14.11.2013 Views

Missale Romanum (typical of 1954)

Missale Romanum (typical of 1954)

Missale Romanum (typical of 1954)

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

22

In Nativitate Domini

descríptio prima facta est a

prǽside Sýriæ Cyríno: et ibant

omnes ut profiteréntur sínguli

in suam civitátem. Ascéndit

autem et Joseph a Galilǽa de

civitáte Názareth, in Judǽam in

civitátem David, quæ vocatur

Béthlehem: eo quod esset de

domo et fámilia David, ut profiterétur

cum María desponsáta

sibi uxóre prægnánte. Factum

est autem, cum essent ibi, impléti

sunt dies, ut páreret. Et

péperit fílium suum primogénitum,

et pannis eum invólvit,

et reclinávit eum in præsépio:

quia non erat eis locus in diversório.

Et pastóres erant in

regióne eádem vigilántes, et

custodiéntes vigílias noctis super

gregem suum. Et ecce, Angelus

Dómini stetit juxta illos,

et cláritas Dei circumfúlsit illos,

et timuérunt timóre magno. Et

dixit illis Angelus: Nolíte timére:

ecce enim, evangelízo vobis

gáudium magnum, quod erit

omni pópulo: quia natus est vobis

hódie Salvátor, qui est Christus

Dóminus, in civitáte David.

Et hoc vobis signum: Inveniétis

infántem pannis involútum, et

pósitum in præsépio. Et súbito

facta est cum Angelo multitúdo

milítiæ cœléstis, laudántium

Deum et dicéntium: Glória in

altíssimis Deo, et in terra pax

hóminibus bonæ voluntátis.

Credo.

Offertorium. Ps. 95,11 et 13. Læténtur

cœli et exsúltet terra ante

fáciem Dómini: quóniam venit.

Secreta.

Acépta tibi sit, Dómine,

quǽsumus, hodiérnæ festivitátis

oblátio: ut, tua gratia

largiénte, per hæc sacrosáncta

commércia, in illíus inveniámur

forma, in quo tecum est nostra

substántia: Qui tecum vivit.

Præfatio de Nativitate: quæ dicitur per

Octavam in omnibus Missis, etiam in iis

quæ secus Præfationem propriam haberent,

dummodo in his et de Octava vel de Dominica

infra Octavamfiat Commemoratio, et

ipsa Missa aut Commemoratio prius habita

aliam de divinis Mysteriis vel Personis non

exigant Præfationem. Item dicitur, juxta

Rubricas, usque ad Vigiliam Epiphaniæ

inclusive.

Infra actionem: Communicántes, et

noctem sacra!íssirnam celebrántes. Et

dicitur cotidie usque ad Octavam Nativitatis

inclusive: sed in hac Missa tantum

dicitur noctem, deinceps vero diem sacratíssimum.

In prima et secunda Missa, si Sacerdos

aliam Missam sit celebraturus, sumpto divino

Sanguine, non purificat neque abstergit

Calicem, sed eum ponit super Corporale,

et Palla tegit; dein, junctis manibus, dicit in

medio Altaris: Quod ore súmpsimus, etc.,

et subinde in vase cum aqua parato digitos

abluit, dicens: Corpus tuum, Dómine,

etc., et abstergit. Hisce peractis, Calicem

super Corporale adhuc manentem, deducta

Palla, iterum disponit et cooperit, uti mos

est, scilicet primum Purificatorio linteo,

deinde Patena cum Hóstia consecranda et

Palla, ac demum Velo.

Communio. Ps. 109, 3. In splendóribus

Sanctórum, ex útero

ante lucíferum génui te.

Diocese of Texas North American Old Catholic Church www.Global.org

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!