Strepenboekje disco 1
Strepenboekje disco 1
Strepenboekje disco 1
Create successful ePaper yourself
Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.
Tekst 16.b De dood van Lucretia

Lucretia, ut eos vidit, lacrimare coepit et viro dixit:

‘Vestigia viri alieni, Collatine, in lecto tuo sunt.

Sextus Tarquinius est, qui me priore nocte vi violavit.

Iste autem corpus meum modo violavit, animus meus insons est.

5 Omnis culpa mihi abest, sed tamen diutius vivere nolo.’

Territi omnes affirmaverunt eam non peccavisse,

sed animum Lucretiae mutare non potuerunt.

Illa subito cepit cultrum, quem sub veste condiderat, et dixit:

‘Omnes feminae pudicae hoc exemplum meum sequantur.’

10 Deinde cultrum in corde defixit et moribunda cecidit.

Dum vir paterque de morte eius dolent, Brutus cultrum

cruentum e vulnere extraxit et dixit:

‘Per hunc castum sanguinem iuro me regem Tarquinium Superbum

et coniugem et scelestos liberos Roma expulsurum esse.’

15 Cultrum deinde Collatino, deinde patri Lucretiae tradidit.

Iuraverunt, ut praeceptum erat.