12.07.2015 Views

Pharsalia - documentacatholicaomnia.eu

Pharsalia - documentacatholicaomnia.eu

Pharsalia - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
• No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

sola tamen colitur. sed non in Caesare tantumnomen erat nec fama ducis, sed nescia uirtusstare loco, solusque pudor non uincere bello. 145acer et indomitus, quo spes quoque ira uocasset,ferre manum et numquam temerando parcere ferro,successus urguere suos, instare fauorinuminis, inpellens quidquid sibi summa petentiobstaret gaudensque uiam fecisse ruina, 150qualiter expressum uentis per nubila fulmenaetheris inpulsi sonitu mundique fragoreemicuit rupitque diem populosque pauentesterruit obliqua praestringens lumina flamma:in sua templa furit, nullaque exire uetante 155materia magnamque cadens magnamque reuertensdat stragem late sparsosque recolligit ignes.&&&hae ducibus causae; suberant sed publica bellisemina, quae populos semper mersere potentis.namque, ut opes nimias mundo fortuna subacto 160intulit et rebus mores cessere secundispraedaque et hostiles luxum suasere rapinae,non auro tectisue modus, mensasque prioresaspernata fames; cultus gestare decorosuix nuribus rapuere mares; fecunda uirorum 165paupertas fugitur totoque accersitur orbequo gens quaeque perit; tum longos iungere finesagrorum, et quondam duro sulcata Camilliuomere et antiquos Curiorum passa ligoneslonga sub ignotis extendere rura colonis. 170non erat is populus quem pax tranquilla iuuaret,quem sua libertas inmotis pasceret armis.inde irae faciles et, quod suasisset egestas,uile nefas, magnumque decus ferroque petendumplus patria potuisse sua, mensuraque iuris 175uis erat: hinc leges et plebis scita coactaeet cum consulibus turbantes iura tribuni;hinc rapti fasces pretio sectorque fauorisipse sui populus letalisque ambitus urbiannua uenali referens certamina Campo; 180hinc usura uorax auidumque in tempora fenuset concussa fides et multis utile bellum.iam gelidas Caesar cursu superauerat Alpesingentisque animo motus bellumque futurumceperat. ut uentum est parui Rubiconis ad undas, 185ingens uisa duci patriae trepidantis imagoclara per obscuram uoltu maestissima noctemturrigero canos effundens uertice crinescaesarie lacera nudisque adstare lacertiset gemitu permixta loqui: 'quo tenditis ultra? 190quo fertis mea signa, uiri? si iure uenitis,

quod non uictrices aquilas deponere iussusparuerim? mihi si merces erepta laborum est, 340his saltem longi non cum duce praemia bellireddantur; miles sub quolibet iste triumphet.conferet exanguis quo se post bella senectus?quae sedes erit emeritis? quae rura dabunturquae noster ueteranus aret, quae moenia fessis? 345an melius fient piratae, Magne, coloni?tollite iam pridem uictricia tollite signa:uiribus utendum est quas fecimus. arma tenentiomnia dat, qui iusta negat. nec numina derunt;nam neque praeda meis neque regnum quaeritur armis: 350detrahimus dominos urbi seruire paratae.'dixerat; at dubium non claro murmure uolgussecum incerta fremit. pietas patriique penatesquamquam caede feras mentes animosque tumentesfrangunt; sed diro ferri reuocantur amore 355ductorisque metu. summi tum munera piliLaelius emeritique gerens insignia doni,seruati ciuis referentem praemia quercum,'si cet,' li exclamat 'Romani maxime rectornominis, et ius est ueras expromere uoces, 360quod tam lenta tuas tenuit patientia uiresconquerimur. deratne tibi fiducia nostri?dum mouet haec calidus spirantia corpora sanguiset dum pila ualent fortes torquere lacerti,degenerem patiere togam regnumque senatus? 365usque adeo miserum est ciuili uincere bello?duc age per Scythiae populos, per inhospita Syrtislitora, per calidas Libyae sitientis harenas:haec manus, ut uictum post terga relinqueret orbem,Oceani tumidas remo conpescuit undas 370fregit et Arctoo spumantem uertice Rhenum:iussa sequi tam posse mihi quam uelle necesse est.nec ciuis meus est, in quem tua classica, Caesar,audiero. per signa decem felicia castrisperque tuos iuro quocumque ex hoste triumphos, 375pectore si fratris gladium iuguloque parentiscondere me iubeas plenaeque in uiscera partuconiugis, inuita peragam tamen omnia dextra;si spoliare deos ignemque inmittere templis,numina miscebit castrensis flamma monetae; 380castra super Tusci si ponere Thybridis undas,Hesperios audax ueniam metator in agros.tu quoscumque uoles in planum effundere muros,his aries actus disperget saxa lacertis,illa licet, penitus tolli quam iusseris urbem, 385Roma sit.'his cunctae simul adsensere cohorteselatasque alte, quaecumque ad bella uocaret,

et nunc tonse Ligur, quondam per colla decorecrinibus effusis toti praelate Comatae,et quibus inmitis placatur sanguine diroTeutates horrensque feris altaribus Esus 445et Taranis Scythicae non mitior ara Dianae.uos quoque, qui fortes animas belloque peremptaslaudibus in longum uates dimittitis aeuum,plurima securi fudistis carmina, Bardi.et uos barbaricos ritus moremque sinistrum 450sacrorum, Dryadae, positis repetistis ab armis.solis nosse deos et caeli numina uobisaut solis nescire datum; nemora alta remotisincolitis lucis; uobis auctoribus umbraenon tacitas Erebi sedes Ditisque profundi 455pallida regna petunt: regit idem spiritus artusorbe alio; longae, canitis si cognita, uitaemors media est. certe populi quos despicit Arctosfelices errore suo, quos ille timorummaximus haut urguet leti metus. inde ruendi 460in ferrum mens prona uiris animaeque capacesmortis, et ignauum rediturae parcere uitae.et uos, crinigeros Belgis arcere Caycosoppositi, petitis Romam Rhenique ferocesdeseritis ripas et apertum gentibus orbem. 465Caesar, ut inmensae conlecto robore uiresaudendi maiora fidem fecere, per omnemspargitur Italiam uicinaque moenia conplet.uana quoque ad ueros accessit fama timoresinrupitque animos populi clademque futuram 470intulit et uelox properantis nuntia belliinnumeras soluit falsa in praeconia linguas.est qui tauriferis ubi se Meuania campisexplicat audaces ruere in certamina turmasadferat, et qua Nar Tiberino inlabitur amni 475barbaricas saeui discurrere Caesaris alas;ipsum omnes aquilas conlataque signa ferentemagmine non uno densisque incedere castris.nec qualem meminere uident: maiorque ferusquementibus occurrit uictoque inmanior hoste. 480hunc inter Rhenum populos Albimque iacentesfinibus Arctois patriaque a sede reuolsospone sequi, iussamque feris a gentibus urbemRomano spectante rapi. sic quisque pauendodat uires famae, nulloque auctore malorum 485quae finxere timent. nec solum uolgus inanipercussum terrore pauet, sed curia et ipsisedibus exiluere patres, inuisaque belliconsulibus fugiens mandat decreta senatus.tum, quae tuta petant et quae metuenda relinquant 490

incerti, quo quemque fugae tulit impetus urguentpraecipitem populum, serieque haerentia longaagmina prorumpunt. credas aut tecta nefandascorripuisse faces aut iam quatiente ruinanutantes pendere domos, sic turba per urbem 495praecipiti lymphata gradu, uelut unica rebusspes foret adflictis patrios excedere muros,inconsulta ruit. qualis, cum turbidus Austerreppulit a Libycis inmensum Syrtibus aequorfractaque ueliferi sonuerunt pondera mali, 500desilit in fluctus deserta puppe magisternauitaque et nondum sparsa conpage carinaenaufragium sibi quisque facit, sic urbe relictain bellum fugitur. nullum iam languidus aeuoeualuit reuocare parens coniunxue maritum 505fletibus, aut patrii, dubiae dum uota salutisconciperent, tenuere lares; nec limine quisquamhaesit et extremo tunc forsitan urbis amataeplenus abit uisu: ruit inreuocabile uolgus.o faciles dare summa deos eademque tueri 510difficiles! urbem populis uictisque frequentemgentibus et generis, coeat si turba, capacemhumani facilem uenturo Caesare praedamignauae liquere manus. cum pressus ab hosteclauditur externis miles Romanus in oris, 515effugit exiguo nocturna pericula uallo,et subitus rapti munimine caespitis aggerpraebet securos intra tentoria somnos:tu tantum audito bellorum nomine, Roma,desereris; nox una tuis non credita muris. 520danda tamen uenia est tantorum danda pauorum:Pompeio fugiente timent. tum, nequa futurispes saltem trepidas mentes leuet, addita fatipeioris manifesta fides, superique minacesprodigiis terras inplerunt, aethera, pontum. 525ignota obscurae uiderunt sidera noctesardentemque polum flammis caeloque uolantesobliquas per inane faces crinemque timendisideris et terris mutantem regna cometen.fulgura fallaci micuerunt crebra sereno, 530et uarias ignis denso dedit aere formas,nunc iaculum longo, nunc sparso lumine lampas.emicuit caelo tacitum sine nubibus ullisfulmen et Arctois rapiens de partibus ignempercussit Latiare caput, stellaeque minores 535per uacuum solitae noctis decurrere tempusin medium uenere diem, cornuque coactoiam Phoebe toto fratrem cum redderet orbeterrarum subita percussa expalluit umbra.

ipse caput medio Titan cum ferret Olympo 540condidit ardentis atra caligine currusinuoluitque orbem tenebris gentesque coegitdesperare diem; qualem fugiente per ortussole Thyesteae noctem duxere Mycenae.ora ferox Siculae laxauit Mulciber Aetnae, 545nec tulit in caelum flammas sed uertice pronoignis in Hesperium cecidit latus. atra Charybdissanguineum fundo torsit mare; flebile saeuilatrauere canes. Vestali raptus ab araignis, et ostendens confectas flamma Latinas 550scinditur in partes geminoque cacumine surgitThebanos imitata rogos. tum cardine tellussubsedit, ueteremque iugis nutantibus Alpesdiscussere niuem. Tethys maioribus undisHesperiam Calpen summumque inpleuit Atlanta. 555indigetes fleuisse deos, urbisque laboremtestatos sudore Lares, delapsaque templisdona suis, dirasque diem foedasse uolucresaccipimus, siluisque feras sub nocte relictisaudaces media posuisse cubilia Roma. 560tum pecudum faciles humana ad murmura linguae,monstrosique hominum partus numeroque modoquemembrorum, matremque suus conterruit infans;diraque per populum Cumanae carmina uatisuolgantur. tum, quos sectis Bellona lacertis 565saeua mouet, cecinere deos, crinemque rotantessanguineum populis ulularunt tristia Galli.conpositis plenae gemuerunt ossibus urnae.tum fragor armorum magnaeque per auia uocesauditae nemorum et uenientes comminus umbrae. 570quique colunt iunctos extremis moenibus agrosdiffugiunt: ingens urbem cingebat Erinysexcutiens pronam flagranti uertice pinumstridentisque comas, Thebanam qualis Agaueninpulit aut saeui contorsit tela Lycurgi 575Eumenis, aut qualem iussu Iunonis iniquaehorruit Alcides uiso iam Dite Megaeram.insonuere tubae et, quanto clamore cohortesmiscentur, tantum nox atra silentibus aurisedidit. e medio uisi consurgere Campo 580tristia Sullani cecinere oracula manes,tollentemque caput gelidas Anienis ad undasagricolae fracto Marium fugere sepulchro.haec propter placuit Tuscos de more uetustoacciri uates. quorum qui maximus aeuo 585Arruns incoluit desertae moenia Lucae,fulminis edoctus motus uenasque calentisfibrarum et monitus errantis in aere pinnae,

monstra iubet primum quae nullo semine discorsprotulerat natura rapi sterilique nefandos 590ex utero fetus infaustis urere flammis.mox iubet et totam pauidis a ciuibus urbemambiri et festo purgantes moenia lustrolonga per extremos pomeria cingere finespontifices, sacri quibus est permissa potestas. 595turba minor ritu sequitur succincta Gabino,Vestalemque chorum ducit uittata sacerdosTroianam soli cui fas uidisse Mineruam.tum, qui fata deum secretaque carmina seruantet lotam paruo reuocant Almone Cybeben, 600et doctus uolucres augur seruare sinistrasseptemuirque epulis festus Titiique sodaleset Salius laeto portans ancilia colloet tollens apicem generoso uertice flamen.dumque illi effusam longis anfractibus urbem 605circumeunt Arruns dispersos fulminis ignescolligit et terrae maesto cum murmure conditdatque locis numen; sacris tunc admouet ariselecta ceruice marem. iam fundere Bacchumcoeperat obliquoque molas inducere cultro, 610inpatiensque diu non grati uictima sacri,cornua succincti premerent cum torua ministri,deposito uictum praebebat poplite collum.nec cruor emicuit solitus, sed uolnere laxodiffusum rutilo dirum pro sanguine uirus. 615palluit attonitus sacris feralibus Arrunsatque iram superum raptis quaesiuit in extis.terruit ipse color uatem; nam pallida taetrisuiscera tincta notis gelidoque infecta cruoreplurimus asperso uariabat sanguine liuor. 620cernit tabe iecur madidum, uenasque minaceshostili de parte uidet. pulmonis anhelifibra latet, paruusque secat uitalia limes.cor iacet, et saniem per hiantis uiscera rimasemittunt, produntque suas omenta latebras. 625quodque nefas nullis inpune apparuit extis,ecce, uidet capiti fibrarum increscere molemalterius capitis. pars aegra et marcida pendet,pars micat et celeri uenas mouet inproba pulsu.his ubi concepit magnorum fata malorum 630exclamat 'uix fas, superi, quaecumque mouetis,prodere me populis; nec enim tibi, summe, litaui,Iuppiter, hoc sacrum, caesique in pectora tauriinferni uenere dei. non fanda timemus,sed uenient maiora metu. di uisa secundent, 635et fibris sit nulla fides, sed conditor artisfinxerit ista Tages.'flexa sic omina Tuscus

inuoluens multaque tegens ambage canebat.at Figulus, cui cura deos secretaque caelinosse fuit, quem non stellarum Aegyptia Memphis 640aequaret uisu numerisque ntibus astra,'aut hic errat'ait 'nulla cum lege per aeuummundus et incerto discurrunt sidera motu,aut, si fata mouent, urbi generique paraturhumano matura lues. terraene dehiscent 645subsidentque urbes, an tollet feruidus aertemperiem? segetes tellus infida negabit,omnis an infusis miscebitur unda uenenis?quod cladis genus, o superi, qua peste paratissaeuitiam? extremi multorum tempus in unum 650conuenere dies. summo si frigida caelostella nocens nigros Saturni accenderet ignis,Deucalioneos fudisset Aquarius imbrestotaque diffuso latuisset in aequore tellus.si saeuum radiis Nemeaeum, Phoebe, Leonem 655nunc premeres, toto fluerent incendia mundosuccensusque tuis flagrasset curribus aether.hi cessant ignes. tu, qui flagrante minacemScorpion incendis cauda chelasque peruris,quid tantum, Gradiue, paras? nam mitis in alto 660Iuppiter occasu premitur, Venerisque salubresidus hebet, motuque celer Cyllenius haeret,et caelum Mars solus habet. cur signa meatusdeseruere suos mundoque obscura feruntur,ensiferi nimium fulget latus Orionis? 665inminet armorum rabies, ferrique potestasconfundet ius omne manu, scelerique nefandonomen erit uirtus, multosque exibit in annoshic furor. et superos quid prodest poscere finem?cum domino pax ista uenit. duc, Roma, malorum 670continuam seriem clademque in tempora multaextrahe ciuili tantum iam libera bello.'terruerant satis haec pauidam praesagia plebem,sed maiora premunt. nam, qualis uertice PindiEdonis Ogygio decurrit plena Lyaeo, 675talis et attonitam rapitur matrona per urbemuocibus his prodens urguentem pectora Phoebum:'quo feror, o Paean? qua me super aethera raptamconstituis terra? uideo Pangaea niuosiscana iugis latosque Haemi sub rupe Philippos. 680quis furor hic, o Phoebe, doce, quo tela manusqueRomanae miscent acies bellumque sine hoste est.quo diuersa feror? primos me ducis in ortus,qua mare Lagei mutatur gurgite Nili:hunc ego, fluminea deformis truncus harena 685qui iacet, agnosco. dubiam super aequora Syrtim

arentemque feror Libyen, quo tristis Enyotranstulit Emathias acies. nunc desuper Alpisnubiferae colles atque aeriam Pyrenenabripimur. patriae sedes remeamus in urbis, 690inpiaque in medio peraguntur bella senatu.consurgunt partes iterum, totumque per orbemrursus eo. noua da mihi cernere litora pontitelluremque nouam: uidi iam, Phoebe, Philippos.'haec ait, et lasso iacuit deserta furore.

Liber IIIamque irae patuere deum manifestaque bellisigna dedit mundus legesque et foedera rerumpraescia monstrifero uertit natura tumultuindixitque nefas. cur hanc tibi, rector Olympi,sollicitis uisum mortalibus addere curam, 5noscant uenturas ut dira per omina clades?siue parens rerum, cum primum informia regnamateriamque rudem flamma cedente recepit,fixit in aeternum causas, qua cuncta coercetse quoque lege tenens, et saecula iussa ferentem 10fatorum inmoto diuisit limite mundum,siue nihil positum est, sed fors incerta uagaturfertque refertque uices et habet mortalia casus,sit subitum quodcumque paras; sit caeca futurimens hominum fati; liceat sperare timenti. 15ergo, ubi concipiunt quantis sit cladibus orbiconstatura fides superum, ferale per urbemiustitium; latuit plebeio tectus amictuomnis honos, nullos comitata est purpura fasces.tum questus tenuere suos magnusque per omnis 20errauit sine uoce dolor. sic funere primoattonitae tacuere domus, cum corpora nondumconclamata iacent nec mater crine solutoexigit ad saeuos famularum bracchia planctus,sed cum membra premit fugiente rigentia uita 25uoltusque exanimes oculosque in morte minaces,necdum est ille dolor nec iam metus: incubat amensmiraturque malum. cultus matrona prioresdeposuit maestaeque tenent delubra cateruae:hae lacrimis sparsere deos, hae pectora duro 30adflixere solo, lacerasque in limine sacroattonitae fudere comas uotisque uocariadsuetas crebris feriunt ululatibus aures.nec cunctae summi templo iacuere Tonantis:diuisere deos, et nullis defuit aris 35inuidiam factura parens. quarum una madentisscissa genas, planctu liuentis atra lacertos,'nunc', ai t 'o miserae, contundite pectora, matres,nunc laniate comas neue hunc differte doloremet summis seruate malis. nunc flere potestas 40dum pendet fortuna ducum: cum uicerit altergaudendum est.' his sestimulis dolor ipse lacessit.nec non bella uiri diuersaque castra petenteseffundunt iustas in numina saeua querellas.

