07.08.2013 Views

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

122 TERTVLLIANI

gymnosophistae sumus, siluicolae et exules uitae. Meminimus

gratiam debere nos deo, domino, creator!: nullum fructum

operum eius repudiamus: plane temperamus, ne ultra modum

aut perperam utamur. Itaque non sine foro, non sine macello,

non sine balneis, tabernis, officinis, stabulis, nundinis uestris 5

ceterisque commerciis cohabitamus in hoc saeculo. Nauigamus

et nos uobiscum et militamus et rusticamur et mercatus proinde

miscemus, artes, opera nostra pubhcamus usui uestro. Quomodo

infructuosi uidemur negotiis uestris, cum quibus et de quibus

uiuimus, non scio. Sed si caerimonias tuas non frequento, 10

attamen et ilia die homo sum. Non lauor diluculo Saturnalibus,

ne et noctera et diem perdam, attamen lauor honesta hora et

salubri, quae mihi et calorem et sanguinem seruet; rigere et

pallere post lauacrum mortuus possum. Non in publico

Liberalibus discumbo, quod bestiariis supremam coenantibus 15

mos est, attamen ubi de copiis tuis coeno. Non emo capiti

coronam. Quid tua interest, emptis nihilominus fioribus

quomodo utar? Puto gratius esse liberis et solutis et undique

uagis. Sed etsi in coronam coactis, nos coronam naribus

nouimus; uiderint qui per capillum odorantur. Spectaculis 20

non conuenimus; quae tamen apud illos coetus uenditantur

si desiderauero, liberius de propriis locis sumam. Thura plane

non emimus. Si Arabiae queruntur, sciant Sabaei pluris et

carioris suas merces Christianis sepeliendis profligari quam dels

fumigandis. Certe, inquitis, templorum uectigalia cotidie 25

decoquunt: stipes quotusquisque iam iactat? Non enim

sufficimus et hominibus et dels uestris mendicantibus opem

ferre, nee putamus ahis quam petentibus inpertiendum.

Denique porrigat manum lupiter et accipiat, cum interim

plus nostra misericordia insumit uicatim quam uestra religio 30

templatim. Sed cetera uectigalia gratias Christianis agent ex

fide dependentibus debitum, c[ua alieno fraudando abstinemus,

ut, si ineatur quantum uectigalibus pereat fraude et mendacio

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!