12.12.2012 Views

464. 1017, abril 26.

464. 1017, abril 26.

464. 1017, abril 26.

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

— 112 —

condirigendum. Postquam autem in postmodum per supra meminitum placitum et iudicium

recognovit hanc terram cum suis terrninis esse sue vocis et iuris prefixo anno donavit eam et

tradidit simul cum aliis rebus et cum ipsis stagnis et omne quod infra predicte terre terminos

est, in potestate et dominio atque iure prefati cenobii, una cum uxore sua et filio. Unde patet

invalida esse ipsa carta donacionis precaria, quia in ipso tempore quo facta fuit non erat hec

terra iuris s. Cucuphatis; propterea abbas ipsius ecclesie non potuit exinde facere cartam

ullius definicionis aut donacionis. Etenim ex altero modo invalida esse dicenda est prefata

donacio, quia ipse priuceps Raimundus inscius firmavit eam quam nesciebat res unde confecta

erat ipsa carta esse sui iuris. Patet autem cunctis iudicibus et eloquentioribus quia postquam

s. Cucuphatis cenobium adquisivit a principe prescripto, sicut in ipso precepto vel privilegio

resonat, iam dictam terram possunt facere et iudicare servientes ipsius ecclesie et abbates,

sicut et faciunt de aliis munificentiis illius ecclesie. Igitur quia necesse est edificare castela et

municiones facere in marchiis eremis et in solitariis locis contra paganorum insidias, et quia

ipse Isimbertus non condirexerat ipsam terram, sed erema et solitaria remansit, consiliatum

iussumque est supranotato Gitardo, abbati, et fratribus suis cenobicis, ab indole comitissa Ermesisinde

et a filio suo Berengario, comite, et a viris subter scriptis, ut inquirerent talem virum

qui in servicio Dei et s. martiris Cucufatis edificasset et condirexisset ipsam heremam terram,

sicuti et requisierunt, et illi per hanc precariam donacionis cartam ad condirigendum ita dederunt.

Ego, in Dei nomine, Guitardus, misericordia Dei s. Cucuphatis cenobii abbas

Octavianensis, et fratres mei cenobite,. donatores sumus tibi, Boneto, qui vocaris

Bernardus. Manifestum est enim quia donamus tibi terram heremam

nostre Matris Ecclesie s. Cucuphatis ad edificandum ibi turrem sive domos sive

aliud quod melius tibi visum fuerit, in loco quo dicitur Stagnum Servidini,

sive in aliis locis infra terminos supter scriptos de ipso Caldario. Et est predicta

terra in comitatu Barch., in terminio de ipso Caldario; advenit iam dicte

ecclesie per donacionem Raimundi, comitis, qd., coniugisque eius Ermessindis

et filii eius Berengarii, comitis. Et habet terminum prenominata terra: a parte

orientis in termino castri s. Stephani, quod dicitur Castelletum, a parte meridiei

intus in ipso mari, a parte occidentali in ipsa villa quam nuncupant Oztor,

et vadit per ipsum aragallum unde aqua decurrit tempore pluviarum usque in

ipso mari, a parte circii habet terminum ad fontem quem nuncupant de ipsa

Vite, vel in ipsa Guardia de ipsis coconibus sive in ipso monte quem dicunt

Eschena Rosa. Quantum iste affrontaciones includunt et isti termini ambiunt

donamus tibi pretaxatam terram et omnia que infra istos terminos sunt | f. 84 v

ad faciendum ibi edificium, sicut superius insertum est; in ea videlicet ratione

et ordine ut non liceat tibi aut posteritati tue hoc quod tibi donamus vindere

aut inalienare seu in alias personas transferre, sed tu et omnis posteritas consanguinitatis

tue sub patrocinio s. Cucuphatis et abbatis, qui hodie est ibi, vel

qui in aliquo tempore ibi fuerit, hoc quod tibi donamus teneas et teneat, possideas

et possideat, et de ipsis decimis sive primiciis que exierint de prememorata

terra per aliquam laboracionem sive per studium aliquod, medietatem

habeat et possideat s. Cucuphas sive eius servientes, aliam vero medietatem

tue posteritas consanguinitatis tue teneas et teneat, possideas atque possideat

per istum nostrum donitum et per tuum edificium, simul cum ipso castro in

patrocinio s, Cucuphatis quod tu ibi cum argento et auro s. Cucuphatis condirexisti,

sive cum aliis edificiis que tu ibi feceris. Et non facias de hoc quod

tibi donamus aliquam hostem aut alium exequium tu aut posteritas tua aut alii

qui ibi habitaverint, sed tantum custodiam et gardam facias vel faciant de ipso

castro, et non habeas licentiam aut habeat posteritas tua exinde aut ibi patronum

sive seniorem facere, nisi me presentem Guitardum, abbatem, aut suc-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!