17.06.2013 Views

Untitled - Wilbourhall.org

Untitled - Wilbourhall.org

Untitled - Wilbourhall.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

PRAEFATIO. XV

id est partem aliquam totius circuli circumferentiae, Er-

nestum Nizze, Theodosii interpretem, secuti plerumque

arcum interpretati sumus; sed in libro de ortibus secundo

circumferentiam dicere aptius visum est.

lam quoniam princeps haec Autolyci scriptorum, quot-

quot supersunt, in lucem prodit editio, operae pretium

esse videtur, quibus rerum vicissitudinibus quasi iactatae

fuerint praeclarissimi scriptoris reliquiae, paucis exquirere.

Primum enim Autolyci libri in Latinum sermonem ex

codice aliquo Graeco, ut videtur, verbo tenus conversi

neque uspiam emendati, passim vero mutilati atque etiam

auctoris sui nomine destituti, Venetiis anno MDI prodie-

runt in priore volumine operis quod inscribitur

Georgii Yallae Placentini viri clariss. de expetendis

et fugiendis rebus.

Cuius operis libro XVI sive Astrologiae libro I, cap. II,

quaternionis cc folio primo verso incipit tractatus: De

spliaerae moUlitate. Spliaerae puncta aequaliter ferri dicun-

iur quaecunque aequali tempore aequales ac similes praeter-

eunt magnitudmes cet., quae sunt Autolyci ns^l xivov(jivrjg

Gcpcugag, usque ad verba: similiter demonstrabimus quod

nequidem aliud aliquod praeterquam e. igitur e. punctum

centrum spliaerae est, et est in utroque ale. orbium maximus

ergo est uterque a~bc. cdb. orb is, quae respondent ex-

tremo contextui Graeco eiusdem libri. Sequuntur folio III

verso haec: De ortu et occasu siderum. Stellarum non er-

rantium ortus et occasus alii dicuntur veri, alii apparentes

cet., quae conversa sunt ex Autolyci Ttsgl Imwl&v %al

dvtieuv libro primo. Sed octavam Autolyci propositiouem

apud Vallam sequitur duodecima eademque extrema; omissae

igitur sunt propositiones nona, decima, undecima, ter-

tiadecima. Sequuntur alia theoremata quae respondent

Autolyci secundi libri propositionibus septem prioribus;

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!