07.08.2013 Views

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

92 TERTVLLIANI

religiones regna praestant, nunquam retro ludaea regnasset

despectrix communium istarum diuinitatum, cuius et deum

uictimis et templum donis et gentem foederibus aliquamdiu

Romani honorastis, numquam dominaturi eius, si deo non

deliquisset ultimo in Christum. 5

27. Satis haec aduersus intentationem laesae diuinitatis,

quo non uideamur laedere eam quam ostendimus non esse.

Igitur prouocati ad sacrificandum obstruimus gradum pro fide

conscientiae nostrae, qua certi sumus ad quos ista perueniant

officia sub imaginum prostitutione et humanorum nominum lo

consecratione. Sed quidam dementiam existimant, quod, cum

possimus et sacrificare in praesenti et inlaesi abire manente

apud animum proposito, obstinationem saluti praeferamus.

Datis scihcet consilium, quo uobis abutamur; sed agnoscimus,

unde • taha suggerantur, quis totum hoc agitet, et quomodo 15

nunc astutia suadendi nunc duritia saeuiendi ad constantiam

nostram deiciendam operetur. Hie scilicet spiritus daemoniacae

et angelicae paraturae, qui noster ob diuortium aemulus et ob

dei gratiam inuidus de mentibus uestris aduersus nos proehatur

occulta inspiratione modulatis et subornatis ad omnem quam 20

in primordio exorsi sumus et iudicandi peruersitatem et saeuiendi

iniquitatem. Nam licet subiecta sit nobis tota uis daemonum

et eiusmodi spirituum, ut nequam tamen et serui metu non­

nunquam contumaciam miscent, et laedere gestiunt quos alias

uerentur. Odium enim etiam timor spirat. Praeterquam et 25

desperata condicio eorum ex praedamnatione solatium reputat

fruendae interim malignitatis de poenae mora. Et tamen

adprehensi subiguntur et condicioni suae succidunt, et quos de

longinquo oppugnant, de proximo obsecrant. Itaque cum nice

rebellantium ergastulorum sine carcerum uel metaUorum uel 30

hoc genus poenalis seruitutis erumpunt aduersus nos, in quorum

potestate sunt, certi et inpares se esse et hoc magis perditos,

ingratis resistimus ut aequales et repugnamus perseuerantes in

eo quod oppugnant et illos nunquam magis detriumpharaus

quam cum pro fidei obstinatione damnamur. 35

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!