubia et de Monte-Acuto,

et de Piniana, et de Cherol, ipsum alodum quod ibidem dedit Ansulfus, et

infra terminum de castrum Viti ipsum alodem quod ibidem dedit Aizius et

Druda, femina, et in monte Olorda vel infra eius terminos ipsam turrem cum

ipso alode quod ibidem dedit Bonifilios, et in Duodecimo sive in Mizano, et

infra muros civitatis Barcellone, ipsos domos cum ipsas curtes et ortos, et ortales,

vel quantum infra territorios de predicta civitate predictus monasterium

habere videtur, et ipsum alodem de Toldelli cum terminis et adiacenciis suis,

et cellam s. Felicis qui est in Valran, cum terminis et adiacentiis suis, vel

quantum ipse adsisterius habet infra terminos de Terracia ve! de Castellare,

et in Arraona et in Barberano et in Palatio Audidi vel infra eius terminos, et

in Canalias, et in villa Mogoda vel infra eius terminos et in Palatio Salatani

vel inf ra eius terminos, et in Calidas vel inf ra eius terminos, et in Palatio de

Aries vel infra eius terminos, et in Lizano superiore et subteriore, et in ipsa

parrochia de Pariete vel infra eius terminos, et in Moliedo vel infra eius terminos,

et in Gallegos vel infra eius terminos, et ipsum alaudem de Plegamanus,

cum terminis et adiacenciis suis, sicut Bonefilius ibidem dedit, et ipsum

alaudem de Resciaco cum terminis et adiacenciis suis, sicut Borrellus, comes,

ibidem donavit, et ipsum alaudem quod predictus monasterius habet in Betilona

vel infra eius terminos, et in Palumbare vel infra eius terminos, et in

Orta vel {in} eius terminos, et iuxta Rivopullo et Palaciolo vel in eius terminos,

et in valle de Ariolfo vel infra eius terminos, et in villa Granoiarios vel

infra eius terminos, et in Laurona vel infra eius terminos, et in Corrone superiore

vel subteriore, vel infra eorum terminos, et in Meserata vel infra eorum

terminos, et in Samaluz et in Canovas vel infra eorum terminos, et cellam

s. Genesii, et s. Martini et s. Felicis qui sunt ad ipsa ; cute, cum terminis et

adiacentiis suis, et villam que dicunt Rifa cum terminis et adiacentiis suis, et

villam Vitamenia que vocant Palatio cum terminis et adiacentiis suis et cum

ipsas ecclesias s. Stephani et sancta Maria qui ibidem sunt fundatis, cum

decimis et primiciis et oblaciones que ad ipsas ecclesias pertinent, et villarem que

dicunt Tolbert cum terminis et adiacentiis suis, et cellam s. Genesii et s. Eulalia

cum monasterium sive Tapiolas cum terminis et adiacentiis suis. Et vallem

Gregoria cum terminis et adiacenciis suis, et vallem Ildefredi cum terminis et

adiacentiis suis, et in comitatu Menresa castrum Cleriana, cum ecclesia s. Maria

que ibidem est, cum terminis et adiacentiis, et cum decimis et primiciis suis

et cum finibus suis et affrontaciones eius. De parte orientis in Campo-Magro

- 136 -

ad ipsa Laguna, vel in ipso Veltragar, et vadit per ipsa comba de Latula usque

in sumitatem serre, et ascendit per ipsa serra, et tendit ad ipso pugol que dicunt

Guardiola de Albarels; de parte vero circi in iam dicto pugol de Albarels, sive

in villa de Sanla, et pervadit in ipsa serra super artiga de Raisendo, et inde

descendit per ipso lomar adiungente de Frexano ubi intrat in ipso rio de Vim;

de occiduo, similiter, in ipso rivo de Vim vel s. Petri; de meridie in via qui

pergit ad ipsa portella, vel in ipsa serra que dicunt Goda, et pervenit per sumitatem

serre usque in ipsos puguls super ecclesiam que dicunt s. Petri, cum

ipsos terminos de Tovos, deinde descendit per ipsas fines de Tovos, per ipsa

comba de Raierio usque in ipsa comba de Moronta, vel in ipsa serra de ipsa

comba de Raucosa, et inde ascendit per ipsa costa usque in verticem montis de

Campo-Magro usque ad ipsa laguna superius inserta, sicut domnus Unifredus,

quondam, iussit dare per scripturam largitionis Domino Deo et s. Cucuphati,

martiris, pro remedium anime sue patrisque sui Sanlani, qd. Et cellam s. Petri

que dicunt Vim, cum decimis et primiciis et omnia sibi pertinentia, sicut

qd. Sanla dedit Domino Deo et s. Cucuphati, martiris, votive, simul cum Danielo,

monaco. Et in castrum Tovos infra eius terminos villam que vocant

Auenes, cum suis terminis, et cellam s. Maria que est iuxta Aqualata, cum terminis

et adiacentiis suis, et cellam s. Felicis que est iuxta castrum Odelino.

Et in comitatu Ausonensi omnes alaudes quod prefatum monasterium habere

ibidem videtur cum terminis et adiacentiis suis, et in comitatu Gerundensi

ipsum alaudem qui fuit de Landrigo abba, qui est in Esterria. Et ipso alaude

quod dicunt s. Oliva et ipso caldario, sicut est terminatum, cum ipsis stagnis

qui infra hos terminos suprascriptos sunt, vel sicut terminat ipso alaude cum

ipsis stagnis, in termine de castro s. Stephani, et in termine de Albinana, et

in termine de Castro-Berano, vel in termine de Roda, et sicut terminat per

latera ipsam villam que dicunt Oztor, et vadit per ipsum aragallum unde aqua

decurrit tempore pluviarum usque in ipso mari, et ecclesiam s. Stephani de

Palatio-Auzidi, cum omnibus suis pertinenciis decimas et primicias, et ipsum

alodem quem dicunt Avulba, cum omnia sua pertinencia, et ipsum alodem qui

est in terminos de Cervilione que dicunt Ortos comitales, quod domnus Raimundus,

comes, dimisit per suum testamentum vel iuditium in ipso monasterio

per remedium anime sue. Decimis et primiciis et oblationibus de iam dictis

ecclesiis et monasterium, locis et alodibus, cum omnibus finibus, terminis, limitibus

et adiacenciis eorumque pertinenciis, quantum hodie ipsum monasterium

habet vel habiturum erit in perpetuum. Hec, igitur, omnia que supramemorata

sunt, tibi, Witardo, in Domino filio, tuisque successoribus, a presenti

sexta inditione, per huius nostri privilegii paginam apostolica auctoritate confirmamus

et corroboramus. Sanctum quoque crisma vel sanctificationis oleum,

consecrationem altarium, vei monachorum et clericorum, a quibuscumque presulibus

fuerint postulata, gratis concedimus, et sine reprehensione tribuenda.

Post obitum abbatis, nemo ibi abbatem constituat, nisi quem consensus et comunis

voluntas fratrum ex ipsa congregatione elegerit, nullumque premium

sive donum pro consecratione aliquis accipere contendat. Et si gratis episcopus

ordinare noluerit ad cuius diocesis pertinet locus, vel a nostra Romana Matre

Ecclesia, vel a quocumque venerit episcopo per nostram auctoritatem libere

ordinetur. Et si abbas vel qualecumque clericus, vel monachus, vel laicus ipsius

monasterii et suis ecclesiis a quibuscumque presulibus iniuste excomunicatus

- 137 -

fuerit, a nostra apostolica auctoritate absolutus exinde permaneat. Statuentes

apostolica censura sub divini iudicii obtestacionibus, et anathematis interdictionibus,

ut nulli umquam regum, nullus episcoporum, nullusque hominum

cuiuscumque sit dignitatis vel ordinis, audeat moleste causas eiusdem monasterii

incumbere, nec homines illorum per ullam causam distringere. Si quis,

quod non optamus, nefario ausu presumpserit hec que a nobis statuta sunt

transgredi, sciat se anthematis vinculo innodatum, et cum diabolo et omnibus

impiis eterni incendi atroci supplicio deputatum. Qui vero pio intuitu, custos

et observator extiterit omni benediccione repleatur.

Scriptum per manum Stephani, protosacriscrinii Sancte Romane Ecclesie,

in mense ianuario et inditione nominata vi. a .

+ BENE

VALETE, ss.

487. 1023, junio 30.

"Miro" (?) da a San Cugat unas tierras sitas en Busquerons o Canals.

A. C. A., Monacales, perg. San Cugat, n.° 145. Orig.

[In nomine Domini. Ego Miro, donator sum Deo et s. Cucufati Oct]avianensis

cenobio. Manifestum est enim quia placuit animis meis, et placet, nullus

quoegentis impe || [rio nec suadentis ingenio sed propria hoc elegit bona volu]ntas,

ut ad domum s. Cucufati cartam donationis fecissem de proprietate

mea, sicuti et facio. || [Dono namque in uno loco sortes ii de terra cum] arboribus

diversisque generis, cum casa que ibidem est, cum solo et superposito;

et in alio loco sortes duas de || [terra ultra ipsa] serra pecia

una de terra qui fuit de Emerigo; et in alio loco dono a predicto domo ipsas

vineas, qui fuerunt de || [... in]fra termine de Aqualonga,

in locum que dicunt Buscheros sive Canals. Et advenit mihi hec omnia per ||

[comparatione. Et affrontat] ipsa terra et vinea cum arboribus ubi ipsa casa

est fundata: de parte orientis in vinea de Marcucio, et in terra de || [ ],

de meridie [ de occiduo] in rio qui temporaliter discurrit, de

circi in terra de Marcucio vel in ipso cingulo. Et ipsas duas sortes de terra

cum ipsas || [ ] Estephano et de t[ affronta]nt: de parte

orientis in via, de meridie in sumitate de ipsa serra, de occiduo in torrente,

sive in terra || [ ]rodas, de circi in [terra] de Lobato. Et ipsa [sorte

de terra] ultra ipsa serra que fuit de Emerig, afrontat de omnesque partes in

terra de Fruila, genitor meus. Et ipsas vi || [neas qui fuerunt] de Lobato et de

Filmera affrontant: [de orientis in ter]ra de Guitardus, frater meus, de meridie

in vinea de Fruila, genitor meus, de occiduo in vinea de Guitard || [frater

meus, et in vinea] de s. Michaelis Archangeli, de [circi in ].

Quantum istas totidem afrontaciones includunt, sic dono a predictum domo

ipsum alodem sicut aliis alodibus vel || munificentiis ad eius domo pertinentibus.

Quem [vero omnia] que ibidem dono de meo iuro in eius trado dominio

et potestate cum terminis, exiis vel regresiis eius, in tali || videlicet ratione, ut

dum vixerimus nos donatores [ ] et laborare faciant et de ipsum

- 138 -

panem et vinum vel alium fructum, quod Deus ibidem dederit, per singulos

annos dare faci[ant] || ad domum s. Cucufa[tis ..] tas[ca

medietate]. Post obitum vero illorum remaneat in potestate de Donucio, fratri

meo, vel eius posterita in supra dicto conve[ntu] || ut nullus hom[

] hominem viventem, sed semper veniat in servicium ad

altare s. Cucufati vel eius servientes, qui in servicio altare sunt || [ ]

et teneant et possideant sicut [ ] [Si autem aliqua] persona

venerit ad inrumpendum non hoc valeat vendicare, sed componat aut comporiamus

a predicto domo vel eius servientes || [in duplo cum omni immelioratione]

sua et in antea ista donatio firma et stabilis permaneat modo vel omnique

tempore.

Facta ista donatione ii.° kal. iulii, a.° xxvii. 0 regnante || Roberto, rege.

S + m Miro, qui ista donatione f eci et firmare rogavi; S + m Guitardus;

S + m Donucio; S + m ; X Gelmirus, presbiter, ss.

X Cherucius, presbiter et monachus, qui hec scripsit cum litteras superpositas,

quod sunt in versos xvi cum die et anno quod supra.

488. 1023, agosto 1.

Los testamentarios de Udalardo entregan al Monasterio de la Villa que llaman

''Aqualba" con sus términos.

REGESTA: BALARI, Orígenes, 123, 141. — MAS, Notes, iv, 255-6 (n.° CDXI).

A. C. A., Cart., f. 318, n. 952.

In nomine Domini. Nos Ermesindis, gratia Dei comitissa, et Amatus, vicescomes,

et Arnusto, et Petrus, et Raimundus, et fratri suo Barone, et Gandalgaudus,

et Ebrinus, et Wifredus, presbiter, qui sumus advocati, tutores,

vel elemosinarii de qd. Udalardi. Manifestum est enim quia precepit nobi.s

qd. predicti Udalardi ut scriptura donacionis fecissemus de suos alodes quod

ille habebat in comitato Barch., id est, ipsa villa que dicunt Aqualba, cum

suos termines, quantum ibidem abebat, sicut mater sua illa dimisit, que illa

abebat per parentorum vel per comparaciones vel per qualecumque voce, sic

donamus predicta omnia ad domum s. Cucufatis cenobii qui est scitus in comitato

Barch., in Vallense, id sunt, casas, casalis, curtis, curtalis, ortis, ortalis,

pratis et pascuis, silvis, garricis, molinis, molinariis, caputregis, aquis aquarum

viaductibus vel redeuntibus, terras et vineas, arboribus, pomiferis tam et inpomiferis,

cultum et eremum, omnia et in omnibus, quantum dicere vel nominari

potest. Et affrontant predicta omnia: de orient in medio alveo de Tordera,

de meridie in ipso rio que dicunt Pertegacio, de occiduo in sumitato de

monte Sinno, de circi in ipsa aqua que dicunt Breda. Quantum infra predictas

afrontaciones includunt, sic donamus predicta omnia a predicto cenobio, totum

ab integrum, cum exiis et regressiis earum, propter Deum et remedium anime

de predicto Vdalardi, sicut ille nobis iniunxit vel comendavit, et nos a serie

condiciones pariter iuratum vel probatum abemus, sicut in suo testamento vel

in suo iudicio resonat, ordinante iudicis, sicut lex est. Et nos predicti elemosinarii

per predicta voce iam dictos alodes de nostre iure in potestate de pre-

— 139 —

libato cenobii s. Cucufati Vallense tradimus vel donamus, ut firmum sint de

predicta ecclesia vel famulantibus qui ibidem Deo serviunt, vel servituri erunt

usque in finem. Quod si nos donatores et elemosinarii, aut ullus homo vel femina,

aut nulla subposita persona, qui contra ista scriptura donacione vel tradiccione

pro inrumpendum vel minorandum venerit, non hoc valeat vindicare

quod requirit, sed in primis ira Dei incurrat, et a liminibus s. Dei ecclesie

extraneus fiat, et Iuda traditor particebs fiat, et sic fiat maledictus quomodo

fuerunt Datan et Abiron quando eos vivos terra absorbuit, et insuper componat

ipsos alaudes in duplo cum earum inmelioraciones, et in antea ista scriptura

donacione in omnibus obtineat roborem.

Facta ista scriptura donacio kal. aug., a.° xxvii,° regnante Rodberto, rege.

S + m Ermessindis, comitissa; Ss. Amato; S + m Arnusto; S + m Petro;

S + m Raimundi; S + m Barone; S + m Guadalgaudus; S + m Ebrin; Ss. Guifredus,

presbiter et elemosinarii, qui ista scriptura donacione fecimus et firmare

rogavimus; Ss. Ermengaudus, archilevita; Ss. Tassius, presbiter; Ss. SPE-

RAINDEO, presbitero, ss.

Ss. Erimandus, presbiter, qui ista scriptura donacione scripsi cum litteras

superpositas in regulo iii. sub ss. die et anno quo supra.

489. 1023, septiembre 27.

Los testamentarios de Guisredo dan a San Cugat un alodio sito junto al río

Meimón.

A. C. A. Monacales, perg. San Cugat, n.° 159. Orig.

In nomine Domini. Ego Bonopar et Guilielmus, levita, Lobeto, Geriberto,

cognato suo, et Bonafilia, femina, qui sumus elemosinarios de qd. Guisredi.

Manifestum est enim quia sic precepit nobis || quando venit ad extremam volunptatem

unde iudicium roboratum abemus infra metus temporum a sserie

condicionis factus, ut chartam donacionis fecissemus ad || domum s. Cucufati

cenobio de ipsam aulaudem de rrio Meimon, totum ab integrum, quod ille

emebat de ipso comite, sicut et fecimus. Et habet terminum: de parte orientis

in ipso aulode || quod fuit Ermemir de Villela, sive in ipsa villa de Cortes, de

meridie ad ipsam turrem de Borrello, de occiduo in Rexago ad ipsas cassas de

Lobeto, de circi in ipsa mansione de Tructo || rud (?) Pedroso. Et est in chomitato

Barch., in parrochiam s. Marie de Calidis, in loquo dicitur rivus Maimone,

sive {in} ceteris locis. Quantum etenim inveniri potest infra hos || terminos

de ipsum aulaudem de rio Memone, terras, scilicet atque vineas, arbores

varii generis, fontes et aquas, domos et aliud quod pertinet ad suprascriptum,

sic donamus a predicto s. Cucu || fati cenob[io in] tale conventum ut in diebus

vite sue de proles suos, aut posteritas sua teneant et possideant et serviant illos

ad predicto cenobio per unumquemque anum libras iii de [cera] ; || et est manifestum.

Quod si nos donatores, aut ullusque homo qui contra hanc ista donacione

venerit ad inrumpendum, non hoc valeat vindicare, set componat ipsum

aulaudem super[ius di] || sertum in duplum cum omen suam inmelioracione,

et hanc donacione firma permaneat omnique tempore.

— 140 —

Fasta donacione v.° kal. octub., a.° xxvii. regni Roberti, regis.

S + m Bonopar; || S + m Lobeto; S + m Geriberto, cognato suo; S + m Bonafilia,

femina; Ss. Guilielmus, levita, qui ista donacione fecimus et firmare

rogavimus. ||

Ss. Sunie[fredus, scripsit] et ss. die et anno quod supra.

490. 1023, diciembre.

El abad Guitart entrega a Giscafredp, sacerdote, unas tierras sitas en San Pedro

de Cornellá (condado de Gerona), que tendrá a beneficio, juiito con

una casa y sus dependencias.