'o mi serae sortis, quod non in Punica nati 45tempora Cannarum fuimus Trebiaeque iuuentus.non pacem petimus, superi: date gentibus iras,nunc urbes excite feras; coniuret in armamundus, Achaemeniis decurrant Medica Susisagmina, Massageten Scythicus non adliget Hister, 50fundat ab extremo flauos Aquilone SuebosAlbis et indomitum Rheni caput; omnibus hostesreddite nos populis: ciuile auertite bellum.hinc Dacus, premat inde Getes; occurrat Hiberisalter, ad Eoas hic uertat signa pharetras; 55nulla uacet tibi, Roma, manus. uel, perdere nomensi placet Hesperium, superi, conlatus in ignesplurimus ad terram per fulmina decidat aether.saeue parens, utrasque simul partesque ducesque,dum nondum meruere, feri. tantone nouorum 60prouentu scelerum quaerunt uter imperet urbi?uix tanti fuerat ciuilia bella mouereut neuter.' alis t pietas peritura querellasegerit. at miseros angit sua cura parentes,oderuntque grauis uiuacia fata senectae 65seruatosque iterum bellis ciuilibus annos.atque aliquis magno quaerens exempla timori'non alios' inquit 'motus tum fata parabantcum post Teutonicos uictor Libycosque triumphosexul limosa Marius caput abdidit ulua. 70stagna auidi texere soli laxaeque paludesdepositum, Fortuna, tuum; mox uincula ferriexedere senem longusque in carcere paedor.consul et euersa felix moriturus in urbepoenas ante dabat scelerum. mors ipsa refugit 75saepe uirum, frustraque hosti concessa potestassanguinis inuisi, primo qui caedis in actuderiguit ferrumque manu torpente remisit.uiderat inmensam tenebroso in carcere lucemterribilisque deos scelerum Mariumque futurum, 80audieratque pauens "fas haec contingere non estcolla tibi; debet multas hic legibus aeuiante suam mortes: uanum depone furorem."si libet ulcisci deletae funera gentis,hunc, Cimbri, seruate senem. non ille fauore 85numinis, ingenti superum protectus ab ira,uir ferus et Romam cupienti perdere fatosufficiens. idem pelago delatus iniquohostilem in terram uacuisque mapalibus actusnuda triumphati iacuit per regna Iugurthae 90et Poenos pressit cineres. solacia fatiCarthago Mariusque tulit, pariterque iacentesignouere deis. Libycas ibi colligit iras.

ut primum fortuna redit, seruilia soluitagmina, conflato saeuas ergastula ferro 95exeruere manus. nulli gestanda dabantursigna ducis, nisi qui scelerum iam fecerat usumadtuleratque in castra nefas. pro fata, quis ille,quis fuit ille dies, Marius quo moenia uictorcorripuit, quantoque gradu mors saeua cucurrit! 100nobilitas cum plebe perit, lateque uagatusensis, et a nullo reuocatum pectore ferrum.stat cruor in templis multaque rubentia caedelubrica saxa madent. nulli sua profuit aetas:non senis extremum piguit uergentibus annis 105praecepisse diem, nec primo in limine uitaeinfantis miseri nascentia rumpere fata.crimine quo parui caedem potuere mereri?sed satis est iam posse mori. trahit ipse furorisimpetus, et uisum lenti quaesisse nocentem. 110in numerum pars magna perit, rapuitque cruentusuictor ab ignota uoltus ceruice recisosdum uacua pudet ire manu. spes una salutisoscula pollutae fixisse trementia dextrae.mille licet gladii mortis noua signa sequantur, 115degener o populus, uix saecula longa decorumsic meruisse uiris, nedum breue dedecus aeuiet uitam dum Sulla redit. cui funera uolgiflere uacet? uix te sparsum per viscera, Baebi,innumeras inter carpentis membra coronae 120discessisse manus, aut te, praesage malorumAntoni, cuius laceris pendentia canisora ferens miles festae rorantia mensaeinposuit. truncos lacerauit Fimbria Crassos;saeua tribunicio maduerunt robora tabo. 125te quoque neclectum uiolatae, Scaeuola, Vestaeante ipsum penetrale deae semperque calentismactauere focos; paruom set fessa senectussanguinis effudit iugulo flammisque pepercit.septimus haec sequitur repetitis fascibus annus. 130ille fuit uitae Mario modus, omnia passoquae peior fortuna potest, atque omnibus usoquae melior, mensoque hominis quid fata paterent.iam quot apud Sacri cecidere cadauera Portumaut Collina tulit stratas quot porta cateruas, 135tum cum paene caput mundi rerumque potestasmutauit translata locum, Romanaque Samnisultra Caudinas sperauit uolnera Furcas!Sulla quoque inmensis accessit cladibus ultor.ille quod exiguum restabat sanguinis urbi 140hausit; dumque nimis iam putria membra reciditexcessit medicina modum, nimiumque secuta est,

qua morbi duxere, manus. periere nocentes,sed cum iam soli possent superesse nocentes.tum data libertas odiis, resolutaque legum 145frenis ira ruit. non uni cuncta dabantursed fecit sibi quisque nefas: semel omnia uictoriusserat. infandum domini per uiscera ferrumexegit famulus, nati maduere paternosanguine, certatum est cui ceruix caesa parentis 150cederet, in fratrum ceciderunt praemia fratres.busta repleta fuga, permixtaque uiua sepultiscorpora, nec populum latebrae cepere ferarum.hic laqueo fauces elisaque guttura fregit,hic se praecipiti iaculatus pondere dura 155dissiluit percussus humo, mortesque cruentouictori rapuere suas; hic robora bustiexstruit ipse sui necdum omni sanguine fusodesilit in flammas et, dum licet, occupat ignes.colla ducum pilo trepidam gestata per urbem 160et medio congesta foro: cognoscitur illicquidquid ubique iacet. scelerum non Thracia tantumuidit Bistonii stabulis pendere tyranni,postibus Antaei Libye, nec Graecia maerenstot laceros artus Pisaea fleuit in aula. 165cum iam tabe fluunt confusaque tempore multoamisere notas, miserorum dextra parentumcolligit et pauido subducit cognita furto.meque ipsum memini, caesi deformia fratrisora rogo cupidum uetitisque inponere flammis, 170omnia Sullanae lustrasse cadauera pacisperque omnis truncos, cum qua ceruice recisumconueniat, quaesisse, caput. quid sanguine manesplacatos Catuli referam? cum uictima tristisinferias Marius forsan nolentibus umbris 175pendit inexpleto non fanda piacula busto,cum laceros artus aequataque uolnera membrisuidimus et toto quamuis in corpore caesonil animae letale datum, moremque nefandaedirum saeuitiae, pereuntis parcere morti. 180auolsae cecidere manus exsectaque linguapalpitat et muto uacuum ferit aera motu.hic aures, alius spiramina naris aduncaeamputat, ille cauis euoluit sedibus orbesultimaque effodit spectatis lumina membris. 185uix erit ulla fides tam saeui criminis, unumtot poenas cepisse caput. sic mole ruinaefracta sub ingenti miscentur pondere membra,nec magis informes ueniunt ad litora trunciqui medio periere freto. quid perdere fructum 190iuuit et, ut uilem, Marii confundere uoltum?

ut scelus hoc Sullae caedesque ostensa placeretagnoscendus erat. uidit Fortuna colonosPraenestina suos cunctos simul ense receptounius populum pereuntem tempore mortis. 195tum flos Hesperiae, Latii iam sola iuuentus,concidit et miserae maculauit ouilia Romae.tot simul infesto iuuenes occumbere letosaepe fames pelagique furor subitaeque ruinaeaut terrae caelique lues aut bellica clades, 200numquam poena fuit. densi uix agmina uolgiinter et exangues inmissa morte cateruasuictores mouere manus; uix caede peractaprocumbunt, dubiaque labant ceruice; sed illosmagna premit strages peraguntque cadauera partem 205caedis: uiua graues elidunt corpora trunci.intrepidus tanti sedit securus ab altospectator sceleris: miseri tot milia uolginon timuit iussisse mori. congesta recepitomnia Tyrrhenus Sullana cadauera gurges. 210in fluuium primi cecidere, in corpora summi.praecipites haesere rates, et strage cruentainterruptus aquae fluxit prior amnis in aequor,ad molem stetit unda sequens. iam sanguinis altiuis sibi fecit iter campumque effusa per omnem 215praecipitique ruens Tiberina in flumina riuohaerentis adiuuit aquas; nec iam alueus amnemnec retinent ripae, redditque cadauera campo.tandem Tyrrhenas uix eluctatus in undassanguine caeruleum torrenti diuidit aequor. 220hisne salus rerum, felix his Sulla uocari,his meruit tumulum medio sibi tollere Campo?haec rursus patienda manent, hoc ordine belliibitur, hic stabit ciuilibus exitus armis.quamquam agitant grauiora metus, multumque coitur 225humani generis maiore in proelia damno.exulibus Mariis bellorum maxima mercesRoma recepta fuit, nec plus uictoria Sullaepraestitit inuisas penitus quam tollere partes:hos alio, Fortuna, uocas, olimque potentes 230concurrunt. neuter ciuilia bella moueretcontentus quo Sulla fuit.' si c maesta senectuspraeteritique memor flebat metuensque futuri.at non magnanimi percussit pectora Brutiterror et in tanta pauidi formidine motus 235pars populi lugentis erat, set nocte sopora,Parrhasis obliquos Helice cum uerteret axes,atria cognati pulsat non ampla Catonis.inuenit insomni uoluentem publica curafata uirum casusque urbis cunctisque timentem 240

securumque sui, farique his uocibus orsus:'omni bus expulsae terris olimque fugataeuirtutis iam sola fides, quam turbine nulloexcutiet fortuna tibi, tu mente labantemderige me, dubium certo tu robore firma. 245namque alii Magnum uel Caesaris arma sequantur,dux Bruto Cato solus erit. pacemne tuerisinconcussa tenens dubio uestigia mundo,an placuit ducibus scelerum populique furentiscladibus inmixtum ciuile absoluere bellum? 250quemque suae rapiunt scelerata in proelia causae:hos polluta domus legesque in pace timendae,hos ferro fugienda fames mundique ruinaepermiscenda fides. nullum furor egit in arma;castra petunt magna uicti mercede: tibi uni 255per se bella placent? quid tot durare per annosprofuit inmunem corrupti moribus aeui?hoc solum longae pretium uirtutis habebis:accipient alios, facient te bella nocentem.ne tantum, o superi, liceat feralibus armis, 260has etiam mouisse manus. nec pila lacertismissa tuis caeca telorum in nube ferentur:ne tanta in cassum uirtus eat, ingeret omnisse belli fortuna tibi. quis nolet in istoense mori, quamuis alieno uolnere labens, 265et scelus esse tuum? melius tranquilla sine armisotia solus ages, sicut caelestia semperinconcussa suo uoluuntur sidera lapsu.fulminibus propior terrae succenditur aer,imaque telluris uentos tractusque coruscos 270flammarum accipiunt; nubes excedit Olympus.lege deum minimas rerum discordia turbat,pacem magna tenent. quam laetae Caesaris auresaccipient tantum uenisse in proelia ciuem!nam praelata suis numquam diuersa dolebit 275castra ducis Magni. nimium placet ipse Catoni,si bellum ciuile placet. pars magna senatuset duce priuato gesturus proelia consulsollicitant proceresque alii; quibus adde Catonemsub iuga Pompei, toto iam liber in orbe 280solus Caesar erit. quod si pro legibus armaferre iuuat patriis libertatemque tuerinunc neque Pompei Brutum neque Caesaris hostem,post bellum uictoris habes.' ic s fatur; at illiarcano sacras reddit Cato pectore uoces. 285'summum, Brute , nefas ciuilia bella fatemur,sed quo fata trahunt uirtus secura sequetur.crimen erit superis et me fecisse nocentem.sidera quis mundumque uelit spectare cadentem

expers ipse metus? quis, cum ruat arduus aether, 290terra labet mixto coeuntis pondere mundi,complossas tenuisse manus? gentesne furoremHesperium ignotae Romanaque bella sequenturdiductique fretis alio sub sidere reges,otia solus agam? procul hunc arcete furorem, 295o superi, motura Dahas ut clade Getasquesecuro me Roma cadat. ceu morte parentemnatorum orbatum longum producere funusad tumulos iubet ipse dolor, iuuat ignibus atrisinseruisse manus constructoque aggere busti 300ipsum atras tenuisse faces, non ante reuellarexanimem quam te conplectar, Roma; tuumquenomen, Libertas, et inanem persequar umbram.sic eat: inmites Romana piacula diuiplena ferant, nullo fraudemus sanguine bellum. 305o utinam caelique deis Erebique licerethoc caput in cunctas damnatum exponere poenas!deuotum hostiles Decium pressere cateruae:me geminae figant acies, me barbara telisRheni turba petat, cunctis ego peruius hastis 310excipiam medius totius uolnera belli.hic redimat sanguis populos, hac caede luaturquidquid Romani meruerunt pendere mores.ad iuga cur faciles populi, cur saeua uolentesregna pati pereunt? me solum inuadite ferro, 315me frustra leges et inania iura tuentem.hic dabit hic pacem iugulus finemque malorumgentibus Hesperiis: post me regnare uolentinon opus est bello. quin publica signa ducemquePompeium sequimur? nec, si fortuna fauebit, 320hunc quoque totius sibi ius promittere mundinon bene conpertum est: ideo me milite uincatne sibi se uicisse putet.'sic fatur, et acrisirarum mouit stimulos iuuenisque caloremexcitat in nimios belli ciuilis amores, 325interea Phoebo gelidas pellente tenebraspulsatae sonuere fores, quas sancta relictoHortensi maerens inrupit Marcia busto.quondam uirgo toris melioris iuncta mariti,mox, ubi conubii pretium mercesque soluta est 330tertia iam suboles, alios fecunda penatesinpletura datur geminas et sanguine matrispermixtura domos; sed, postquam condidit urnasupremos cineres, miserando concita uoltu,effusas laniata comas contusaque pectus 335uerberibus crebris cineresque ingesta sepulchri,non aliter placitura uiro, sic maesta profatur:'dum sanguis inerat, dum uis materna, peregi

iussa, Cato, et geminos excepi feta maritos:uisceribus lassis partuque exhausta reuertor 340iam nulli tradenda uiro. da foedera prisciinlibata tori, da tantum nomen inaneconubii; liceat tumulo scripsisse "CatonisMarcia", nec dubium longo quaeratur in aeuomutarim primas expulsa an tradita taedas. 345non me laetorum sociam rebusque secundisaccipis: in curas uenio partemque laborum.da mihi castra sequi: cur tuta in pace relinquaret sit ciuili propior Cornelia bello?'hae flexere uirum uoces, et, tempora quamquam 350sint aliena toris iam fato in bella uocante,foedera sola tamen uanaque carentia pompaiura placent sacrisque deos admittere testes.festa coronato non pendent limine serta,infulaque in geminos discurrit candida postes, 355legitimaeque faces, gradibusque adclinis eburnisstat torus et picto uestes discriminat auro,turritaque premens frontem matrona coronatranslata uitat contingere limina planta;non timidum nuptae leuiter tectura pudorem 360lutea demissos uelarunt flammea uoltus,balteus aut fluxos gemmis astrinxit amictus,colla monile decens umerisque haerentia primissuppara nudatos cingunt angusta lacertos.sicut erat, maesti seruat lugubria cultus 365quoque modo natos hoc est amplexa maritum.obsita funerea celatur purpura lana,non soliti lusere sales, nec more Sabinoexcepit tristis conuicia festa maritus.pignora nulla domus, nulli coiere propinqui: 370iunguntur taciti contentique auspice Bruto.ille nec horrificam sancto dimouit ab orecaesariem duroque admisit gaudia uoltu(ut primum tolli feralia uiderat arma,intonsos rigidam in frontem descendere canos 375passus erat maestamque genis increscere barbam:uni quippe uacat studiis odiisque carentihumanum lugere genus), nec foedera priscisunt temptata tori: iusto quoque robur amorirestitit. hi mores, haec duri inmota Catonis 380secta fuit, seruare modum finemque tenerenaturamque sequi patriaeque inpendere uitamnec sibi sed toti genitum se credere mundo.huic epulae uicisse famem, magnique penatessummouisse hiemem tecto, pretiosaque uestis 385hirtam membra super Romani more Quiritisinduxisse togam, Venerisque hic us usus,

progenies: urbi pater est urbique maritus,iustitiae cultor, rigidi seruator honesti,in commune bonus; nullosque Catonis in actus 390subrepsit partemque tulit sibi nata uoluptas.interea trepido discedens agmine Magnusmoenia Dardanii tenuit Campana coloni.haec placuit belli sedes, hinc summa mouentemhostis in occursum sparsas extendere partis, 395umbrosis mediam qua collibus Appenninuserigit Italiam nulloque a uertice tellusaltius intumuit propiusque accessit Olympo.mons inter geminas medius se porrigit undasinferni superique maris, collesque coercent 400hinc Tyrrhena uado frangentes aequora Pisae,illinc Dalmaticis obnoxia fluctibus Ancon.fontibus hic uastis inmensos concipit amnesfluminaque in gemini spargit diuortia ponti(in laeuum cecidere latus ueloxque Metaurus 405Crustumiumque rapax et iuncto Sapis IsauroSenaque et Hadriacas qui uerberat Aufidus undas;quoque magis nullum tellus se soluit in amnemEridanus fractas deuoluit in aequora siluasHesperiamque exhaurit aquis. hunc fabula primum 410populea fluuium ripas umbrasse corona,cumque diem pronum transuerso limite ducenssuccendit Phaethon flagrantibus aethera loris,gurgitibus raptis penitus tellure perusta,hunc habuisse pares Phoebeis ignibus undas. 415non minor hic Nilo, si non per plana iacentisAegypti Libycas Nilus stagnaret harenas;non minor hic Histro, nisi quod, dum permeat orbem,Hister casuros in quaelibet aequora fontesaccipit et Scythicas exit non solus in undas. 420dexteriora petens montis decliuia Thybrimunda facit Rutubamque cauum. delabitur indeVulturnusque celer nocturnaeque editor auraeSarnus et umbrosae Liris per regna MaricaeVestinis inpulsus aquis radensque Salerni 425tesca Siler nullasque uado qui Macra moratusalnos uicinae procurrit in aequora Lunae).longior educto qua surgit in aera dorso,Gallica rura uidet deuexasque excipit Alpes.tunc Vmbris Marsisque ferax domitusque Sabello 430uomere, piniferis amplexus rupibus omnisindigenas Latii populos, non deserit anteHesperiam, quam cum Scyllaeis clauditur undis,extenditque suas in templa Lacinia rupes,longior Italia, donec confinia pontus 435solueret incumbens terrasque repelleret aequor,

at, postquam gemino tellus elisa profundo est,extremi colles Siculo cessere Peloro.Caesar in arma furens nullas nisi sanguine fusogaudet habere uias, quod non terat hoste uacantis 440Hesperiae fines uacuosque inrumpat in agrosatque ipsum non perdat iter consertaque bellisbella gerat. non tam portas intrare patentisquam fregisse iuuat, nec tam patiente colonoarua premi quam si ferro populetur et igni. 445concessa pudet ire uia ciuemque uideri.tunc urbes Latii dubiae uarioque fauoreancipites, quamquam primo terrore ruentiscessurae belli, denso tamen aggere firmantmoenia et abrupto circumdant undique uallo, 450saxorumque orbes et quae super eminus hostemtela petant altis murorum turribus aptant.pronior in Magnum populus, pugnatque minacicum terrore fides, ut, cum mare possidet Austerflatibus horrisonis, hunc aequora tota secuntur, 455si rursus tellus pulsu laxata tridentisAeolii tumidis inmittat fluctibus Eurum,quamuis icta nouo, uentum tenuere prioremaequora, nubiferoque polus cum cesserit Eurouindicat unda Notum. facilis sed uertere mentes 460terror erat, dubiamque fidem fortuna ferebat.gens Etrusca fuga trepidi nudata Libonis,iusque sui pulso iam perdidit Vmbria Thermo.nec gerit auspiciis ciuilia bella paternisCaesaris audito conuersus nomine Sulla. 465Varus, ut admotae pulsarunt Auximon alae,per diuersa ruens neclecto moenia tergo,qua siluae, qua saxa, fugit. depellitur arceLentulus Asculea; uictor cedentibus instatdeuertitque acies, solusque ex agmine tanto 470dux fugit et nullas ducentia signa cohortes.tu quoque nudatam commissae deseris arcem,Scipio, Nuceriae, quamquam firmissima pubeshis sedeat castris, iam pridem Caesaris armisParthorum seducta metu, qua Gallica damna 475suppleuit Magnus, dumque ipse ad bella uocaretdonauit socero Romani sanguinis usum.at te Corfini ualidis circumdata muristecta tenent, pugnax Domiti; tua classica seruatoppositus quondam polluto tiro Miloni. 480ut procul inmensam campo consurgere nubemardentisque acies percussis sole coruscoconspexit telis, 'socii, decurrite' dixit'fluminis ad ripas undaeque inmergite pontem.et tu montanis totus nunc fontibus exi 485

atque omnis trahe, gurges, aquas, ut spumeus alnosdiscussa conpage feras. hoc limite bellumhaereat, hac hostis lentus terat otia ripa.praecipitem cohibete ducem: uictoria nobishic primum stans Caesar erit.' nec plura locutus 490deuoluit rapidum nequiquam moenibus agmen.nam prior e campis ut conspicit amne solutorumpi Caesar iter calida prolat ab ira'non sati s est muris latebras quaesisse pauori?obstruitis campos fluuiisque arcere paratis, 495ignaui? non, si tumido me gurgite Gangessummoueat, stabit iam flumine Caesar in ullopost Rubiconis aquas. equitum properate cateruae,ite simul pedites, ruiturum ascendite pontem.'haec ubi dicta, leuis totas accepit habenas 500in campum sonipes, crebroque simillima nimbotrans ripam ualidi torserunt tela lacerti.ingreditur pulsa fluuium statione uacantemCaesar, et ad tutas hostis conpellitur arces.et iam moturas ingentia pondera turris 505erigit, et mediis subrepit uinea muris:ecce, nefas belli, reseratis agmina portiscaptiuum traxere ducem, ciuisque superbiconstitit ante pedes. uoltu tamen alta minacinobilitas recta ferrum ceruice poposcit. 510scit Caesar poenamque peti ueniamque timeri.'uiue, licet nolis, et nostro munere' dixit'cerne diem. uictis iam spes bona partibus estoexemplumque mei. uel, si libet, arma retempta,et nihil hac uenia, si uiceris, ipse paciscor.' 515fatur et astrictis laxari uincula palmisimperat. heu, quanto melius uel caede peractaparcere Romano potuit fortuna pudori!poenarum extremum ciui, quod castra secutussit patriae Magnumque ducem totumque senatum, 520ignosci. premit ille grauis interritus iras,et secum 'Romamne petes pacisque recessusdegener? in medios belli non ire furoresiam dudum moriture paras? rue certus et omnislucis rumpe moras et Caesaris effuge munus.' 525nescius interea capti ducis arma parabatMagnus, ut inmixto firmaret robore partis.iamque secuturo iussurus classica Phoebotemptandasque ratus moturi militis irasadloquitur tacitas ueneranda uoce cohortes. 530'o scelerum ultores melioraque signa secuti,o uere Romana manus, quibus arma senatusnon priuata dedit, uotis deposcite pugnam,ardent Hesperii saeuis populatibus agri,

