11.11.2014 Views

molli vitta lanea scilicet. verbenasqve verbenae ... - Lettere e filosofia

molli vitta lanea scilicet. verbenasqve verbenae ... - Lettere e filosofia

molli vitta lanea scilicet. verbenasqve verbenae ... - Lettere e filosofia

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

per totum orbem quaesisset, invenit in

Phrygia apud Lityersem regem

servientem, qui hac lege in advenas

saeviebat, ut cum multas segetes haberet,

peregrinos advenientes secum metere

faceret victosque iuberet occidi. sed

Hercules, miseratus Daphnidis, venit ad

regiam et audita condicione certaminis,

falcem ad metendum accepit eaque regi

ferali sopito metendi carmine caput

amputavit. ita Daphnin a periculo liberavit

et ei Pimpleam, quam alii Thaliam dicunt,

reddidit: quibus dotis nomine aulam

quoque regiam condonavit.

carmina uel caelo possunt deducere lunam,

carminibus Circe socios mutauit Vlixi, 70

frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.

ducite ab urbe domum,mea carmina,ducite Daphnin.

terna tibi haec primum triplici diuersa colore

licia circumdo, terque haec altaria circum

effigiem duco; numero deus impare gaudet. 75

ducite ab urbe domum,mea carmina,ducite Daphnin.

carmina vel caelo p. d. l. 'vel' id est etiam,

ut "vel Priamo miseranda manus". est

autem argumentum a maiore ad minus: si

haec possunt facere carmina, cur non etiam

facilia impleant? quid enim facilius, quam

ut Daphnis ex urbe rus redeat, ut civitatem

deserat rusticus? et bene potentiam

carminum narrat, quae per ea vel fieri

possint, vel facta sint.

frigidvs nocens, ut "frigida Saturni sese

quo stella receptet".

cantando dum ei incantatur. nam gerundi

modus ab omni verbo similiter procreatur:

unde modo 'cantando' a passivo ait, cum

supra ab activo dixerit, ut "cantando tu

illum?" tale est illud in Sallustio "cum ipse

ad imperandum Tisidium vocaretur", id

est ut ei imperaretur. sane veteres 'cantare'

de magico carmine dicebant, unde et

'excantare' est magicis carminibus

obligare: Plautus in Bacchidibus "nam tu

quidem cuivis excantare cor facile potes".

terna tria. licia

circvmdo bene utitur liciis, quae ita

stamen implicant, ut haec adulescentis

mentem implicare contendit.

effigiem dvco sic Dido "effigiemque toro

locat, haud ignara futuri".

nvmero devs impare gavdet aut

quicumque superorum, iuxta Pythagoreos,

qui ternarium numerum perfectum summo

deo adsignant, a quo initium et medium et

finis est: aut re vera Hecaten dicit, cuius

triplex potestas esse perhibetur, unde est

"tria virginis ora Dianae": quamvis

omnium prope deorum potestas triplici

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!