A. C. A., Monacales, perg. San Cugat, n.° 157. Muy deteriorado. Orig.

In Christi nomine. Ego Guitardus, abbas s. Cucufatis cenobii Octavianensis,

una cum fra[tribus] meis monach[is mihi] subiectis, donatores sumus ||

tibi Wiscafredo, sacerdoti. Manifestum est enim quia donasti domino Deo

et [predicto] cenobi [domui] supradictae modiatam unam || de terra et particulam

unam terr[e] [Que est predicta] modiatam scilicat in comitatu Gerundensi,

in termino pa[rrochie] s. Petri de Corneliano, que est || iusta terram Sesenand[e],

femina, et filiorum suorum, et particulam predictam terre, que est

prope ecclesiam beati Pe[tri predicti] iusta terram que fuit || Landerici, abbatis.

Insuper et dedisti nostre iam dicte ecclesie ipsos domos et plantaria arborum

et v[inearum...qu]e tu fecisti in terra nostri supra || notati monasterii,

prope aecclesiam beati [Petri] predicti, Quapropter [per] meritum tui boni

servitii et [remune]rationis damus tibi in omnibus || diebus vite tue, ad tenendum

et possidendum, causa nostri beneficii, unam mansionem ex ipsis qu[......]

ista, cum aliqua parte ortosa || [in tali captione et] modo, ut altera mansio,

cum parte curtis ubi ipse torcular est, remane [at ad dicta domo] monasterii, [ea

videlicet] || ratione, ut si voluntas fuerit nobis a[ut] nostris successoribus ampliare

ipsam domum [ ] licitum sit || nobis, aut nostris successoribus

hoc facere [ex omnibus] que in circuitu est, et [iuris] nostri monasterii

[... pro] beneficio || domus. Damus insuper tibi, causa nostri beneficii,

ipsam terram que in circuitu istarum domorum est, cum complantacione

[vinearum] || et arborum que tu ibidem fecisti, et ipsam mansiunculam ubi habitat

[Sesenanda], femina, cum ipsa terra que [ibi] est, et aliam || terram que

est ad ipsam Canalem, cum omnibus illorum terminis et afrontationibus, ut

ita haec omnia que tibi dono ob nostrum beneficium || [tu in diebus vite tue teneas]

et possideas. Post obitum vero tuum integra et intemerata [absque ullius]

contradictione || revertantur ad [dominium supra]dicte ecclesie. Quod si nos

donatores, aut aliquis homo utriusque sexus, contra hanc do || [nationem

iniuste vene]rimus ad inrumpendum, non hoc valeamus, aut valeat vendicare,

sed [componamus aut] || componat hec [omnia in duplo cum in]melioratione,

[et donatio] hac firmis permaneat.

Actum est hoc [... kal. (?)] || ianuarii, a. xxviii. (?) regni Roberti, regis.

Vvitardus, gratia Dei abbas, ss.; Iohannes, monachus; || Wifredus, monachus;

Petrus, monachus; Ss. Wifredus, monachus; X Guidisclus, mona-

— 141 —

chus, ss.; || Wuifredus; ]| Ss. Guarinus, monachus; Stefanus Macot, monachus,

ss.; Semundus, monachus, ss.; Guillermus, monachus, ss. ||

[S + m] Poncii (?), cognomento Bonifilii [clerici] et iudicis, scripsi et ss.

die et anno quo supra. ||

491. 1024, enero 8.

Publicación sacramental del testamento dc Emma, entre cuyas mandas figura

la donación al Monasterio de un alodio que poseía en Saltells, con la condición

de que se le entierre junto al panteón de su madre Amaltrud.

REGESTA: BALAEI, Orígencs, 251. — MAS, Taula, 323; Notcs, iv, 256 (n.° CDXII).

A. C. A., Cart, f. 43, n.° 143.

Conditiones sacramentorum ad quarum ex ordinatione residebat sacerdos

Gaucefredus et iudice Bonushomo, levita, et in presentia Senderedus, presbiter,

et Trasoario, presbitero, et Adalberto, levita, et Guilmundus Baiarici, et

Marchio, et Dalmatius, levita, et aliorum bonorum hominum qui ibidem aderant,

quorum longum est texere. Testificant testes prolati, quas profert, id est,

Guifredus et Amato, et Lobeto, in faciem de supradicto sacerdote vel iudice

ad comprobandam causam elemosinariam de qd. Emma, femina. Et hec sunt

nomina testium, qui hoc testificant sicuti et iurant, id est: Galindo, et Cherutio,

et Salomon. Iurati autem dicimus in primis per Deum Patrem omnipotentem,

et per Iesum Christum, filium eius, Sanctumque Spiritum, qui est in Trinitate

unus et verus Deus, et per hunc locum venerationis s. Columbe, virginis, cuius

altare situm est in aula sanctissime sedis Barchinonensis, supra cuius {sacro}

sancto altario has conditiones manibus nostris continemus vel iurando contangimus.

Quia nos suprascripti testes scimus bene, in veritate sapemus, de presente

eramus, oculis nostris vidimus, et aures nostras audivimus ad ea hora

quando qd. Emma, femina, iacebat in sua egritudine, et precepit in suum testamentum

ad istos suos iam dictos helemosinarios, ut si mors illi advenisset in

ipsa egritudine, aut antequam alium testamentum fecisset, plenam potestatem

habuissent prefixi sui helemosinarii rebus suis ad distribuere, sicut eis ordinavit

per suum testamentum. In primis concessit ad domum s. Petri Barchinonensis

Puellarum cenobii ipso suo alaude quod habebat in Palatio de Aries, totum

ab integre. Et ad domum s. Cucuphati cenobii ipso suo alaude quod habebat

in Saltellos et in ipsas fexas, totum ab integre; qui ei advenit per suum decimum

et sua comparatione; in tale conventum ut illam sepeliant prope monumentum

de matre sua Amaltrud, et prelibato alaude teneant ipsi monachi de

iam dicto cenobio ad illorum iure proprio, sine blandimentum de ullumque

hominem. Et si hoc non fecerint, tunc apprehendat eum frater suus Guifredus,

aut unus ex parentibus suis usque in septimam generationem, ad illorum

proprio. Et concessit ad Amato, nepoto suo, omnem suum alaudem, quod habebat

in palatio Freto, in tale conventum ut in diebvis vite sue teneat et possideat,

et post obitum suum remaneat ad domum s. Benedicti cenobii, qui est

situs in Baias. Et concessit ad domum s. Laurenti cenobii ipsum suum decimum

in terris, in vineis, quod habebat in Nespola, et iussit eis vindere cubos

iiii et tonnas iiii qui sunt in ipsas fexas et in Palatio de Aries, et ipsum

— 142 —

precium dare iussit per missas; et archa i, et lecto i, per missas; et coctos v

et plumacios ii, per missas. Ad domum s. Aciscli cortinas ii; et item concessit

ad domum s. Cucuphati parilio i de bovos, et scrinios ii ferratos, et ad

s. Petri Rozas ipso suo cavallo, et ad ipsa canonica de Barchinona kaficios xii

de vino, et ad Galindo et a Cherutio kaficios singulos de vino, et ad Orveia gonella

i berregana pro ipso mancuso quod illa ei debebat; et ad Sabida pellitia i

obtima; et ad domum s. Stephani mapa i de dobze alnas, et aliphapha i, et ad

Bonushomo sextario i de ordeo; et aliud quod remanet in vascula maiora et

minora dare fecissent pro anima sua. Et postquam hec omnia ordinavit adhuc

loquella bona et memoria firma erat qd. conditrice, postea revaluit de ipsa egritudine

et cecidit in alia langore, unde obiit, set non mutavit suam voluntatem

quod primitus fecerat et hic scriptum est, set obiit in mense decembrio, qui

iam preteritus est. Et ea que dicimus et iusiurando proferimus, recte et veraciter

ae omnia testificamus et iuramus per super aduixum iuramentum in Domino.

Late condiciones vi.° idus ianuari, a.° xxviii. regni Roberto, rege.

S + m Galindus; S.+ m Cherutio; S + m Salomon, nos testes sumus et has

conditiones fideliter iuramus in Domino; S + m Guifredus; S+m Amato;

S + m Lopetus, nos elemosinarii sumus et has conditiones fideliter iuramus

per super adnixum iuramentum in Domino, et nulla fraus nec ullo malo

ingenio hic inpressa non est, set secundum voluntatem ordinationis prefate conditrice

est factus vel editus; S + m Guilmundus Baiarici; S + m Senderedus,

presbiter, ss.; S+m Trasarius, presbiter; S.+ m Ariolus, presbiter; S + m

Adalbertus, levita, ss.; Iocefredus, presbiter: nos presentes sumus et has conditiones

firmare vidimus; Bonushomo, levita, qui et iudex, ss., qui has conditiones

digessi.

S + m Adalbertus, levita, qui hec scripsi, ss.

492. 1024, febrero 20.

Cusca ofrece su hijo Arnal al Monasterio, entregando además su herencia paterna

y materna situada en Santa Coloma de Gramanet.

REGESTA: MAS, Notcs, iv, 256-7 (n. CDXIII). — PERAY, San Cugat, 113.

A. C. A., Cart., f. 307 v, n.° 932.

Cum legaliter sanccitum antiquitus teneatur et cautum cum oblacionibus

Domino parentes suos tradere filios suos in templo Domino feliciter servituros

procul dubio hoc de nostris filiis faciendum nobis salubriter prebetur exemplum;

equum est enim iudicium Creatori nostro de nobis reddere fructum. Idcirco,

ego, in Dei nomine, Chusca hunc filium meum Arnal in monasterio s. Cucuphati,

quod est situm in pago [Barch.] in locum qui dicitur Octavianensis, in

quo monasterio Vitardus abba preesse videtur, cum oblacione in manu atque

peticione vel cum omnem hereditatem suam que ei iure paterno vel materno

debentur, id sunt, cassas et curtes cum solos et superpositos, terras et vineas

cum omnes illorum affrontaciones, totum ab integre, cum exis et regressis

earum, a proprium; qui est in comitatu Barch., ad s. Columba de Gramened

palla altaris manu sua involuta a dominum s. Cucuphatis, cuius reliquie hic

— 143 —

continentur a supradicto abbate presentem trado coram testibus regulariter

permansurum; ita ut hac die non liceat illi collum excutere de sub iugo regule,

sed manus eiusdem regule feliciter se cognoscat instituta servare et Domino

cum ceteris gratanti animo militare. Et ut hec mea tradicio inconvulsa permaneat,

promitto sub iureiurando coram Deo et Sanctis eius, quia numquam per

me, nunquam per suffectam personam, nec quolibet modo per rerum mearum

facultatem aliquando egrediendi eidem monasterio tribuam occasionem. Et ut

hec mea peticio firma permaneat, manu propria subter firmavi et bonis viris

firmare rogavi.

Facta donacione hereditatis xi.° kal. marcii, a.° xxviii. 0 regni Roberti,

regis.

S+m Chusca, Deo dicata, qui filium suum tradidit coram testibus; S.+ m

Gischafred; S + m Villelmus; S + m Gelmirus.

S + m Iohannes, presbiter et monachus, qui hanc donacione scripsi cum litteras

fusas in verso iIII et rasas in verso v sub die et anno quod supra.

493. 1024, marzo 9.

T.estamento de Seniofredo nombrando ejecutores para que cumplan su última

voluntad.

Como en tantos otros casos, la fecha del testamento y la de la publicación del mismo no

son regulares. Como en el documento siguiente se hace constar que el testador murió en marzo,

creemos poder atribuir el testamento al 9 de marzo y no al 9 de mayo, pudiendo proceder el

error del escritor, que copió "mayo" en lugar de "marzo".

REGESTA : MAS, Notes, iv, 258 (n.° CDXV) ; y xiii, 80.

A. C. A., Cart., f. 271, n.° 835.

In nomine Domini. Ego Seniofredus, sana mente, integreque consilio, cepit

cogitare de misericordia Dei, timeo ne subito veniat repentina chassu mortis

mee, et ideo iubeo atque discerno ut sint elemosinarii mei, id est: uxori mea

Ermeguncia, femina, et Segfred et Companno et Ollofred. Precipio namque

vobis elemosinarii mei, ut, si mors me advenerit in quacumque loco antequam

alium testamentum faciam, potestatem abeatis omnem meum avere adprehendere

et dare pro anima mea sicut ego {vobis} dispono. In primis concedo ad

s. Margharita parilio i de bovos, et somero i in ipsa opera de ipsas Parietes,

et chavagho i et exada i ad ipsa opera, et tonna i minore ad iam dicta s. Margarita

et destral i per quadres adolare; et concedo ad s. Sebastiani pareliata i

de alaude quod est in Erapruniano, in locum que dicunt Campo de Barone,

quod est super via et subtus via, totum ab integrum, quod michi advenit per

quacumque [voce], et bovo i et exada i. Et concedo ad s. Cucufati martir

modiata i de vinea, quod est ad s. Maria de Chastello de Fels, et ipsa vinea,

qui est in termine de Olerdula, quod emit de Atone, et tonna i quod est in cassa

de Arluvino, et concedo ad Arlovino parilio i de chubos et chubello i foladore

et parilio i de portadores que illum abebat, et concedo ad uxori mea bove i

et vacha i et somero i et quarta parte de meum panem et vinum, tam de vetere

quam de novo et chavago i et exado i et ipsa medietate de ipsos meos

porchos, et vindere faciatis tonnas u maiores et persolvere ad uxori mea man-

— 144 —

chosos iiii.. Et concedo ad Guilelmo, quod est in captivo, si venerit, modiatas

iii de terra et modiata i de vinea et chavagos ii et exada i; et si non venerit,

remaneat pro anima mea; et concedo ad Adaleo exada i et ipsas tres

partes de meum panem et vinum tam de vetere quam de novo dare faciatis

pro anima mea in captivis, et concedo ad Raimundus, filium Ermenardus, vacha

i parduca, et concedo ad filium de Raimundus de Macana vacha i, et conredo

ad filia de Audeghario de Chasteleto vitula i. El concedo ad Guitardus,

filiura Segfred, oves ii et ad filium Eroigio, faber, et ad filium Arnallo singulas

oves, et concedo ad meos manmnissores vinegha i et vitulas ii, et concedo

ad Salamon, presbiter, et Odone, presbiter, somera i torta cum pollinos

ii, et concedo ad Godmare, neputo meo, sella i nova et targa i et tancha i,

et ad filium Segfredo targa i et espada, et concedo ad meos fossadores singulas

bestias, et vindere faciatis ipso meo mulo per captivo, et concedo ad

filia mea Bonafilia ipso alaude cum vinea et arbores quod infra sunt, quod

tenet ad ipso rovere maiore, et modiatas ii de vinea, quod illam abebat per

carta et tonna i et cubo i, in tale conventum, ut si illam abebat filium aut

filiam post suam morte, si vixerit vii annos abeant illos, et si non, prehenderint

meos elemosinarios dare fecissent pro animas nostras; et concedo ad uxori

mea modiatas n de vineas, qui sunt ad ipso Palacio, in tale capcione, ut si ad

illam advenerit inopia famis, vindeat illas, et si non advenerit, teneat in diebus

vite sue, et post obitum suum remaneat pro animas de me et illa ad domum

s. Petri Rodas; et si venerit Guilelmus de captivo, remaneat ipsa vinea, qui est

ad s. Margarita ad illum, et si non, dare faciatis pro anima mea. Et ipsum

meum alaudem cultum vel eremum, chasas cum curtes, cum foveas, cum aquis,

cum arboribus, cum pomiferis, cum vaductibus vel reductibus, totum remaneat

ad uxori mea Ermeguncia, femina, ut in diebus vite sue teneat et possideat

vaschula maiora vel minora, sine blandimentum de ullumque hominem, et post

obitum suum totum remaneat ad domum s. Petri Rodas pro anima mea et pro

anima de uxori mea.

Facto testamento vii.° idus madii, a.° xxviii. regnante Radeberto, rege.

S + m Seniofredus, qui isto testamento fecit et firmare rogavit; S + m Tdeberto,

ss.; Oddo, presbiter, ss.

Salamon, presbiter, qui hec scripsit; Languardus, presbiter, ss.

494. 1024, abril 28.

Publicación sacramental del testamento de Seniofredo "Flavi", que murió el

marzo anterior a causa de las heridas que recibió luchando contra los moros.

REGESTA: BALARI, Orígenes, 255, 478. — MAS, Notcs, iv. 257 (n.° CDXIV).

A. C. A., Cart., f. 317, n.° 949.

[C]ondiciones sacramentorum ad quarum ex ordinacionem residebat sacerdos

Vivanus, qui et iudex, et Bonusfilius Marchus, qui et iudex, in presencia

Bonifilii, Raimundi, Olibani, Domenici, aliorumque multorum testificati

sunt testes Ennego et Bonusfilius Seniofredus ad comprobandam ultimam voluntatem

Seniofredi Flavii, qd., iureiurando unum dantes testimonium ita dicentes:

iuramus nos supradicti testes primo per Deum Patrem omnipotentem

— 145 —

et per Iesum Christum, filium eius, atque per Sanctum Spiritum confitentes

hanc Trinitatem unum et verum Deum esse super altare consecratum s. Stephani

protomartiris situm in territorio que dicitur Riopullus, iusta palacium

Auzit, quod nos vidimus et presencialiter ibi aderamus quando Seniofredus

Flavi pergens in itinere ad visitanda limina beati Iacobi apostoli convocavit nos

et alios suos homines et in suis solummodo verbis ordinavit suam voluntatem

et precepit nobis ut hoc audissemus et testes exinde fuissemus, ut si mors illi

advenisset in prefato itinere qui faciebat, aut in aliquo loco uxor sua nomine

Sicardis, si in sua viduitate permanebat, tenuisset atque possedisset omne suum

alode qui ipse Seniofredus habebat, quandiu prefata Sicardis in viduitate sua

permansisset cum matre predicti Seniofredi et filiis suis. Et tunc concessit

atque dimisit suum alode, qui habebat in Maritima, infra terminos parrochie

s. Marie de Civitate Fracta qui dicitur Alarona, ad supradictam uxorem suam

Sicardem, ad suum proprium; et quamvis ipsa alio viro nubat, supradictum

alode de Maritima sui propii sit iuris ad faciendum quodqumque voluerit exinde.

