21.06.2013 Views

LATINO PROGRAMMA SVOLTO Dal testo ... - Collegio Rotondi

LATINO PROGRAMMA SVOLTO Dal testo ... - Collegio Rotondi

LATINO PROGRAMMA SVOLTO Dal testo ... - Collegio Rotondi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

arcem occupavit, et ideo vehementer cupiebam ut etiam eius dominatus quam brevissimus esset; sed postea

habuimus te, omnium tyrannorum crudelissimum. Ita deos pro tua salute obsecro, ne post mortem tuam tyrannus

etiam peior nobis contingat.” Tam facetam libertatem Dionysius non punitivit atque aniculam dimisit.

Un’astuta risposta del poeta Filosseno a Dionigi.

Cum Philoxenus poeta a Dionysio, Syracusanorum tyranno, ad cenam quondam invitatus esset, accidit ut in convivio

Dionysio piscis maximus apponeretur, poetae autem piscis multo minor ac deterior. Tum Philoxenus piscem suum

primum (avverbio) ad os deinde ad aurem admovit, quasi quiddam (= qualcosa; acc. sing.) rogaret. Dionysius,

stupore affectus, causam ex Philoxeno quaesivit. Tum poeta respondit: “Carmen de Polyphemo et Galatea, Nerei

maris dei filia, scribo; itaque piscem interrogabam de vita Nereidum in mari viventium. Sed piscis meus, cum sit minor

natu quam tuus, omnia ignorat. Permitte igitur ut maiorem tibi appositum interrogem!” Dionysius, poetae responso

delectatus, piscem suum Philoxeno dedit.

Achille cerca di sfuggire al fato.

Si bello Troiano intervenisset, Achilles, Pelei Thetidisque filius, de vita immaturo interitu decessisset. Cum dea

Thetis, mirifice diligens carumque filium habens, rem penitus perspexisset, in insulam Scyron ad Lycomedem regem

misit filium, ut fatum vitaret. Rex Lycomedes, hospitio libenter Thetidis filium accipiens, inter suas filias virgines habitu

feminino servavit, atque falso nomine Pyrrham nominavit, quoniam Achilles capillis flavis erat et Graece rufum

“pyrrhon” dicitur. Achivi autem, cum rescivissent rem, ad regem Lycomedem oratores miserunt, ut Achillis adiutorium

ad bellum Troianum rogarent. Rex Achillis praesentiam negavit atque Achivis potestatem dedit, ut in regiam virum

quaererent. Interea Ulixes in regio vestibulo munera feminea una cum clipeo et hasta posuerat. Cum repente tibicen

unus ex Achivis, Ulixis iussu, cecinit aliique armorum crepitum et clamorem produxerunt, Achilles, coniecturam de

hostium adventu faciens, vestem muliebrem dilaniavit, atque clipeum astamque arripuit. Postquam Thetidis filium

Achivi noscitaverunt, Achilles et suas operas et milites Myrmidones Argivis promisit.

Milziade vince a Maratona.

Athenienses copias ex urbe eduxerunt, loco idoneo castra posuerunt. Postridie, Miltiadis iussu, sub montis radicibus

aciem in regione non aperta instruxerunt, ut proelium committerent. Cum apud Marathona multis locis rarae essent

arbores, alibi densae, cumque altitudo montium Athenienses copias tegeret, tractus arborum impediebat equitatum

hostium. Datis, etsi loco non aequo, copias instruxit, quoniam proelium ante Lacedaemoniorum adventum

desiderabant; deinde in certamen descendit. Athenienses virtute Persas superaverunt, quod decemplicem hostium

numerum profligaverunt. Persae, territi, non castra sed naves petiverunt. Mirabilis pugna fuit, quia exigua manus

tantum exercitum prostravit.

I Galli.

Cum Galli, gens bellicosa, Alpes superassent, magnam Italiae partem ferro ignique vastabant. Postquam

Romanorum exercitum ad Alliam fluvium fugaverunt, agros vastantes, urbi Romae appropinquaverunt. Romani

uxores et liberos in Capitolium, arcem Romae, portaverunt; senes autem, de salute patriae desperantes, aequo

animo adventum hostium in foro expectabant. Galli, cum in urbem intravissent, omnes senes necaverunt, urbem

cremaverunt, Capitolium oppugnaverunt. Obscura nocte Galli Capitolium expugnavissent, nisi anserum clamor

Manlium, virum fortem ac strenuum, e somno excitavisset. Cum Manlius statim socios ad arma vocavisset,

Capitolium servavit. Iure igitur Romani Manlii nomen celebraverunt; nam cives grati Capitolinum appellaverunt

Manlium.

Volgi dall’attivo al passivo le seguenti frasi, poi traducile:

1. Servati sunt cives a strenuis militibus.

2. Puerorum culpas matres condonabunt.

3. A bonis virtutes laudantur et vitia vituperantur.

4. Magister saepe te vituperabat, raro laudabat.

5. Urbs repleta est tumultu.

6. Amici nos monent.

7. Testes exhibentur et interrogantur ab iudice.

8. Conspectus lupi pastores terrebat.

9. A militibus nostris castra hostium invadebantur.

10. Obsidio urbem clausit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!