Gallica per gelidas rabies ecfunditur Alpes, 535iam tetigit sanguis pollutos Caesaris enses.di melius, belli tulimus quod damna priores:coeperit inde nefas, iam iam me praeside Romasupplicium poenamque petat. neque enim ista uocariproelia iusta decet, patriae sed uindicis iram; 540nec magis hoc bellum est, quam quom Catilina parauitarsuras in tecta faces sociusque furorisLentulus exertique manus uaesana Cethegi.o rabies miseranda ducis! cum fata Camilliste, Caesar, magnisque uelint miscere Metellis, 545ad Cinnas Mariosque uenis. sternere profectout Catulo iacuit Lepidus, nostrasque securispassus Sicanio tegitur qui Carbo sepulchro,quique feros mouit Sertorius exul Hiberos.quamquam, siqua fides, his te quoque iungere, Caesar, 550inuideo nostrasque manus quod Roma furentiopposuit. Parthorum utinam post proelia sospeset Scythicis Crassus uictor remeasset ab oris,ut simili causa caderes, quoi Spartacus, hosti.te quoque si superi titulis accedere nostris 555iusserunt, ualet, en, torquendo dextera pilo,feruidus haec iterum circa praecordia sanguisincaluit; disces non esse ad bella fugacesqui pacem potuere pati. licet ille solutumdefectumque uocet, ne uos mea terreat aetas: 560dux sit in his castris senior, dum miles in illis.quo potuit ciuem populus perducere liberascendi, supraque nihil nisi regna reliqui.non priuata cupis, Romana quisquis in urbePompeium transire paras. hinc consul uterque, 565hinc acies statura ducum est. Caesarne senatusuictor erit? non tam caeco trahis omnia cursuteque nihil, Fortuna, pudet. multisne rebellisGallia iam lustris aetasque inpensa laboridant animos? Rheni gelidis quod fugit ab undis 570Oceanumque uocans incerti stagna profunditerrita quaesitis ostendit terga Britannis?an uanae tumuere minae quod fama furorisexpulit armatam patriis e sedibus urbem?heu demens, non te fugiunt, me cuncta secuntur. 575qui cum signa tuli toto fulgentia ponto,ante bis exactum quam Cynthia conderet orbem,omne fretum metuens pelagi pirata reliquitangustaque domum terrarum in sede poposcit.idem per Scythici profugum diuortia ponti 580indomitum regem Romanaque fata morantemad mortem Sulla felicior ire coegi.pars mundi mihi nulla uacat, sed tota tenetur

terra meis, quocumque iacet sub sole, tropaeis:hinc me uictorem gelidas ad Phasidos undas 585Arctos habet, calida medius mihi cognitus axisAegypto atque umbras nusquam flectente Syene,occasus mea iura timent Tethynque fugacemqui ferit Hesperius post omnia flumina Baetis,me domitus cognouit Arabs, me Marte feroces 590Heniochi notique erepto uellere Colchi,Cappadoces mea signa timent et dedita sacrisincerti Iudaea dei mollisque Sophene,Armenios Cilicasque feros Taurumque subegi:quod socero bellum praeter ciuile reliqui?' 595uerba ducis nullo partes clamore secunturnec matura petunt promissae classica pugnae.sensit et ipse metum Magnus, placuitque referrisigna nec in tantae discrimina mittere pugnaeiam uictum fama non uisi Caesaris agmen. 600pulsus ut armentis primo certamine taurussiluarum secreta petit uacuosque per agrosexul in aduersis explorat cornua truncisnec redit in pastus, nisi cum ceruice receptaexcussi placuere tori, mox reddita uictor 605quoslibet in saltus comitantibus agmina taurisinuito pastore trahit, sic uiribus inpartradidit Hesperiam profugusque per Apula ruraBrundisii tutas concessit Magnus in arces.urbs est Dictaeis olim possessa colonis, 610quos Creta profugos uexere per aequora puppesCecropiae uictum mentitis Thesea uelis.hinc latus angustum iam se cogentis in artumHesperiae tenuem producit in aequora linguam,Hadriacas flexis claudit quae cornibus undas. 615nec tamen hoc artis inmissum faucibus aequorportus erat, si non uiolentos insula Corosexciperet saxis lassasque refunderet undas.hinc illinc montes scopulosae rupis apertoopposuit natura mari flatusque remouit, 620ut tremulo starent contentae fune carinae.hinc late patet omne fretum, seu uela feranturin portus, Corcyra, tuos, seu laeua petaturIllyris Ionias uergens Epidamnos in undas.hoc fuga nautarum, cum totas Hadria uires 625mouit et in nubes abiere Ceraunia cumquespumoso Calaber perfunditur aequore Sason.ergo, ubi nulla fides rebus post terga relictisnec licet ad duros Martem conuertere Hiberos,cum mediae iaceant inmensis tractibus Alpes, 630tum subole e tanta natum cui firmior aetasadfatur. 'mundi iubeo temptare recessus:

Euphraten Nilumque moue, quo nominis usquenostri fama uenit, quas est uolgata per urbespost me Roma ducem. sparsos per rura colonos 635redde mari Cilicas; Pharios hinc concute regesTigranemque meum; nec Pharnacis arma relinquasadmoneo nec tu populos utraque uagantisArmenia Pontique feras per litora gentisRiphaeasque manus et quas tenet aequore denso 640pigra palus Scythici patiens Maeotia plaustriet­quid plura moror? totos mea, nate, per ortusbella feres totoque urbes agitabis in orbeperdomitas; omnes redeant in castra triumphi.at uos, qui Latios signatis nomine fastos, 645primus in Epirum Boreas agat; inde per aruaGraiorum Macetumque nouas adquirite uiresdum paci dat tempus hiemps.'sic fatur, et omnesiussa gerunt soluuntque cauas a litore puppes.at numquam patiens pacis longaeque quietis 650armorum, nequid fatis mutare liceret,adsequitur generique premit uestigia Caesar.sufficerent aliis primo tot moenia cursurapta, tot oppressae depulsis hostibus arces,ipsa, caput mundi, bellorum maxima merces, 655Roma capi facilis; sed Caesar in omnia praeceps,nil actum credens cum quid superesset agendum,instat atrox et adhuc, quamuis possederit omnemItaliam, extremo sedeat quod litore Magnus,communem tamen esse dolet; nec rursus aperto 660uult hostes errare freto, sed molibus undasobstruit et latum deiectis rupibus aequor.cedit in inmensum cassus labor; omnia pontushaurit saxa uorax montesque inmiscet harenis,ut, maris Aeolii medias si celsus in undas 665depellatur Eryx, nullae tamen aequore rupesemineant, uel si conuolso uertice Gaurusdecidat in fundum penitus stagnantis Auerni.ergo, ubi nulla uado tenuit sua pondera moles,tunc placuit caesis innectere uincula siluis 670roboraque inmensis late religare catenis.talis fama canit tumidum super aequora Persenconstruxisse uias, multum cum pontibus ausisEuropamque Asiae Sestonque admouit Abydoincessitque fretum rapidi super Hellesponti, 675non Eurum Zephyrumque timens, cum uela ratisquein medium deferret Athon. sic ora profundiartantur casu nemorum; tunc aggere multosurgit opus longaeque tremunt super aequora turres.Pompeius tellure noua conpressa profundi 680ora uidens curis animum mordacibus angit,

ut reseret pelagus spargatque per aequora bellum.saepe Noto plenae tensisque rudentibus actaeipsa maris per claustra rates fastigia molisdiscussere salo spatiumque dedere carinis 685tortaque per tenebras ualidis ballista lacertismultifidas iaculata faces. ut tempora tandemfurtiuae placuere fugae, ne litora clamornauticus exagitet neu bucina diuidat horasneu tuba praemonitos perducat ad aequora nautas 690praecepit sociis. iam coeperat ultima VirgoPhoebum laturas ortu praecedere Chelas,cum tacitas soluere rates. non anchora uocesmouit, dum spissis auellitur uncus harenis;dum iuga curuantur mali dumque ardua pinus 695erigitur, pauidi classis siluere magistri,strictaque pendentes deducunt carbasa nautaenec quatiunt ualidos, ne sibilet aura, rudentes.dux etiam uotis hoc te, Fortuna, precatur,quam retinere uetas, liceat sibi perdere saltem 700Italiam. uix fata sinunt; nam murmure uastoinpulsum rostris sonuit mare, fluctuat unda,totque carinarum permixtis aequora sulcis 703aergo hostes portis, quas omnis soluerat urbiscum fato conuersa fides, murisque receptipraecipiti cursu flexi per cornua portusora petunt pelagusque dolent contingere classi.heu pudor, exigua est fugiens uictoria Magnus.angustus puppes mittebat in aequora limesartior Euboica, qua Chalcida uerberat, unda. 710hic haesere rates geminae, classique parataeexcepere manus, tractoque in litora bellohic primum rubuit ciuili sanguine Nereus,cetera classis abit summis spoliata carinis:ut, Pagasaea ratis peteret cum Phasidos undas, 715Cyaneas tellus emisit in aequora cautes;rapta puppe minor subducta est montibus Argouanaque percussit pontum Symplegas inanemet statura redit. iam Phoebum urguere monebatnon idem Eoi color aetheris, albaque nondum 720lux rubet et flammas propioribus eripit astris,et iam Plias hebet, flexi iam plaustra Bootaein faciem puri redeunt languentia caeli,maioresque latent stellae, calidumque refugitLucifer ipse diem. pelagus iam, Magne, tenebas 725non ea fata ferens quae cum super aequora totopraedonem sequerere mari: lassata triumphisdesciuit Fortuna tuis. cum coniuge pulsuset natis totosque trahens in bella penates

uadis adhuc ingens populis comitantibus exul. 730quaeritur indignae sedes longinqua ruinae.non quia te superi patrio priuare sepulchromaluerint Phariae busto damnantur harenae:parcitur Hesperiae. procul hoc et in orbe remotoabscondat Fortuna nefas, Romanaque tellus 735inmaculata sui seruetur sanguine Magni.

Liber IIIPropulit ut classem uelis cedentibus Austerincumbens mediumque rates mouere profundum,omnis in Ionios spectabat nauita fluctus:solus ab Hesperia non flexit lumina terraMagnus, dum patrios portus, dum litora numquam 5ad uisus reditura suos tectumque cacumennubibus et dubios cernit uanescere montis.inde soporifero cesserunt languida somnomembra ducis; diri tum plena horroris imagouisa caput maestum per hiantis Iulia terras 10tollere et accenso furialis stare sepulchro.'sedibus Elysiis campoque expulsa piorumad Stygias'inquit 't enebras manesque nocentispost bellum ciuile trahor. uidi ipsa tenentisEumenidas quaterent quas uestris lampadas armis; 15praeparat innumeras puppes Acherontis adustiportitor; in multas laxantur Tartara poenas;uix operi cunctae dextra properante sororessufficiunt, lassant rumpentis stamina Parcas.coniuge me laetos duxisti, Magne, triumphos: 20fortuna est mutata toris, semperque potentisdetrahere in cladem fato damnata maritosinnupsit tepido paelex Cornelia busto.haereat illa tuis per bella per aequora signis,dum non securos liceat mihi rumpere somnos 25et nullum uestro uacuum sit tempus amorised teneat Caesarque dies et Iulia noctes.me non Lethaeae, coniunx, obliuia ripaeinmemorem fecere tui, regesque silentumpermisere sequi. ueniam te bella gerente 30in medias acies. numquam tibi, Magne, per umbrasperque meos manes genero non esse licebit;abscidis frustra ferro tua pignora: bellumte faciet ciuile meum.' sic ata f refugitumbra per amplexus trepidi dilapsa mariti. 35ille, dei quamuis cladem manesque minentur,maior in arma ruit certa cum mente malorum,et 'quid'ait 'uani terremur imagine uisus?aut nihil est sensus animis a morte relictumaut mors ipsa nihil.' Tit an iam pronus in undas 40ibat et igniferi tantum demerserat orbisquantum desse solet lunae, seu plena futura estseu iam plena fuit: tunc obtulit hospita telluspuppibus accessus faciles; legere rudentes

et posito remis petierunt litora malo. 45Caesar, ut emissas uenti rapuere carinas,absconditque fretum classes, et litore solusdux stetit Hesperio, non illum gloria pulsilaetificat Magni: queritur quod tuta per aequorterga ferant hostes. neque enim iam sufficit ulla 50praecipiti fortuna uiro, nec uincere tanti,ut bellum differret, erat. tum pectore curasexpulit armorum pacique intentus agebatquoque modo uanos populi conciret amores,gnarus et irarum causas et summa fauoris 55annona momenta trahi. namque adserit urbessola fames, emiturque metus, cum segne potentesuolgus alunt: nescit plebes ieiuna timere.Curio Sicanias transcendere iussus in urbes,qua mare tellurem subitis aut obruit undis 60aut scidit, et medias fecit sibi litora terras:uis illic ingens pelagi, semperque laborantaequora ne rupti repetant confinia montes.bellaque Sardoas etiam sparguntur in oras.utraque frugiferis est insula nobilis aruis, 65nec prius Hesperiam longinquis messibus ullaenec Romana magis conplerunt horrea terrae.ubere uix glaebae superat, cessantibus Austriscum medium nubes Borea cogente sub axemeffusis magnum Libye tulit imbribus annum. 70haec ubi sunt prouisa duci, tunc agmina uictornon armata trahens sed pacis habentia uoltumtecta petit patriae. pro, si remeasset in urbemGallorum tantum populis Arctoque subacta,quam seriem rerum longa praemittere pompa, 75quas potuit belli facies! ut uincula RhenoOceanoque daret, celsos ut Gallia currusnobilis et flauis sequeretur mixta Britannis.perdidit o qualem uincendo plura triumphum!non illum laetis uadentem coetibus urbes 80sed tacitae uidere metu, nec constitit usquamobuia turba duci. gaudet tamen esse timoritam magno populis et se non mallet amari.iamque et praecipitis superauerat Anxuris arces,et qua Pomptinas uia diuidit uda paludes, 85qua sublime nemus, Scythicae qua regna Dianae,quaque iter est Latiis ad summam fascibus Albam;excelsa de rupe procul iam conspicit urbemArctoi toto non uisam tempore bellimiratusque suae sic fatur moenia Romae: 90't ene, deum sedes, non ullo Marte coactideseruere uiri? pro qua pugnabitur urbe?di melius, quod non Latias Eous in oras

nunc furor incubuit nec iuncto Sarmata ueloxPannonio Dacisque Getes admixtus: habenti 95tam pauidum tibi, Roma, ducem fortuna pepercit,quod bellum ciuile fuit.' si c fatur et urbemattonitam terrore subit. namque ignibus atriscreditur, ut captae, rapturus moenia Romaesparsurusque deos. fuit haec mensura timoris: 100uelle putant quodcumque potest. non omina festa,non fictas laeto uoces simulare tumultu,uix odisse uacat. Phoebea Palatia conpletturba patrum nullo cogendi iure senatuse latebris educta suis; non consule sacrae 105fulserunt sedes, non, proxima lege potestas,praetor adest, uacuaeque loco cessere curules.omnia Caesar erat: priuatae curia uocistestis adest. sedere patres censere parati,si regnum, si templa sibi iugulumque senatus 110exiliumque petat. melius, quod plura iubereerubuit quam Roma pati. tamen exit in iram,uiribus an possint obsistere iura, per unumLibertas experta uirum; pugnaxque Metellus,ut uidet ingenti Saturnia templa reuelli 115mole, rapit gressus et Caesaris agmina rumpensante fores nondum reseratae constitit aedis(usque adeo solus ferrum mortemque timereauri nescit amor, pereunt discrimine nulloamissae leges set, pars uilissima rerum, 120certamen mouistis, opes), prohibensque rapinauictorem clara testatur uoce tribunus.'non nisi per nostrum uobis percussa patebunttempla latus, nullasque feres nisi sanguine sacrosparsas, raptor, opes. certe uiolata potestas 125inuenit ista deos; Crassumque in bella secutaesaeua tribuniciae uouerunt proelia dirae.detege iam ferrum; neque enim tibi turba uerenda estspectatrix scelerum: deserta stamus in urbe.non feret e nostro sceleratus praemia miles: 130sunt quos prosternas populi, quae moenia dones.pacis ad exutae spolium non cogit egestas:bellum, Caesar, habes.'his magnam uictor in iramuocibus accensus 'uanam spem mortis honestaeconcipis: haud' inquit 'iugulo se lluet po isto 135nostra, Metelle, manus; dignum te Caesaris iranullus honor faciet. te uindice tuta relicta estlibertas? non usque adeo permiscuit imislongus summa dies ut non, si uoce Metelliseruantur leges, malint a Caesare tolli.' 140dixerat, et nondum foribus cedente tribunoacrior ira subit: saeuos circumspicit enses

oblitus simulare togam; cum Cotta Metellumconpulit audaci nimium desistere coepto.'li bertas' inquit'populi quem regna coercent 145libertate perit; cuius seruaueris umbram,si quidquid iubeare uelis. tot rebus iniquisparuimus uicti; uenia est haec sola pudorisdegenerisque metus, nullam potuisse negari.ocius auertat diri mala semina belli. 150damna mouent populos siquos sua iura tuentur:non sibi sed domino grauis est quae seruit egestas.'protinus abducto patuerunt templa Metello.tunc rupes Tarpeia sonat magnoque reclusastestatur stridore fores; tum conditus imo 155eruitur templo multis non tactus ab annisRomani census populi, quem Punica bella,quem dederat Perses, quem uicti praeda Philippi,quod tibi, Roma, fuga llus trepidante reliquit,quo te Fabricius regi non uendidit auro, 160quidquid parcorum mores seruastis auorum,quod dites Asiae populi misere tributumuictorique dedit Minoia Creta Metello,quod Cato longinqua uexit super aequora Cypro.tunc Orientis opes captorumque ultima regum 165quae Pompeianis praelata est gaza triumphisegeritur; tristi spoliantur templa rapina,pauperiorque fuit tum primum Caesare Roma.interea totum Magni fortuna per orbemsecum casuras in proelia mouerat urbes. 170proxima uicino uires dat Graecia bello.Phocaicas Amphissa manus scopulosaque CirrhaParnasosque iugo misit desertus utroque.Boeoti coiere duces, quos inpiger ambitfatidica Cephisos aqua Cadmeaque Dirce, 175Pisaeaeque manus populisque per aequora mittensSicaniis Alpheos aquas. tum Maenala liquitArcas et Herculeam miles Trachinius Oeten.Thesproti Dryopesque ruunt, quercusque silentisChaonio ueteres liquerunt uertice Selloe. 180exhausit totas quamuis dilectus Athenas,exiguae Phoebea tenent naualia puppestresque petunt ueram credi Salamina carinae.iam dilecta Ioui centenis uenit in armaCreta uetus populis Cnososque agitare pharetras 185docta nec Eois peior Gortyna sagittis;tunc qui Dardaniam tenet Oricon et uagus altisdispersus siluis Athaman et nomine priscoEncheliae uersi testantes funera Cadmi,Colchis et Hadriaca spumans Apsyrtos in unda; 190Penei qui rura colunt, quorumque labore