Et postquam hec omnia ordinavit fecit supradictum iter et reversus exinde

in anno subter scripto perrexit in expedicionem in Ispanie partes contra sarracenos,

et ibi faciens servicium Dei omnipotentis graviter vulneratus interiit et

migravit ab hoc seculo in mensi marcio, qui iam preteritus est. Et nos supradicti

testes ea que dicimus recte et veraciter ea testificamur et postea voluntatem

suam non scimus inmutatam a supradicta ordinacione et ulla fraus aut

ullum malum ingenium hic impressum non est, sed secundum voluntatem supradicti

conditoris Seniofri hoc est ordinatum vel adeditum.

Late condiciones iiii.° kal. mad., a.° xxviii. 0 regni Roberti, regis.

S + m Ennego; S + m Bonusfilius; Seniofredus, nos qui hoc testimonium

dedimus et iureiurando confirmavimus et has condiciones roboravimus, et testes

eam firmare rogavimus; S + m Gelmirus de Mocota ; S + m Bonusfilius Amalricus;

S + m Raimundus Seniofredus; S + m Domenicus, nostra sub presencia

hoc testimonium datum est, et has condiciones firmavimus; S + m Poncius,

cognomento Bonusfilius, clericus et iudex, qui hoc edidi et sacramentum recepi

et ss.; S.+ m Vivas, sacer et iudex.

S + m Poncii, cognomento Bonusfilii, clerici et iudicis, qui hoc scripsit et

ss. die et anno quo supra ss.

495. 1024, octubre 31.

Sendredo y sus hermana y cuñado dan a San Cugat un alodio y tierras que

poseían en el término de Tarrasa, y un molino de la parroquia de San Felix

de Araona (Sabadell).

A: Orig. A. C. A., perg. San Cugat. n. 162 (ol. 33).

B: Id. id., n. 163 (ol. 33, infer. 31), copia hecha el xvi kal. oct., a. xxviii. de Luis el

Joven.

In nomine Domini. Ego Sendredus, sacer, cum voluntate Mironis Cunid,

cognato meo, et Preciosa, || uxor sua, donatores sumus domino Deo et s. Cucufati

cenobii, quod est fundatus in locum || Octaviano. Donamus namque ibi

atque tradimus a predicto loco alaudem nostrum proprium, id est, ||j casas, cur-

— 146 —

tes et terra qui fuit de Ioanne Alba, quod ille emit de Belit, et modiatas iiii

de vi || neas et pariliata i de terra ad ipsum preseger, quod emi de Bonucio

Veger, et de Altemir, || et alia pariliata de terra qui est in campo de Scano,

in loco que vocant Pobrel et ipso {molendino} quod abemus || in Rivopullo cum

ipsos linars. Et est hec omnia in comitatu Barchinona, in termine Terracia, ||

in rivo Mulnel, et in Pobrel; et ipsum molendinum est in paroechia de s. Felici

de Araona, cum ipsos linars, || cum omnes illorum afrontaciones damus ad

domum s. Cucufati. In tali conventu ut cognato || meo Mir et Preciosa, uxor

sua, teneant et abeant et possideant omibus diebus vite illorum || et filii eorum

et proienie atque posteritate, unum post alium, indivisibiliter, et donent de

ipssas || pariliatas et de ipsas vineas tascam; de ipssas vero domos scimul cum

ipssas terras qui in cir || cuitu sunt, donent anuatim ad ipssum abbatem albergu

cum duos ssocios et unum armige|| rum; de ipsso supradicto molendino donent

pro censu mediam unciam auri Valencie. || Hec omnia prenotata damus atque

tradimus domino Deo et s. Cucufati propter Deum et remedium || animarum

nostrarum, et mitimus corpori nostri sub iugo s. Cucufatis aliam nostram ||

honorem in baiuliam eius servientis. Quod si nos donatores, aut ullus homo

qui ista dona || cione inrumpere teptaverit, non hoc valeat vindicare, sed componat,

aut componamus || omnia in duplo; et ssi nos recentores hoc fecerimus,

et bonos adiutores non fuerimus || libram auri componamus, et in antea ista

donacio firma permaneat omnique tempore.||

Facta ista donacione ii.° kal. nov., a.° xxviiii. 0 regni Rotberti, regi. ||

S+m Mironis Cunil; S + m Preciosa, uxor eius; S+m Dunus Mir; ||

S + m Argemir, filii eorum; S + m Poncius, presbiter; S + m Barbal; || S + m

Ermemirus; S + m Guielmi Lobet. ||

X .Sendredus, sacer, qui hoc dedit et scripsit cum literis emendatis in linea

sexta X

496. 1025, junio 16.

Adalberto, visconde de Roselló, peda el alodio de Monyat que le había quitado

el abad Guitart. Probó que lo poseía por donación del conde Ramón,

y ante la condesa Ermesinda, jueces y hombres buenos se verificó un juicio,

obteniendo el Monasterio sentencia favorable.

REGESTA: MAS, Notes, iv, 258-60 (n.° CDXVI). — CARRERAS, Orígencs Argentona, 11.

AESBICHER, Études, 110, 121.

A. C. A., Cart, f. 315, n.° 944.

[I]n iudicio domna Ermesindis in doli, gratia Dei comitissa, filioque suo

domno Berengario, inclitus comes et marchio, et in ordinacione illorum iudicum

subteriorum roboratorum, in presencia domno Ugonem, comitem urbe

Impurias et in presencia domnus Petrus episcopus, Raimundus archilevita,

fratresque suos Guillelmus et Bernardus, Ugoni Cervilionensis, Gundebaldus

Bisorensis, Amatus vicescomite Gerundense, Mironi Ostulensis, Bernardus,

quem dicunt Runtro, alius Bernardus Ovasius, et alii quam plurimi viri in

eodem loco adsistentes. Quoram istis prefatis viris venit homo quadam nomine

— 147 —

Adalbertus, vicemcomitem Rossilionensis, et postulavit directum predicta comitissa

ut fecisset ei veritatem et iusticiam de Guitardus abba cenobio s. Cucuphati

martiris Domini, qui abstulerat suum alodem qui ei evenerat pro ereditatem

coniuge sua qd. nomine Chisulo, et predicta Chisulo evenerat pro successione

amitam suam qd. Ermildis. Tunc prelibatus aba in suis responsis afatus

est dicens: neque abstuli neque disuasi, set propter manum do. Raimundus

comitem bone memorie eum accepi et prelibato cenobio eum recuperavit. Eoque

multis retro diebus semper tibi iusticie inquirendo et nichil michi proficiebat, set

in ac ora paratus sum iusticiam tibi facere, sicut diiudicatum mihi fuerit secundum

auctoritatem lege gotica, quod tu simili modo proficias. Cum hec talis racio

audivit prefatus Adalbertus placuit ei ut abligassent se ex ambobus partibus

propter fidemitissoris in conspectu superiorum virorum predictorum. A parte

vero pretexatus abba fide fuit Ugoni Cervilionensis et ex alia parte fide fecit

Gaucebertus Blanchetus. Cum hec factum fuit hoc obligatio inquisierunt omnes

viros qui erant quoadunati intus in ipso palatio comitale, intus in Barchinona

civitate, sicut superius inserti sunt omnes illorum certitudines tam pro scripturis

quam pro testimoniis vel per omnes voces veritatis. A parte vero prefatus

Adalbertus evanuit omnem veritatem, tam in scripturis quam in testimoniis et

in cunctisque vocis. A partis vero predictus abba abundavit omnem iusticiam

et veritatem, sicut sanctorum Patrum dimulgaverunt in lege gotica, in duorum

testium vel trium onestorum virorum. Ec sunt nomina eorum, id est: Teudericus

Anacalita ex prelibato cenobio et Guifredus ex puio Bitilona, Bernardus,

sacer, et Livola. Isti fuerunt parati sacramentum facere, sicut et fecerunt, illos

videntes et audientes et in eorum presencia adstitid prefata Aermildis quando

dedit ipsas fruges tam sicas quam umidas qui exiebant de ipsum suum alodem

quod abebat in Montis Gato ad nepotam suam prefata Chisulo, ut eas tenuiset

et exfructificasset in omnibus diebus vite sue. Post excessu vero eius, integrum

et intemeratum cum eorum fructum terris atque vineis remansiset ad

pretaxato cenobio s. Cucuphatis Octovianensis cum domibus atque superpositis

qui in eodem alodem sunt constructi atque condirecti. Cum hec professi fuerunt

predicti viri, sicut superius scriptum est, et vidit se victum ad sua fallacia

noluit recipere ipsos testes et abstraxit se de ipso placito. Nos vero iudices

creati recepimus eos sicut inveninus in lege gotica conscriptum secundum auctoritatem

sanctorum Patruum in libro secundo titulo primo : Si de facultatibus

vel rebus maximis aut eciam dignis negocium agitetur, iudex presentibus utriusque

partibus duo iudicia de re discusisa conscribat. Si vero, ordinante iudice,

unam pars testes adduxerit et dum oportuerit eorum testimonium debere recipere,

pars altera de iudicio se absque iudicis consultum subtraxerit, liceat iudici

prolatos testes accipere et quod ipsi testimonio suo firmaverint ille qui eos

protulit suam instanciam consignare. Nam ei qui fraudenter se de iudicio sustulit

producere testem alium omnino inlicitum erit. Nos vero predicti testes

Teudericus, Anacolita, Guifredus et Sendredus quem dicunt Iuvenis, Bernardus,

sacer et Livola, laicus, qui fuit eius ministralis retro multis annis, in

unum damus testimonium vel iuramus in presencia Mironi levita et Sanla

presbiter, Otto monacus, Guifredus Longuardus, Ricollus, Miro Agela, Gerbert,

Seribert, Arnaldus, Guillelmus et Argemir, Oliba, Guadamir de Caneto,

Ricolfus de Puliano, Codmar de Pomar, iuramus per Deu patrem omnipotentem

et per Iesum Christum filium eius, Sanctumque Spiritum, qui est in Tri-

— 148 —

nitate unus et verus Deus, et per unc locum veneracionis s. Marie virginis

matris Domini nostri Iesuchristi cuius baselica sita est in comitato Barch., in

Maritima, intus in vico Bitulona, supra cuius sacro sancto altario as manus nostras

continemus vel iurando contangimus, quia nos suprascripti testes bene scimus

videndo et audiendo quando qd. Ermildis dedit ipsum suum alodem que

abebat in apendicio de Montis Gato vel de Munistrol vel de vico Tizana Domino

Deo et prelibato cenobio s. Cucuphati vel eius servientes in eodem modo vigore

et tenore, ut predictam consanguineam suam qd. Chifulo tenuisset et possedisset

et exfructificasset eum omnibus diebus vite sue, post eius vero morte remansiset

at predicto monasterio, et ea que dicemus recte et veraciter testificamus atque

iuramus super adnixum iuramentum in Domino. Sic nos adiuvet Deus et istarum

sanctarum reliqarum. Afrontat namque pretaxatum alodem: de partis

vero circi in cacumina montium qui dividit inter Maritima et Vallense, a partis

vero aquilonis afrontat in ipso rivulo de Alela, qui tempore pluviarum discurrit,

a meridianis vero partibus afrontat in ipsa mare vel in undarum elaciones,

ad occasum vero parte abet afrontacionem in ipso rivulo de Milfano qui per

imbram ducit aquas. Quantum istas totidem afrontaciomes includunt, sicut consignamus

nos iudices, id est: Bonifilius, clericus et iudex, et Vivas, sacer et

iudex, et Mironi, iudici atque contradimus in potestate Domino Deo et s. Cucuphati

martiris Christi vel eius abba sive eius servientes, ut faciant exinde

sicut de aliis alodibus predicto monasterio mos illis est facere, et qui contemtor

illis extiterit ire Dei incurrat, et ad extremum diem cum Iuda * porcionem

accipiat, et in antea ista paginala condicionis vel consignacionis firma et stabilis

permaneat modo vel ultra.*

Actum est hoc vi.x. calendarum iuliarum, a.° xxviiiin. 0 regnante Roberto,

rege.

Teudericus, monachus, ss.; S + m Guifredus, ss.; Bernardus, sacer; S + m

Livola, nos vero pariter in unum testes sumus et unc sacramentum fideliter in

Christo iuravimus; Sanlanen, presbiter, ss.; Odo, monacus, ss.; Miro, levita,

ss.; S + m Guifredus Languard; Mir Agela; S.+ m Ricolfus; S + m Guillelmus

Arnal; S + m Argemir; S + m Oliba; S + m Guadamir; S + m Ricolfus.

497. 1025, junio 21.

Juicio celebrado en Masquefa sobre un alodio que Gondesalva retenía y que

le reclamaba el abad Guitart.

REGESTA: BALARI, Orígencs, 365, 443, 531, 535, 543, 549, 566. — MAS, Notes, vi,

201-3 (n-° MCCLI). — PUIG, Episcopologio, 107.

A.C.A., Cart., f. 168, n.° 543.

Notum sit tam presentibus quam futuris quod anno xxviiii. 0 regni Roberti

regis. Acta est audiencia in comitatu Barch., infra terminos castri Mazchefae,

intus in aeclesia beate Marie virginis, assistentibus iudicibus Vivano, sacerdote,

et Bonofilio Marchio, aliisque idoneis viris, Gilaberto, levita, filio Odolardi

vicecomitis, et Compagno de ipsa Guardia, et Maier de Canellis, cum fratre suo

Boveto, necnon et Ssallane et Guifredo, clerico, Guilaberto Bonucio, et Gui-

— 149 —

tardo atque Faculcio et Guitardo Mancipio et Adilio et Honorato et Lobeto

et Leopardo et Agilane, cum filio suo Mirono, Domnucio et Guitardo, fratre

suo, et Vivano, presbitero, atque Ermengaudo, levita, Guifredo Bonucio, presbitero

et monacho, et Bonofilio, presbitero, simili modo presbitero et monacho,

et Sindaredo, monacho, et Geriberto, monacho. Istis et aliis residentibus, Guitardus,

abbas s. Cucufatis cenobio Octavionensis petivit quandam feminam

cui nomen Gondesalva, eo quod iniuste retinebat alode situm infra terminos

prescriptos quod iuris debebat esse s. Cucufatis prescripti per largicionem quorundam

fidelium Auderici et uxoris suae Eugeniae et Renaldi. Supradicta

autem Gondesalva in suis responsis dixit: Hoc quod ego retineo, et michi requiritur,

emi cum viro meo Vutizane a quodam Stephano et uxore sua Argotamia.

Iudices autem hec audientes, secundum ordinem legis, primum testes

interrogaverunt quos a parte Guitardi predicti sufficientes invenerunt. Deinde

ab utrisque partibus scripturas requisierunt. Invenerunt autem predictam scripturam,

per quam supradicta Gondesalva emit hoc, sicut supra dicit. Et invenerunt

scripturam donacionis in nomine Ennegonis confectam in iure predicte

Argotamie filie suae. Postmodum autem invenerunt scripturam vendicionis in

nomine Eldovare et Dunigeldis confectam in iure Ennegonis. Cumque requisita

fuissent documenta cartarum a parte Guitardi prescripti, dixit: Auctoritates

autem priscas s. Cucufatis archisterii nostri omnes igne consumpte fuerunt in

captione civitatis Barchinonae, sed habemus auctoritates scripturarum ex terris

que sunt ex omni parte circa prescriptum alode quod requiro, que omnes

terminant in prefato alode quod requiro, que omnes terminant in prefato alode

et auctorizant hoc alode iuris s. Cucuphatis esse. Inventa est autem scriptura

ex parte meridei in nomine Bellelli et uxoris suae Ausizie confecta in iure

Helie cuiusdam, anno primo regnante Ugone rege, que ita terminando resonat:

de orientis parte et meridiei in terra domus s. Cucufatis, de occiduo in

terra Recosindi vel choeredum suorum, de circio in ipso torrente qui discurrit.

Deinde inventa est scriptura in nomine Bellonis et Aragniscli, confecta in

iure Teudarici qui vocatus fuit Cunilius et uxoris suae Senioris anno ii.° regni

Roberti, regis, que ita terminando resonat: Habet terminum de parte orientis

in terra s. Cucufatis, de meridie in strata publica, de occiduo in ipso torrente

qui discurrit, de circio similiter; a parte autem orientis inventa est scriptura

vendicionis in nomine Matresinde, femine, confecta in iure Leopardis et uxoris

sue Castissime, que ita terminando sub anno xi. regni Roberti regis resonat:

terminat de parte orientis in terra de nobis heredibus, de meridie in terra de

vobis comparatoribus, de occiduo in terra s. Cucufatis vel in ipso margine, de

circio in terra de vobis comparatoribus. Secunda autem scriptura vendicionis

inventa est in nomine Savegotis, confecta in iure Leopardi et sponse sue Castissime,

anno vii.° regni Roberti regis, que ita terminando resonat: de parte

orientis in terra Danihelis, qui obiit, vel in torrente qui discurrit, de meridie

in strata, de occiduo in terra s. Cucufatis, de circio similiter. Tercia quoque

scriptura inventa est in nomine Bellonis et uxoris sue Aurucie vendicionis,

confecta in iure Alarici et uxoris sue Blidgardis, anno x.° regni Roberti regis,

que ita terminando resonat: de parte orientis in torrente, de meridie in terra

Arnariscli, de occiduo in terra s. Cucufatis, de circio in torrente. Quarta namque

scriptura vendicionis inventa est in nomine Guisadi et uxoris suae Domenicae,

confecta in iure Stephani, anno v.° regni Ugonis, que ita terminando re-

— 150 —

sonat: de parte orientis in ipsa strata, de meridie in terra Gaudeieve, vel

choeredum suorum, vel in terra qui fuit Ramii, de meridie in ipsa via, de

occiduo in terra Danihelis vel in terra domus s. Cucufatis, de circio in ipso

rivo qui discurrit. Omnes autem supradicte scripture, auctrices iuris s. Cucufatis,

resonant esse ex rebus que sunt infra terminos Mazchefe. Scriptura vero

supradicte Gondesalve resonat similiter infra terminos Mazchefe, ipsa scilicet

quam fecit in iure eius Argotanna prefata. Scripture vero Argotamie et patris

sui Ennegonis resonant esse infra terminos Castelleti quod minime pertinet

ad terminos Mazchefe. Cumque prelecte fuissent auctrices iuris s. Cucufatis

scripture, audientibus supradictis omnibus inspectoribus et supradicte alie scripturae

et ipsis adstantibus, probatum est supradictum alode iuris s. Cucuphatis

esse, et minime repperiri potuerunt scripture Ennegonis et Argotamie esse ex

prescripto termino Mazcheie, quoniam nec unum terminum inspectores invenerunt

in suprascripto alode s. Cucufatis qui resonabat in scripturis Ennegonis

et Argotamie. Iudices autem hanc veritatem audientes et perspicientes interrogaverunt

prefatam Argotamiam ut diceret si hoc alode esset partis s. Cucufatis.

