10.11.2013 Views

Missale Romanum (typical of 1954)

Missale Romanum (typical of 1954)

Missale Romanum (typical of 1954)

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

56 * Additiones et Variationes in Rubricis Missalis

Festi, et vicissim. Orationes autem pro

diversitate Temporum assignatæ, si juxta

Missæ et Commemorationis in ea faciendæ

ritum admittantur, sicut et Collectæ

ab Ordinario imperatæ, in qualibet

Missa dicuntur; ita tamen, ut Orationes

quæ infra Octavam vel in Vigilia aliter

quampro Tempore occurrenti fuerint

præscriptæ, dicantur in Missis tantum

de Octava aut de Vigilia, vel cum earum

Commemoratione celebratis, in ceteris

vero Missis dicantur Orationes Tempori

assignatæ.

5 Idem servatur quoad Præfationem

de Octava communi, ac de Feria VI post

Octavam Ascensionis, etiam non commemoratis

in Officio, necnon quoad

Præfationem de Nativitate Domini a

die 2 ad 4 Januarii inclusive, ac Præfationem

de Tempore Paschali in Feriis

communibus ejusdem Temporis; quæ

pariter in una tantum ex Missis cantatis

vel conventualibus adhibentur, nempe

in Missa propria, si dicatur, secus in

Missa de Officio diei, et, ea deficiente,

in prima ex Missis ea die, ut supra, in

cantu vel conventualiter celebratis.

VI — De Orationibus

In Missis de Officio semiduplici aut

simplici, extra Tempus Passionis atque

Octavas Paschaíis et Pentecostes,

post Orationem diei, duæ dicuntur

Orationes pro diversitate Temporum

assignatæ, ut infra. Altera tamen ex eis

omittitur, si qua Commemoratio fiat; et

utraque, si duæ jam Commemorationes

occurrerint. Idem servatur in Missis

votivis, quæ in die ritus semiduplicis

aut simplicis, pro re non gravi vel pro

privata causa, juxta tit. II, num. 1 et

10, celebrentur; in quibus, addita semper

secundo loco Commemoratione

Officii diei, nisi huic præponenda sit

Commemoratio a Missa inseparabilis,

ut supra, tit. V, num. 2, dicitur tertio

loco prima ex Orationibus pro diversitate

Temporum assignatis, quoties

alia Commemoratio non occurrerit. A

Dominica autem Passionis usque ad

Sabbatum in Albis inclusive, et per Octavam

Pentecostes, unica additur Oratio

pro diversitate Temporum assignata;

quæ pariter omittitur, si qua fiat Commemoratio.

Orationi tamen ad libitum

pro diversitate Temporum assignatæ

substitui potest Collecta, si qua exstet,

ab Ordinario imperata. Si autem Oratio

ad libitum præferatur, in Missis cantatis

et conventualibus eligitur ad libitum

Præfecti Capituli vel Superioris Communitatis;

in Missis privatis vero, et, ubi

Capitulum et Communitas desit, etiam

in cantatis, ad libitum Celebrantis. Orationes

tamen hujusmodi omittuntur in

Dominica Palmarum et in Vigilia Pentecostes;

in quavis insuper Dominica,

si fiat Commemoratio alicujus Octavæ;

et in omnibus Missis in quibus pariter

agatur Commemoratio Duplicis, aut

Missæ votivæ pro re gravi et publica

simul causa celebratæ, aut alicujus ex

Missis tit. n, num. 4-9, ac tit. IV, num.

1-3 recensitis.

Hujusmodi autem Orationes, pro

diversitate Temporum assignatæ, sunt

sequentes:

1) Per Adventum, exceptis Missis de

beata Maria Virgine, et iis in quibus de

eadem fit Commemoratio, et excepta

pariter Missa votiva de Omnibus Sanctis,

2. Oratio de sancta Maria, Deus, qui

de beátæ, 3. contra persecutores Ecclesiæ

vel pro Papa.

2) A Nativitate Domini usque ad diem

2 Februarii inclusive, exceptis Missis de

beata Maria Virgine, et iis in quibus de

eadem fit Commemoratio, et excepta

pariter Missa votiva de Omnibus Sanctis,

2. Oratio de sancta Maria, Deus, qui

salútis, 3. contra persecutores Ecclesiæ

vel pro Papa.

3) A die 3 Februarii usque ad Feriam

III post Dominicam Quinquagesimæ, et

a Dominica I post Pentecosten usque ad

Sábbatum ante Dominicam I Adventus

inclusive, exceptis tamen omnibus

Octavis et Vigiliis, si de eis fiat saltem

Commemoratio; item exceptis Missis

de beata Maria Virgine, et iis in quibus

de eadem fit Commemoratio, et excepta

pariter Missa votiva de Omnibus

Sanctis, 2. Oratio ad poscenda suffragia

Sanctorum, A cunctis, 3. ad libitum.

Diocese of Texas North American Old Catholic Church www.Global.org

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!