27.04.2013 Views

AAS 38 [1946] - La Santa Sede

AAS 38 [1946] - La Santa Sede

AAS 38 [1946] - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Pii Pp. XII 51

infirmata esse et in discrimen adducta; contra, post adeptam

unitatem, aspirante iuvanteque Deo, res in melius pedetemptim

commutatae sunt. Sed quanta animi firmitate ac constantia

Episcopis opus fuit, primis praesertim temporibus ob omne

genus perturbationes insectationesque agitatissimis, ut eccle­

siasticam ubique restauraren t disciplinam! Quanta operae adsi-

duitate laborümque patientia iisdem utendum fuit, ut clerum

optimis moribus conformatimi excitarent, ut créditos sibi gre-

ges rerum acerbi ta tibu s vexatos consolaren tur, ut eos denique,

quorum anceps nutabat fides, sustentarent, omnique robora-

rent ope ! Attamen contra omnem humanam spem effectum fe­

liciter est, ut non modo eiusmodi auspicata unitas adversas

omnes procellas eluctaretür victrix, sed ex triumphato certa :

mine vividior etiam ac fortior emergeret. Àc non ense et verbe-

ribus, non pollicitationibus vel minis, sed eximio religiosae vitae

exemplo ac quasi praeclara quadam divinae gratiae manife­

statione, catholici nominis Rutheni Leopoliensem et Premislien-

sem dissidentes Eparchias ad unum tandem ingrediendum ovile

perduxerunt.

Restituta demum tranquillitate ac pace, floridus Ruthenae

Ecclesiae status, saeculo praesertim xvin, extrinsecus etiam

enituit. Cuius quidem rei testes sunt cum princeps Leopoliensis

urbis templum, S. Georgio dicatum, tum sacrae aedes ac coe­

nobia, quae Poczaioviae, Torocanii, Zyrovicii atque alibi exci­

tata sunt, insignia quidem huius temporis monumenta.

Heic autem operae pretium esse videtur aliquid de Basilia-

_nis monachis summatim attingere, qui, impensa studiosaque

opera sua, tam praeclare, tam optime hac de re universa me­

riti sunt. Postquam eorum coenobia, auctore Velammo Rütskyj,

ad meliorem sanctioremque formam redintegrata et in Congre­

gationem redacta fuere, inibi sodales bene multi pietate, do­

ctrina et apostolico studio ita in exemplum floruerunt, ut reli­

giosae vitae duces ac magistri christiano populo evaderent. In

litterarum ludis ac scholis, ab se apertis, iuvenibus, saepenu­

mero ingenio praestantibus, non modo egregiam humanarum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!