At illa ait in presentia supradictorum: Denegare enim non possum iuris

esse hoc s. Cucufatis, sed emptores nostri circunvenerunt nos, quia non posuerunt

in ipsa scriptura emptionis vocem s. Cucufatis. Attamen cum per hoc et

per alia multa iudicia veritatis patulum esset quod iniuste Argotamia vendidit

dominicum alode s. Cucufatis ad proprium ius extraneorum, consignaverunt

ipsum alode integriter cum omni iugmento in dominio s. cenobii iam dicti ut

faciant Deo ibidem famulantes exinde quod et de aliis munificenciis eius faciunt,

et supradicte Gondesalve satisfaccionem ex venditorum rebus fieri statuerunt,

ut si quis hoc iniuste disrumpere temptaverit Dei iram primitus incurrat,

et concreandus ultricibus flamis cotidie vivat.

Actum est hoc xi. kal. iulii, a.° xxviiiim. regni Roberti, regis.

S + m Poncii, cognomento Bonifilii, clerici et iudicis, qui hoc aedidit atque

ss.; S + m Vivas, sacer et iudex; S.+ m Guilaberti Bonucii; S + m Guitardi;

S + m Agilanis; S + m Mironis, filii eius; S + m Guitardi Mancipii;

S + m Fulcucii; S + m Leopardi; S + m Lobeti; S + m Alterius Gitardi; S + m

Aithii de ipsis Garricis; S + m Honorati; Ermengaudus, levita, ss.; S + m Donnucio,

sacer, ss.

S + m Poncii, cognomento Bonifilii, clerici et iudicis qui hec scripsit et ss.

die et anno quo supra ss.

498. 1025, julio 18.

Los testamentarios de " Richelle" entregan al Monasterio unos viñedos sitos en

Corró de Vall.

REGESTA: MAS, Notes, iv, 260 (n. CDXVII).

A. C. A., Cart., f. 151 v, n. 1032.

In nomine Domini. Ego Arnallus et Geriberius ct Reimundo, nos simul in

unum donatores sumus domino Deo et s. Cucuphati cenobii Octavianensis.

Manifestum est enim quia precepit nobis qd. Richelle ut cartam donacionis

— 151 —

fecissemus de petia i de terra coplantata vinea vel aedificata, sicuti et facimus,

nostrum proprium, qui nobis advenit per causa elemosinaria de iam dicta Richelle,

unde nos iuditium obligatum et roboratum exinde tenemus infra metus

temporum a series conditiones, ordinante iudice, et est manifestum. Et est

ipsa vinea in chomitatum Barchinona, in terminio de Corrone subteriore. Que

afrontat predicta vinea: de circi in vinea de Durande, de aquilonis in terra de

Vuitizane, de meridie in vinea de Bonushomo Aquila, de occiduo in strada publica

et consueta. Quantum istas afrontaciones includunt sic donamus ipsa

vinea ad domum Dei et s. Cucuphati, tota ab integrum, cum exio vel regressio

suo, a suum plenissimum proprium, propter Deum et remedium anime de qd.

iam dicta Richelle. Quod si nos donatores aut ullusque homo qui contra ista

donacione venerit pro inrumpendum, non hoc valeat vindicare, sed componam

aut nos componamus ad s. Cucuphati de ipsa vinea tercia parte cum omni sua

inmelioracione, et in antea ista donacio firma sit omni tempore.

Actum est hoc xv.° kal. ag., anni xxviiii." regni Roberto, regnante in

Frantia.

S + m Arnallus; S + m Geribertus; S+m Reimundo, nos qui ista donacione

fecimus et firmamus et firmarique rogavimus; S + m Trasoarius, presbiter;

S + m Gitardus; S.+ m Vuisadus.

X Guilelmus, sacer et exarator, qui hec scripsit et ss.

499. 1026, marzo 14.

Publicación sacramental de testamento de Sunyer, fallecido el mes anterior.

REGESTA: BALARI, Orígencs, 633. — MAS, Taula, 488; Notcs, iv, 260-1 (n.° cdxviii).

A. C. A., Cart., f. 79, n.° 311.

Condiciones sacramentorum a quarum presencia Bonefilio, sacerdote, et

iudice Mirone, et in presencia Vivas, levita, et Bernardo et Ermenisclo et

Argemiro et aliorum bonorum hominum qui ibidem aderant. Testificant testis

prolati quas profert Bonefilius, Dacho, Guifredus, et Cristina, femina, in faciem

de supradicto sacerdote et iudice, ad comprobandam causam helemosinam

de qd. Suniari. Et hec sunt nomina testium qui hoc testificant, secuti et iurant,

id est: Ausilio, Suniario et Dominico; iurati autem in primis dicimus per Deum

Patrem Omnipotentem et per Iesum Christum Filium eius Sanctumque Spiritum,

qui est in Trinitate unus et vero Deus, et per hunc locum veneracionis

s. Cipriani martiris, cuis baselicam sita est in comitatu Barchinona, intus in

ipsa valle de Aqualonga, supra cuius sacro santo altario as condiciones manibus

nostris continuimus et iurando contangimus, qui nos suprascripti [tes]tes

bene scimus, veritate sapemus, de presente eramus, oculis nostris vidimus, et

aures audivimus ad ea ora quando iacebat qd. Suniarii in ipsa egretudine unde

obiit, adhuc loquela plena et memoria integra. Tunc nos, videntes et audientes, sic

comendavit vel iniucxit omnem suam helemosinara ad istos suos helemosinarios,

et precepit eis et dixit, ut si de ipsa egritudine mortuus fuisset, sicut et

fuit, plenam potestatem abuissent isti sui helemosinarii omnes suam helemosinam

aprehendere et dare pro animam suam, sicut ille ad eos iniuncxit per

— 152 —

suum testamentum vel per suis verbis. In primis concessit ad domum s. Cucufati,

ad ipsas Olivas, modiata i et media de vinea, et, iuxta ipsa cassa de Trasvero,

fexias ii de terra, et ad ipso prado, pecias ii de terra cum ipso prado,

et alia pecia de terra, qui est iuxta de ipsa terra qui fuit de qd. Fruila, et vachas

iii, et ipso precio de ipsa mula quod ei debebat donno Guitardus, abbate.

Et ad ipsa cannonica de s. Cruce, vacha i. Et ad domum s. Cipriani, pecia i

de vinea et alia de terra in ipsa valle de Aqualonga. In tale capcione, ut presbiter

qui tenuerit ecclesiam s. Cipriani, hoc teneat et exfructificet. Et si quis

aliquis illi tollere voluerit, filii sui aprehendere faciant et laborare, et ipso

agrero dare faciant ad domum Cipriani. Et iussit carta facere ad uxori sua

Cristina de ipso alaude de ipsa Vilella ab ipsos arbores qui ibidem sunt, et de

ipsa vinea qui est iuxta de vinea Unufredus, et de ipsa vinea que dicunt Cotila,

et bovada i de terra, et parilio i de bovos cum illorum apero. Et concessit ad

filia ipsa tercia parte de omnem suam facultatem, tam de mobilium quam de

inmobilium. Et a Guifredo, fratri suo, ipsum alaude quod ille abebat in Riosecco,

ut teneat et possideat et non abeat licenciam vindere, si ille necesse

fuerit, nisi ad filios suos de qd. Suniarii, si ipsi emere potuerint ad iusticia,

et lodo i; et iussit vindere mulo i, ipsa medietate de ipso precio concessit ad

uxori sue; alia medietate iussit dare pro anima sua. Et a Ielmiro, presbiter,

vitulo. Et item ad domum s. Cucuphati tonna i qui dicunt Acerdoma. Et item

ad uxori sue tonna i qui dicunt Longovarda, et cubo i, et cavago i, et exada i,

et podadora i, et destrale i, et iussit dare pro anima sua ipsa tercia parte de

suas bestias, et de suo pane et vino tam de novo quam de vetere. Et concessit

ad Bonefilio, presbiter, oves iii, et a filio suo Vivas, levita, ipsum alaude quod

ille abebat in valle de Aqualonga, et ad Bernardo, filio suo, ipsa vinea qui est

ad ipsa ficulnea pro mancuso i, quod ille ei debebat, et pro alio quod donet et

donent pro anima mea. Et iussit requirere debitos suos et dare pro anima sua.

Alia omnia quod remanet, in omnia et in omnibus, concessit ad proles suos.

Et cum hec omnia ordinavit, sic obiit de hoc seculo in mense isto proximo

februario qui iam preteritus est. Et ego Bonefilio, Dacho, Guifredo, Cristina,

femina, qui sumus tutores vel helemosinarii sic iuramus in Deum et propter

Deum quia quantum isti testes testificaverunt in istum iudicium verum est, et

nulla fraus nec malo ingenio hic impresse non est, sed secundum voluntatem

ipsius conditoris est factus vel editus. Et ea que scimus, recte et veraciter testificamus

atque iuramus super hancnixum iuramentum in Domino.

Lata condicione ii.° idus marcii, a.° xxx.° regnante Redeberto, rege.

S + m Bonefilio; S + m Dacho; S + m Guifredo; S + m Cristina, femina,

nos qui sumus tutores vei helemosinarii et hunc iuramentum iuramus; S + m

Ausilio; S + m Dominico; S+m Sunnario, nos testes sumus et hunc iuramentum

iuramus; Bonefilius, presbiter, auditor fuit, ss.; S + m Unufredus ; S + m

Bernardo: isti auditores fuerunt; S + m Vivas, ss., levita; S + m Mirone,

iudice, ss.

S + m Eremirus, laicus, qui as condicicne scripsi et ss. die et anno quod

supra.

— 153 —

500. IO26, marzo 27.

Publicación sacramental del testamento de Goldregodo jurado en el altar de

Santa Coloma.

REGESTA: MAS, Notcs, iv, 261 (n.° CDXIX).

A. C. A., Cart., f. 254, n.° 780.

Condicionis sacramentorum ad quarum presencia vel {ex}ordinacione Suniofredus,

sacer, et iudice Mirone, et in presencia Sudula, Oldesindus, Arnallus,

Sisualdus et Domnucio et aliorum bonorum hominum qui ibidem aderant;

testificant testes prolati, quas proferunt his nominibus, id est: Odegario

et Borrellus et Ramundo de supradicto sacerdote vel iudice ad comprobandam

causam helemosinariam de qd. Goldregodis, femina. Et hec sunt nomina testium

qui hoc testificant, sicuti et iurant, id est: Rossello et Bonushomo; iurati

autem dicimus in primis per Deum Patrem omnipotentem et per Iesum Christum,

Filium eius Sanctumque Spiritum, qui est in Trinitate unus Deus et per

hunc locum veneracionis s. Columba, qui est in comitatu Barch., in terminio

de Monte Petroso, supra cuius sancto altario has condiciones manibus nostris

continemus vel iurando contangimus, quia nos suprascripti testes bene veritate

sapemus et de presente eramus, occulis nostris vidimus et aures nostras audivimus

ad ea ora quando iacebat qd. Goldregodis, femina, in ipsa egritudine,

unde obiit, sic nos videntes et audientes comendavit vel iniuncxit omnem suam

helemosinam ad istos suos helemosinarios supranominatos; et precepit eis et

dixit, ut si de ista egritudine mortua fuisset, sicut et fuit, plenam potestatem

abuissent omnem suam helemosinam aprehendere et dare pro anima sua sicut

illa ad eos conmendavit vel iniuncxit per suum testamentum et per suis verbis.

In primis concessit per suo cimiterio somero i, et concessit a Cixela, presbiter,

bove i; et ipsa vinea que concessit ad s. Baudilii per suum testamentum, poslea

dixit per suis verbis coram helemosinariis suis vel alii plures, quia ipsa

vinea de s. Cucuphati erat, et non poterat ea concedere ei. Et concessit eam

ad filios suos sub iure et dominio s. Cucuphati, sicut antea fuerat. Et concesit

inter Lubo et Oliba semodio i de vino; et concessit ad Ramundo et a Gisla

dare tonna i et iussit dare ad Borrello medietate de tonna i et medietate de

cubello i; et concessit ad filia sua Gisla ipsa curte de ipso plano cum ipsa

terra que in circuitu est cum ipsos arbores qui infra sunt. Et iusit solvere

omnes suos debitos in comune et alium quod remansisset per anima sua per

missas. Et mandavit de ipsa hereditate de filio suo qd. Seguino ut redemissent

eam filio suo Borrello et Raimundo et Gisla et de ipsum precium absolvere

fecissent ipso vaso de Seguino et ipso vaso de iam dicta conditrice, et alia

omnia, id sunt, terras, vineas cum casas et curtes, iusit ut equaliter dividant

proles suas. Et cum hec omnia ordinavit, adhuc loquella plena et memoria bona

erat, sic obiit de isto seculo in mense febroario, qui iam preteritus est. Et nos

Audegario et Borrellus et Raimundo qui sumus helemosinarii, sic iuramus in

Deum et per Deum, quia quantum isti testes testificaverunt in istum iudicium

verum est et nulla fraus nec malo ingenio hic inpressa non est, sed secundum

volumptatem ipsa conditrice est factus vel editus. Et ea que scimus recte et

veraciter testificamus atque iuramus per super adnixum iuramentum in Domino.

Late condicionis vi.° kal. apr., a.° xxx.° regnante Rodberto, rege.

- 154 -

S+m Odegario; S + m Borrellus; S + m Raimundo, nos qui sumus helemosinarii

et as condiciones iusiurando confirmamus; S.+ m Rossello; S+m Bonushomo:

isti auditores fuerunt; S+m Sudula; S + m Oldesindus; S + m Arnallo;

S + m Sisuallo; S + m Domnucio; S+m Mirone, iudice, ss.; S+m Roso.

Ss. Ermemirus, laicus, qui has condicione scripsi cum litteras suprascriptas

in verso vii et ss. die et anno quod supra.

501. 1026, marzo 29.

Sisibcrto y su esposa Oria, cumpliendo la última voluntad de Esimbardo, entregan

al Monasterio un alodio sito en el término de " Aqualonga".

REGESTA: BALARI, Orígenes, 537, 547. — MAS, Taula, 222; Notes, iv, 261 (n.° CDXX).

A. C. A., Cart., f. 16v, n.° 34.

In_ nomine Domini. Ego Sisiberto, et Oria, femina, donatores sumus Domino

Deo et s. Cucuphatis cenobii. Manifestum est enim quia comendavit nobis

qd. Esinbardo suam elemosinam quando ad obitum suum venit, unde nos iudicium

obligamus et roboramus infra metus temporum a sseries conditionis editus,

et precepit nobis ut cartam donationis fecissemus ad domum s. Cucuphati, sicuti

et facimus. Donamus namque nos suprascripti donatores, quod prefatus conditor

concessit et dimisit domui s. Cucuphati iam dicti per suum testamentum,

suum alodem quod habebat in comitato Barch., infra terminum de Aqualonga,

videlicet terras cultas et hermas, vineas, casas cum curtes, solos et superpositos,

condirectum vel edificatum. Facimus hanc cartam donationis Domino Deo

et domui iam dicti s. Cucuphati cenobii Octavianensis; affrontat hec omnia

suprascripta: de parte orientis in torrente qui iugiter discurrit, de meridie in

rio qui nuncupant Guadel, de occiduo in torrente qui transit ante casas de

qd. Adardo qui fuerunt, de parte vero circi in strada sive in terra de s. Cucuphati.

Quantum istas affrontaciones includunt, sic donamus Domino Deo et

ecclesie iam dicte s. Cucuphatis prescriptum allodem sicut isti termini ambiunt,

quantum ibi habebat vel habere debebat Esinbardus, iam dictus conditor,

per ullasque voces, sicut ille nobis in suum testamentum dixit; et de nostro iure

in ius et dominium prefate ecclesie mittimus et contradimus, ut faciant ex eos

famulantes ipsius ecclesie sicut et de aliis munificentiis ibi conlatis faciunt, cum

exiis et regressiis eis. Quod si nos donatores, aut aliquis homo utriusque sexus,

istam donationem malo ordine irrumpere temptaverimus aut temptaverit, ad

nichilum eveniat, sed componamus aut componat omnia prescripta in duplo iam

dicte ecclesie s. Cucuphatis, et in antea ista donatio firma permaneat omnique

tempore.

Facta ista donatio iiii.° kal. iunii, a.° xxx.° regnante Robert, rege.

S.+ m Sisbeberto; S + m Oria, femina, nos qui ista donationem fecimus et

testes firmare rogavimus; S + m Vivas Pontius; S + m Guiter; S + m Bernardus;

S + m Bonifilius; S + m Guilabert; S + m Mascharo.

S + m Guarinus, monachus, qui hec scripsit et sub ss. die et anno quod

supra.

— 155 —

502. 1026, junio 1.

"Dacho", "Bonifilio", Guifredo y Cristiana, ejecutores testamentarios de Suñer,

entregan al Monesterio varias tierras sitas en "Aqualonga". (Véase

el n. 499.)

REGESTA: BALAEI, Orígenes, 626.— MAS, Taula, 222; Notes, iv, 262 (n.° CDXXI).

