07.03.2015 Views

BOOKS I-LXV - College of Stoic Philosophers

BOOKS I-LXV - College of Stoic Philosophers

BOOKS I-LXV - College of Stoic Philosophers

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

THE EPISTLES OF SENECA

II.

SENECA LVCILIO svo SALVTEM

1 Ex iis

quae mihi scribis, et ex iis

quae audio,

bonam spem de te concipio non discurris nee

locorum mutationibus inquietaris. Aegri aninii ista

iactatio est. Primum argumeiitum conpositae mentis

2 existimo posse consistere et secum morari. Illud

autem vide, ne is La lectio auctorum multorum et

omnis generis voluminum habeat aliquid vagum et

instabile. Certis ingeniis inmorari et innutriri oportet,

si velis aliquid trahere, quod in animo fideliter sedeat.

Nusquam est, qui ubique est. Vitam in peregrinatione

exigentibus hoc evenit, ut multa hospitia

habeant, nullas amicitias. Idem accidat necesse est

iis, qui nullius se ingenio familiariter applicant, sed

3 omnia cursim et properantes transmittunt. Non

prodest cibus nee corpori accedit, qui statim sumptus

emittitur ;

nihil aeque sanitatein impedit quam

remediorum crebra mutatio ;

non venit vulnus ad

cicatricem, in quo medicamenta temptantur non

convalescit planta, quae saepe transt'ertur. Nihil

tarn utile est, ut in transitu prosit. Distringit

librorum multitude.

Itaque cum legere non possis, quantum habueris,

4 satis est habere, quantum legas.

" Sed modo/'

inquis, " hunc librum evolvere volo, modo ilium."

Fastidientis stomachi est multa degustare

quae ubi

6

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!