17.06.2013 Views

libro cicerŠn CASTELLANO - Fundación Popular de Estudios Vascos

libro cicerŠn CASTELLANO - Fundación Popular de Estudios Vascos

libro cicerŠn CASTELLANO - Fundación Popular de Estudios Vascos

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

EL MANUAL ELECTORAL DE CICERÓN: “COMMENTARIOLUM PETITIONIS”

2. Prope quotidie tibi hoc ad forumdescendenti meditandum

est: "novus sum, consulatum peto, Roma est." Nominis novitatem

dicendi gloria maxime sublevabis: semper ea res plurimum dignitatis

habuit; non potest, qui dignus habetur patronus consularium,

indignus consulatu putari. Quamobrem, quoniam ab hac laude

proficisceris et, quidquid es, ex hoc es, ita paratus ad dicendum

venito, quasi in singulis causis iudicium de omni ingenio tuo futurum

sit.

3. Eius facultatus adiumenta, quae tibi scio esse seposita, ut

parata ac prompta sint cura--et saepe, quae de Demosthenis studio

et exercitatione scripsit Demetrius, recordare--, deinde ut amicorum

et multitudo et generea appareant; habes enim ea, quae non

multi homines novi habuerunt: omnes publicanos, totum fere

equestrem ordinem, multa propria municipia, multos abs te defensos

homines cuiusque ordinis, aliquot collegia, praeterea studio

dicendi conciliatos plurimos adolescentulos, quotidianam amicorum

assiduitatem et frequentiam:

4. haec cura ut teneas commendando et rogando et omni ratione

efficiendo, ut intelligant, qui debent tua causa, referendae gratiae,

qui volunt, obligandi tui tempus sibi aliud nullum fore. Etiam

hoc multum videtur adiuvare posse novum hominem: hominum

nobilium voluntas et maxime consularium; prodest, quorum in

locum ac numerum pervenire velis, ab iis ipsis illo loco ac numero

dignum putari.

5. Hi rogandi omnes sunt diligenter et ad eos allegandum est

persuadendumque iis nos semper cum optimatibus de re publica

sensisse, minime populares fuisse; si quid locuti populariter videamur,

id nos eo consilio fecisse, ut nobis Cn. Pompeium adiungeremus,

ut eum, qui plurimum posset, aut amicum in nostra petitione

haberemus aut certe non adversarium.

26

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!