A. C. A., Cart., f. 16, n.° 33.

In nomine Domini. Ego Dacho, Bonefilio, Guifredus et Cristina, femina,

qui sumus tutores vel helemosinarii de qd. Suniarii, donatores sumus Domino

Deo et ad s. Cucuphati Octavianensis cenobio. Manifestum est enim quia donamus

ad predicto domo s. Cucuphati terras et vineas quod nobis iussit dari

qd. Suniarii, unde iudicium obligatum tenemus infra metus temporum a sserie

conditionis ordo. Qui sunt terras et vineas in comitatum Barchinona, infra

terminos de Aqualonga. Et est ipsa vinea modiata et media et faxias ii de

terra ad ipsas Olivas et iuxta casa de Trrasuero; et in alio loco ad ipso Prado,

pecias ii de terra, simul cum ipso prado et cum ipsa terra, qui est de ipsa terra

iuxta qui fuit de qd. Fruila in ipso prado, qui dicunt a Fonte de Petro. Hec

omnia donamus ad predicto domo cum illorum affrontacionibus, cum terminis,

exiis et regressiis earum, sicut nobis precepit iam dicto conditore. Quantum

illorum affrontaciones vel terminos includunt, sic donamus hec omnia ad predicto

domo servientesque ipsius, et in eorum potestate tradimus, sicut aliis

alaudibus vel munificentiis ad eius domo pertinentibus. Quod si nos donatores,

aut ullusque homo, qui ista donatione venerit pro inrumpendum, non hoc valeat

vendicare, sed componat ad componamus ad predicto domo servientesque

ipsius in duplo cum omnem suam {in}melioracione, et in antea ista donatione

firma et stabilis permaneat modo vel omnique tempore.

Facta ista donatione die kal. iunii, a.° xxx. regnante Roberto, rege.

S+m Dacho; S + m Bonefilio; S + m Guifredus; S + m Cristina, femina,

nos qui ista donatione fecimus ct firmare rogavimus; S + m Ademare; S + m

Poncius; S+m Stefano.

ERMEMIRUS, laicus, qui ista donacione scripsi et ss. die et anno quod supra.

503. 1026, noviembre 29.

Unisclo y Oriola, su mujer, venden al Monasterio casas, corralcs y tierras que

poseen en el Castillo de Masquefa, en el término llamado Sils, por dieciseis

mancusos de oro.

REGESTA: MAS, Notcs, iv, 262-3 (n.° cdxxii). — AESBICHER, Etudes, 11.

A. C. A., Cart., f. 176v, n.° 566.

In nomine Domini. Ego Unisclo et uxori sue Oriola, vinditores sumus vobis

domnus Guitardns, aba et s. Cucuphati, emptores. Per hanc scriptura vindicionis

nostre vindiinus vobis kasas cum curtes, et ortos, terras et vineas, cultas

et ermas, cum illorum arboribus pommiferis vel inpommiferis, fructuosis vel

- 156-

infructuosis, qui nobis avenit ad me Unisclo per genitores meos, et ad uxor

mea per suum decimum, sive per qualecumque voces. Et est ec omnia in comitatum

Barch., in locum que vocant in castrum Mazchefa, in suo terminio que

vocant Sils. Et afrontat ipsas casas et teras et vineas cum arbores qui infra

sunt: de aurientis in vinea s. Cucuphati, de meridie in torent qui escurit, de

occiduo in terra de Wimara, iudice, de circii in ipso torent vel in terra de Reimundo.

Quantum istas afrontaciones includunt, sic vindimus vobis ipsa ec

omnia suprascripta, ab integrum, cum exiis vel regresio earum, in propter precium

mancosos xvi de auro; et est manifestum. Quod si nos vinditores, aut

ullusque homo, aut nulla posterita mea inquietare voluerit, in duplo vobis componat,

et in antea ista carta firma permaneat omnique tempore.

Facta ista carta vindicione iii. kal. dec., a.° xxxi. regnante Radberto,

rege. S + m Unisclo; S.+ m Oriola, qui ista carta vindicione fecimus et testes

firmare rogavimus; S+m Agela; S + m Gonfredus; S + m Durando.

MIRO, sacer, qui ista carta vindicione scripsit et ss. die et anno quod supra.

504. . 1027, marzo 18.

Ega da al Monasterio el alodio que poseía en Tiana, en el lugar llamado Munistrol.

REGESTA: BALARI, Orígenes, 131. — CARRERAS, Argentona, 25.— MAS, Notes, iv, 263

(n.° CDXXIII).

B: A. C. A., Cart., f. 212v, n.° 937.

C: A. C. A. Monacales, perg. San Cugat, n.° 167 (ol. 58), copia de 1278.

In nomine Domini. Ego Ega, femina, donatrice sum tibi domino Deo et

s. Cucuphati [1] cenobio Octavionensis. Manif estum est enim quia dono ad supra

cenobio vel ad eius 2 servientes alaudem meum, id sunt, terras et vineas[3], cultas

et eremas et oleastros et alios arbores qui infra sunt [4] et ipsa ecclesia qui ibi

est fundata s. Martini, qui mihi advenit de ienitorum 5 sive per omnes voces.

Que est hec omnia in chomitatu Barch., in Maretima, in parrochia de Tizana 9 ,

in locum que dicunt Munistrol. Que affrontat hec omnia: de circi in chacumina

moncium qui dicunt sit 7 campo Senteges et Tizana, de aquilonis in ipso

areneo de Vila Elela, de meridie in undas maris, de occiduo in ipso areneo

de Chanalicas 8 . Quantum istas afrontaciones includunt, sic dono ad suprascripto

cenobio iam dicta omnia ab integre quantum ibi abeo vel abere [9] debeo,

aut ego teneo cum exiis et regressiis earum a proprio, et de meo iure in potestate

de supradicto cenobio trado, ut facias exinde abates et servientes eius

loci sicut de aliis alaudibus vel munificenciis suis. Quod si ea donatrice aut

ullusque omo qui hoc disrumpere voluerit, non hoc valeat vindicare, sed componam

aut ea componam tibi prefixa omnia in duplo cum sua inmelioracione

et in antea ista donacio firma sit omni tempore,

Facta donacio xv.° kal. apr.,, a.° xxxi.° regnante Roberto, rege.

S + m Ega, qui ista donacione feci et firmare rogavi; S + m Guadamir;

S + m Ricolfo; S + m Maier 10 ; S + m Mirone, iudice, ss.

— 157 —

S + m Sanlane, presbiter, qui hec scripsit cum litteras superpositas in verso

vi.° die et anno quod supra.

1, Cucufati, B. — 2, servientes eius, C. — 3, vineas et vineas ... heremas, eoleastros, C.

4, suntus, B. — 5, genitorum, C. — 6, parrochia Tizana, B. — 7, cum, B. — 8, cchanalieas, B.

9, habeo vel habere debeo, C. — 10, S+m Mager, C.

505. 1027, septiembre 29.

Publicación sacramental del testamento de "Rotudis", jurado en la iglesia del

Castillo de Ardeval.

REGESTA: MAS, Notes, iv, 263 (n.° CDXXIV).

A. C. A., Cart., f. 321, n.° 961.

Conditiones sacramentorum a quarum ex ordinacione ubi resi[de]bat sacerdos

nomine Argericus et Adalbertus, levita vel iudex, et Marchione, iudex, et

in presentia Gerberno et Arnallo et Geriberto et Dacone, presbitero, et Galindo

et Oliba Blanco et aliorum bonorum hominum qui ibidem aderant, quorum

nomina eorum longum est adtexere. Testificant testes prolati quas proferunt

elemosinarii, de qd. femina nomine Rotudis, id est: Mir de Pontis, et Borrellus

Taravallensis, et uxor sua Adalezis, et Isarnus, Unifredus et uxor sua Ilia et

Argemir in facie de supradicto sacerdote vel iudices ad comprobandam extremam

suam volutatem de prefata conditrix. Et hec sunt nomina testium qui

hoc testificant, sicuti et iurant, id sunt: Argemir et Bernardo et Adaledis :

iurandi autem dicimus in primis per Deum Patrem omnipotentem et per Iesum

Christum Filium eius santumque Spiritum, qui est in Trinitate unus et verus

Deus et per hunc locum veneracionis s. Iusti martiris, cuius ecclesia sita est

in comitatu Urgellitano, infra terminos de castrum Ardeval, supra cuius sacrosancto

altario as condiciones manibus nostris continemus vel iurado contangimus,

quia nos suprascripti testes scimus bene in veritate sapemus et de presente

eramus, occulis nostris vidimus et aures nostras audivimusi ad eadem ora

quando prefata conditrix iacebat in egritudine unde obiit, adhuc loquela plena,

et memoria integra, sic nos audientes et videntes comendavit vel iniunxit per

suam facultatem, et precepit eis ut si mors illi advenisset, sicut et fecit, plenam

potestatem habuissent distribuere omnem suam facultatem, ita quemadmodum

eis ordinavit per suum testamentum. In primis iussit, ut si ullam

querimoniam de suam partem habuissent, emendare fecissent. Et post modum

iussit ad s. Maria Riupullo cenobii ipsum suum alaudem, qui fuit de Guillelmo,

vicecomite, sicut vir suus dedit ipsam suam medietatem, et mulo i et suum

lectum, et ipsum alaudium qui fuit de Gerallo; et ad s. Iohannis Riupollensis

suam hereditatem de ipsum alaudium de Conanglo. Et ipsum alaudem de Bergitano

remanssisset ad Guifred, nepto suo, ut tenuisset in vita sua in servicio

s. Maria, et post suum obitum liberum relinquisset ad s. Maria Serratex cum

ipsos molinos et omnia qui ibidem abebat. Et ad s. Petri Barchinona suum

alaudem de Oluesa; et ad s. Cucuphati cenobii, pariliatas ii de alaude quod

habebat in Palacio, prope ipso alaude de s. Cucufati; et ad s. Benedicti de

Baias, suum alaudem de Sarraima; et ad s. Cecilia et s. Benedicti suum pane

- 158-

et vino de Balcarem, et item ad s. Michaelis in Caldas ipsum alaudium, qui

fuit de Seniulldo ; et ipsam tascam de ipsum alaudium et cubo i et tona i tenuissent

clerici qui cantassent prefata ecclesia; et ipsum alaudem prefatum de Calldas

simul cum ipsa prelibata ecclesia remansisset ad Dalmacio, nepto suo, et si

Dalmacius hobierit, remaneat ad unum de suos fratres, qualem Deus meliorem

elegerit et tenead Isarnus in vita sua et faciat dedicare ipsa ecclesia; et concessit

ad s. Maria Urgellitensis equas ii ad ipsa opera, et ad ipsos clericos alias ii

et ad s. Maria sedis Gerunda et s. Felice Gerunda suum pane et vino de Gasarans

et de Arbucias, et porcos x, qui ibidem exeunt ad Natale Domini; et concessit

ad s. Petri Gallicantum, vacas iiii, et ad s. Maria de Amer, parilios ii

de boves, et de suum pane et vino modios iiii, et ad s. Michaelis de Falcs et

ad s. Petri Barchinone, modios iiii, et alium quod remanssisset ad ipsos clericos

de s. Maria de Calldas cum ipsos porcos et oves et vacas que ibidem

aderant; et ad s. Petri Rodas asino espanesco, et asina cum pullo; et ad s. Laurentii

valle Lordensis manchosos x, inter pane et vino, et ad s. Petri Scalas

modios x; et ad s. Saturnini Urgellitensis modiatas x inter pane et vino, et ad

s. Maria Grassa, vacas iiii, et ad s. Maria de Ardeval, ipsum alaudium qui

fuit de Giscafred, et ipsas vineas qui fuerunt de Bonelilio et de Elisto, et ad

s. Iusti, ipsum alaudium qui fuit de Centullo, ad s. Iusti et ad s. Maria Castri

Folliti et s. Vicentio, ipsas vineas quod ibidem comparavit; et ipsa pariliata de

alaudium de fexa et tenuissent clerici s. Marie et s. Vicentii quod abebat in

Cardo Asinario, quod illa emerat et fecit edificare pro anima sua et de viro suo;

et ad s. Maria, ipsas suas terras et vineas qui in circuitum suum fuissent; et

ad s. Michaele Rivover, ipsas vineas qui coparaverat in Frexanet; et ad s. Susanna,

cubo i et tonna i et molino i ; et ad s. Martini Rivoner, molinos ii, et

ad s. Felice Cerviano, cortina i et sarraceno i per captivos, et ad Bernardo,

qui est babtizatus, pariliata i de alaudum et modiatas ii de vineas que sunt

in Palacio; et suum alaudium de Tenes cum ipso alaude de Rivolat, qui fuit

de Duran, remansisset ad filia sua per melioracione; et ad s. Sceledoni, cubo i

et tonna i; et de ipsas vineas quod ibidem comparavit, ipsa decima; et alia

tona que emerat, ad ipso clerico qui ibidem fuisset per missas; et ad s. Maria

Riupollo, caldaria i et mapa i et morter i et bancal i et cremasclos unos, et

de vascula maiora vel minora ipsa medietate pro anima sua in omnibusque

locis; et de ipsos bubus similiter; et ad s. Martini Turonice, mancuso i, et ad

s. Geraldi, alio. Et postquam hec omnia ordinavit atque precepit, adhuc in sua

bona memoria, sic vixit dies viii et amplius et sic migravit in mense agusto,

qui transactus est, et nos testes sic iuramus in Deum et per Deum quia quantum

hic testificamus verum est, et nulla fraus nec ullo ingenio hic impressum

non est, sed secundum voluntateni prefata conditrix editus est vel factus per

supra nixum iuramentum in Domino.

Late condicionis iii.° kal. octobris, a. xxxi. regni Roberti, regis.

S + m Argemir; S + m Bernardo; S + m Adaladis, nos testes sumus et has

condiciones fideliter iurando confirmamus ; S + m Isarno ; S + m llia ; S + m

Mir; S + m Borre.llus, nos helemosinarii sumus et has condicciones iuramus;

S + m Gerberno; S + m Arnallo; S + m Geriberto; S + m Galindo; S + m Oliba;

Daco, presbiter, ss., nos ad presens fuimus; Adalbertus, levita et iudex;

Marcus, iudex.

Ss. Elldomares, sacer, rogatus scripxit et ss. die et anno prefixo.

— 159 —

506. 1028, enero 2.

Ramón Aici, ejecutor testamentario de ''Truitillis", entrega al hijo de ésta, Berenguer,

los alodios que dicha "Truitillis" poseía en "Villa Rara", llamada

también "Pedrencos".

Esta escritura fué perdida y reparada en juicio, extendiéndose este duplicado el 13 de

septiembre de 1054. Mosén Mas la publica bajo esta última fecha.

REGESTA : BALARI, Orígenes, 245.— MAS, v, 33 (n.° XDVI).— AESBICHER, Étudcs, 158.

A. C. A., Cart., f. 388, n.° 1128.

In nomine Domini. Hec est noticiam exaracionis cartam fideliter translatam, et per incuriam

devoratam sive a tineis sive a pessimis hominibus vel homine ita trucidatam, ita ut nil

posse plenitudinis ipsius cartule sive legere sive retinere neque firmitatem aut proprietatem

annus ipsius scripture a legentibus recitari, que sic incipit:

In nomine Domini. Ego Raimundus Aicii, donator sum tibi filio meo Berengario.

Manifestum est enim quia Truitillis, femina, mandans atque ordinas

suam ultimam voluntatem in suis tantumodo verbis constituens me esse elemosinarium

atque distributorem suarum rerum me constituit, ut ita distribuissem

atque dedissem suas res atque alodium suum quemadmodum illa michi mandavit

in suis tantumodo verbis, sicut probatum est a testibus, et a prescriptus

Remundus in iudicio quod ex voluntate ultima supradicte conditricis conditum

est. Id circo donator sum tibi ego Raimundus filio meo Berengario ipsis aludiis

quod predicta conditrix habebat et possidebat in Vallense, in loco que nucupatur

Villa Rara, que alio nomen dicitur et apellatur Pedrencos. Est autem prescriptum

alodium, terras et vineas, et domos et molina, cultum et eremum,

prata et pascua atque garricas, fontes et aquas. Habet terminum: de orientis in

villa que vocant Kabannes, de meridie in planaribus, de occiduo in villa que

dicitur Ventannago sive in torrente de Baldredo, de circio in via kalciata. Quantum

istas affrontaciones includunt, sic dono tibi predictum alodium totum ad

integrum, et de meo iure in tuo trado dominium et potestatem ad faciendum

exinde quidcumque volueris, sicut supradicta conditrix eum tibi concessit atque

testata fuit. Quod si ego donator aut aliquis homo utriusque sexus contra hanc

donationem venero aut venerit ad inrumpendum, non hoc valeam aut valeat

vendicare, sed componam aut componat tibi supradictum alodium in duplum,

et insuper hec donatio firma permaneat omnique tempore.

Actum est hoc iiii.° nonas ianuarii, a.° xxxii. regnante Roberto, rege.

S + m Raimundi Aicii; Ego Raimundus, qui hanc donacionem feci et firmavi

et testes firmare rogavi; S + m Bonifilii; S + m Olibani; S + m Sesmundi:

S + m Vivani; S+m Ballofredus, sacer, qui per litteras suas manu propria

firmavit in quorum presentia postquam firmata a nobis hanc scriptura a nobis

fuit tradita est in ius potestatis supradicti Berengarii.

Scripsit ipsam cartam, qui hic tranlata est, Poncius, cognomento Bonifilii,

clerici et iudicis, qui hec scripsit et die et anno quod supra.

Acta est hec translatio istius cartule reparationis idus setember a.° xxiiii. regni Henrici,

regis.

S + m Remundus, levita ; S+m Guilielmus, iudex ; S + m Ermengaudus, + ; S + m Bernardus,

levita; S + m Guilelmus, subdiaconus; S + m Bernardus, presbiter; S + m Guilulmi, presbiter;

S+m Bernardus Guifredi; S + m Sendredus Leopardi; S+m Galindonis; S + m Belli

hominis, cognomento Gerallus, levita, exerator et ss. sub die et anno prefixo.

— 160 —

507. 1028, marzo 31.

Los ejecutores testamentarios de Seniofredo entregan al Monasterio un huerto

situado en el Castillo de Cervelló, en los huertos condales.

REGESTA: BALARI, Orígencs, 537.— MAS, Notes, iv, 264 (n.° CDXXV).