Thessalus Haemoniam uomer proscindit Iolcon.inde lacessitum primo mare, cum rudis Argomiscuit ignotas temerato litore gentesprimaque cum uentis pelagique furentibus undis 195conposuit mortale genus, fatisque per illamaccessit mors una ratem. tum linquitur HaemusThracius et populum Pholoe mentita biformem.deseritur Strymon tepido committere NiloBistonias consuetus aues et barbara Cone, 200Sarmaticas ubi perdit aquas sparsamque profundomultifidi Peucen unum caput adluit Histri,Mysiaque et gelido tellus perfusa CaicoIdalis et nimium glaebis exilis Arisbe,quique colunt Pitanen, et quae tua munera, Pallas, 205lugent damnatae Phoebo uictore Celaenae,qua celer et rectis descendens Marsya ripiserrantem Maeandron adit mixtusque refertur,passaque ab auriferis tellus exire metallisPactolon, qua culta secat non uilior Hermus. 210Iliacae quoque signa manus perituraque castraominibus petiere suis, nec fabula Troiaecontinuit Phrygiique ferens se Caesar Iuli.accedunt Syriae populi; desertus Oronteset felix, sic fama, Ninos, uentosa Damascos 215Gazaque et arbusto palmarum diues Idumeet Tyros in stabilis pretiosaque murice Sidon.has ad bella rates non flexo limite ponticertior haud ullis duxit Cynosura carinis.(Phoenices primi, famae si creditur, ausi 220mansuram rudibus uocem signare figuris:nondum flumineas Memphis contexere biblosnouerat, et saxis tantum uolucresque feraequesculptaque seruabant magicas animalia linguas.)deseritur Taurique nemus Perseaque Tarsos 225Coryciumque patens exesis rupibus antrum;Mallos et extremae resonant naualibus Aegae,itque Cilix iusta iam non pirata carina.mouit et Eoos bellorum fama recessus,qua colitur Ganges, toto qui solus in orbe 230ostia nascenti contraria soluere Phoeboaudet et aduersum fluctus inpellit in Eurum,hic ubi Pellaeus post Tethyos aequora ductorconstitit et magno uinci se fassus ab orbe est;quaque ferens rapidum diuiso gurgite fontem 235uastis Indus aquis mixtum non sentit Hydaspen;quique bibunt tenera dulcis ab harundine sucos,et qui tinguentes croceo medicamine crinemfluxa coloratis astringunt carbasa gemmis,quique suas struxere pyras uiuique calentis 240

conscendere rogos. pro, quanta est gloria gentiiniecisse manum fatis uitaque repletosquod superest donasse deis! uenere ferocesCappadoces, duri populus non cultor Amani,Armeniusque tenens uoluentem saxa Niphaten. 245aethera tangentis siluas liquere Choatrae.ignotum uobis, Arabes, uenistis in orbemumbras mirati nemorum non ire sinistras.tum furor extremos mouit Romanus OrestasCarmanosque duces, quorum iam flexus in Austrum 250aether non totam mergi tamen aspicit Arctonlucet et exigua uelox ibi nocte Bootes,Aethiopumque solum, quod non premeretur ab ullasigniferi regione poli, nisi poplite lapsoultima curuati procederet ungula Tauri, 255quaque caput rapido tollit cum Tigride magnusEuphrates, quos non diuersis fontibus editPersis, et incertum, tellus si misceat amnes,quod potius sit nomen aquis. sed sparsus in agrosfertilis Euphrates Phariae uice fungitur undae; 260at Tigrim subito tellus absorbet hiatuoccultosque tegit cursus rursusque renatumfonte nouo flumen pelagi non abnegat undis.inter Caesareas acies diuersaque signapugnaces dubium Parthi tenuere fauorem 265contenti fecisse duos. tinxere sagittaserrantes Scythiae populi, quos gurgite Bactrosincludit gelido uastisque Hyrcania siluis;hinc Lacedaemonii, moto gens aspera freno,Heniochi saeuisque adfinis Sarmata Moschis; 270Colchorum qua rura secat ditissima Phasis,qua Croeso fatalis Halys, qua uertice lapsusRiphaeo Tanais diuersi nomina mundiinposuit ripis Asiaeque et terminus idemEuropae, mediae dirimens confinia terrae, 275nunc hunc nunc illum, qua flectitur, ampliat orbem;quaque, fretum torrens, Maeotidos egerit undasPontus, et Herculeis aufertur gloria metis,Oceanumque negant solas admittere Gadis;hinc Essedoniae gentes auroque ligatas 280substringens Arimaspe comas; hinc fortis Ariuslongaque Sarmatici soluens ieiunia belliMassagetes, quo fugit, equo uolucresque Geloni.non, cum Memnoniis deducens agmina regnisCyrus et effusis numerato milite telis 285descendit Perses, fraternique ultor amorisaequora cum tantis percussit classibus, unumtot reges habuere ducem, coiere nec umquamtam uariae cultu gentes, tam dissona uolgi

ora. tot inmensae comites missura ruinae 290exciuit populos et dignas funere Magniexequias Fortuna dedit. non corniger Hammonmittere Marmaricas cessauit in arma cateruas,quidquid ab occiduis Libye patet arida Maurisusque Paraetonias Eoa ad litora Syrtis. 295acciperet felix ne non semel omnia Caesar,uincendum pariter Pharsalia praestitit orbem.ille ubi deseruit trepidantis moenia Romaeagmine nubiferam rapto super euolat Alpem;cumque alii famae populi terrore pauerent 300Phocais in dubiis ausa est seruare iuuentusnon Graia leuitate fidem signataque iura,et causas, non fata, sequi. tamen ante furoremindomitum duramque uiri deflectere mentempacifico sermone parant hostemque propinquum 305orant Cecropiae praelata fronde Mineruae.'semper in externis populo communia uestroMassiliam bellis testatur fata tulisseconprensa est Latiis quaecumque annalibus aetas.et nunc, ignoto siquos petis orbe triumphos, 310accipe deuotas externa in proelia dextras.at, si funestas acies, si dira paratisproelia discordes, lacrimas ciuilibus armissecretumque damus. tractentur uolnera nullasacra manu. si caelicolis furor arma dedisset 315aut si terrigenae temptarent astra gigantes,non tamen auderet pietas humana uel armisuel uotis prodesse Ioui, sortisque deorumignarum mortale genus per fulmina tantumsciret adhuc caelo solum regnare Tonantem. 320adde quod innumerae concurrunt undique gentes,nec sic horret iners scelerum contagia mundusut gladiis egeant ciuilia bella coactis.sit mens ista quidem cunctis, ut uestra recusentfata, nec haec alius committat proelia miles. 325cui non conspecto languebit dextra parentetelaque diuersi prohibebunt spargere fratres?finis adest elerum, si non committitis ullisarma quibus fas est. nobis haec summa precandi:terribilis aquilas infestaque signa relinquas 330urbe procul nostrisque uelis te credere murisexcludique sinas admisso Caesare bellum.sit locus exceptus sceleri, Magnoque tibiquetutus, ut, inuictae fatum si consulat urbi,foedera si placeant, sit quo ueniatis inermes. 335uel, cum tanta uocent discrimina Martis Hiberi,quid rapidum deflectis iter? non pondera rerumnec momenta sumus, numquam felicibus armis

usa manus, patriae primis a sedibus exul,et post translatas exustae Phocidos arces 340moenibus exiguis alieno in litore tuti,inlustrat quos sola fides. si claudere murosobsidione paras et ui perfringere portas,excepisse faces tectis et tela parati,undarum raptos auersis fontibus haustus 345quaerere et effossam sitientes lambere terramet, desit si larga Ceres, tunc horrida cernifoedaque contingi maculato attingere morsu.nec pauet hic populus pro libertate subireobsessum Poeno gessit quae Marte Saguntum. 350pectoribus rapti matrum frustraque trahentesubera sicca fame medios mittentur in ignisuxor et a caro poscet sibi fata marito,uolnera miscebunt fratres bellumque coactihoc potius ciuile gerent.' si c Graia iuuentus 355finierat, cum turbato iam prodita uoltuira ducis tandem testata est uoce dolorem.'uana mouet Graios nostri fiducia cursus.quamuis Hesperium mundi properemus ad axemMassiliam delere uacat. gaudete, cohortes: 360obuia praebentur fatorum munere bella.uentus ut amittit uires, nisi robore densaeoccurrunt siluae, spatio diffusus inani,utque perit magnus nullis obstantibus ignis,sic hostes mihi desse nocet, damnumque putamus 365armorum, nisi qui uinci potuere rebellant.sed, si solus eam dimissis degener armis,tunc mihi tecta patent. iam non excludere tantum,inclusisse uolunt. at enim contagia bellidira fugant. dabitis poenas pro pace petita, 370et nihil esse meo discetis tutius aeuoquam duce me bellum.' si c postquam fatus, ad urbemhaud trepidam conuertit iter; cum moenia clausaconspicit et densa iuuenum uallata corona.haut procul a muris tumulus surgentis in altum 375telluris paruum diffuso uertice campumexplicat: haec patiens longo munimine cingiuisa duci rupes tutisque aptissima castris.proxima pars urbis celsam consurgit in arcempar tumulo, mediisque sedent conuallibus arua. 380tunc res inmenso placuit statura labore,aggere diuersos uasto committere colles.sed prius, ut totam, qua terra cingitur, urbemclauderet, a summis perduxit ad aequora castrislongum Caesar opus, fontesque et pabula campi 385amplexus fossa densas tollentia pinnascaespitibus crudaque extruxit bracchia terra.

iam satis hoc Graiae memorandum contigit urbiaeternumque decus, quod non inpulsa nec ipsostrata metu tenuit flagrantis in omnia belli 390praecipitem cursum, raptisque a Caesare cunctisuincitur una mora. quantum est quod fata tenenturquodque uirum toti properans inponere mundohos perdit Fortuna dies! tunc omnia lateprocumbunt nemora et spoliantur robore siluae, 395ut, cum terra leuis mediam uirgultaque molemsuspendant, structa laterum conpage ligatamartet humum, pressus ne cedat turribus agger.lucus erat longo numquam uiolatus ab aeuoobscurum cingens conexis aera ramis 400et gelidas alte summotis solibus umbras.hunc non ruricolae Panes nemorumque potentesSiluani Nymphaeque tenent, sed barbara ritusacra deum; structae diris altaribus araeomnisque humanis lustrata cruoribus arbor. 405siqua fidem meruit superos mirata uetustas,illis et uolucres metuunt insistere ramiset lustris recubare ferae; nec uentus in illasincubuit siluas excussaque nubibus atrisfulgura: non ulli frondem praebentibus aurae 410arboribus suus horror inest. tum plurima nigrisfontibus unda cadit, simulacraque maesta deorumarte carent caesisque extant informia truncis.ipse situs putrique facit iam robore pallorattonitos; non uolgatis sacrata figuris 415numina sic metuunt: tantum terroribus addit,quos timeant, non nosse, deos. iam fama ferebatsaepe cauas motu terrae mugire cauernas,et procumbentis iterum consurgere taxos,et non ardentis fulgere incendia siluae, 420roboraque amplexos circum fluxisse dracones.non illum cultu populi propiore frequentantsed cessere deis. medio cum Phoebus in axe estaut caelum nox atra tenet, pauet ipse sacerdosaccessus dominumque timet deprendere luci. 425hanc iubet inmisso siluam procumbere ferro;nam uicina operi belloque intacta prioreinter nudatos stabat densissima montis.sed fortes tremuere manus, motique uerendamaiestate loci, si robora sacra ferirent, 430in sua credebant redituras membra securis.inplicitas magno Caesar torpore cohortesut uidit, primus raptam librare bipennemausus et aeriam ferro proscindere quercumeffatur merso uiolata in robora ferro 435'i am nequis uestrum dubitet subuertere siluam

credite me fecisse nefas'. tum paruit omnisimperiis non sublato secura pauoreturba, sed expensa superorum et Caesaris ira.procumbunt orni, nodosa inpellitur ilex, 440siluaque Dodones et fluctibus aptior alnuset non plebeios luctus testata cupressustum primum posuere comas et fronde carentesadmisere diem, propulsaque robore densosustinuit se silua cadens. gemuere uidentes 445Gallorum populi, muris sed clausa iuuentusexultat; quis enim laesos inpune putaretesse deos? seruat multos fortuna nocentiset tantum miseris irasci numina possunt.utque satis caesi nemoris, quaesita per agros 450plaustra ferunt, curuoque soli cessantis aratroagricolae raptis annum fleuere iuuencis.dux tamen inpatiens haesuri ad moenia Martisuersus ad Hispanas acies extremaque mundiiussit bella geri. stellatis axibus agger 455erigitur geminasque aequantis moenia turrisaccipit; hae nullo fixerunt robore terramsed per iter longum causa repsere latenti.cum tantum nutaret onus, telluris inanisconcussisse sinus quaerentem erumpere uentum 460credidit et muros mirata est stare iuuentus.illinc tela cadunt excelsas urbis in arces.sed maior Graio Romana in corpora ferrouis inerat. neque enim solis excussa lacertislancea, sed tenso ballistae turbine rapta, 465haut unum contenta latus transire quiescit,sed pandens perque arma uiam perque ossa relictamorte fugit: superest telo post uolnera cursus.at saxum quotiens ingenti uerberis actuexcutitur, qualis rupes quam uertice montis 470abscidit inpulsu uentorum adiuta uetustas,frangit cuncta ruens, nec tantum corpora pressaexanimat, totos cum sanguine dissipat artus.ut tamen hostiles densa testudine murostecta subit uirtus, armisque innexa priores 475arma ferunt, galeamque extensus protegit umbo,quae prius ex longo nocuerunt missa recessuiam post terga cadunt. nec Grais flectere iactumaut facilis labor est longinqua ad tela paratitormenti mutare modum; sed pondere solo 480contenti nudis euoluunt saxa lacertis.dum fuit armorum series, ut grandine tectainnocua percussa sonant, sic omnia telarespuit; at postquam uirtus incerta uirorumperpetuam rupit defesso milite cratem 485

singula continuis cesserunt ictibus arma.tunc adoperta leui procedit uinea terra,sub cuius pluteis et tecta fronte latentesmoliri nunc iam parant et uertere ferromoenia; nunc aries suspenso fortior ictu 490incussus densi conpagem soluere muritemptat et inpositis unum subducere saxis.sed super et flammis et magnae fragmine moliset sudibus crebris et adusti roboris ictupercussae cedunt crates, frustraque labore 495exhausto fessus repetit tentoria miles.summa fuit Grais, starent ut moenia, uoti:ultro acies inferre parant, armisque coruscasnocturni texere faces, audaxque iuuentuserupit. non hasta uiris, non letifer arcus, 500telum flamma fuit, rapiensque incendia uentusper Romana tulit celeri munimina cursu.nec, quamuis uiridi luctetur robore, lentasignis agit uires, taeda sed raptus ab omniconsequitur nigri spatiosa uolumina fumi, 505nec solum siluas sed saxa ingentia soluit,et crudae putri fluxerunt puluere cautes.procubuit maiorque iacens apparuit agger.spes uictis telluris abit, placuitque profundofortunam temptare maris. non robore picto 510ornatas decuit fulgens tutela carinas,sed rudis et qualis procumbit montibus arborconseritur, stabilis naualibus area bellis.et iam turrigeram Bruti comitata carinamuenerat in fluctus Rhodani cum gurgite classis 515Stoechados arua tenens. nec non et Graia iuuentusomne suum fatis uoluit committere roburgrandaeuosque senes mixtis armauit ephebis.accepit non sola uiros, quae stabat in undis,classis: et emeritas repetunt naualibus alnos. 520ut matutinos spargens super aequora Phoebusfregit aquis radios et liber nubibus aetheret posito Borea pacemque tenentibus Austrisseruatum bello iacuit mare, mouit ab omniquisque suam statione ratem, paribusque lacertis 525Caesaris hinc puppes, hinc Graio remige classistollitur: inpulsae tonsis tremuere carinaecrebraque sublimes conuellunt uerbera puppes.cornua Romanae classis ualidaeque triremesquasque quater surgens extructi remigis ordo 530commouet et plures quae mergunt aequore pinusmultiplices cinxere rates. hoc robur apertooppositum pelago: lunata classe receduntordine contentae gemino creuisse Liburnae.

celsior at cunctis Bruti praetoria puppis 535uerberibus senis agitur molemque profundoinuehit et summis longe petit aequora remis.ut tantum medii fuerat maris, utraque classisquod semel excussis posset transcurrere tonsis,innumerae uasto miscentur in aethere uoces, 540remorumque sonus premitur clamore, nec ullaeaudiri potuere tubae. tum caerula uerruntatque in transtra cadunt et remis pectora pulsant.ut primum rostris crepuerunt obuia rostra,in puppem rediere rates, emissaque tela 545aera texerunt uacuumque cadentia pontum.et iam diductis extendunt cornua prorisdiuersaeque rates laxata classe receptae.ut, quotiens aestus Zephyris Eurisque repugnat,huc abeunt fluctus, illo mare, sic, ubi puppes 550sulcato uarios duxerunt gurgite tractus,quod tulit illa ratis remis, haec rettulit aequor.sed Grais habiles pugnamque lacessere pinuset temptare fugam nec longo frangere gyrocursum nec tarde flectenti cedere clauo; 555at Romana ratis stabilem praebere carinamcertior et terrae similem bellantibus usum.tunc in signifera residenti puppe magistroBrutus ait 'paterisne acies errare profundoartibus et certas pelagi? iam consere bellum, 560Phocaicis medias rostris oppone carinas.'paruit, obliquas et praebuit hostibus alnos.tum quaecumque ratis temptauit robora Brutiictu uicta suo percussae capta cohaesit;ast alias manicaeque ligant teretesque catenae, 565seque tenent remis: tecto stetit aequore bellum.iam non excussis torquentur tela lacertisnec longinqua cadunt iaculato uolnera ferro,miscenturque manus. nauali plurima belloensis agit. stat quisque suae de robore puppis 570pronus in aduersos ictus, nullique peremptiin ratibus cecidere suis. cruor altus in undaspumat, et obducti concreto sanguine fluctus.et, quas inmissi traxerunt uincula ferri,has prohibent iungi conferta cadauera puppes. 575semianimes alii uastum subiere profundumhauseruntque suo permixtum sanguine pontum;hi luctantem animam lenta cum morte trahentesfractarum subita ratium periere ruina.inrita tela suas peragunt in gurgite caedes, 580et quodcumque cadit frustrato pondere ferrumexceptum mediis inuenit uolnus in undis.Phocaicis Romana ratis uallata carinis

obore diducto dextrum laeuumque tueturaequo Marte latus; cuius dum pugnat ab alta 585puppe Catus Graiumque audax aplustre retentat,terga simul pariter missis et pectora telistransigitur: medio concurrit corpore ferrum,et stetit incertus, flueret quo uolnere, sanguis,donec utrasque simul largus cruor expulit hastas 590diuisitque animam sparsitque in uolnera letum.derigit huc puppem miseri quoque dextra Telonis,qua nullam melius pelago turbante carinaeaudiuere manum, nec lux est notior ullicrastina, seu Phoebum uideat seu cornua lunae, 595semper uenturis conponere carbasa uentis.hic Latiae rostro conpagem ruperat alni,pila sed in medium uenere trementia pectusauertitque ratem morientis dextra magistri.dum cupit in sociam Gyareus erepere puppem, 600excipit inmissum suspensa per ilia ferrumadfixusque rati telo retinente pependit.stant gemini fratres, fecundae gloria matris,quos eadem uariis genuerunt uiscera fatis:discreuit mors saeua uiros, unumque relictum 605agnorunt miseri sublato errore parentes,aeternis causam lacrimis; tenet ille doloremsemper et amissum fratrem lugentibus offert.quorum alter mixtis obliquo pectine remisausus Romanae Graia de puppe carinae 610iniectare manum; sed eam grauis insuper ictusamputat; illa tamen nisu, quo prenderat, haesitderiguitque tenens strictis inmortua neruis.creuit in aduersis uirtus: plus nobilis iraetruncus habet fortique instaurat proelia laeua 615rapturusque suam procumbit in aequora dextram.haec quoque cum toto manus est abscisa lacerto.iam clipeo telisque carens, non conditus imapuppe sed expositus fraternaque pectore nudoarma tegens, crebra confixus cuspide perstat 620telaque multorum leto casura suorumemerita iam morte tenet. tum uolnere multoeffugientem animam lassos collegit in artusmembraque contendit toto, quicumque manebat,sanguine et hostilem defectis robore neruis 625insiluit solo nociturus pondere puppem.strage uirum cumulata ratis multoque cruoreplena per obliquum crebros latus accipit ictuset, postquam ruptis pelagus conpagibus hausit,ad summos repleta foros descendit in undas 630uicinum inuoluens contorto uertice pontum.aequora discedunt mersa diducta carina

inque locum puppis cecidit mare. multaque pontopraebuit ille dies uarii miracula fati.ferrea dum puppi rapidos manus inserit uncos 635adfixit Lycidan. mersus foret ille profundo,sed prohibent socii suspensaque crura retentant.scinditur auolsus, nec, sicut uolnere, sanguisemicuit lentus: ruptis cadit undique uenis,discursusque animae diuersa in membra meantis 640interceptus aquis. nullius uita peremptiest tanta dimissa uia. pars ultima truncitradidit in letum uacuos uitalibus artus;at tumidus qua pulmo iacet, qua uiscera feruent,haeserunt ibi fata diu, luctataque multum 645hac cum parte uiri uix omnia membra tulerunt.dum nimium pugnax unius turba carinaeincumbit prono lateri uacuamque relinquit,qua caret hoste, ratem, congesto pondere puppisuersa caua texit pelagus nautasque carina, 650bracchia nec licuit uasto iactare profundosed clauso periere mari. tunc unica diriconspecta est leti facies, cum forte natantemdiuersae rostris iuuenem fixere carinae.discessit medium tam uastos pectus ad ictus, 655nec prohibere ualent obtritis ossibus artusquo minus aera sonent; eliso uentre per oraeiectat saniem permixtus uiscere sanguis.postquam inhibent remis puppes ac rostra reducunt,deiectum in pelagus perfosso pectore corpus 660uolneribus transmisit aquas. pars maxima turbaenaufraga iactatis morti obluctata lacertispuppis ad auxilium sociae concurrit; at illis,robora cum uetitis prensarent altius ulnisnutaretque ratis populo peritura recepto, 665inpia turba super medios ferit ense lacertos.bracchia linquentes Graia pendentia puppea manibus cecidere suis: non amplius undaesustinuere graues in summo gurgite truncos.iamque omni fusis nudato milite telis 670inuenit arma furor: remum contorsit in hostemalter, at hi totum ualidis aplustre lacertisauolsasque rotant expulso remige sedes.in pugnam fregere rates. sidentia pessumcorpora caesa tenent spoliantque cadauera ferro. 675multi inopes teli iaculum letale reuolsumuolneribus traxere suis et uiscera laeuaoppressere manu, ualidos dum praebeat ictussanguis et, hostilem cum torserit, exeat, hastam.nulla tamen plures hoc edidit aequore clades 680quam pelago diuersa lues. nam pinguibus ignis

