Create successful ePaper yourself
Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.
— 115 —

Christi; donamus, et confirmamus, simulque contradimus ipsum alodem que

dicunt s. Oliva cum ipsa ecclesia, cum decimis et primiciis, et ipsum alodem que

vocant Caldario, simul cum ipsis stagnis, et cum decimis et primiciis, et cum

terminis qui resonant in preceptis vel privilegiis supralibati martiris, id est, in

longitudine de Villa Domenio ad orientem usque intus in ipsa maris altitudine,

simul cum ipsos stagnos, et in latitudine de ipsa Guardia de Bagnarias usque

in Villa que dicunt Domabuis. Et adicimus inde sicut vadit per ipsa Guardia

de ipsis coconibus, et inde ascendit per ipsum montem que dicunt Eschena Rosa

sicut aqua vergit contra mare usque ultra ipsam villam que dicunt Oztor, et

vadit per ipsum aragallum petrosum unde aqua discurrit tempore pluviarum

de Eschena Rosa, vel de ipsos puigos vel montes qui in circuitu ipsius aragalli

sunt, et vadit subtus ipsa villa que dicunt Ventos, sicut aqua vergit usque intus

in ipso mari. Adicimus autem in huius conlacionis kartule alodem vocitatum

Moia vel Albiniana quod qd. Adalbertus Domino Deo et s. martiri Cucufati

concessit, donavit atque dimisit per suum testamentum cum illarum finibus et

terminibus et universa illorum pertinencia, propter remedium anime sue. Hec

omnia donamus Domino Deo et cenobio supralibato, et omnes voces nostras

quas in suprascriptis alodibus vel locis diversis habemus per vocem parentorum

nostrorum sive voce principali vel per omnes voces, in iure et dominio prephati

cenobii firmamus et transfundimus propter remedium animarum nostrarum

et propter Dei amorem et propter gubernacionem filiorum nostrorum

integriter et sine diminucione.

Acta est hec donacio sive augmentacio iiii.° kal. aprilii, a.° xxii.° regnante

Roberto, rege,, filio qd. Ugonis.

+ RAIMUNDUS, gratia Dei chomes; + HERMESSINDIS, gratia Dei chomitissa,

nos qui hec omnia suprascripta donamus et confirmamus Domino Deo et

iam dicto cenobii sicut suprascriptum est; S + m Gondeballus, Monsboi et Besora;

S + m Odolardus, vicescomes; S + m Guifredus Midionensis; S + m Suniefredus

Barral; S + m Guitardus Taraval; S + m Raimundus Matrona;

S + m Ugo Cervilionensis; S + m Geribertus Subiratensis.

Guifredus, levita, qui hec conlacionis sive augmentacionis scripsi et sub ss.

die et anno quo supra.

467. [1018], marzo 22.

Testamento de Seniofredo dejando varios legados a los lugares y personas que

se determinan en el mismo testamento.

Como en otros casos en que existen el testamento y la publicación del misrao, las fechas

son anómalas. Mn. Mas se dió cuenta y lo hizo constar en una nota (Notes, iv, 251), conservando

la fecha 1021. Nosotros admitimos la data de la ejecución del mismo (n.° 468), creyendo

que quizá los dos números romanos expresivos de las unidades estarían juntos y el copista

podría haberse equivocado leyendo v en lugar de ii. En esta hipótesis también podría adoptarse

para ambos el año 1021.

REGESTA: MAS, Notes, iv, 251 (n.° CDIV).

A. C, A., Cart., f. 343, n.° 1004.

In Dei nomine. Ego Seniofredus iaceo in egritudine, sana mente, integro

consilio, spero in misericordia Dei et timeo ne michi veniat repentina casu mor-