A. C. A., Cart., f. 226 v, n.° 708.

In nomine Domini. Ego Ioannes, presbiter, et Mascharone et Mirone. Nos

simul in unum donatores sumus a domum s. Cucuphati cenobii, qui est in chomitatum

Barch., in loco Octavianum. Manifestum est enim quia donamus a

prelibato domo orto i, qui est in terminio de castrum Cervelione, sive in ipsos

ortos Comtales; qui nobis advenit de qd. Seniofredus, unde iudicium obligatum

tenemus infra metus temporum. Et afrontat: de oriente in ipsa via, de

meridie in strada vel in terra de predicto s. Cucuphati, de hocciduo in terra de

prefato s. Cucufati, de circii in orto de Gualindus. Quantum in istas afrontaciones

includunt omnia hoc donamus a predicto domo, et iure ipsius servientes

hoc tradimus, tam istos presentes quam et successores ipsius, in Dei nomine;

abeant plenam potestatem, cum exiis et regressiis earum, a proprio. Ouod si

nos donatores, aut ullusque omo, qui contra hanc ista donacione venerit pro

inrumpendum, non hoc valeat vendicare, sed componat, aut componamus a domum

s. Cucuphati ipso orto iam dicto in duplo cum omnem suas inmelioraciones,

et in antea ista donacione firma permanead omnique tempore.

Acta donacione ii.° kal. aprelii, a.° xxxii. regnante Rodberto, rege.

Ss. Iohannes, presbiter; S + m Mascharone; S + m Mirone, nos qui ista

donacione fecimus et firmamus et firmare rogavimus ; S + m Richerio ; S + m

Boveto; S + m Giscafredus.

S + m Russellus, presbiter, qui hec scripsit.

508. 1028, abril 27.

"Bellucio" se dió como oblato al Monasterio, entregando también al abad sus

propiedades que poseía en Sarriá, exceptuando una casita, un viñedo y unas

tierras que leyó a su esposa.

REGESTA: BALARI, Orígencs, 547.— CARRERAS, Notas Sarriá, 8.—MAS, Notcs, iv,

264-5 (n.° CDXXVI.).

A. C. A., Cart, f. 284, n. 876.

Universis Deum credentibus notum sit qualiter vel quomodo dedit se ipsum

qd. Bellucio Domino Deo et s. Cucufati cenobio et domno Witardo, abba suprascripto

cenobio, postquam suum testamentum fecit, unde sui elemosinarii iudicium

roboraverunt. Propterea in presenci{a} viris subterius roborati, id sunt:

Vives, filium qd. Poncio et fratrem suum Ato et Bonifilius, Bells et Guifret,

Ervigius et monachus et Danageldus, monachus, Archenballus, filium qd. Marcucio

et aliorum nobiliorum virorum sic dedit atque tradidit in manu suprascripto

abbate qd. Bellucio se ipsum cum omnem suum alaudem quod habebat

— 161 —

in territorio Barch., in locum vocitatum Serriano, prope ecclesiam s. Vincenti,

id sunt, terras et vineas, chasas cum solos et superpositos, cum terminis et

afrontacionibus, exiis vel regressiis earum, exceptus modiata i de vinea et

alia terra et mansiuncula i quod consesit ad feminam suam nomine

Chinverga. Hec omnia suprascripta, adhuc loquela plena et memoria integra, in

presencia viris superius scripti sic dedit qd. Bellucio in manu suprascripto

abbati per vocem cenobio suprascripto vel servientes eius, a proprio.

Acta sunt hec v.° kal. mad., a.° xxxii. 0 regnante Roberto, rege.

S + m Vives; S + m Ato; S + m Bonifilius; S + m Archinballus, nos qui

ista donacione vel tradiccione vidimus et ibi presentes eramus; S + m Bonifilius;

S + m Recosendus; S + m Guillera; S + m Sabbato; S + m Godmar.

Ss. Guarinus, monachus, qui hec scripsit et ss. die et anno quod supra.

509. 1028, mayo 6.

Sentencia dada a favor de San Cugat sobre unos molinos sitos en el término del

castillo de "Clarimontis" y que pretendía "Guasca". (Véase el n. 512.)

REGESTA: BALARI, Orígenes, 366, 443. — MAS, Notcs, iv, 265-7 (n.° CDXXVII).

A. C. A., Cart., f. 190, n.° 598.

Hac noticia iudicii continetur qualiter acta fuit audiencia inter Guitardum,

abbatem monasterii s. Cucuphatis, et inter Guascham, uxor que fuit Amati,

nobilissimi viri, agentem tutelam filiorum suorum, assistentibus iudicibus Vivano

et Bonofilio Marco, aliisque idoneis viris Mirono Sindaredi, Petro Aurucii,

Sesmundo Ananiae, et Gauzfredo, et Lobatono et Bernardo Sindaredi

et Oddono Ermemiri et Guilelmo Teudmari et Riculfo Ballomari et Raimundo

Geriberti et Bernardo Goltredi et Guilaberto Bonucii et Amato et Bonofilio,

monachis, quoque Atanagildo et Scluvano et Gerberto, clericis, etiam Ermengaudo,

levita, et Domnucio et Adroario, presbiteris, necnon et Ieorgio et Marcutio,

propter contencionem quandam que orta erat inter utrosque causantes

pro terminis alodii quod fuit Geriberge vice comitisse et quosdam decursus

aquarum et propter quaedam molina sita in supradicto alodio vice comitisse que

destructa erant ob subtraccionem aquarum, unde solita erant molere, quas de

excursibus antiquis per vocem terminorum castri Clarimontis subtrahebant quidem

homines Eldebrandus et Bradila, unde novo ordine et non iusto edificaverant

molinum. Dicebat enim iste supradictus abbas iniuste caruisse suis decursibus

aquarum et terminis sui alodii et molinis. Et haec supra dicta Guascha

dicebat {se} recte hec omnia possidere quae iste petens requirebat per terminos

predicti castri. Ad quas sopiendas lites secundum ordinem legum, iudices, requisitis

testibus, invenerunt ad partem predicti Guitardi satis idoneos viros, qui

testificaverunt quod hoc quod iamdicta Guascha volebat defendere per vocem

filiorum suorum et terminorum iamdicti castri, Geriberga vice comitissa, et

post mortem eius servientes Deo in aula beati Cucufati martiris Octavianensis

possederant per hos xxx presentes annos et amplius, et melius erat atque iustius

iuris s. Cucufatis per vocem largitionis, quam ex inde illi fecerat supradicta

Geriberga, quam alicuius hominis qui hoc per vocem terminorum castri

— 162 —

Clarimontis defendere volebat. Haec sunt autem nomina testium qui hoc iureiurando

testificaverunt ita dicentes. Iuramus nos testes Ermemirus et Ennego

et Guifredus et Agela per Deum Patrem omnipotentem et per Iesum Christum

Filium eius atque per sanctum Spiritum confitentes hanc Trinitatem, unum et

verum Deum esse, et per altare consecratum s. Crucis quod situm est in aeclesia

s. Marie virginis, condita in comitatu Barch., ad ipsas Capellatas, quod nos

scimus videndo et pleniter cognoscendo quod Geriberga, vicecomitissa, et post

mortem eius servientes Deo in aeclesia beatissimi Cucufatis martiris Octavianensis

possederunt et tenuerunt ad proprium alodium sine ulla aliqua legali

interrupcione ipsum alodium quod predicta Geriberga habebat in ipsis Capellatis,

simul cum hoc quod Guascha, femina, vult vendicare ad opus filiorum suorum

per vocem terminorum castri Clarimontis, et unde intencio est inter ipsam

et Guitardum abbatem terras scilicet atque vineas, arbores et molina, prata

atque pasqua et aquas et casas et domos, cultum et eremum et decursus aquarum

per hos xxx annos et amplius presentes, sicut nos determinavimus in

presentia Deusdedit, episcopi Barch., aliorumque multorum perinde ambulando

et terminos istius alodii demonstrando, scilicet de rippa alodii s. Cucufatis,

quod Ieorgius, presbiter, laborat recte gradiendo ad partem occidentalem per

ipsum limitem qui est super molina horum hominum Ennegonis q[uo]que et

Ermemiri et filiorum Savarici usque in ipsam ruppem que terminus est castri

Clarimontis, que est prope molinum Petri, iusta quam terminum fiximus, et

inde ambulando per vetustissimum regum qui est subtus iamdictum molinum

Petri usque ad rippam alodii quod tenet supranominatus Ieorgius per terminum

Clarimontis ubi nos terminum fiximus et inde pergendo et terminum demonstrando

per ipsius rippae limitem que est super ipsam stratam et super

molinum destructum quod iniuste edificaverunt predicti Eldebrandus et Bradila

usque in locum qui est subtus molinare destructum ubi terminum fiximus. Et

nos ea quae dicimus recta et vera esse profitemur per super adnexum iuramentum

in Domino, et ulla fraus aut ullum malum ingenium hic in nostro testimonio

impressum non est sicut supra scriptum est, vidimus teneri et possideri

per hos xxx presentes annos et amplius iam dictum alodium et res atque decursus

aquarum unde hec intencio vertitur ad integram proprietatem a predicta

Geriberga, et post mortem eius a servientibus Deo monachis in archisterio

s. Cucuphatis per terminos supradictos quos demonstravimus et pro quibus nostrum

testimonium in Domino dedimus ad sopiendam supradictam intencionem

per textum istius iudicii quod predicta Guascha recepto testimonio a nobis testibus

una cum iudicibus confirmavit et omnem vocem futuri negocii evacuavit

atque extincxit.

Actum est hoc {ii.°} non. maii, a.° xxxii. regnante Roberti, regis.

X Ermemiri; S + m Ennegonis; S + m Guifredi; S + m Agelanis, nos qui

hoc testimonium dedimus et firmari a testibus rogavimus; S+m Poncii, cognomento

Bonusfilius, clericus et iudex; S + m Vivas, sacer et iudex; S + m Mironis

Sindaredi; S + m Sesmundi Ananie; S + m Gouzfredi; S + m Lobatoni;

S + m Bernardi Sindaredi; S + m Oddoni Ermemiri; S + m Guilelmi Teudmari;

S + m Riculfi Ballomari; S + m Raimundi Geriberti; S + m Bernardi Goltredi;

S + m Gilaberti Bonucii; S + m Amati; S + m Bonifilii; S + m Petrus ;

S + m Ego Guascha, femina, que hos testes ad testimonium recepi, et ad hanc

intentionem extinguendam nominis mei signo corroboravi; S + m Adroario,

- 163 -

sacer; Ss. Ermengaudus, levita, ss.; S + m Trasovado, qui vocant Donucio, sacer;

Ss. Danagildus, presbiter et monachus; Ss. Scluva, presbiter et monachus.

S + m Poncii, cognomento Bonusfilius, clericus et iudicis, qui haec scripsit

et ss. cum litteris rasis et emendatis in linea xxviiii ubi dicit terminum fiximus

et in trigesima ubi dicit in locum qui est et in xxx ubi dicit subtus molinare

destructum ubi terminum fiximus sub die et anno prefixo.

510. 1029, junio 10.

Ilia y Dagoberto, reconociendo su error, dan al Monasterio un alodio que poseían

en "Valle Sterria" (Gerona).

A. C. A. Monacales, perg. San Cugat, n.° 144. Orig. Roto en la parte izquierda.

[In nomine Domini. Ego Ilia et Dagoberto, nos insimul donatores ha]nc

securitatem promto animo facimus. Notum sit omnibus hominibus tam presentibus,

scilicet quam et futuris quomodo petivit domnus Witardus, abba, ante

domnna Ermesin || [dis, comitissa ....................... ]dus Riurense, et Odegarius

de Mulnels et Iodfret Bernardus, et Iotbertus de Chamons, et Remundus

Oliba, et Iotfrandus Mirone, et in audientia iudices iuste iudican || [tes ......

................... ......... ] ipso clochario et ad aliorum plurimorum qui longum est

dicere, nos suprascripti Ilia et Dagberto de scripturam commutationis que fecit

domno Odone, episcopo, cum iure || [ ........................... ] et s. Cucuphati in

e[o] modo ut pater meus me dedisset ad servitium de s. Cucuphati per monachum

cum mea hereditate; quod si hoc non fecisset alaudem suprascripti de

sancti || [ ..................... ...... ]to, sicut resonat in scriptura commutationis

quod ostendit domnus Witardus, abba, in audientia supra scripta. Propterea

misit domna comitissa ad alaudem || [ ........................... at]que alios quod

pater me[us] atque nos donamus atque vendidimus, misit in potestate domno

Witardo abba. Et ideo nos ut talia vidimus, ibimus ante domna comitissa ||

[ ........................... ]s et ostendimus scripturam falsitatis in presentia domna

Ermesindis, comitissa, et Poncio, caput scole, et Berenguer Ollomar, et Iotfret

Bernardus et || [ ...... .................. . .. Gui]llehmis Gischafret, et Bonifilius

Sunner, et aliorum plurimorum nobiliorum hominum. Postea suprascripta

comitissa in horum audientia prehendidit scriptura || [ ............. ]t pariter in potestate

de Iotfret Bernardus usque ibi iudices fuissent qui iuste iudicium iudicassent,

sicut facere debent iuxta leges Ietichas ubi dicit || [ ........................ ]

Propterea nos suprascripti Ilia et Dagberto recognovimus directum domino Deo

et s. Cucuphati de ipsum alaude suprascriptum quod iniuste eum tenuimus ||

[ ........................ ] de pater meus atque de viro meo nomine Bonushomo, qui

est qd. et per metum condempnationis, ut nos non condempnet lex falsitatis,

donamus omnem alau || [dem quod habemus i]n valle Esterria in omnes locos

ut in iure et dominatione cenobio suprascripto stet omni tempore aput alaudem

suprascriptum quod recognovimus in || [ ........................... supra]scripto

alaude, ut nec nos nec ullus homo viventis utriusque sexus amplius inquietare

audeat te domnus Witardus, abba vel servi || [entes ............ ............... ]

dominatione de predicto loco fiat omni tempore iugiter in secula. Et qui hoc

— 164 —

inquietare voluerit, vel presumpserit ad nichilum eveniat eius pe || [titio, et

pectet domino De]o libram auri cocti, et in antea ista securitate vel evacuatione

sive donatione firma permaneat modo vel omnique tempore.

Facta ista securita[te vel evacuatione a.° x]xxiii.° regnante Rotbert,

rege.

S + m Ilia; S + m Dagberto, nos qui ista securitate vel evacuatione fecimus,

firmavimus, et testes fir || [mare rogavimus]; S + m Ballomar; S + m Iclane;

S + m Ebrinus; S + m Adalbertus; S.+ m Geraldus; || S + m Sesgud, sacer;

Gauzfredus, sacer, ss.; || S + m Iohan; S.+ m Sendredo Stefano; S + m Privado;

S + m Raimundo; || [S + m] Sunifredus, sacer.

Raimundo, sacer, qui istos suprascriptos testes scripsit iiii. ydus iunii ||

[ securi] tate vel evacuatione scripsi et ss. die et anno quod

supra ||.

511. 1029, octubre 24.

Gigo y sus hijos permutan con el abad Guitart unas propiedades de La Vit por

otras situadas en Sarriá, que fueron de Belucio (véase n.° 508), una pieza

de tierra junto a Santa Eulalia y una casa dentro de Barcelona.

REGESTIA: MAS, Notes, iv, 267 (n.° cdxxviii).

A. C. A., Cart., f. 151, n.° 492.

In nomine Domini. Ego Gigo et filiis meis his nominibus, id sunt: Isovardo

et Tigina et Adalbert et Raimundo, nos simul in unum comutatores sumus Domino

Deo et s. Cucufati cenobio et tibi domno Witardo, abbati cenobio suprascripto.

Per hac scriptura comutacionis nostre comutamus vobis terras nostras

et vineas, casas cum curtes, solos et superpositos, et omnia genera arborum,

qui infra sunt; qui nobis advenit ad me Gig per comparacione vel per vocem

uxoris mee, et ad nos infantes per genitrice nostra vel per quascumque voces.

Et est hec omnia in comitatum Barch., in terminio de ipsa Vid. Et afrontad

suprascripta omnia: de parte orientis in torrent, qui discurrit tempore pluviarum

et infundit in rio de Birlas, deinde ascendit per ipsos Pugs, de meridie

in strada que pergit a Subirads, vel ubique, et vadit ad ipsas Rochetas,

de occiduo in terra de s. Iuliano, et vadit ad ipsa petra de ipsas Rochetas, de

parte vero circi in strada publica. Quantum istas afrontaciones includunt, sic

comutamus vobis ipsa omnia predicta cum exios vel regressios earum, exceptus

ipsa turre cum ipsas domos et ipsa terra cum ipsas oliveras de ipso Vallo usque

in ipso torrent vel in rio de Birlas, et ipso molino vel ipso mulnar, sicut resonat

in vestra scriptura, quod fecit vobis Dadila, cui ego feci scripturam inpignoracionis

apud filios meos vel uxore mea; et est manifestum. Et accepimus nos

comutatores alias terras vel vineas et domos in Serriano, iusta s. Vincencio,

que fuerunt de Belutio, presbitero, qui est qd., et in alio loco, in Barchinona,

pariliata i de terra iuxta s. Eulalia, et intus in civitate Barchinona casal i.

Quem vero predicta omnia, que nos vobis comutans, de nostro iure in vestro

tradimus dominio et potestate, simul cum exiis vel regressios earum, ad proprium,

ad omnia que volueritis facere. Quod si nos comutatores a[u]d ullusque

- 165-

homo, qui contra ista comutacione venerit pro inrumpendum non hoc valeat

vindicare, sed componat, aut componamus vobis supra scripta omnia in duplo

cum omni sua inmelioracione,. et in antea ista comutacione firma permaneat modo

vel omnique tempore.

Facta ista comutacione viiii. kal. nov., a.° xxxiii. 0 regnante Roberto, rege.

S + m Gig; S + m Isovard; S + m Eigina; S + m Adalbert; S + m Raimundo,

nos qui ista comutacione fecimus et firmare rogavimus; S + m Vives Poncio;

S + m Wilabert; S.+ m Bonefilio; S + m Bardina; S + m Agela; S + m Miro.