adfixus taedis et tecto sulpure uiuaxspargitur; at faciles praebere alimenta carinaenunc pice, nunc liquida rapuere incendia cera.nec flammas superant undae, sparsisque per aequor 685iam ratibus fragmenta ferus sibi uindicat ignis.hic recipit fluctus, extinguat ut aequore flammas,hi, ne mergantur, tabulis ardentibus haerent.mille modos inter leti mors una timori estqua coepere mori. nec cessat naufraga uirtus: 690tela legunt deiecta mari ratibusque ministrantincertasque manus ictu languente per undasexercent; nunc, rara datur si copia ferri,utuntur pelago: saeuus conplectitur hostemhostis, et inplicitis gaudent subsidere membris 695mergentesque mori. pugna fuit unus in illaeximius Phoceus animam seruare sub undisscrutarique fretum, siquid mersisset harenis,et nimis adfixos unci conuellere morsus,adductum quotiens non senserat anchora funem. 700hic, ubi conprensum penitus deduxerat hostem,uictor et incolumis summas remeabat in undas;sed, se per uacuos credit dum surgere fluctus,puppibus occurrit tandemque sub aequore mansit.hi super hostiles iecerunt bracchia remos 705et ratium tenuere fugam. non perdere letummaxima cura fuit: multus sua uolnera puppiadfixit moriens et rostris abstulit ictus.stantem sublimi Tyrrhenum culmine proraeLygdamus excussa Balearis tortor habenae 710glande petens solido fregit caua tempora plumbo.sedibus expulsi, postquam cruor omnia rupituincula, procurrunt oculi; stat lumine raptoattonitus mortisque illas putat esse tenebras.at postquam membris sensit constare uigorem 715'uos', t ai 'o socii , sicut tormenta soletis,me quoque mittendis rectum conponite telis.egere quod superest animae, Tyrrhene, per omnisbellorum casus. ingentem militis usumhoc habet ex magna defunctum parte cadauer: 720uiuentis feriere loco.' si c fatus in hostemcaeca tela manu sed non tamen inrita mittit.excipit haec iuuenis generosi sanguinis Argusqua iam non medius descendit in ilia uenter,adiuuitque suo procumbens pondere ferrum. 725stabat diuersa uictae iam parte carinaeinfelix Argi genitor, non ille iuuentaetempore Phocaicis ulli cessurus in armis:uictum aeuo robur cecidit, fessusque senectaexemplum, non miles erat; qui funere uiso 730

saepe cadens longae senior per transtra carinaeperuenit ad puppim spirantisque inuenit artus.non lacrimae cecidere genis, non pectora tundit,distentis toto riguit sed corpore palmis.nox subit atque oculos uastae obduxere tenebrae, 735et miserum cernens agnoscere desinit Argum.ille caput labens et iam languentia collauiso patre leuat; uox faucis nulla solutasprosequitur, tacito tantum petit oscula uoltuinuitatque patris claudenda ad lumina dextram. 740ut torpore senex caruit uiresque cruentuscoepit habere dolor, 'non perdam tempora'dixit'a saeuis permissa deis, iugulumque senilemconfodiam. ueniam misero concede parenti,Arge, quod amplexus, extrema quod oscula fugi. 745nondum destituit calidus tua uolnera sanguis,semianimisque iaces et adhuc potes esse superstes.'sic fatus, quamuis capulum per uiscera missipolluerit gladii, tamen alta sub aequora tenditpraecipiti saltu: letum praecedere nati 750festinantem animam morti non credidit uni.inclinant iam fata ducum, nec iam amplius ancepsbelli casus erat. Graiae pars maxima classismergitur, ast aliae mutato remige puppesuictores uexere suos; naualia paucae 755praecipiti tenuere fuga. quis in urbe parentumfletus erat, quanti matrum per litora planctus!coniunx saepe sui confusis uoltibus undacredidit ora uiri Romanum amplexa cadauer,accensisque rogis miseri de corpore trunco 760certauere patres. at Brutus in aequore uictorprimus Caesareis pelagi decus addidit armis.

Liber IVAt procul extremis terrarum Caesar in orisMartem saeuus agit non multa caede nocentemmaxima sed fati ducibus momenta daturum.iure pari rector castris Afranius illisac Petreius erat; concordia duxit in aequas 5imperium commune uices, tutelaque ualliperuigil alterno paret custodia signo.his praeter Latias acies erat inpiger AsturVettonesque leues profugique a gente uetustaGallorum Celtae miscentes nomen Hiberis. 10colle tumet modico lenique excreuit in altumpingue solum tumulo; super hunc fundata uetustasurgit Ilerda manu; placidis praelabitur undisHesperios inter Sicoris non ultimus amnis,saxeus ingenti quem pons amplectitur arcu 15hibernas passurus aquas. at proxima rupessigna tenet Magni, nec Caesar colle minorecastra leuat; medius dirimit tentoria gurges.explicat hinc tellus campos effusa patentisuix oculo prendente modum, camposque coerces, 20Cinga rapax, uetitus fluctus et litora cursuOceani pepulisse tuo; nam gurgite mixtoqui praestat terris aufert tibi nomen Hiberus.prima dies belli cessauit Marte cruentospectandasque ducum uires numerosaque signa 25exposuit. piguit sceleris; pudor arma furentumcontinuit, patriaeque et ruptis legibus unumdonauere diem; prono cum Caesar Olympoin noctem subita circumdedit agmina fossa,dum primae perstant acies, hostemque fefellit 30et prope consertis obduxit castra maniplis.luce noua collem subito conscendere cursu,qui medius tutam castris dirimebat Ilerdam,imperat. huc hostem pariter terrorque pudorqueinpulit, et rapto tumulum prior agmine cepit. 35his uirtus ferrumque locum promittit, at illisipse locus. miles rupes oneratus in altasnititur, aduersoque acies in monte supinahaeret et in tergum casura umbone sequentiserigitur. nulli telum uibrare uacauit, 40dum labat et fixo firmat uestigia pilo,dum scopulos stirpesque tenent atque hoste relictocaedunt ense uiam. uidit lapsura ruinaagmina dux equitemque iubet succedere bellomunitumque latus laeuo praeducere gyro. 45

sic pedes ex facili nulloque urguente receptus,inritus et uictor subducto Marte pependit.hactenus armorum discrimina: cetera bellofata dedit uariis incertus motibus aer.pigro bruma gelu siccisque Aquilonibus haerens 50aethere constricto pluuias in nube tenebat.urebant montana niues camposque iacentisnon duraturae conspecto sole pruinae,atque omnis propior mergenti sidera caeloaruerat tellus hiberno dura sereno. 55sed postquam uernus calidum Titana recepitsidera respiciens delapsae portitor Helles,atque iterum aequatis ad iustae pondera Libraetemporibus uicere dies, tum sole relictoCynthia, quo primum cornu dubitanda refulsit, 60exclusit Borean flammasque accepit in Euro.ille suo nubes quascumque inuenit in axetorsit in occiduum Nabataeis flatibus orbem,et quas sentit Arabs et quas Gangetica tellusexhalat nebulas, quidquid concrescere primus 65sol patitur, quidquid caeli fuscator Eoiinpulerat Corus, quidquid defenderat Indos.incendere diem nubes oriente remotaenec medio potuere graues incumbere mundosed nimbos rapuere fuga. uacat imbribus Arctos 70et Notos, in solam Calpen fluit umidus aer.hic, ubi iam Zephyri fines, et summus Olympicardo tenet Tethyn, uetitae transcurrere densosinuoluere globos, congestumque aeris atriuix recipit spatium quod separat aethere terram. 75iamque polo pressae largos densantur in imbresspissataeque fluunt; nec seruant fulmina flammasquamuis crebra micent: extinguunt fulgura nimbi.hinc inperfecto conplectitur aera gyroarcus uix ulla uariatus luce colorem 80Oceanumque bibit raptosque ad nubila fluctuspertulit et caelo defusum reddidit aequor.iamque Pyrenaeae, quas numquam soluere Titaneualuit, fluxere niues, fractoque madescuntsaxa gelu. tum quae solitis e fontibus exit 85non habet unda uias, tam largas alueus omnisa ripis accepit aquas. iam naufraga campoCaesaris arma natant, inpulsaque gurgite multocastra labant; alto restagnant flumina uallo.non pecorum raptus faciles, non pabula mersi 90ulla ferunt sulci; tectarum errore uiarumfallitur occultis sparsus populator in agris.iamque comes semper magnorum prima malorumsaeua fames aderat, nulloque obsessus ab hoste

miles eget: toto censu non prodigus emit 95exiguam Cererem. pro lucri pallida tabes!non dest prolato ieiunus uenditor auro.iam tumuli collesque latent, iam flumina cunctacondidit una palus uastaque uoragine mersit,absorpsit penitus rupes ac tecta ferarum 100detulit atque ipsas hausit, subitisque frementisuerticibus contorsit aquas et reppulit aestusfortior Oceani. nec Phoebum surgere sentitnox subtexta polo: rerum discrimina miscetdeformis caeli facies iunctaeque tenebrae. 105sic mundi pars ima iacet, quam zona niualisperpetuaeque premunt hiemes: non sidera caeloulla uidet, sterili non quicquam frigore gignitsed glacie medios signorum temperat ignes.sic, o summe parens mundi, sic, sorte secunda 110aequorei rector, facias, Neptune tridentis,et tu perpetuis inpendas aera nimbis,tu remeare uetes quoscumque emiseris aestus.non habeant amnes decliuem ad litora cursumsed pelagi referantur aquis, concussaque tellus 115laxet iter fluuiis: hos campos Rhenus inundet,hos Rhodanus; uastos obliquent flumina fontes.Riphaeas huc solue niues, huc stagna lacusqueet pigras, ubicumque iacent, effunde paludeset miseras bellis ciuilibus eripe terras. 120sed paruo Fortuna uiri contenta pauoreplena redit, solitoque magis fauere secundiet ueniam meruere dei. iam rarior aer,et par Phoebus aquis densas in uellera nubessparserat, et noctes uentura luce rubebant, 125seruatoque loco rerum discessit ab astrisumor, et ima petit quidquid pendebat aquarum.tollere silua comas, stagnis emergere collesincipiunt uisoque die durescere ualles.utque habuit ripas Sicoris camposque reliquit 130primum cana salix madefacto uimine paruamtexitur in puppem caesoque inducta iuuencouectoris patiens tumidum super emicat amnem.sic Venetus stagnante Pado fusoque Britannusnauigat Oceano; sic, cum tenet omnia Nilus, 135conseritur bibula Memphitis cumba papyro.his ratibus traiecta manus festinat utrimquesuccisum curuare nemus, fluuiique ferocisincrementa timens non primis robora ripisinposuit, medios pontem distendit in agros. 140ac, nequid Sicoris repetitis audeat undis,spargitur in sulcos et scisso gurgite riuisdat poenas maioris aquae. postquam omnia fatis

Caesaris ire uidet, celsam Petreius Ilerdamdeserit et noti diffisus uiribus orbis 145indomitos quaerit populos et semper in armamortis amore feros et tendit in ultima mundi.nudatos Caesar colles desertaque castraconspiciens capere arma iubet nec quaerere pontemnec uada, sed duris fluuium superare lacertis. 150paretur, rapuitque ruens in proelia milesquod fugiens timuisset iter. mox uda receptismembra fouent armis gelidosque a gurgite cursurestituunt artus, donec decresceret umbrain medium surgente die; iamque agmina summa 155carpit eques, dubiique fugae pugnaeque tenentur.attollunt campo geminae iuga saxea rupesualle caua media; tellus hinc ardua celsoscontinuat colles, tutae quos inter opacoanfractu latuere uiae; quibus hoste potito 160faucibus emitti terrarum in deuia Marteminque feras gentes Caesar uidet. 'it e sine ulloordine'ait 'r aptumque fuga conuertite bellumet faciem pugnae uoltusque inferte minaces;nec liceat pauidis ignaua occumbere morte: 165excipiant recto fugientes pectore ferrum.'dixit et ad montis tendentem praeuenit hostem.illic exiguo paulum distantia uallocastra locant. postquam spatio languentia nullomutua conspicuos habuerunt lumina uoltus, 170[hic fratres natosque suos uidere patresque]deprensum est ciuile nefas. tenuere parumperora metu, tantum nutu motoque salutantense suos. mox, ut stimulis maioribus ardensrupit amor leges, audet transcendere uallum 175miles, in amplexus effusas tendere palmas.hospitis ille ciet nomen, uocat ille propinquum,admonet hunc studiis consors puerilibus aetas;nec Romanus erat, qui non agnouerat hostem.arma rigant lacrimis, singultibus oscula rumpunt, 180et quamuis nullo maculatus sanguine milesquae potuit fecisse timet. quid pectora pulsas?quid, uaesane, gemis? fletus quid fundis inanisnec te sponte tua sceleri parere fateris?usque adeone times quem tu facis ipse timendum? 185classica det bello, saeuos tu neclege cantus;signa ferat, cessa: iam iam ciuilis Erinysconcidet et Caesar generum priuatus amabit.nunc ades, aeterno conplectens omnia nexu,o rerum mixtique salus Concordia mundi 190et sacer orbis amor: magnum nunc saecula nostrauenturi discrimen habent. periere latebrae

tot scelerum, populo uenia est erepta nocenti:agnouere suos. pro numine fata sinistroexigua requie tantas augentia clades! 195pax erat, et castris miles permixtus utrisqueerrabat; duro concordes caespite mensasinstituunt et permixto libamina Baccho;graminei luxere foci, iunctoque cubiliextrahit insomnis bellorum fabula noctes, 200quo primum steterint campo, qua lancea dextraexierit. dum quae gesserunt fortia iactantet dum multa negant, quod solum fata petebant,est miseris renouata fides, atque omne futurumcreuit amore nefas. nam postquam foedera pacis 205cognita Petreio, seque et sua tradita uenumcastra uidet, famulas scelerata ad proelia dextrasexcitat atque hostis turba stipatus inermispraecipitat castris iunctosque amplexibus enseseparat et multo disturbat sanguine pacem. 210addidit ira ferox moturas proelia uoces.'inmemor o patriae, signorum obliorum,non potes hoc causae, miles, praestare, senatusadsertor uicto redeas ut Caesare? certe,ut uincare, potes. dum ferrum, incertaque fata, 215quique fluat multo non derit uolnere sanguis,ibitis ad dominum damnataque signa feretis,utque habeat famulos nullo discrimine Caesarexorandus erit? ducibus quoque uita petita est?numquam nostra salus pretium mercesque nefandae 220proditionis erit: non hoc ciuilia bella,ut uiuamus, agunt. trahimur sub nomine pacis.non chalybem gentes penitus fugiente metalloeruerent, nulli uallarent oppida muri,non sonipes in bella ferox, non iret in aequor 225turrigeras classis pelago sparsura carinas,si bene libertas umquam pro pace daretur.hostes nempe meos sceleri iurata nefandosacramenta tenent; at uobis uilior hoc estuestra fides, quod pro causa pugnantibus aequa 230et ueniam sperare licet. pro dira pudorisfunera! nunc toto fatorum ignarus in orbe,Magne, paras acies mundique extrema tenentissollicitas reges, cum forsan foedere nostroiam tibi sit promissa salus.' si c fatur et omnis 235concussit mentes scelerumque reduxit amorem.sic, ubi desuetae siluis in carcere clausomansueuere ferae et uoltus posuere minacesatque hominem didicere pati, si torrida paruosuenit in ora cruor, redeunt rabiesque furorque 240admonitaeque tument gustato sanguine fauces;

feruet et a trepido uix abstinet ira magistro.itur in omne nefas, et, quae fortuna deoruminuidia caeca bellorum in nocte tulisset,fecit monstra fides. inter mensasque torosque 245quae modo conplexu fouerunt pectora caedunt;et quamuis primo ferrum strinxere gementes,ut dextrae iusti gladius dissuasor adhaesit,dum feriunt, odere suos, animosque labantisconfirmant ictu. feruent iam castra tumultu, 250ac, uelut occultum pereat scelus, omnia monstra 252in facie posuere ducum: iuuat esse nocentis.tu, Caesar, quamuis spoliatus milite multo,agnoscis superos; neque enim tibi maior in aruis 255Emathiis fortuna fuit nec Phocidos undisMassiliae, Phario nec tantum est aequore gestum,hoc siquidem solo ciuilis crimine bellidux causae melioris eris. polluta nefandaagmina caede duces iunctis committere castris 260non audent, altaeque ad moenia rursus Ilerdaeintendere fugam. campos eques obuius omnisabstulit et siccis inclusit collibus hostem.tunc inopes undae praerupta cingere fossaCaesar auet nec castra pati contingere ripas 265aut circum largos curuari bracchia fontes.ut leti uidere uiam, conuersus in irampraecipitem timor est. miles non utile clausisauxilium mactauit equos, tandemque coactusspe posita damnare fugam casurus in hostes 270fertur. ut effuso Caesar decurrere passuuidit et ad certam deuotos tendere mortem,'t ela tene iam, miles', ait 'f errumque ruentisubtrahe: non ullo constet mihi sanguine bellum.uincitur haut gratis iugulo qui prouocat hostem. 275en, sibi uilis adest inuisa luce iuuentusiam damno peritura meo; non sentiet ictus,incumbet gladiis, gaudebit sanguine fuso.deserat hic feruor mentes, cadat impetus amens,perdant uelle mori.' ic s deflagrare minaces 280in cassum et uetito passus languescere bello,substituit merso dum nox sua lumina Phoebo.inde, ubi nulla data est miscendae copia mortis,paulatim cadit ira ferox mentesque tepescunt,saucia maiores animos ut pectora gestant, 285dum dolor est ictusque recens et mobile neruisconamen calidus praebet cruor ossaque nondumadduxere cutem: si conscius ensis adactistat uictor tenuitque manus, tum frigidus artusalligat atque animum subducto robore torpor, 290postquam sicca rigens astrinxit uolnera sanguis.

iamque inopes undae primum tellure refossaoccultos latices abstrusaque flumina quaerunt;nec solum rastris durisque ligonibus aruased gladiis fodere suis, puteusque cauati 295montis ad inrigui premitur fastigia campi.non se tam penitus, tam longe luce relictamerserit Astyrici scrutator pallidus auri.non tamen aut tectis sonuerunt cursibus amnesaut micuere noui percusso pumice fontes, 300antra nec exiguo stillant sudantia roreaut inpulsa leui turbatur glarea uena.tunc exhausta super multo sudore iuuentusextrahitur duris silicum lassata metallis;quoque minus possent siccos tolerare uapores 305quaesitae fecistis aquae. nec languida fessicorpora sustentant epulis, mensasque perosiauxilium fecere famem. si mollius aruumprodidit umorem, pinguis manus utraque glaebasexprimit ora super; nigro si turbida limo 310conluuies inmota iacet, cadit omnis in haustuscertatim obscaenos miles moriensque recepitquas nollet uicturus aquas; rituque ferarumdistentas siccant pecudes, et lacte negatosordidus exhausto sorbetur ab ubere sanguis. 315tunc herbas frondesque terunt, et rore madentisdestringunt ramos et siquos palmite crudoarboris aut tenera sucos pressere medulla.o fortunati, fugiens quos barbarus hostisfontibus inmixto strauit per rura ueneno. 320hos licet in fluuios saniem tabemque ferarum,pallida Dictaeis, Caesar, nascentia saxisinfundas aconita palam, Romana iuuentusnon decepta bibet. torrentur uiscera flammaoraque sicca rigent squamosis aspera linguis; 325iam marcent uenae, nulloque umore rigatusaeris alternos angustat pulmo meatus,rescissoque nocent suspiria dura palato;pandunt ora tamen nociturumque aera captant.expectant imbres, quorum modo cuncta natabant 330inpulsu, et siccis uoltus in nubibus haerent.quoque magis miseros undae ieiunia soluantnon super arentem Meroen Cancrique sub axe,qua nudi Garamantes arant, sedere, sed interstagnantem Sicorim et rapidum deprensus Hiberum 335spectat uicinos sitiens exercitus amnes.iam domiti cessere duces, pacisque petendaeauctor damnatis supplex Afranius armissemianimes in castra trahens hostilia turmasuictoris stetit ante pedes. seruata precanti 340

maiestas non fracta malis, interque prioremfortunam casusque nouos gerit omnia uicti,sed ducis, et ueniam securo pectore poscit.'si me degeneri strauissent fata sub hoste,non derat fortis rapiendo dextera leto; 345at nunc causa mihi est orandae sola salutisdignum donanda, Caesar, te credere uita.non partis studiis agimur nec sumpsimus armaconsiliis inimica tuis. nos denique belluminuenit ciuile duces, causaeque priori, 350dum potuit, seruata fides. nil fata moramur:tradimus Hesperias gentes, aperimus Eoas,securumque orbis patimur post terga relicti.nec cruor effusus campis tibi bella peregitnec ferrum lassaeque manus: hoc hostibus unum, 355quod uincas, ignosce tuis. nec magna petuntur:otia des fessis, uitam patiaris inermisdegere quam tribuis. campis prostrata iacereagmina nostra putes; nec enim felicibus armismisceri damnata decet, partemque triumphi 360captos ferre tui: turba haec sua fata peregit.hoc petimus, uictos ne tecum uincere cogas.'dixerat; at Caesar facilis uoltuque serenusflectitur atque usus belli poenamque remittit.ut primum iustae placuerunt foedera pacis, 365incustoditos decurrit miles ad amnes,incumbit ripis permissaque flumina turbat.continuus multis subitarum tractus aquarumaera non passus uacuis discurrere uenisartauit clausitque animam; nec feruida pestis 370cedit adhuc, sed morbus egens iam gurgite plenisuisceribus sibi poscit aquas. mox robora neruiset uires rediere uiris. o prodiga rerumluxuries numquam paruo contenta paratiset quaesitorum terra pelagoque ciborum 375ambitiosa fames et lautae gloria mensae,discite quam paruo liceat producere uitamet quantum natura petat. non erigit aegrosnobilis ignoto diffusus consule Bacchus,non auro murraque bibunt, sed gurgite puro 380uita redit. satis est populis fluuiusque Ceresque.heu miseri qui bella gerunt! tunc arma relinquensuictori miles spoliato pectore tutusinnocuusque suas curarum liber in urbesspargitur. o quantum donata pace potitos 385excussis umquam ferrum uibrasse lacertispaenituit, tolerasse sitim frustraque rogasseprospera bella deos! nempe usis Marte secundotot dubiae restant acies, tot in orbe labores;

