Strepenboekje disco 1
Strepenboekje disco 1
Strepenboekje disco 1
Create successful ePaper yourself
Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.
Tekst 11.a Het einde van Dido

Dido valde dolebat, postquam Troiani navibus oram reliquerunt.

Nocte dormire non poterat, luce per urbem errabat

et munera neglegebat. Postremo, quod nihil iram et dolorem

sedare poterat, Dido mori cupiebat.

5 Clam rogum sub caelo erexit. Ibi posuit vestes, gladium,

effigiem Aeneae et lectum, in quo multas noctes dormiverant.

Postquam rogum conscendit, in lecto procubuit et dixit:

‘O inferi, hanc animam nunc accipite.

Vixi et vitae cursum perfeci. Urbem et moenia urbis meae vidi.

10 Felix fui, donec naves Troianorum ad oram Africae appulsae sunt.

Ducem Troianorum amavi, sed iste navibus effugit et me deseruit.

Perfide, non sine poena me fefelleris! Per sidera iuro:

ira mea te semper persequetur, quocumque ibis.

In Italia multa bella ét te ét filium ét nepotes manent!’

15 Postquam his verbis Aeneam exsecrata est,

pectus gladio transfixit. Sic Dido regina vitam finivit.