S + m Sesgion, sacer, qui ista comutacione scripsi et ss. die et anno quo

supra.

512. 1030, febrero 18.

Juicio celebrado en audiencia del obispo de Barcelona Guadalo y tcrminado

en Monistrol de Noya, fallándose a favor del Monasterio la posesión de un

alodio sito en el término del castillo de Claramunt, que había dado al cenobio

de San Cugat la vizcondesa Geriberta. (Véase el n. 509.)

REGESTA: BALARI, Orígenes, 361, 367 y 443. — MAS, Notcs, iv, 267-9 (n.° CDXXIX).

Puig, L'arquitectura, ii, 2. parte, 444; PUIG, Episcopologio, 107.

A. C. A., Cart., f. 191, n.° 599.

Notum sit tam presentibus quam futuris quod in audiencia domni Guadalli,

episcopi Barchinonensis, assistentibus idoneis viris Raimundo, archilevita, et

Guilelmo fratre eius et Riculfo et Mirone Seniofredi et Amalerico Aitii et

Amato Seniofredi et Riculfo Ballomari, et Vivano Poncii et Guifredo et Mirone,

levita, cum Guifredo fratre suo et Bardina Mironis et Raimundo Geriberti et

Ermegaudo, levita, aliisque multis quorum nomina longum fuit scribere. Adfuit

quidam vir nobilis Guilabertus, levita, filius Odolardi, vice comitis, deferens

mandatum patris sui legibus firmatum petiv[i]tque Guitardum, abbatem

s. Cucufatis Octavianensis monasterii, asserens eum iniuste possidere alodium

quod fuit Geriberte vice comitissae, quod ipsa variis locis possidebat cum viveret

infra terminos castri Clarimontis, iure parentorum. Ad quam peticionem revincendam

ostendit supradictus abbas scripturam donacionis legaliter confectam,

quam ex supradicto alodio fecerat supra nominata Geriberga jure s. Cucufatis

supradicti monasterii. Ipse vero Guilabertus dicens nescire ipsius scripturae

veritatem, mutata est audiencia de civitate Barchinona in s. Mariam de

Monasteriolo, ubi per semetipsum adfuit Odolardus, vicecomes, cum jam dicto

suo mandatario, petieruntque huius rei causa eundem Guitardum coram supradictis

viris et aliis, Guilelmo, scilicet de Midiona et Mirone Lupi Sancii et

Mirone Sindaredi et Bernardo Amati et Sesmundo Ananie et Guitardo Navii

et Geriberto Quirici et Bonopare Guilelmi et Bonofilio Seniofredi et Sallane.

Tunc paratus fuit supradictos Guitardus de omni dubietate eripere supradictam

scripturam donacionis secundum judicium legis, iudicante et discupiente

hoc Bonofilio Marci, iudice. Ut autem vidit supranotatus vice comes Odolardus

tantam rei veritatem a parte s. Cucufatis et predicti Guitardi, omnem vocem

quam asserebat se habere in supradicto alodio una cum filiis suis Guilaberto et

— 166 —

Iohanne confirmavit in iure s. Cucufatis ita. In Christi nomine. Ego Odolardus,

vicecomes, simul cum filiis meis Guilaberto et Iohanne, recognosco quod Geriherga,

mater mea, ob remedium peccatorum suorum concessit ipsum alodium

quod habebat in omnibus locis, infra terminos castri Clarimontis domino Deo

et s. Cucuphato, martiri Octavianensi et ideo ipsam scripturam quam exinde

in audiencia supra dictorum virorum ostendit Guitardus, abbas, bonam et valituram

esse confirmo, Nullamque vocem, nullamque possessionem contra supradictam

scripturam sive in rebus que in ea resonant vel in earum augmentacionibus

michi vel mee posteritati reservo, sed abincebs per omnimoda tempora

ita supradicta que continentur omnia in supramemorata scriptura libere atque

secure persistant in jure dominacionis s. Cucufatis * predicti * et serviencium

Deo ibi ut nec ego nec filii mei supradicti nec aliquis homo utriusque contra

supra dictam scripturam venire presumam, aut presumat, aut aliquid de rebus

omnibus que illic resonant petere presumam aut presumat. Quod si facere presumpserimus

aut presumpserit, componamus aut componat domino Deo et predicte

aeclesie s. Cucufatis supradictum alodium in tripplum et insuper hoc

pactum sequritatis firmum permaneat omnique tempore. xii.° kalendas marcii,

anno xxxiiii. 0 Regni Roberti, regis actum est hoc.

Ss. Odolardus, vicecomes; + Guilabertus, levita +; S + m Iohanis

Odolardi; Iohannes, ss.; S + m Richeldis, vicecomitissa; S + m Guillelmi;

S + m Riculfi; S + m Riculfi Ballomari; S + m Vivani Poncii; S + m Guifredi;

S + m Bardine; S + m Guitardi Navii; S + m Geriberti Quirici; S + m Boniparis

Guilelmi; S + m Bonifilii Seniofredi; S+m Sallani.

S + m Poncii, cognomento Bonifilii, clerici et iudicis, qui hoc aedidit, scripsit

atque subscripsit ss. die et anno quod supra.

513. 1030, marzo 5.

Eimerich da al Monasterio los bienes que posee en Badalono y otros lugares,

exceptuando el alodio de "Villa Pomares".

REGESTA : MAS, Notes, iv, 269 (n.° cdxxx). (Véase el n.° 517).

A. C. A., Cart. f. 310 v, n.° 934.

In nomine Domini. Ego Eimericus, donator sum Domino Deo et ecclesie

s. Cucuphatis martiris Octavianensis monasterii. Certum quidem et manifestum

est quia, promto animo, nullius quogentis imperio nec suadentis ingenio,

facio hanc scripturam donacionis supradicte ecclesie de rebus meis propriis,

scilicet: de terris, vineis, domibus, edificiis, ortis, ortalibus, arboribus varii

generis, puteis et decursibus aquarum, prono et plano, cum garricis et pascuis.

Sunt ad hec omnia in comitatu Barch., infra terminos parrochie s. Mariae de

Bitulona, sive in aliis locis. Advenerunt michi supradicta omnia per meas comparaciones

et per meas profligaciones atque per meas aumentaciones sive per

alias multas voces. Habent terminum: de parte horientis in Tallano, sive in

ipso mari, de meridie similiter in ipso mari sive in rio Bissocio, de occiduo in

rivo Bissocio, sive in monte Kastellare, de circio in ipsa serra de campo Sentegeso.

Quantum iste affrontaciones et termini includunt, quod meum pro-

— 167 —

prium sit, et per legum ordinem dare possum ullo modo, terras, scilicet, et vineas,

domos, edificia, orta, ortalia, arbores varii generis, puteos et decursus

aquarum, pronum et planum, Garricas et pascua totum et absque ulla diminucione

dono Domino Deo et ecclesie iam dicte s. Cucuphatis martiris, excepto

ipso alodio quod infra hos terminos habeo in villa Pomare, vel infra eius terminos.

Insuper dono supradicte ecclesie omnes res meas mobiles quas abeo vel

habere debeo ullo modo et per legum ordinem huic ecclesie dare possum. Supradicta

quippe omnia que huic ecdesie dono de meo iure in potestatem et dominium

ipsius trado ad illius proprium, ut faciant exinde servientes ibi Deo quod

et de aliis munificenciis huius ecclesie faciunt. Quod si ego donator, aut aliquis

homo utriusque sexus contra hanc donacione venero aut venerit ad inrumpendum

non hoc valeam vendicare, aut valeat, sed componam aut componat iam

dicte ecdesie supradicta omnia in triplum, et insuper hec donacio firma permaneat

omni tempore.

Actum est hoc iii.° nonas marci, a.° xxxiiii. 0 regni Rodberti, regis.

S + m Aimericus, qui hanc donacionem feci, firmavi et firmare rogavi;

S + m Poncii, cognomento Bonifilii, clerici et iudicis, huius rei testis; X Gelmirus,

presbiter, ss.; S + m Mirone, iudice, ss.; S + m Sescud, sacer, ss.; Durandus,

sacer.

Ss. Guarinus, monachus, qui hanc cartam donacionis scripsi et ss. die et

anno quo supra.

514. 1030, agosto 4.

Donucio y su esposa permutan con el abad Guitart una mojada dc viña situada

en "Aqualonga", por una pieza de tierra, una casa y un mancuso.

REGESTA: MAS, Taula, 220; Notes, iv, 269-71 (n.° CDXXXI).

A. C. A,, Cart., f. 14, n.° 26.

In nomine Domini. Ego Donnutio et uxori sue Richelle, comutatores sumus

vobis Witardo, abbate, simul cum fratres vestros monachos cenobii s. Cucuphati.

Per hanc comu{ta}tionis nostre comutamus vobis modiata i de vinea

nostra propria, que nobis advenit per nostra comparatione vel per quacumque

voce; et est hec omnia ipsa vinea in comitato Barch., infra termine de Aqualonga.

Et affrontat ipsa vinea: de occiduo in torrent, de alias vero affrontaciones

in terris vel vineis de Witardo. Quantum infra istas affrontaciones includunt,

sic comutamus vobis ipsa vinea ab ipsa terra simul cum mancoso i, ab

integre, cum exiis vel regresiis earum, ad vestrum plenissimum proprium.

Quod si nos comutatores, aut ullusque homo, qui contra hanc comutacionem

venerit pro inrumpendum, non hoc valeat vendicare, sed componat aut componamus

vobis in duplo cum omnes suas {in}melioraciones, et in antea ista

comutacio firma permaneat modo vel omnique tempore.

Facta ista comutacione ii. nonas augusti, a.° xxxiiii. 0 regnante Roberto,

rege.

S + m Donutio; S + m Richelle, qui ista comutacione fccimus et firmare

— 168 —

rogavimus; Ysarnus, presbiter, ss.; Petrus, levita, ss.; S + m Iozal; S + m Salomon;

S + m Andegario.

S+m Sesegud, sacer, qui hanc comutacionem scripsit et ss. die et anno

quo supra.

515. [1010-30], octubre 22.

Ermenrigo y su esposa venden a Felidia unas tierras sitas en Masquefa, por

ocho mancusos.

A. C. A., Monacales, perg. San Cugat, n.° 175 (ol. 41). Orig.

In nomine Domini. Ego Ermenrigo et uxor mea Frugelle, vinditores sumus

tibi Felidia, que vocant Belisario || , hemtores. Per anc scriptura vindicionis

nostre vindimus tibi terra culta et erma cum glaniferis, || qui mihi advenit ad

me Ermenrigo de ienitores meos et ad me Fruielle per meum x. m , vel advenit ||

per nostra comparacione, vel per omnesque voces. Et est ipsa ec omnia in comitatum

Barch., in terminio || de Kastrum Maczefa. Et afrontat ipsa terra culta

vel erma cum glaniferis: de orientis ad ipsa Fonte || cum ipsa ienesta, de meridie

in via quem vadit ad ipsa strada, de occiduo in strada publica, de circi similiter.

|| Quantum infra istas afrontaciones includunt, sic vindimus tibi ipsa

ec omnia, totum ab integrum, cum exio || vel regresio suo, in propter precium

mancosos viii in rem valentem, et nihil [a]d ipsum precium aput nos emto ||

re non remansit et est manifestum. Quem vero predicta ipsa ec omnia [quod]

superius resonat, de nostro in || tuo tradimus dominio et potestatem ad facere

quod volueris. Quod si nos vinditores aut ullusque omo || qui contra anc vindicio[ne

ve]nerit pro inrumpendum, non hoc valeat [vindicare, sed] componam

[hec omnia] || in duplo cum omnem suam inmelioracione, et in antea ista vindicione

[firma et] stabilis [per] || maneat modo vel omnique tempore.

Facta ista vindiccione xi.° kal. nov., a. [...]iiii.° reg[nante] || Ratberto,

rege.

S+m Ermenrigo; S + m Frugelle, [nos qui ista vindicione] fecimus || et

firmare rogavimus; S+m Malucio; S+m ||; S + m Onofrede.

X Guademirus, presbiter, qui [hanc] vindiccione scripsit et die et anno

[quod] supra.

516. 1031, enero 15.

Los testamentarios de Llobet entregan al Monasterio unas tierras sitas en Polinyá,

en " Aguarela".

REGESTA : BALARI, Orígencs, 10. — MAS, Notcs, iv, 270 (n." cdxxxii). — AESBICHER,

Études, 57, 122.

A. C. A., Cart., f. 365 v, n." 1055.

In nomine Domini. Ego Lopard et Azoni et Bonadona, nos simul in unum

donatores sumus Deo et s. Cucuphati cenobii. Manifestum est enim quia co-

— 169 —

mendavit nobis Hugo, nomine Lobet, suam elemosinam, quando pergit ad

s. Sepulcrum, unde nos iuditium obligatum et roboratum abemus a series conditionis

editus, ordinante iudice, et precepit nobis ut cartam donacionis fecisemus

de pecia i de vinea ad sup{r}a scripto domo ad s. Cucuphati, que est

suprascripta vinea in comitatu Barch., in termine Pauliniano, ad ipsa Aguarela.

Que adfrontat suprascripta vinea aut ipsa terra ubi est fundata: de parte

orientis in terra de Ezo de Provinciana, de meridie in terra vel vinea de Mir,

et de occiduo in terra de s. Perpetua, de circi in terra de Adaleidis vel in vinea

de Bonadona. Quantum istas iiii. afrontaciones includunt, sic donamus ad

iam dicto domo ipsa terra aput ipsa vinea suprascripta et de nostro iure in illorum

cenobio vel servientes ipsius domo tradimus, ut faciant exinde sicut de

alis alaudibus et munificentiis suis. Quod si nos donatores ad ullusque homo

qui contra hac donacione venerit ad inrumpendum, non oc valeat vindicare, sed

componam aut componamus ad supra scripto domo omnia iam dicta, et in

antea ista donacio firma permaneat modo vel omnique tempore.

Facta ista donacio xviii. kal. feb., a.° xxxv.° regnante Roberto, rege.

S + m Lopard; S + m Azoni; S + m Bonadona, nos qui ista donacione fecimus

et firmavimus et firmare rogavimus; S + m Vives; S + m Sedredus;

S + m Lobaton; S + m Mirone, iudice, ss.

Ss. Petrus, sacer, qui ista donacione scripsit et sub ss. et die et anno.

517. 1031, marzo 6.

Eimerich da al Monasterio una casa, corrales y viñedos que posee en Badalona,

en el lugar llamado "Pomare". (Véase el n. 513.)

REGESTA : MAS, Notes, iv, 270-1 (n. CDXXXIII). — AEBICHER, Étudcs, 17, 32.

A. C.A., Cart., f. 311, n. 934 3 .

In nomine Domini. Ego Emericus, donator sum Domino Deo et s. Cucufati

Octavianensis cenobii. Manifestum est enim quia placuit animis meis, et placet,

nullus quoegentis imperio, nec suadentis ingenio, set propria mea hoc elegi

cum Deo bona voluntate, ut a predicto domo s. Cucuphati cartam donacionis

fecissem de aliquid proprietatem meam, sicuti et facio. Dono namque ibi terra,

cum chasa et casalibus et modiata i de vinea quod habeo in comitato Barchinona,

in terminio de Bedelona, in locum ubi dicunt Pomare. Et advenit michi

haec omnia per mea comparacione, sive per qualicumque voce. Et affrontat

haec omnia: de parte orientis in ipso montem que dicunt ad Crucem, de meridie

in terra de predicto domo s. Cucufati vel in terra de Lodulphus, de hocciduo

in terra de Gerbercha, femina, de parte vero cerci in via qui pergit a Campsenteies.

Quantum in istas affrontaciones includunt, sic dono haec omnia a predicto

domo servientesque ipsius sicut aliis alaudibus vel munificenciis ad eius

domo pertinentibus. Quem vero predicta haec omnia que ibidem dono de meo

iure in illorum trado dominio et potestate cum exiis vel regressiis earum. Quod

si ego donatore, aut ullusque homo, qui contra hanc donacione venerit ad inrumpendum,

non hoc valeat vendicare, sed componat aut componam a predicto

domo vel eius servientes ipsa haec omnia in duplo cum omni inmelioracione

— 170 —

sua, et in antea ista donacione firma et stabilis permaneat modo vel omnique

tempore.

Facta ista donacione ii.° nonas marci, a.° xxxv.° regnante Rodbert, rege.

S + m Emericus, qui ista donacione feci et firmare rogavi; S + m Arnallus;

S + m Sunner; S + m Gischefredus.

Ss. Guarinus, monachus, qui ista donacione scripsi et ss. die et anno quo

supra.

518. 1031, marzo 16.

Guila permuta con el abad Guitart un alodio (casa, corral, tierras y viñedos)

situado en Olérdola, que poseía por la casa de San Pedro, recibiendo en

cambio unos alodios sitos en el castillo de Mediona, en el término de "Vers".

Todos los años, al empezar la Cuaresma, deberá pagar a San Cugat un tnancuso

de oro.

In nomine Domini. Ego Guilla, femina, comutatrice sum vobis domno Guitardi,

abbati cenobio s. Cucufati et fratres tuos monachos. Manifestum est

enim quia conmuto vobis alaude de domum s. Petri, qui est situs infra termine

de kastrum Midiona, in loco vocitato Riobirllas, quod ego teneo in mea potestate

per cartam donacionis, quod michi fecit vir meus qd. Guifret. Et est

ipsum alaudem, que vobis conmuto, in comitato Barchinona, infra terminos de

Olerdula, prope locum ubi dicunt Moia. Et est ipsum alaudem casa et curte,

terra et vineas, quantum habet predicto domo s. Petri infra iam dictos terminos,

cum illorum affrontaciones vel termines. Quantum illarum affrontaciones

vel termines includunt, sic comuto vobis ipsa haec omnia, totum ab integre,

pro alios vestros alaudes, quod ego accepi in comutacione mea, ad opus s. Petri,

qui sunt infra termines de castrum iam dicto Midiona, sive in terminio de

Verz, totum placibile, sicut bene convenit inter me et vos, et sicut in mea resonat

scripturam commutacionis, quod vos mihi fecistis. Quem vero predicta

haec omnia que vobis conmuto in vestro trado dominio et potestate, cum exiis

vel regressiis earum, in tale racione ut ego [h]aec omnia teneam in diebus meis

et per unumquemque annum servire faciam ad domum s. Cucufati manchuso

i de auro cocto in capud XL. me . Quod si ego conmutatrice, aut ullusque homo,

qui contra hac comutacione venerit ad inrumpendum, non hoc valeat vendicare,

sed componat, aut componam vobis ipsa haec omnia in duplo cum omni

melioracione sua, et in antea ista comutacione firma et stabilis permaneat modo

vel omnique tempore.