ut numquam fortuna labet successibus anceps, 390uincendum totiens; terras fundendus in omnisest cruor et Caesar per tot sua fata sequendus.felix qui potuit mundi nutante ruinaquo iaceat iam scire loco. non proelia fessosulla uocant, certos non rumpunt classica somnos. 395iam coniunx natique rudes et sordida tectaet non deductos recipit sua terra colonos.hoc quoque securis oneris fortuna remisit,sollicitus menti quod abest fauor: ille salutisest auctor, dux ille fuit. sic proelia soli 400felices nullo spectant ciuilia uoto.non eadem belli totum fortuna per orbemconstitit, in partes aliquid sed Caesaris ausa est.qua maris Hadriaci longas ferit unda Salonaset tepidum in molles Zephyros excurrit Iader, 405illic bellaci confisus gente Curictum,quos alit Hadriaco tellus circumflua ponto,clauditur extrema residens Antonius oracautus ab incursu belli, si sola recedat,expugnat quae tuta, fames. non pabula tellus 410pascendis summittit equis, non proserit ullamflaua Ceres segetem; spoliarat gramine campummiles et attonso miseris iam dentibus aruocastrorum siccas de caespite uolserat herbas.ut primum aduersae socios in litore terrae 415et Basilum uidere ducem, noua furta per aequorexquisita fugae. neque enim de more carinasextendunt puppesque leuant, sed firma gerendismolibus insolito contexunt robora ductu.namque ratem uacuae sustentant undique cupae 420quarum porrectis series constricta catenisordinibus geminis obliquas excipit alnos;nec gerit expositum telis in fronte patentiremigium, sed, quod trabibus circumdedit aequor,hoc ferit et taciti praebet miracula cursus, 425quod nec uela ferat nec apertas uerberet undas.tum freta seruantur, dum se declinibus undisaestus agat refluoque mari nudentur harenae.iamque relabenti crescebant litora ponto:missa ratis prono defertur lapsa profundo 430et geminae comites. cunctas super ardua turriseminet et tremulis tabulata minantia pinnis.noluit Illyricae custos Octauius undaeconfestim temptare ratem, celeresque carinascontinuit, cursu crescat dum praeda secundo, 435et temere ingressos repetendum inuitat ad aequorpace maris. sic, dum pauidos formidine ceruosclaudat odoratae metuentis aera pinnae

aut dum dispositis attollat retia uaris,uenator tenet ora leuis clamosa Molossi, 440Spartanos Cretasque ligat, nec creditur ullisilua cani, nisi qui presso uestigia rostrocolligit et praeda nescit latrare repertacontentus tremulo monstrasse cubilia loro.nec mora, conplentur moles, auideque petitis 445insula deseritur ratibus, quo tempore primasinpedit ad noctem iam lux extrema tenebras.at Pompeianus fraudes innectere pontoantiqua parat arte Cilix, passusque uacaresumma freti medio suspendit uincula ponto 450et laxe fluitare sinit, religatque catenasrupis ab Illyricae scopulis. nec prima nec illamquae sequitur tardata ratis, sed tertia moleshaesit et ad cautes adducto fune secuta est.inpendent caua saxa mari, ruituraque semper 455stat, mirum, moles et siluis aequor inumbrat.huc fractas Aquilone rates summersaque pontuscorpora saepe tulit caecisque abscondit in antris;restituit raptus tectum mare, cumque cauernaeeuomuere fretum contorti uerticis undae 460Tauromenitanam uincunt feruore Charybdim.hic Opiterginis moles onerata colonisconstitit; hanc omni puppes statione solutaecircumeunt, alii rupes ac litora conplent.Vulteius tacitas sensit sub gurgite fraudes 465(dux erat ille ratis); frustra qui uincula ferrorumpere conatus poscit spe proelia nullaincertus qua terga daret, qua pectora bello.hoc tamen in casu quantum deprensa ualebateffecit uirtus: inter tot milia captae 470circumfusa rati et plenam uix inde cohortempugna fuit, non longa quidem; nam condidit umbranox lucem dubiam pacemque habuere tenebrae.tum sic attonitam uenturaque fata pauentemrexit magnanima Vulteius uoce cohortem: 475'li bera non ultra parua quam nocte iuuentus,consulite extremis angusto in tempore rebus.uita breuis nulli superest qui tempus in illaquaerendae sibi mortis habet; nec gloria letiinferior, iuuenes, admoto occurrere fato. 480omnibus incerto uenturae tempore uitaepar animi laus est et, quos speraueris, annosperdere et extremae momentum abrumpere lucis,accersas dum fata manu: non cogitur ullusuelle mori. fuga nulla patet, stant undique nostris 485intenti ciues iugulis: decernite letum,et metus omnis abest. cupias quodcumque necesse est.

non tamen in caeca bellorum nube cadendum estaut cum permixtas acies sua tela tenebrisinuoluent. conferta iacent cum corpora campo, 490in medium mors omnis abit, perit obruta uirtus:nos in conspicua sociis hostique carinaconstituere dei; praebebunt aequora testes,praebebunt terrae, summis dabit insula saxis,spectabunt geminae diuerso litore partes. 495nescio quod nostris magnum et memorabile fatisexemplum, Fortuna, paras. quaecumque per aeuumexhibuit monimenta fides seruataque ferromilitiae pietas, transisset nostra iuuentus.namque suis pro te gladiis incumbere, Caesar, 500esse parum scimus; sed non maiora supersuntobsessis tanti quae pignora demus amoris.abscidit nostrae multum fors inuida laudi,quod non cum senibus capti natisque tenemur.indomitos sciat esse uiros timeatque furentis 505et morti faciles animos et gaudeat hostisnon plures haesisse rates. temptare parabuntfoederibus turpique uolent corrumpere uita.o utinam, quo plus habeat mors unica famae,promittant ueniam, iubeant sperare salutem, 510ne nos, cum calido fodiemus uiscera ferro,desperasse putent. magna uirtute merendum est,Caesar ut amissis inter tot milia paucishoc damnum clademque uocet. dent fata recessumemittantque licet, uitare instantia nolim. 515proieci uitam, comites, totusque futuraemortis agor stimulis: furor est. agnoscere solispermissum, quos iam tangit uicinia fati,uicturosque dei celant, ut uiuere durent,felix esse mori.' si c cunctas sustulit ardor 520mobilium mentes iuuenum. cum sidera caeliante ducis uoces oculis umentibus omnesaspicerent flexoque Vrsae temone pauerent,idem, cum fortes animos praecepta subissent,optauere diem. nec segnis uergere ponto 525tunc erat astra polus; nam sol Ledaea tenebatsidera, uicino cum lux altissima Cancro est;nox tum Thessalicas urguebat parua sagittas.detegit orta dies stantis in rupibus Histrospugnacesque mari Graia cum classe Liburnos. 530temptauere prius suspenso uincere bellofoederibus, fieret captis si dulcior ipsamortis uita mora. stabat deuota iuuentusdamnata iam luce ferox securaque pugnaepromisso sibi fine manu, nullique tumultus 535excussere uiris mentes ad summa paratas;

innumerasque simul pauci terraque mariquesustinuere manus: tanta est fiducia mortis.utque satis bello uisum est fluxisse cruorisuersus ab hoste furor. primus dux ipse carinae 540Vulteius iugulo poscens iam fata retecto'ecquis' ait 'iuuenum est cuius sit dextra cruoredigna meo certaque fide per uolnera nostratestetur se uelle mori?'nec plura locutouiscera non unus iam dudum transigit ensis. 545conlaudat cunctos, sed eum cui uolnera primadebebat grato moriens interficit ictu.concurrunt alii totumque in partibus unisbellorum fecere nefas. sic semine Cadmiemicuit Dircaea cohors ceciditque suorum 550uolneribus, dirum Thebanis fratribus omen;Phasidos et campis insomni dente creatiterrigenae missa magicis e cantibus iracognato tantos inplerunt sanguine sulcos,ipsaque inexpertis quod primum fecerat herbis 555expauit Medea nefas. sic mutua pactifata cadunt iuuenes, minimumque in morte uirorummors uirtutis habet. pariter sternuntque caduntqueuolnere letali, nec quemquam dextra fefellitcum feriat moriente manu. nec uolnus adactis 560debetur gladiis: percussum est pectore ferrumet iuguli pressere manum. cum sorte cruentafratribus incurrunt fratres natusque parenti,haud trepidante tamen toto cum pondere dextraexegere enses. pietas ferientibus una 565non repetisse fuit. iam latis uiscera lapsasemianimes traxere foris multumque cruoreminfudere mari. despectam cernere lucemuictoresque suos uoltu spectare superboet mortem sentire iuuat. iam strage cruenta 570conspicitur cumulata ratis, bustisque remittuntcorpora uictores, ducibus mirantibus ulliesse ducem tanti. nullam maiore locuta estore ratem totum discurrens Fama per orbem.non tamen ignauae post haec exempla uirorum 575percipient gentes quam sit non ardua uirtusseruitium fugisse manu, sed regna timenturob ferrum et saeuis libertas uritur armis,ignorantque datos, ne quisquam seruiat, enses.mors, utinam pauidos uitae subducere nolles, 580sed uirtus te sola daret.non segnior illoMarte fuit, qui tum Libycis exarsit in aruis.namque rates audax Lilybaeo litore soluitCurio, nec forti uelis Aquilone recepto

inter semirutas magnae Carthaginis arces 585et Clipeam tenuit stationis litora notae,primaque castra locat cano procul aequore, qua seBagrada lentus agit siccae sulcator harenae.inde petit tumulos exesasque undique rupes,Antaei quas regna uocat non uana uetustas. 590nominis antiqui cupientem noscere causascognita per multos docuit rudis incola patres.'nondum post genitos Tellus ecfeta gigantasterribilem Libycis partum concepit in antris.nec tam iusta fuit terrarum gloria Typhon 595aut Tityos Briareusque ferox; caeloque pepercitquod non Phlegraeis Antaeum sustulit aruis.hoc quoque tam uastas cumulauit munere uiresTerra sui fetus, quod, cum tetigere parentem,iam defecta uigent renouato robore membra. 600haec illi spelunca domus; latuisse sub altarupe ferunt, epulas raptos habuisse leones;ad somnos non terga ferae praebere cubileadsuerunt, non silua torum, uiresque resumitin nuda tellure iacens. periere coloni 605aruorum Libyae, pereunt quos appulit aequor;auxilioque diu uirtus non usa cadenditerrae spernit opes: inuictus robore cunctis,quamuis staret, erat. tandem uolgata cruentifama mali terras monstris aequorque leuantem 610magnanimum Alciden Libycas exciuit in oras.ille Cleonaei proiecit terga leonis,Antaeus Libyci; perfudit membra liquorehospes Olympiacae seruato more palaestrae,ille parum fidens pedibus contingere matrem 615auxilium membris calidas infudit harenas.conseruere manus et multo bracchia nexu;colla diu grauibus frustra temptata lacertis,inmotumque caput fixa cum fronte tenetur,miranturque habuisse parem. nec uiribus uti 620Alcides primo uoluit certamine totis,exhausitque uirum, quod creber anhelitus illiprodidit et gelidus fesso de corpore sudor.tum ceruix lassata quati, tum pectore pectusurgueri, tunc obliqua percussa labare 625crura manu. iam terga uiri cedentia uictoralligat et medium conpressis ilibus artatinguinaque insertis pedibus distendit et omnemexplicuit per membra uirum. rapit arida tellussudorem; calido conplentur sanguine uenae, 630intumuere tori, totosque induruit artusHerculeosque nouo laxauit corpore nodos.constitit Alcides stupefactus robore tanto,

nec sic Inachiis, quamuis rudis esset, in undisdesectam timuit reparatis anguibus hydram. 635conflixere pares, Telluris uiribus ille,ille suis. numquam saeuae sperare nouercaeplus licuit: uidet exhaustos sudoribus artusceruicemque uiri, siccam cum ferret Olympum.utque iterum fessis iniecit bracchia membris 640non expectatis Antaeus uiribus hostissponte cadit maiorque accepto robore surgit.quisquis inest terris in fessos spiritus artusegeritur, Tellusque uiro luctante laborat.ut tandem auxilium tactae prodesse parentis 645Alcides sensit, 'st andum est tibi,' dixi t 'et ultranon credere solo, sternique uetabere terra.haerebis pressis intra mea pectora membris:huc, Antaee, cades.' ic s fatus sustulit altenitentem in terras iuuenem. morientis in artus 650non potuit nati Tellus permittere uires:Alcides medio tenuit iam pectora pigrostricta gelu terrisque diu non credidit hostem.hinc, aeui ueteris custos, famosa uetustas,miratrixque sui, signauit nomine terras. 655sed maiora dedit cognomina collibus istisPoenum qui Latiis reuocauit ab arcibus hostemScipio; nam sedes Libyca tellure potitohaec fuit. en, ueteris cernis uestigia ualli.Romana hos primum tenuit uictoria campos.' 660Curio laetatus, tamquam fortuna locorumbella gerat seruetque ducum sibi fata priorum,felici non fausta loco tentoria ponensindulsit castris et collibus abstulit omensollicitatque feros non aequis uiribus hostis. 665omnis Romanis quae cesserat Africa signistum Vari sub iure fuit; qui robore quamquamconfisus Latio regis tamen undique uiresexciuit, Libycas gentis, extremaque mundisigna suum comitata Iubam. non fusior ulli 670terra fuit domino: qua sunt longissima, regnacardine ab occiduo uicinus Gadibus Atlansterminat, a medio confinis Syrtibus Hammon;at, qua lata iacet, uasti plaga feruida regnidistinet Oceanum zonaeque exusta calentis. 675sufficiunt spatio populi: tot castra secuntur,Autololes Numidaeque uagi semperque paratusinculto Gaetulus equo, tum concolor IndoMaurus, inops Nasamon, mixti Garamante perustoMarmaridae uolucres, aequaturusque sagittas 680Medorum, tremulum cum torsit missile, Mazax,et gens quae nudo residens Massylia dorso

ora leui flectit frenorum nescia uirga,et solitus uacuis errare mapalibus Aferuenator ferrique simul fiducia non est 685uestibus iratos laxis operire leones.nec solum studiis ciuilibus arma parabatpriuatae sed bella dabat Iuba concitus irae.hunc quoque quo superos humanaque polluit annolege tribunicia solio depellere auorum 690Curio temptarat, Libyamque auferre tyrannodum regnum te, Roma, facit. memor ille dolorishoc bellum sceptri fructum putat esse retenti.hac igitur regis trepidat iam Curio famaet quod Caesareis numquam deuota iuuentus 695illa nimis castris nec Rheni miles in undisexploratus erat, Corfini captus in arce,infidusque nouis ducibus dubiusque priorifas utrumque putat. sed, postquam languida segnicernit cuncta metu nocturnaque munera ualli 700desolata fuga, trepida sic mente profatur:'audendo magnus tegitur timor; arma capessamipse prior. campum miles descendat in aequumdum meus est; uariam semper dant otia mentem.eripe consilium pugna: cum dira uoluptas 705ense subit presso, galeae texere pudorem,quis conferre duces meminit, quis pendere causas?qua stetit inde fauet; ueluti fatalis harenaemuneribus non ira uetus concurrere cogitproductos, odere pares.' sic atus f apertis 710instruxit campis acies; quem blanda futurisdeceptura malis belli fortuna recepit.nam pepulit Varum campo nudataque foedaterga fuga, donec uetuerunt castra, cecidit.tristia sed postquam superati proelia Vari 715sunt audita Iubae, laetus quod gloria bellisit rebus seruata suis, rapit agmina furtim,obscuratque suam per iussa silentia famamhoc solum incauto metuentis ab hoste, timeri.mittitur, exigua qui proelia prima lacessat 720eliciatque manu, Numidis a rege secundus,ut sibi commissi simulator Sabbura belli;ipse caua regni uires in ualle retentat:aspidas ut Pharias cauda sollertior hostisludit et iratas incerta prouocat umbra 725obliquusque caput uanas serpentis in auraseffusae tuto conprendit guttura morsuletiferam citra saniem; tunc inrita pestisexprimitur faucesque fluunt pereunte ueneno.fraudibus euentum dederat fortuna, feroxque 730non exploratis occulti uiribus hostis

Curio nocturnum castris erumpere cogitignotisque equitem late decurrere campis.ipse sub aurorae primos excedere motussigna iubet castris, multum frustraque rogatus 735ut Libycas metuat fraudes infectaque semperPunica bella dolis. leti fortuna propinquitradiderat fatis iuuenem, bellumque trahebatauctorem ciuile suum. super ardua ducitsaxa, super cautes, abrupto limite signa; 740cum procul e summis conspecti collibus hostesfraude sua cessere parum, dum colle relictoeffusam patulis aciem committeret aruis.ille fugam credens simulatae nescius artis,ut uictor, mersos aciem deiecit in agros. 745ut primum patuere doli, Numidaeque fugacesundique conpletis clauserunt montibus agmen,obstipuit dux ipse simul perituraque turba.non timidi petiere fugam, non proelia fortes,quippe ubi non sonipes motus clangore tubarum 750saxa quatit pulsu rigidos uexantia frenosora terens spargitque iubas et subrigit aurisincertoque pedum pugnat non stare tumultu:fessa iacet ceruix, fumant sudoribus artusoraque proiecta squalent arentia lingua, 755pectora rauca gemunt, quae creber anhelitus urguet,et defecta grauis longe trahit ilia pulsussiccaque sanguineis durescit spuma lupatis.iamque gradum neque uerberibus stimulisque coactinec quamuis crebris iussi calcaribus addunt: 760uolneribus coguntur equi; nec profuit ullicornipedis rupisse moras, neque enim impetus illeincursusque fuit: tantum perfertur ad hostiset spatium iaculis oblato uolnere donat.at, uagus Afer equos ut primum emisit in agmen, 765tum campi tremuere sono, terraque soluta,quantus Bistonio torquetur turbine, puluisaera nube sua texit traxitque tenebras.ut uero in pedites fatum miserabile belliincubuit, nullo dubii discrimine Martis 770ancipites steterunt casus, set tempora pugnaemors tenuit; neque enim licuit procurrere contraet miscere manus. sic undique saepta iuuentuscomminus obliquis et rectis eminus hastisobruitur, non uolneribus nec sanguine solum, 775telorum nimbo peritura et pondere ferri.ergo acies tantae paruum spissantur in orbem,ac, siquis metuens medium correpsit in agmen,uix inpune suos inter conuertitur enses;densaturque globus, quantum pede prima relato 780

constrinxit gyros acies. non arma mouendiiam locus est pressis, stipataque membra teruntur;frangitur armatum conliso pectore pectus.non tam laeta tulit uictor spectacula Maurusquam Fortuna dabat; fluuios non ille cruoris 785membrorumque uidet lapsum et ferientia terramcorpora: conpressum turba stetit omne cadauer.excitet inuisas dirae Carthaginis umbrasinferiis fortuna nouis, ferat ista cruentusHannibal et Poeni tam dira piacula manes. 790Romanam, superi, Libyca tellure ruinamPompeio prodesse nefas uotisque senatus.Africa nos potius uincat sibi. Curio, fusasut uidit campis acies et cernere tantaspermisit clades conpressus sanguine puluis, 795non tulit adflictis animam producere rebusaut sperare fugam, ceciditque in strage suoruminpiger ad letum et fortis uirtute coacta.quid nunc rostra tibi prosunt turbata forumqueunde tribunicia plebeius signifer arce 800arma dabas populis? quid prodita iura senatuset gener atque socer bello concurrere iussi?ante iaces quam dira duces Pharsalia confert,spectandumque tibi bellum ciuile negatum est.has urbi miserae uestro de sanguine poenas 805ferre datis, luitis iugulo sic arma, potentes.felix Roma quidem ciuisque habitura beatos,si libertatis superis tam cura placeretquam uindicta placet. Libycas, en, nobile corpus,pascit aues nullo contectus Curio busto. 810at tibi nos, quando non proderit ista silerea quibus omne aeui senium sua fama repellit,digna damus, iuuenis, meritae praeconia uitae.haut alium tanta ciuem tulit indole Romaaut cui plus leges deberent recta sequenti; 815perdita tunc urbi nocuerunt saecula, postquamambitus et luxus et opum metuenda facultastransuerso mentem dubiam torrente tulerunt,momentumque fuit mutatus Curio rerumGallorum captus spoliis et Caesaris auro. 820ius licet in iugulos nostros sibi fecerit ensisSulla potens Mariusque ferox et Cinna cruentusCaesareaeque domus series, cui tanta potestasconcessa est? emere omnes, hic uendidit urbem.

