27.04.2013 Views

AAS 38 [1946] - La Santa Sede

AAS 38 [1946] - La Santa Sede

AAS 38 [1946] - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Pii Pp. XII

animo respondere. At tamen alterum, proh dolor, accessit bel­

lum, idque ut norunt omnes, Ruthenae hierarchiae eiusque

fideli gregi multo quidem gravius multoque perniciosius. Sed

antequam, Venerabiles Fratres, de praesentibus rerum aspe :

ritatibus atque angustiis breviter scribamus, quas haec Ecclesia

summo cum suae ipsius vitae discrimine patitur, placet aliquid

adiungere, ex quo satius illustriusque pateat quam magna,

quam excelsa beneficia coniunctio illa, CCCL ante annos feliciter

inita, Ruthenorum genti eorumque Ecclesiae pepererit.

II

Siquidem, postquam auspicatissimae huius coagmentatio-

iiis historiam summatim presseque attigimus, eiusque làetas

interdum, interdum tristissimas vicissitudines vidimus, haec

;Nobis occurrit quaestio : quidnam Ruthenorum genti eorum­

que Ecclesiae eiusmodi coniunctio profuit? quaenam emolu­

menta utilitatesque iisdem ex Apostolica hac Sede Romanisque

Pontificibus obvenere? Cui quidem quaestioni dum Nos, uti

«par est, respondemus, rem videmur peropportunam perutilem-

que facere, cum praesertim Brestensis huius reconciliationis

osores infitiatoresque acerrimi non desint..

Ac principio animadvertendum est nullo non tempore De­

cessores Nostros legitimis Ruthenorum ritibus tutandis adser-

^andisque summopere studuisse. Etenim cum eorum Antisti­

tes, per Episcopos Vladimiriensem et Luceoriensem Romam

Ii ac de causa missos, a Romano Pontifice expeti vissent « ut San­

ctitas Sua administrationem sacramentorum ritusque et caeri­

monias Orientalis Ecclesiae integre, inviolabiliter atque eo modo

quo tempore unionis illis utebantur... conservare confirmare-

que, pro Se et Successoribus suis nihil in hac parte innovaturis

inquam, dignaretur », 7

Clemens VIII eorum precibus benigne

astmuens, nihil prorsus hac in re immutandum praescripsit.

r

Cf. A. THEINER, loo. cit., p. 237.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!