Facta ista comutacione xvii. kal. apr., a.° xxxv. regnante Rodberto, regi.

S + m Guilla, femina, qui ista conmutacione feci et firmare rogavi; S + m

Amatus; S + m Bonifilius; S + m Amalricus; S + m Seniofredus, sacer;

S + m Geribertus, iudice.

S + m Guarinus, monachus, qui ista comutacione scripsi, et ss. cum literas

superpositas in verso vi die et anno quo supra.

-171 -

519. 1031, abril 13.

Vidal entrega al Monasterio tres viñedos y unos enseres que posee en Olérdola,

en el lugar llamado San Esteban.

REGESTA : BALARI, Orígencs, 633.— MAS, Taula, 554; Notes, iv, 271-2 (n.° CDXXXV).

AESBICHER, Etudcs, 13, 34.

A. C. A., Cart., f. 115, n.° 384.

In nomine Domini. Ego Vidal, donator sum Domino Deo et s. Cucufati

Octovianensis cenobio. Manifestum est enim quia placuit animis meis, et placet,

nullus cogentis imperio nec suadentis ingeni.o, sed propria mea hoc elegi cum

Deo bona voluntate, ita predicto domo s. Cucufati cartam donacionis fecissem,

sicuti et facio. Dono namque ibidem modiatas iii. bus de vineas, et tonna i et

cubo i, haec omnia meum proprium, quod habeo in comitato Barchinona, infra

terminos de Olerdula, in locum ubi dicunt s. Stephani; qui michi advenit per

mea comparacione sive per quacumque voce. Et affrontant ipsas modiatas iii. bus

de vineis: de parte orientis in rio qui discurrit, de meridie in vinea de Emmo,

femina, de hocciduo in terra de Ermengaudus, de parte vero circi in vinea de

me donatore, sive de filiis meis. Quantum in istas affrontaciones includunt, sic

dono a predicto domo servientesque ipsius ipsas modiatas iii. bus de vineas et

tonna i que dicunt Rossella et cubo i. Quem vero predicta hec omnia, que

ibi dono, de meo iure in eorum trado dominio et potestate, sicut aliis alaudibus

vel munificendis ad eorum domo pertinentibus, totum ab integrum, cum exiis

vel regresiis earum, a proprio. Quod si ego donatore, aut ullusque homo, qui

contra hac donacione venerit ad inrumpendum, non hoc valeat vendicare, sed

componat, aut componam a predicto domo vel eius servientes ipsa haec omnia

in duplo cum omnem suam inmelioracionem, et in antea ista donacione firma

et stabilis permaneat modo vel omnique tempore.

Facta ista donacione idus aprilii, anno xxxv. regnante Rotberto, rege.

S + m Vidal, qui ista donacione feci et firmare rogavi; S + m Gelmirus,

presbiter, ss.; S + m Bernardus; S + m Adalbertus; S + m Willelmus, levita, ss.;

S + m Bertrandus.

S + m Guarinus, monachus, qui ista donacione scripsi et ss. die et anno

quo supra.

520. 1031, junio 18.

Isovardo y sus hermanos conceden al Monasterio el derecho de paso de agua

desde el molino de Ermemir hasta el "Pontarrono", pudiendo tomar Isovardo

la que necesite. Le dan además cuatro mancusos para que flrmen la

escritura los hermanos de Isovardo.

REGESTA : MAS, Notcs, iv, 272-3 (n.° CDXXXVII).

A. C. A., Cart., f. 191 v j . n.° 600.

Anno xxxv regnante Rotberto rege. Sic fuit facta commacione de cursu

aquis inter s. Cucuphati cenobii et inter filios Guadalli episcopi, id est: Ysovardus,

cum fratribus vel sororis eius, dederunt suprascripti Ysovardus cum

— 172 —

fratribus vel sororibus suis ad domum s. Cucufati ipsum cursum aqua de ipsum

cacavo de molino de Ermemir usque ad ipsum Pontarrono in comutacione. Et

Witardus, abba, simul cum congregacione s. Cucufati dederunt ad isto iam

dicto Ysovard et ad fratribus vel sororibus suis de ipsa aqua ad rigandum, que

aprehendant ad ipsum distoledor supra ipsum molino vel supra ipsa canal de

Ermemir, et descendit ipsa aqua simul cum ipso transitu de ipsos homines qui

ipsa aqua adimperare venerint usque in alaudem de Ysovard cum fratribus vel

sororibus suis ad faciendum quod voluerint. Et dedit illis abba et Ermemir

insuper ipsa aqua manchosos aureos iiii. or , in tale videlicet racione, uti si

supradicto Ysovard faciat ad fratribus vel sororibus suis tenere vel firmare ista

comutacione, et si non fecerint reddat supradicto Ysovard ipsos supradictos

manchosos iiii in potestate de Witardus, abba, vel de Ermemir * sine ulla

intencione et ille abba vel Ermemir * reddere faciant ad isto Ysovard suprascripto

sine mora hista scriptura. Quod si ego Ysovard et fratribus vel sororibus

meis istos supradictos manchosos reddere non voluerimus firma permaneat

ista comutacione ad domum s. Cucufati modo vel omnique tempore.

Hec facta comutacione ista vel convencione xiiii. kal. iulii, pre hordinacione

iudice Geribert, et in presencia Mir, vicario de Clarmont, et Riculfo

Baldemar, et Bernad Goltred, et Geribert et Bernard Eiz, et Barone et Bernard

Barone, Ermengaudus, levita, Enneg, Yolius, presbiter, Soniarius, presbiter,

Geribert Barone.

S + m Ysovard; S + m Amad; S + m Eribal; S + m Fulcho; S + m Guitard

; S + m Ermesinds; S + m Maiasen, nos qui ista scriptura comutacione

rogavimus scribere et testes firmare; S + m Stephanus; S + m Ellegod; S + m

Sendredus; Gonballus, levita, ss.; Ioannes, levita, ss.; Witardus, gratia Dei

abba, ss.; Ss. Geribertus, iudice.

Adanagildus, presbiter et monachus, qui ista scriptura comutacione scripsit

et ss. die et anno quod supra.

521. 1032, marzo 1.

La condesa Ermesinda entrega al Monasterio un alodio que poseía en Moncada.

REGESTA: MAS, Taula, 486; Notes, iv, 273-4 (n. n CDXXXVIII).

A. C. A., Cart., f. 76, n.° 302.

Gratum namque et acceptum esse videtur domum Domini diligere et honorare

et de rebus suis quisquis, prout potuerit, offerri vel dotari, qui ad graciam

Domini sui ambit attingere et eius misericordiam sua honera deponere. Quod

nempe ego, in Dei nomine, Ermessendis, comitissa, totis nisibus hoc corde pertractans

procuravi ut ob Dei amore et veneracione seu et pro abolendis piaculis

ex rebus meis munusculum offere sancte, tibi, martir Cucuphas, cuius tuus

videlicet domus vel cenobium constat essc fundatum in comitatu Barchinona,

in Vallense, in loco quod ab antiquitus vocatum est Octaviano. Dono namque

alaudem meum, id est: terras et vineas, kasas cum solis et superpositis, cultum

vel eremum, arbores variisque generis, molinos, molinares cum caput aquis, et

regos et subtus regos et cum omnia usibilia que ad molinos pertinet ad molen-

— 173 —

dum garricas, prata et pascua, qui mihi advenit per mea comparacione sive

per alias quascumque voces. Et sunt hec omnia in comitatu Barchinona ad radicem

Montis Scatani, sive in prefato Monte Scatano; habentque terminum:

de parte orientis in molinos qui fuerunt qd. Tiraosario, sive in ipsa rocha de

ipso Bufo, de meridie in flumine Bisauci sive in alaude de Ermemiro, sacrista,

et inde erigitur usque ad petram Cophanatam et vadit usque ad ipsum avencum,

de occiduo in prefato avenco, sive in alaude de Guilelmo Palariensis et descendit

inde per ipsam serram dividendo prefatum alaudem Guillelmi et tenet

tisque in ipso Portel, sive in rio Maiore, de circi in Riopullo sive in alaude

prefati martiris Cucuphati, sive in molino de ipsa Torrezela. Quantum istas

affrontaciones includunt, sic dono tibi ipsa omnia, ab integre, simul cum exiis

vel regressiis earum, a proprio, ut quicquid {ex}inde facere vel iudicare voluerint

tui servientes licenciam in omnibus habeant, sicut et de aliis alaudibus

vel munificenciis domus pertinentibus. Et qui ista donacione venerit pro irrumpendum,

ad nichilum remaneat eius presumpcio, et insuper hec componat omnia

predicta, prout sancti Patres sancxerunt, in quadruplum, ad suprataxatum tuum

domum vel cenobium, et in antea ista donacio firma permaneat modo vel omnique

tempore.

Facta ista donacione kal. martii, a.° i.° regnante Enrico, filium qd. Roberti

regis.

+ Ermessindis, comitissa, qui ista donacione feci, firmavi et firmare rogavi;

+ Bernardi Ruvir; + Ermengaudus Blancuza +; S + m Raimundus de

Matrona; S + m Onofredi Riculfi; S + m Vivane Pontii.

X Senderedus, levita, qui ista karta donacione scripsi die et anno quo

supra.

522. 1032, abril 17.

Udalrigo y Altemir, cumpliendo la última voluntad de Adalberto, entregan al

Monasterio una pieza de tierra sita en Olérdola, en el lugar llamado Senabre.

REGESTA: MAS, Taula, 600; Notes, iv, 274 (n.° CDXXXIX).

A. C. A., Cart., f. 138, n.° 446.

In Dei nomine. Ego Vdalrige Altemir, donatores sumus tibi ad domum

s. Cucufati cenobii. Certum quidem manifestum est enim quia donamus tibi

semodiada i de vinea quod habemus in comitatum Barch., in terminio de Olerdola,

in locum ubi dicunt ad ipsa Senabre; qui nobis advenit per verbum de

qd. Adalbert, que illa mandavit dare pro anima sua et in suo testamento hoc

scribere iussit, unde iudicium oblicatum tenemus. Qui afrontad ipsa vinea: de

parte orientis in vinea de Sara vel suos eres, de meridie similiter, de occiduo in

terra de Bonafemra, de circi in ipsa limte. Quantum infra istas iiii. or afrontaciones

includunt, sic donamus atque tradimus ad domum s. Cucufati supra

scripta ipsa vinea, ab integrum, cum exiis et regresiis earum, ad proprium.

Quod si nos donatorcs aut aliquis omo qui contra ista donacione ad inrumpendum

venerit, non hoc valeat vindicare, sed componam, a[u]d componamus

— 174 —

ipsa vinea in duplo cum omnem suam inmelioracione, et in antea ista donacione

firma et stabilis permanead, modo vel omnique tempore.

Facta ista carta donacione xv.° kal. madii, a. xxxvi. regnante Rodberto,

rege.

S+m Vdalrig; S + m Altemir, nos qui ista donacione fecimus et firmare

rogavimus; S + m Salamon, presbitero; S + m Oriu; S + m Guilelm.

Raimundo, levita, qui ista carta scripsit et sub ss. die et anno quod supra.

523. 1032, junio 28.

Godmar y Guilara juran ante testigos ser verdadera la concesión de la iglesia

de Santa Oliva hecha por el emperador Luis, padre de Lotario (véanse números

15 y 173); Gelmiro jura lo mismo. Todos afirman, además, que la

posesión de dicha iglesia y su alodio es sexagenaria.

EDIT.: MARCA, ap. ccix (del arch. de San Cugat). — PUJADES, Crónica, vii, 273-5, ( 1K)

del Cart. ni del arch., sino de una causa ventilada en la Real Audiencia entre el abad de San

Cugat y la villa de Vendrell). — CARRERAS, Lo Montjuich, ap. x. — ABADAL, Els preceptes, 186.

REGESTA : BALARI, Orígenes, 3.78-9, 443, 537, 540. — CAMPILLO, Disquisitio, 170. — MAS,

Taula, 490-1 ; Notcs, iv, 275-6 (n.° CDXL). •—Puig, Episcopologio, 96, 107. — MONCADA, i, 257.

PEDEMONTE, Notes, 87.

A. C. A., Cart., f. 89, n.° 322.

In Christi nomine. Ego Godmarus et Guillara vobis Guitario et Vivano

Poncii, et Atoni, fratri eius, et Riculfo Baldomari, et Sesguto, et Remundo,

et Aicio, et- Bardine, et Isarno Ermemiri, et Guilelmo, fratre eius, et Suniario

Guifredi, et Sperain Deo, et Iohanni, clerico, et Guadallo, et Adalberto, presbitero,

et Agilani. Rogantes vos atque obsecrantes, eo quod gravati infirmitate

sumus sive senectute depressi, hoc mandatum facimus vobis ut vice nostra in

quacumque audientia necesse fuerit pro nobis testimonium detis ex hoc quod

per subtes anotatas condiciones iurare nos audituri estis, scilicet, ob confirmandam

veritatem precepti quod domnus Hludoicus, rex, fecit ex rebus subter

adscriptis in iure dominacionis aecclesie s. Cucufatis cenobii Octavianensis,

quod per infestacionem paganorum combustum aut deletum esse novimus, atque

postmodum renovatum a domno et gloriosissimo Leutario, rege Francorum,

genitore supradicti Hludoici, piae memorie, et ut hoc mandati nostri scriptum

firmitatem in omnibus obtineat, testimonium nostrum per seriem harum condicionum

iureiurando confirmavimus ita dicentes: "Iuramus nos, testes, Godmarus

et Guillara, unum dantes testimonium primo per Deum Patrem Omnipotentem

et per Iesum Christum filium eius, atque per sanctum Spiritum confitentes

hanc Trinitatem unum et verum Deum esse, et per istud altare consecratum

s. Pauli apostoli quod situm est in aecclesia beati Petri apostoli, que

non longe constructa est ab aecclesia sanctissimi ac beatissimi Cucufatis martiris

Octavianensis, quod nos vidimus atque legi audivimus preceptum s. Cucufatis

cenobii praedicti quod domnus Ludoicus, rex Francorum, genitor Leutarii,

regis similiter Francorum, fecit ad confirmandas res aecclesiasticas huic

cenobio collatas aut in postmodum concedendas. Et illic post multas alias res

possessionumque per eumdem preceptum in iure praedictae aecclesie confirmate

— 175 —

erant, resonabat quod supradictus rex Hludoicus confirmabat atque concedebat"

aecclesiam s. Olivae cum ipso alodio in latitudine de ipsa Guardia de

Bagnarias usque in Villam Domabuis, et in longitudine de villa Domenio usque

ad ipsum mare, simul cum ipsos stagnos, cum decimis et primiciis, decimas

quoque et primicias uti consuetum est ipsi loco ab antiquis temporibus accipere."

Et nos haec, quae dicimus, vera esse scimus, et supradictam aecclesiam s. Olive

cum ipso alodio, sicuti supra determinatum est, simul cum ipsis stagnis in

iure aecclesie s. Cucufatis predicti per hos annos LX.° videndo et cognoscendo

retentam esse scimus sine ulla legali interrupcione, et ullam fraudem aut ullum

malum ingenium hic in isto nostro testimonio impressum non est, sed secundum

quod supra intextum est, veraciter a nobis datum est per super adnexum

iuramentum in Domino. Et ego Gelmirus, sacer, iuro per metuendum atque

tremendum nomen Domini et per altare consecratum sancte beateque virginis

Marie, matris Domini, cuius aecclesia sita est in comitatu Barch., in foro Martorelio,

quod ego vidi et legi audivi supradictum preceptum unde supra notati

testes, Godmarus et Guillara testimonium suum dederunt, et audivi quod illic

resonabat quod supradictus sex Hludoicus confirmabat atque concedebat in

iure aecclesie s. Cucufatis aecclesiam s. Olivae cum ipso alodio in latitudine de

ipsa Guardia de Bagnarias usque in Villa Domabuis et in longitudine de Villa

Domenio usque ad ipsum mare, simul cum ipsos stagnos, cum decimis et prirniciis,

decimas quoque et primicias uti consuetum est ipsi loco ab antiquis temporibus

accipere, et haec supradicta omnia nosco retenta fuisse sine legali interruptione

in iure s. Cucufatis predicti, videndo et cognoscendo per hos LX.°

annos; nullamque fraudem nullumque malum ingenium in isto testimonio impresum

scio, sed secundum quod supradicti testes et ego testificati sumus verum

est, atque a nobis fideliter confirmatum per adnexum iuramentum supra

atque datum in Domino.

Late sunt hae conditiones iiii. kal. iulii, a.° primo regni Henrici, regis,

et dominice Incarnacionis xxxii. post millesimum.

S + m Godmari; S+m Guillarani, nos qui supradictum mandatum fecimus

et ad has condiciones iuravimus, et testibus hoc firmari rogavimus; X Gelmirus,

presbiter, ss.; ego qui hoc testimonium dedi et testibus hoc firmari rogavi;

+ Gislibertus, levita, qui et vices comes; * Raimundus, archilevita *, +;

S + m Compannus, levita, ss.; S.+ m Guadamiri Ermemiri; Miro, levita, ss.;

S + m Isarni Guilelmi; S + m Remundi Seniofredi; S + m Poncii, cognomento

Bonifilii, clerici et iudicis, qui hoc supradictum ordinavit mandatum et has

predictas condiciones, et hos testes ad testimonium recepit.

S+m Poncii, cognomento Bonifilii, clerici et iudicis, qui haec scripsit, cum

litteris rasis et emendatis in linea xviii. et xviiii. et xxiiii. et xxvi. a atque

subscripsit ss. die et anno quo supra ss.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!