Liber VSic alterna duces bellorum uolnera passosin Macetum terras miscens aduersa secundisseruauit fortuna pares. iam sparserat Haemobruma niues gelidoque cadens Atlantis Olympo,instabatque dies qui dat noua nomina fastis 5quique colit primus ducentem tempora Ianum.dum tamen emeriti remanet pars ultima iurisconsul uterque uagos belli per munia patreselicit Epirum. peregrina ac sordida sedesRomanos cepit proceres, secretaque rerum 10hospes in externis audiuit curia tectis.nam quis castra uocet tot strictas iure securis,tot fasces? docuit populos uenerabilis ordonon Magni partes sed Magnum in partibus esse.ut primum maestum tenuere silentia coetum, 15Lentulus e celsa sublimis sede profatur.'indolesi dignum Latia, si sanguine priscorobur inest animis, non qua tellure coactiquamque procul tectis captae sedeamus ab urbiscernite, sed uestrae faciem cognoscite turbae, 20cunctaque iussuri primum hoc decernite, patres,quod regnis populisque liquet, nos esse senatum.nam uel Hyperboreae plaustrum glaciale sub Vrsaeuel plaga qua torrens claususque uaporibus axisnec patitur noctes nec iniquos crescere soles, 25si fortuna ferat, rerum nos summa sequeturimperiumque comes. Tarpeia sede perustaGallorum facibus Veiosque habitante Camilloillic Roma fuit. non umquam perdidit ordomutato sua iura solo. maerentia tecta 30Caesar habet uacuasque domos legesque silentisclausaque iustitio tristi fora; curia solosilla uidet patres plena quos urbe fugauit:ordine de tanto quisquis non exulat hic est.ignaros scelerum longaque in pace quietos 35bellorum primus sparsit furor: omnia rursusmembra loco redeunt. en, totis uiribus orbisHesperiam pensant superi: iacet hostis in undisobrutus Illyricis, Libyae squalentibus aruisCurio Caesarei cecidit pars magna senatus. 40tollite signa, duces, fatorum inpellite cursum,spem uestram praestate deis, fortunaque tantosdet uobis animos quantos fugientibus hostemcausa dabat. nostrum exhausto ius clauditur anno:

uos, quorum finem non est sensura potestas, 45consulite in medium, patres, Magnumque iubeteesse ducem.' aeto l nomen clamore senatusexcipit et Magno fatum patriaeque suumqueinposuit. tunc in reges populosque merentissparsus honor, pelagique potens Phoebeia donis 50exornata Rhodos gelidique inculta iuuentusTaygeti, fama ueteres laudantur Athenae,Massiliaeque suae donatur libera Phocis;tum Sadalam fortemque Cotyn fidumque per armaDeiotarum et gelidae dominum Rhascypolin orae 55conlaudant, Libyamque iubent auctore senatusceptrifero parere Iubae. pro tristia fata!et tibi, non fidae gentis dignissime regno,fortunae, Ptolemaee, pudor crimenque deorum,cingere Pellaeo pressos diademate crinis 60permissum. saeuum in populos puer accipis ensem,atque utinam in populos! donata est regia Lagi,accessit Magni iugulus, regnumque sororiereptum est soceroque nefas. iam turba solutoarma petit coetu; quae cum populique ducesque 65casibus incertis et caeca sorte pararent,solus in ancipites metuit descendere MartisAppius euentus, finemque expromere rerumsollicitat superos multosque obducta per annosDelphica fatidici reserat penetralia Phoebi. 70Hesperio tantum quantum summotus Eoocardine Parnasos gemino petit aethera colle,mons Phoebo Bromioque sacer, cui numine mixtoDelphica Thebanae referunt trieterica Bacchae.hoc solum fluctu terras mergente cacumen 75eminuit pontoque fuit discrimen et astris.tu quoque uix summam, seductus ab aequore, rupemextuleras, unoque iugo, Parnase, latebas.ultor ibi expulsae, premeret cum uiscera partus,matris adhuc rudibus Paean Pythona sagittis 80explicuit, cum regna Themis tripodasque teneret.ut uidit Paean uastos telluris hiatusdiuinam spirare fidem uentosque loquacesexhalare solum, sacris se condidit antris,incubuitque adyto uates ibi factus Apollo. 85quis latet hic superum? quod numen ab aethere pressumdignatur caecas inclusum habitare cauernas?quis terram caeli patitur deus, omnia cursusaeterni secreta tenens mundoque futuriconscius, ac populis sese proferre paratus 90contactumque ferens hominis, magnusque potensque,siue canit fatum seu, quod iubet ille canendo,fit fatum? forsan, terris inserta regendis

aere libratum uacuo quae sustinet orbem,totius pars magna Iouis Cirrhaea per antra 95exit et aetherio trahitur conexa Tonanti.hoc ubi uirgineo conceptum est pectore numen,humanam feriens animam sonat oraque uatissoluit, ceu Siculus flammis urguentibus Aetnamundat apex, Campana fremens ceu saxa uaporat 100conditus Inarimes aeterna mole Typhoeus.hoc tamen expositum cunctis nullique negatumnumen ab humani solum se labe furorisuindicat. haud illic tacito mala uota susurroconcipiunt, nam fixa canens mutandaque nulli 105mortales optare uetat; iustisque benignussaepe dedit sedem totas mutantibus urbes,ut Tyriis, dedit ille minas inpellere belli,ut Salaminiacum meminit mare; sustulit irastelluris sterilis monstrato fine, resoluit 110aera tabificum. non ullo saecula dononostra carent maiore deum, quam Delphica sedesquod siluit, postquam reges timuere futuraet superos uetuere loqui. nec uoce negataCirrhaeae maerent uates, templique fruuntur 115iustitio. nam, siqua deus sub pectora uenit,numinis aut poena est mors inmatura receptiaut pretium; quippe stimulo fluctuque furorisconpages humana labat, pulsusque deorumconcutiunt fragiles animas. sic tempore longo 120inmotos tripodas uastaeque silentia rupisAppius Hesperii scrutator ad ultima fatisollicitat. iussus sedes laxare uerendasantistes pauidamque deis inmittere uatemCastalios circum latices nemorumque recessus 125Phemonoen errore uagam curisque uacantemcorripuit cogitque fores inrumpere templi.limine terrifico metuens consistere Phoebasabsterrere ducem noscendi ardore futuracassa fraude parat. 'qui d spes'ait 'inproba ueri 130te, Romane, trahit? muto Parnasos hiatuconticuit pressitque deum, seu spiritus istasdestituit fauces mundique in deuia uersumduxit iter, seu, barbarica cum lampade Pythonarsit, in inmensas cineres abiere cauernas 135et Phoebi tenuere uiam, seu sponte deorumCirrha silet farique sat est arcana futuricarmina longaeuae uobis conmissa Sibyllae,seu Paean solitus templis arcere nocentis,ora quibus soluat, nostro non inuenit aeuo.' 140uirginei patuere doli, fecitque negatisnuminibus metus ipse fidem. tum torta priores

stringit uitta comas, crinesque in terga solutoscandida Phocaica conplectitur infula lauro.haerentem dubiamque premens in templa sacerdos 145inpulit. illa pauens adyti penetrale remotifatidicum prima templorum in parte resistitatque deum simulans sub pectore ficta quietouerba refert, nullo confusae murmure uocisinstinctam sacro mentem testata furore, 150haud aeque laesura ducem cui falsa canebatquam tripodas Phoebique fidem. non rupta trementiuerba sono nec uox antri conplere capacissufficiens spatium nulloque horrore comarumexcussae laurus inmotaque limina templi 155securumque nemus ueritam se credere Phoeboprodiderant. sensit tripodas cessare furensqueAppius 'et nobis meritas dabis, impia, poenaset superis, quos fingis,' ai t 'nisi mergeris antrisdeque orbis trepidi tanto consulta tumultu 160desinis ipsa loqui'. tandem conterrita uirgoconfugit ad tripodas uastisque adducta cauernishaesit et insueto concepit pectore numen,quod non exhaustae per tot iam saecula rupisspiritus ingessit uati; tandemque potitus 165pectore Cirrhaeo non umquam plenior artusPhoebados inrupit Paean mentemque prioremexpulit atque hominem toto sibi cedere iussitpectore. bacchatur demens aliena per antrumcolla ferens, uittasque dei Phoebeaque serta 170erectis discussa comis per inania templiancipiti ceruice rotat spargitque uagantiobstantis tripodas magnoque exaestuat igneiratum te, Phoebe, ferens. nec uerbere solouteris et stimulis flammasque in uiscera mergis: 175accipit et frenos, nec tantum prodere uatiquantum scire licet. uenit aetas omnis in unamcongeriem, miserumque premunt tot saecula pectus,tanta patet rerum series, atque omne futurumnititur in lucem, uocemque petentia fata 180luctantur; non prima dies, non ultima mundi,non modus Oceani, numerus non derat harenae.qualis in Euboico uates Cumana recessuindignata suum multis seruire furoremgentibus ex tanta fatorum strage superba 185excerpsit Romana manu, sic plena laboratPhemonoe Phoebo, dum te, consultor opertiCastalia tellure dei, uix inuenit, Appi,inter fata diu quaerens tam magna latentem.spumea tum primum rabies uaesana per ora 190effluit et gemitus et anhelo clara meatu

murmura, tum maestus uastis ululatus in antrisextremaeque sonant domita iam uirgine uoces:'effugis ingentes, tanti discriminis expers,bellorum, Romane, minas, solusque quietem 195Euboici uasta lateris conualle tenebis'.cetera suppressit faucesque obstruxit Apollo.custodes tripodes fatorum arcanaque mundituque, potens ueri Paean nullumque futuria superis celate diem, suprema ruentis 200imperii caesosque duces et funera regumet tot in Hesperio conlapsas sanguine gentiscur aperire times? an nondum numina tantumdecreuere nefas et adhuc dubitantibus astrisPompei damnare caput tot fata tenentur? 205uindicis an gladii facinus poenasque furorumregnaque ad ultores iterum redeuntia Brutos,ut peragat fortuna, taces? tum pectore uatisinpactae cessere fores, expulsaque templisprosiluit; perstat rabies, nec cuncta locutae 210quem non emisit, superest deus. illa ferocestorquet adhuc oculos totoque uagantia caelolumina, nunc uoltu pauido, nunc torua minaci;stat numquam facies; rubor igneus inficit oraliuentisque genas; nec, qui solet esse timenti, 215terribilis sed pallor inest; nec fessa quiescuntcorda, sed, ut tumidus Boreae post flamina pontusrauca gemit, sic muta leuant suspiria uatem.dumque a luce sacra, qua uidit fata, referturad uolgare iubar mediae uenere tenebrae. 220inmisit Stygiam Paean in uiscera Lethen,quae raperet secreta deum. tum pectore uerumfugit et ad Phoebi tripodas rediere futura,uixque refecta cadit. nec te uicinia letiterritat ambiguis frustratum sortibus, Appi; 225iure sed incerto mundi subsidere regnumChalcidos Euboicae uana spe rapte parabas.heu demens, nullum belli sentire fragorem,tot mundi caruisse malis, praestare deorumexcepta quis Morte potest? secreta tenebis 230litoris Euboici memorando condite busto,qua maris angustat fauces saxosa Carystoset, tumidis infesta colit quae numina, Rhamnus,artatus rapido feruet qua gurgite pontusEuripusque trahit, cursum mutantibus undis, 235Chalcidicas puppes ad iniquam classibus Aulin.interea domitis Caesar remeabat Hiberisuictrices aquilas alium laturus in orbem,cum prope fatorum tantos per prospera cursusauertere dei. nullo nam Marte subactus 240

intra castrorum timuit tentoria ductorperdere successus scelerum, cum paene fidelesper tot bella manus satiatae sanguine tandemdestituere ducem, seu maesto classica paulumintermissa sono claususque et frigidus ensis 245expulerat belli furias, seu, praemia milesdum maiora petit, damnat causamque ducemqueet scelere inbutos etiamnunc uenditat enses.haud magis expertus discrimine Caesar in ullo estquam non e stabili tremulo sed culmine cuncta 250despiceret staretque super titubantia fultus.tot raptis truncus manibus gladioque relictuspaene suo, qui tot gentis in bella trahebat,scit non esse ducis strictos sed militis enses.non pauidum iam murmur erat nec pectore tecto 255ira latens; nam quae dubias constringere mentescausa solet, dum quisque pauet, quibus ipse timori est,seque putat solum regnorum iniusta grauari,haud retinet. quippe ipsa metus exsoluerat audaxturba suos: quidquid multis peccatur inultum est. 260effudere minas. 'li ceat discedere, Caesar,a rabie scelerum. quaeris terraque mariquehis ferrum iugulis animasque effundere uilesquolibet hoste paras; partem tibi Gallia nostrieripuit, partem duris Hispania bellis, 265pars iacet Hesperia, totoque exercitus orbete uincente perit. terris fudisse cruoremquid iuuat Arctois Rhodano Rhenoque subactis?tot mihi pro bellis bellum ciuile dedisti.cepimus expulso patriae cum tecta senatu, 270quos hominum uel quos licuit spoliare deorum?imus in omne nefas manibus ferroque nocentes,paupertate pii. finis quis quaeritur armis?quid satis est, si Roma parum est? iam respice canosinualidasque manus et inanis cerne lacertos. 275usus abit uitae, bellis consumpsimus aeuum:ad mortem dimitte senes. en inproba uota:non duro liceat morientia caespite membraponere, non anima galeam fugiente ferireatque oculos morti clausuram quaerere dextram, 280coniugis inlabi lacrimis, unique paratumscire rogum; liceat morbis finire senectam;sit praeter gladios aliquod sub Caesare fatum.quid uelut ignaros ad quae portenta paremurspe trahis? usque adeo soli ciuilibus armis 285nescimus cuius sceleris sit maxima merces?nil actum est bellis, si nondum conperit istasomnia posse manus. nec fas nec uincula iurishoc audere uetant: Rheni mihi Caesar in undis

dux erat, hic socius; facinus quos inquinat aequat. 290adde quod ingrato meritorum iudice uirtusnostra perit: quidquid gerimus fortuna uocatur.nos fatum sciat esse suum. licet omne deorumobsequium speres, irato milite, Caesar,pax erit.' haec fatus totis discurrere castris 295coeperat infestoque ducem deposcere uoltu.sic eat, o superi: quando pietasque fidesquedestituunt moresque malos sperare relictum est,finem ciuili faciat discordia bello.quem non ille ducem potuit terrere tumultus? 300fata sed in praeceps solitus demittere Caesarfortunamque suam per summa pericula gaudensexercere uenit; nec dum desaeuiat iraexpectat: medios properat temptare furores.non illis urbes spoliandaque templa negasset 305Tarpeiamque Iouis sedem matresque senatuspassurasque infanda nurus. uult omnia certea se saeua peti, uult praemia Martis amari;militis indomiti tantum mens sana timetur.non pudet, heu, Caesar, soli tibi bella placere 310iam manibus damnata tuis? hos ante pigebitsanguinis? his ferri graue ius erit, ipse per omnefasque nefasque rues? lassare et disce sine armisposse pati; liceat scelerum tibi ponere finem.saeue, quid insequeris? quid iam nolentibus instas? 315bellum te ciuile fugit. stetit aggere fulticaespitis intrepidus uoltu meruitque timerinon metuens, atque haec ira dictante profatur:'qui modo in absentem uoltu dextraque furebas,miles, habes nudum promptumque ad uolnera pectus. 320hic fuge, si belli finis placet, ense relicto.detegit inbelles animas nil fortiter ausaseditio tantumque fugam meditata iuuentusac ducis inuicti rebus lassata secundis.uadite meque meis ad bella relinquite fatis. 325inuenient haec arma manus, uobisque repulsistot reddet Fortuna uiros quot tela uacabunt.anne fugam Magni tanta cum classe secunturHesperiae gentes, nobis uictoria turbamnon dabit, inpulsi tantum quae praemia belli 330auferat et uestri rapta mercede laborislauriferos nullo comitetur uolnere currus?uos despecta senes exhaustaque sanguine turbacernetis nostros iam plebs Romana triumphos.Caesaris an cursus uestrae sentire putatis 335damnum posse fugae? ueluti, si cuncta minenturflumina quos miscent pelago subducere fontes,non magis ablatis umquam descenderit aequor,

quam nunc crescit, aquis. an uos momenta putatisulla dedisse mihi? numquam sic cura deorum 340se premet, ut uestrae morti uestraeque salutifata uacent: procerum motus haec cuncta secuntur;humanum paucis uiuit genus. orbis Hiberihorror et Arctoi nostro sub nomine milesPompeio certe fugeres duce. fortis in armis 345Caesareis Labienus erat: nunc transfuga uiliscum duce praelato terras atque aequora lustrat.nec melior mihi uestra fides, si bella nec hostenec duce me geritis. quisquis mea signa relinquensnon Pompeianis tradit sua partibus arma, 350hic numquam uult esse meus. sunt ista profectocurae castra deis, qui me committere tantisnon nisi mutato uoluerunt milite bellis.heu, quantum Fortuna umeris iam pondere fessisamolitur onus! sperantis omnia dextras 355exarmare datur, quibus hic non sufficit orbis:iam certe mihi bella geram. discedite castris,tradite nostra uiris ignaui signa Quirites.at paucos, quibus haec rabies auctoribus arsit,non Caesar sed poena tenet. procumbite terra 360infidumque caput feriendaque tendite colla.et tu, quo solo stabunt iam robore castra,tiro rudis, specta poenas et disce ferire,disce mori.' tr emuit saeua sub uoce minantisuolgus iners, unumque caput tam magna iuuentus 365priuatum factura timet, uelut ensibus ipsisimperet inuito moturus milite ferrum.ipse pauet ne tela sibi dextraeque negenturad scelus hoc Caesar: uicit patientia saeuispem ducis, et iugulos, non tantum praestitit ensis. 370nil magis adsuetas sceleri quam perdere mentisatque perire tenet. tam diri foederis ictuparta quies, poenaque redit placata iuuentus.Brundisium decumis iubet hanc attingere castriset cunctas reuocare rates quas auius Hydrus 375antiquosque Taras secretaque litora Leucae,quas recipit Salpina palus et subdita Sipusmontibus, Ausoniam qua torquens frugifer oramDelmatico Boreae Calabroque obnoxius AustroApulus Hadriacas exit Garganus in undas. 380ipse petit trepidam tutus sine milite Romamiam doctam seruire togae, populoque precantiscilicet indulgens summo dictator honoricontigit et laetos fecit se consule fastos.namque omnis uoces, per quas iam tempore tanto 385mentimur dominis, haec primum repperit aetasqua, sibi ne ferri ius ullum, Caesar, abesset,

