02.06.2013 Views

1 - Acta 54 - 2009:Acta Ordinis.qxd - Carmelitani Scalzi

1 - Acta 54 - 2009:Acta Ordinis.qxd - Carmelitani Scalzi

1 - Acta 54 - 2009:Acta Ordinis.qxd - Carmelitani Scalzi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

ATTI DI BENEDETTO XVI, PAPA 13

moribus humanissimus et magna praeditus caritate. Postremis

suis verbis declarabat veniam, dum vitam suam in manus

Deiparae committebat.

Populus Dei extemplo verum fidei martyrem eum putavit.

Rite ergo peracta dioecesana inquisitione, die XVIII mensis

Novembris anno MMIII Congressus Peculiaris Consultorum

Theologorum faventem tulit sententiam, ac deinde die XVIII mensis

Maii anno MMIV Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione

Ordinaria congregati, agnoverunt hunc Venerabilem Dei Servum

amoris Domini nostri Iesu Christi eiusque Ecclesiae causa vitam

obtulisse. Coram Venerabili Decessore Nostro Ioanne Paulo II die

XXII mensis Iunii anno MMIV promulgatum est Decretum de

martyrio. Nos Ipsi autem statuimus sollemnem ritum eius

Beatificationis die XXVIII mensis Octobris anno MMVII celebratum

iri.

Hodie igitur Romae, in Foro ante Basilicam Sancti Petri, adstantibus

ex Hispania aliisve populis sacris Pastoribus et

Christifidelium turba, de mandato Nostro Iosephus S.R.E.

Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum

Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in

Beatorum numerum adscribimus Venerabilem Servum Dei

Fratrem Bernardum (in saeculo Placidum Fábrega Julià), religiosum

professum Instituti Fratrum Maristarum a Scholis.

Nos, vota Fratrum Nostrorum Aloisii Martínez Sistach,

Archiepiscopi Barcinonensis, Francisci Gil Hellín, Archiepiscopi

Burgensis, Antonii S.R.E. Cardinalis Cañizares Llovera,

Archiepiscopi Toletani, Iosephi Mariae Yanguas Sanz, Episcopi

Conchensis, Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Civitatis

Regalensis, Iacobi García Aracil, Archiepiscopi Emeritensis

Augustani-Pacensis, Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco

Varela, Archiepiscopi Matritensis, Caroli Osoro Sierra, Archie -

piscopi Ovetensis, Caroli S.R.E. Cardinalis Amigo Vallejo, O.F.M.,

Archiepiscopi Hispalensis, Raimundi del Hoyo López, Episcopi

Giennensis, Vincentii Jiménez Zamora, Episcopi Santanderiensis,

Ioannis Antonii Reig Pla, Episcopi Carthagi nensis in Hispania,

Caroli Soler Perdigó, Episcopi Gerundensis, Antonii Dorado Soto,

Episcopi Malacitani, atque Cyriaci Benavente Mateos, Episcopi

Albasitensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu

multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!