10.11.2013 Views

Missale Romanum (typical of 1954)

Missale Romanum (typical of 1954)

Missale Romanum (typical of 1954)

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

20 *

De Anno et ejus Partibus

rentur, non inveniretur recte Septuagesima

in anno Bissextili, currente Epacta

xxiv vel xxv et littera Dominicali d c, ut

in secundo ac tertio exemplo perspicuum

fiet pro annis 4088 et 3784. Exempli

gratia: Anno 2096 Bissexíili Epacta erit

v et litteras Dominicales A g. Si igitur

per posteriorem litteram, quæ est g,

Festa mobilia investigentur, reperietur

Septuagesima die 11 Februarii et dies

Ginerum 28 Februarii. Si autem addatur

unus dies, cadet Septuagesima in diem

12 Februarii, quæ est Dominica, et dies

Cinerum in diem 29 Februarii, quæ est

Feria iv; Pascha autem et reliqua Festa

in eos dies cadent qui in tabula expressi

sunt. Item anno 4088 Bissextili Epacta

erit xxiv et litteræ Dominicales d c. Si

igitur per litteram c, quæ posterior est,

inquirantur Festa mobilia, invenietur

Septuagesima die 21 Februarii, et si

addatur unus dies, cadet in diem 22 Februarii,

quæ est Dominica. Dies autem

Cinerum cadet in diem 10 Martii: quare

nihil additur, etc. Rursus anno 3784 Bissextili,

Epacta erit xxv et litteræ Dominicales

d c. Ergo iterum per posteriorem c

reperietur Septuagesima die 21 Februarii,

hoc est, addita l die, 22. Quod si per

priorem litteram d in utroque horum

duorum annorum agendum esset, nihil

efficeretur, cum infra Epactas xxiv et

xxv littera d indicet Septuagesimam die

15 Februarii, quod falsum esset, cum eo

anno posterior littera c Pascha offerat

die 25 Aprilis, ac proinde Septuagesima

die 22 Februarii celebranda sit, ut liquido

constat, si a die Paschæ Dominicæ

retro numerentur usque ad Septuagesimam.

In priori porro tabula Paschali

antiqua reformata, Epactis ad sinistram

præposuimus Aureos mimeros eodem

ordine, quo ante emendationem Kalendarii

collocari solebant, ut ex iis Festa

mobilia inveniantur. Hoc autem idcirco

a nobis factum est, ut Pascha ceteraque

Festa mobilia a Concilio Nicæno usque

ad annum 1582 quilibet indagare possit.

Eodem autem prorsus artificio ex

Aureis numeris ita distributis Festa mobilia

eruuntur, quo ex Epactis. Sit enim

explorandum, exempli causa, quando

Festa hæc celebrata fuerint anno 1450.

Quoniam eo anno Aureus numerus fuit

7, et littera Dominicalis d, si Aureus

numerus 7 in sinistro atere accipiatur,

et prima littera d infra eum occurrens,

reperietur e regione hujus litteræ d, Septuagesima

die 1 Februarii, dies Cinerum

18 Februarii, Pascha die 5 Aprilis, etc.

Adventus Domini celebratur semper

die Dominico, qui propinquior est Festo

S. Andreæ Apostoli, nempe a die

27 Novembris nclusive usque ad diem

3 De;embris inclusive; ita ut littera

Dominicalis currens, quæ reperiur in

Kalendario a die 27 Novembris usque

ad diem 3 Decembris, indicet Dominicam

Adventus. Ut verbi gratia, si littera

Dominicalis est g, Dominica Adventus

cadet in diem 2 Decembris: quia ibi est

littera g in Kalendario, etc.

Ad finem tandem tabellarum Paschalium

apposita est tabula temporaria

multorum annorttm, e regione quorum

omnia Festa mobilia inveniuntur; quæ

quidem tabula ex tabulis Paschalibus excerpta

est, ex quibus infmitæ aliæ erui

possunt pro quibuscuraque annis.

Diocese of Texas North American Old Catholic Church www.Global.org

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!