Ausonias uoluit gladiis miscere securesaddidit et fasces aquilis et nomen inaneimperii rapiens signauit tempora digna 390maesta nota; nam quo melius Pharsalicus annusconsule notus erit? fingit sollemnia Campuset non admissae dirimit suffragia plebisdecantatque tribus et uana uersat in urna.nec caelum seruare licet: tonat augure surdo, 395et laetae iurantur aues bubone sinistro.inde perit primum quondam ueneranda potestasiuris inops; tantum careat ne nomine tempusmenstruus in fastos distinguit saecula consul.nec non Iliacae numen quod praesidet Albae, 400haud meritum Latio sollemnia sacra subacto,uidit flammifera confectas nocte Latinas.inde rapit cursus et, quae piger Apulus aruadeseruit rastris et inerti tradidit herbae,ocior et caeli flammis et tigride feta 405transcurrit, curuique tenens Minoia tectaBrundisii clausas uentis brumalibus undasinuenit et pauidas hiberno sidere classes.turpe duci uisum rapiendi tempora belliin segnes exisse moras, portuque teneri 410dum pateat tutum uel non felicibus aequor.expertis animos pelagi sic robore conplet:'fortius hiberni flatus caelumque fretumque,cum cepere, tenent, quam quos incumbere certosperfida nubiferi uetat inconstantia ueris. 415nec maris anfractus lustrandaque litora nobis,sed recti fluctus soloque Aquilone secandi.hic utinam summi curuet carchesia maliincumbatque furens et Graia ad moenia perflet,ne Pompeiani Phaeacum e litore toto 420languida iactatis conprendant carbasa remis.rumpite quae retinent felices uincula proras:iam dudum nubes et saeuas perdimus undas.'sidera prima poli Phoebo labente sub undasexierant et luna suas iam fecerat umbras, 425cum pariter soluere rates, totosque rudenteslaxauere sinus et flexo nauita cornuobliquat laeuo pede carbasa summaque pandenssipara uelorum perituras colligit auras.uix primum leuior propellere lintea uentus 430incipit exiguumque tument, et reddita maloin mediam cecidere ratem, terraque relictanon ualet ipsa sequi puppes quae uexerat aura.aequora lenta iacent, alto torpore ligataepigrius inmotis haesere paludibus undae. 435sic stat iners Scythicas astringens Bosporos undas,

cum glacie retinente fretum non inpulit Hister,inmensumque gelu tegitur mare; conprimit undadeprendit quascumque rates, nec peruia uelisaequora frangit eques, fluctuque latente sonantem 440orbita migrantis scindit Maeotida Bessi.saeua quies pelagi, maestoque ignaua profundostagna iacentis aquae; ueluti deserta regenteaequora natura cessant, pontusque uetustasoblitus seruare uices non commeat aestu, 445non horrore tremit, non solis imagine uibrat.casibus innumeris fixae patuere carinae.illinc infestae classes et inertia tonsisaequora moturae, grauis hinc languore profundiobsessis uentura fames. noua uota timori 450sunt inuenta nouo, fluctus nimiasque precariuentorum uires, dum se torpentibus undaexcutiat stagnis et sit mare. nubila nusquamundarumque minae; caelo languente fretoquenaufragii spes omnis abit. sed nocte fugata 455laesum nube dies iubar extulit imaque sensimconcussit pelagi mouitque Ceraunia nautis.inde rapi coepere rates atque aequora classemcurua sequi, quae iam uento fluctuque secundolapsa Palaestinas uncis confixit harenas. 460prima duces iunctis uidit consistere castristellus, quam uolucer Genusus, quam mollior Hapsuscircumeunt ripis. Hapso gestare carinascausa palus, leni quam fallens egerit unda;at Genusum nunc sole niues nunc imbre solutae 465praecipitant. neuter longo se gurgite lassat,sed minimum terrae uicino litore nouit.hoc fortuna loco tantae duo nomina famaeconposuit, miserique fuit spes inrita mundiposse duces parua campi statione diremptos 470admotum damnare nefas; nam cernere uoltuset uoces audire datur, multosque per annosdilectus tibi, Magne, socer post pignora tanta,sanguinis infausti subolem mortemque nepotum,te nisi Niliaca propius non uidit harena. 475Caesaris attonitam miscenda ad proelia mentemferre moras scelerum partes iussere relictae.ductor erat cunctis audax Antonius armisiam tum ciuili meditatus Leucada bello.illum saepe minis Caesar precibusque morantem 480euocat. 'o munditantorum causa laborum,quid superos et fata tenes? sunt cetera cursuacta meo, summam rapti per prospera bellite poscit fortuna manum. non rupta uadosisSyrtibus incerto Libye nos diuidit aestu. 485

numquid inexperto tua credimus arma profundoinque nouos traheris casus? ignaue, uenirete Caesar, non ire iubet. prior ipse per hostespercussi medios alieni iuris harenas:tu mea castra times? pereuntia tempora fati 490conqueror, in uentos inpendo uota fretumque.ne retine dubium cupientis ire per aequor:si bene nota mihi est, ad Caesaris arma iuuentusnaufragio uenisse uolet. iam uoce dolorisutendum est: non ex aequo diuisimus orbem; 495Epirum Caesarque tenet totusque senatus,Ausoniam tu solus habes.' his terque quaterqueuocibus excitum postquam cessare uidebat,dum se desse deis ac non sibi numina credit,sponte per incautas audet temptare tenebras 500quod iussi timuere fretum, temeraria pronoexpertus cessisse deo, fluctusque uerendosclassibus exigua sperat superare carina.soluerat armorum fessas nox languida curas,parua quies miseris, in quorum pectora somno 505dat uires fortuna minor; iam castra silebant,tertia iam uigiles commouerat hora secundos:Caesar sollicito per uasta silentia gressuuix famulis audenda parat, cunctisque relictissola placet Fortuna comes. tentoria postquam 510egressus uigilum somno cedentia membratranssiluit questus tacite, quod fallere posset,litora curua legit, primisque inuenit in undisrupibus exesis haerentem fune carinam.rectorem dominumque ratis secura tenebat 515haud procul inde domus, non ullo robore fultased sterili iunco cannaque intexta palustriet latus inuersa nudum munita phaselo.haec Caesar bis terque manu quassantia tectumlimina commouit. molli consurgit Amyclas 520quem dabat alga toro. 'quisnam mea naufragus'inquit't ecta petit, aut quem nostrae fortuna coegitauxilium sperare casae?' ic s fatus ab altoaggere iam tepidae sublato fune fauillaescintillam tenuem commotos pauit in ignes, 525securus belli: praedam ciuilibus armisscit non esse casas. o uitae tuta facultaspauperis angustique lares! o munera nondumintellecta deum! quibus hoc contingere templisaut potuit muris, nullo trepidare tumultu 530Caesarea pulsante manu? tum poste reclusodux ait 'expecta uotis maiora modestisspesque tuas laxa, iuuenis: si iussa secutusme uehis Hesperiam, non ultra cuncta carinae

debebis manibusque inopem duxisse senectam. 535ane cessa praebere deo tua fata uolentiangustos opibus subitis inplere penates.'sic fatur, quamquam plebeio tectus amictu,indocilis priuata loqui. tum pauper Amyclas'mul ta quidem prohibent nocturno credere ponto. 540nam sol non rutilas deduxit in aequora nubesconcordesque tulit radios: Noton altera Phoebi,altera pars Borean diducta luce uocabat.orbe quoque exhaustus medio languensque recessitspectantis oculos infirmo lumine passus. 545lunaque non gracili surrexit lucida cornuaut orbis medii puros exesa recessus,nec duxit recto tenuata cacumina cornu,uentorumque notam rubuit; tum lurida pallensora tulit uoltu sub nubem tristis ituro. 550sed mihi nec motus nemorum nec litoris ictusnec placet incertus qui prouocat aequora delphin,aut siccum quod mergus amat, quodque ausa uolareardea sublimis pinnae confisa natanti,quodque caput spargens undis, uelut occupet imbrem, 555instabili gressu metitur litora cornix.sed, si magnarum poscunt discrimina rerum,haud dubitem praebere manus: uel litora tangamiussa, uel hoc potius pelagus flatusque negabunt.'haec fatur, soluensque ratem dat carbasa uentis; 560ad quorum motus non solum lapsa per altumaera dispersos traxere cadentia sulcossidera, sed summis etiam quae fixa tenenturastra polis sunt uisa quati. niger inficit horrorterga maris, longo per multa uolumina tractu 565aestuat unda minax, flatusque incerta futuriturbida testantur conceptos aequora uentos.tum rector trepidae fatur ratis 'aspice saeuumquanta paret pelagus: Zephyros intendat an Austrosincertum est; puppem dubius ferit undique pontus. 570nubibus et caelo Notus est; si murmura ponticonsulimus, Cori ueniet mare. gurgite tantonec ratis Hesperias tanget nec naufragus oras:desperare uiam et uetitos conuertere cursussola salus. liceat uexata litora puppe 575prendere, ne longe nimium sit proxima tellus.'fisus cuncta sibi cessura pericula Caesar'sperne minas' inquit'pelagi uentoque furentitrade sinum. Italiam si caelo auctore recusasme pete. sola tibi causa est haec iusta timoris, 580uectorem non nosse tuum, quem numina numquamdestituunt, de quo male tunc fortuna meretur

cum post uota uenit. medias perrumpe procellastutela secure mea. caeli iste fretique,non puppis nostrae labor est: hanc Caesare pressam 585a fluctu defendet onus. nec longa furoriuentorum saeuo dabitur mora: proderit undisista ratis. ne flecte manum, fuge proxima uelislitora; tum Calabro portu te crede potitumcum iam non poterit puppi nostraeque saluti 590altera terra dari. quid tanta strage pareturignoras: quaerit pelagi caelique tumultuquod praestet Fortuna mihi.' non plura locutoauolsit laceros percussa puppe rudentisturbo rapax fragilemque super uolitantia malum 595uela tulit; sonuit uictis conpagibus alnus.inde ruunt toto concita pericula mundo.primus ab oceano caput exeris Atlanteo,Core, mouens aestus. iam te tollente furebatpontus et in scopulos totas erexerat undas: 600occurrit gelidus Boreas pelagusque retundit,et dubium pendet, uento cui concidat, aequor.sed Scythici uicit rabies Aquilonis et undastorsit et abstrusas penitus uada fecit harenas.nec perfert pontum Boreas ad saxa, suumque 605in fluctus Cori frangit mare, motaque possuntaequora subductis etiam concurrere uentis.non Euri cessasse minas, non imbribus atrumAeolii iacuisse Notum sub carcere saxicrediderim; cunctos solita de parte ruentis 610defendisse suas uiolento turbine terras,sic pelagus mansisse loco. nam priua procellisaequora rapta ferunt; Aegaeas transit in undasTyrrhenum, sonat Ionio uagus Hadria ponto.a quotiens frustra pulsatos aequore montis 615obruit ille dies! quam celsa cacumina pessumtellus uicta dedit! non ullo litore surgunttam ualidi fluctus, alioque ex orbe uolutia magno uenere mari, mundumque coercensmonstriferos agit unda sinus. sic rector Olympi 620cuspide fraterna lassatum in saecula fulmenadiuuit, regnoque accessit terra secundo,cum mare conuoluit gentes, cum litora Tethysnoluit ulla pati caelo contenta teneri.tum quoque tanta maris moles creuisset in astra 625ni superum rector pressisset nubibus undas.non caeli nox illa fuit: latet obsitus aerinfernae pallore domus nimbisque grauatusdeprimitur, fluctusque in nubibus accipit imbrem.lux etiam metuenda perit, nec fulgura currunt 630clara, sed obscurum nimbosus dissilit aer.

tum superum conuexa tremunt atque arduus axisintonuit motaque poli conpage laborant.extimuit natura chaos; rupisse uidenturconcordes elementa moras rursusque redire 635nox manes mixtura deis. spes una salutis,quod tanta mundi nondum periere ruina.quantum Leucadio placidus de uertice pontusdespicitur, tantum nautae uidere trementesfluctibus e summis praeceps mare; cumque tumentes 640rursus hiant undae uix eminet aequore malus.nubila tanguntur uelis et terra carina.nam pelagus, qua parte sedet, non celat harenasexhaustum in cumulos, omnisque in fluctibus unda est.artis opem uicere metus, nescitque magister 645quam frangat, cui cedat aquae. discordia pontisuccurrit miseris, fluctusque euertere puppemnon ualet in fluctum: uictum latus unda repellenserigit, atque omni surgit ratis ardua uento.non humilem Sasona uadis [non litora curuae 650Thessaliae saxosa pauent] oraeque malignosAmbraciae portus, scopulosa Ceraunia nautaesumma timent. credit iam digna pericula Caesarfatis esse suis. 'quantusne euertere' dixit'me superis labor est, parua quem puppe sedentem 655tam magno petiere mari! si gloria letiest pelago donata mei bellisque negamur,intrepidus quamcumque datis mihi, numina, mortemaccipiam. licet ingentis abruperit actusfestinata dies fatis, sat magna peregi. 660Arctoas domui gentes, inimica subegiarma metu, uidit Magnum mihi Roma secundum,iussa plebe tuli fasces per bella negatos;nulla meis aberit titulis Romana potestas,nec sciet hoc quisquam nisi tu, quae sola meorum 665conscia uotorum es, me, quamuis plenus honorumet dictator eam Stygias et consul ad umbras,priuatum, Fortuna, mori. mihi funere nulloest opus, o superi: lacerum retinete cadauerfluctibus in mediis, desint mihi busta rogusque, 670dum metuar semper terraque expecter ab omni.'haec fatum decumus, dictu mirabile, fluctusinualida cum puppe leuat, nec rursus ab altoaggere deiecit pelagi sed pertulit undascruposisque angusta uacant ubi litora saxis 675inposuit terrae. pariter tot regna, tot urbesfortunamque suam tacta tellure recepit.sed non tam remeans Caesar iam luce propinquaquam tacita sua castra fuga comitesque fefellit.circumfusa duci fleuit gemituque suorum 680

et non ingratis incessit turba querellis.'quo e, t dure, tulit uirtus temeraria, Caesar,aut quae nos uiles animas in fata relinquensinuitis spargenda dabas tua membra procellis?cum tot in hac anima populorum uita salusque 685pendeat et tantus caput hoc sibi fecerit orbis,saeuitia est uoluisse mori. nullusne tuorumemeruit comitum fatis non posse superstesesse tuis? cum te raperet mare, corpora segnisnostra sopor tenuit. pudet, heu! tibi causa petendae 690haec fuit Hesperiae, uisum est quod mittere quemquamtam saeuo crudele mari. sors ultima rerumin dubios casus et prona pericula mortipraecipitare solet: mundi iam summa tenentempermisisse mari tantum! quid numina lassas? 695sufficit ad fatum belli fauor iste laborqueFortunae, quod te nostris inpegit harenis?hine usus placuere deum, non rector ut orbisnec dominus rerum, sed felix naufragus esses?'talia iactantis discussa nocte serenus 700oppressit cum sole dies, fessumque tumentisconposuit pelagus uentis patientibus undas.nec non Hesperii lassatum fluctibus aequorut uidere duces, purumque insurgere caelofracturum pelagus Borean, soluere carinas. 705quas uentus doctaeque pari moderamine dextraepermixtas habuere diu, latumque per aequor,ut terrestre, coit consertis puppibus agmen.sed nox saeua modum uenti uelique tenoremeripuit nautis excussitque ordine puppes. 710Strymona sic gelidum bruma pellente relinquuntpoturae te, Nile, grues, primoque uolatueffingunt uarias casu monstrante figuras;mox, ubi percussit tensas Notus altior alas,confusos temere inmixtae glomerantur in orbes, 715et turbata perit dispersis littera pinnis.cum primum redeunte die uiolentior aerpuppibus incubuit Phoebeo concitus ortu,praetereunt frustra temptati litora LissiNymphaeumque tenent: nudas Aquilonibus undas 720succedens Boreae iam portum fecerat Auster.undique conlatis in robur Caesaris armissumma uidens duri Magnus discrimina Martisiam castris instare suis seponere tutumconiugii decreuit onus Lesboque remota 725te procul a saeui strepitu, Cornelia, belliocculere. heu, quantum mentes dominatur in aequasiusta Venus! dubium trepidumque ad proelia, Magne,te quoque fecit amor; quod nolles stare sub ictu

fortunae quo mundus erat Romanaque fata, 730coniunx sola fuit. mentem iam uerba paratamdestituunt, blandaeque iuuat uentura trahentemindulgere morae et tempus subducere fatis.nocte sub extrema pulso torpore quietisdum fouet amplexu grauidum Cornelia curis 735pectus et auersi petit oscula grata mariti,umentis mirata genas percussaque caecouolnere non audet flentem deprendere Magnum.ille gemens 'non nunc uita mihi dulcior,' inquit'cum taedet uitae, laeto sed tempore, coniunx, 740uenit maesta dies et quam nimiumque parumquedistulimus; iam totus adest in proelia Caesar.cedendum est bellis, quorum tibi tuta latebraLesbos erit. desiste preces temptare: negauiiam mihi. non longos a me patiere recessus; 745praecipites aderunt casus: properante ruinasumma cadunt. satis est audisse pericula Magni;meque tuus decepit amor, ciuilia bellasi spectare potes. nam me iam Marte paratosecuros cepisse pudet cum coniuge somnos, 750eque tuo, quatiunt miserum cum classica mundum,surrexisse sinu. uereor ciuilibus armisPompeium nullo tristem committere damno.tutior interea populis et tutior omnirege late, positamque procul fortuna mariti 755non tota te mole premat. si numina nostrasinpulerint acies, maneat pars optima Magni,sitque mihi, si fata prement uictorque cruentus,quo fugisse uelim.'uix tantum infirma doloremcepit, et attonito cesserunt pectore sensus. 760tandem uox maestas potuit proferre querellas.'nilmihi de fatis thalami superisque relictum est,Magne, queri: nostros non rumpit funus amoresnec diri fax summa rogi, sed sorte frequentiplebeiaque nimis careo dimissa marito. 765hostis ad aduentum rumpamus foedera taedae,placemus socerum. sic est tibi cognita, Magne,nostra fides? credisne aliquid mihi tutius essequam tibi? non olim casu pendemus ab uno?fulminibus me, saeue, iubes tantaeque ruinae 770absentem praestare caput? secura uidetursors tibi, cum facias etiamnunc uota, perisse?ut nolim seruire malis sed morte paratate sequar ad manes, feriat dum maesta remotasfama procul terras, uiuam tibi nempe superstes. 775adde quod adsuescis fatis tantumque dolorem,crudelis, me ferre doces. ignosce fatenti,posse pati timeo. quod si sunt uota, deisque

audior, euentus rerum sciet ultima coniunx.sollicitam rupes iam te uictore tenebunt, 780et puppem quae fata feret tam laeta timebo.nec soluent audita metus mihi prospera belli,cum uacuis proiecta locis a Caesare possimuel fugiente capi. notescent litora clarinominis exilio, positaque ibi coniuge Magni 785quis Mytilenaeas poterit nescire latebras?hoc precor extremum: si nil tibi uicta relinquenttutius arma fuga, cum te commiseris undis,quolibet infaustam potius deflecte carinam:litoribus quaerere meis.' sic ata f relictis 790exiluit stratis amens tormentaque nullauult differre mora. non maesti pectora Magnisustinet amplexu dulci, non colla tenere,extremusque perit tam longi fructus amoris,praecipitantque suos luctus, neuterque recedens 795sustinuit dixisse uale, uitamque per omnemnulla fuit tam maesta dies; nam cetera damnadurata iam mente malis firmaque tulerunt.labitur infelix manibusque excepta suorumfertur ad aequoreas, ac se prosternit, harenas, 800litoraque ipsa tenet, tandemque inlata carinaest.non sic infelix patriam portusque reliquitHesperios, saeui premerent cum Caesaris arma.fida comes Magni uadit duce sola relictoPompeiumque fugit. quae nox tibi proxima uenit, 805insomnis; uiduo tum primum frigida lectoatque insueta quies uni, nudumque maritonon haerente latus. somno quam saepe grauatadeceptis uacuum manibus conplexa cubile estatque oblita fugae quaesiuit nocte maritum! 810nam quamuis flamma tacitas urente medullasnon iuuat in toto corpus iactae cubili:seruatur pars illa tori. caruisse timebatPompeio; sed non superi tam laeta parabant:instabat miserae, Magnum quae redderet, hora.

Liber VIPostquam castra duces pugnae iam mente propinquisinposuere iugis admotaque comminus armaparque suum uidere dei, capere omnia Caesarmoenia Graiorum spernit Martemque secundumiam nisi de genero fatis debere recusat. 5funestam mundo uotis petit omnibus horamin casum quae cuncta ferat; placet alea fatialterutrum mersura caput. ter collibus omnisexplicuit turmas et signa minantia pugnamtestatus numquam Latiae se desse ruinae. 10ut uidet ad nullos exciri posse tumultusin pugnam generum sed clauso fidere uallo,signa mouet tectusque uia dumosa per aruaDyrrachii praeceps rapiendas tendit ad arcis.hoc iter aequoreo praecepit limite Magnus, 15quemque uocat collem Taulantius incola Petraminsedit castris Ephyraeaque moenia seruatdefendens tutam uel solis turribus urbem.non opus hanc ueterum nec moles structa tueturhumanusque labor facilis, licet ardua tollat, 20cedere uel bellis uel cuncta mouentibus annis,sed munimen habet nullo quassabile ferronaturam sedemque loci; nam clausa profundoundique praecipiti scopulisque uomentibus aequorexiguo debet, quod non est insula, colli. 25terribiles ratibus sustentant moenia cautes,Ioniumque furens, rapido cum tollitur Austro,templa domosque quatit, spumatque in culmina pontus.hic auidam belli rapuit spes inproba mentemCaesaris, ut uastis diffusum collibus hostem 30cingeret ignarum ducto procul aggere ualli.metatur terras oculis, nec caespite tantumcontentus fragili subitos attollere murosingentis cautes auolsaque saxa metallisGraiorumque domos direptaque moenia transfert. 35extruitur quod non aries inpellere saeuus,quod non ulla queat uiolenti machina belli.franguntur montes, planumque per ardua Caesarducit opus; pandit fossas turritaque summisdisponit castella iugis magnoque recessu 40amplexus fines saltus nemorosaque tesquaet siluas uastaque feras indagine claudit.non desunt campi, non desunt pabula Magno,castraque Caesareo circumdatus aggere mutat:

flumina tot cursus illic exorta fatigant, 45illic mersa suos; operumque ut summa reuisatdefessus Caesar mediis intermanet agris.nunc uetus Iliacos attollat fabula murosascribatque deis; fragili circumdata testamoenia mirentur refugi Babylonia Parthi. 50en, quantum Tigris, quantum celer ambit Orontes,Assyriis quantum populis telluris Eoaesufficit in regnum, subitum bellique tumulturaptum clausit opus. tanti periere labores.tot potuere manus aut iungere Seston Abydo 55ingestoque solo Phrixeum elidere pontum,aut Pelopis latis Ephyren abrumpere regniset ratibus longae flexus donare Maleae,aut aliquem mundi, quamuis natura negasset,in melius mutare locum. coit area belli: 60hic alitur sanguis terras fluxurus in omnis,hic et Thessalicae clades Libycaeque tenentur;aestuat angusta rabies ciuilis harena.prima quidem surgens operum structura fefellitPompeium, ueluti mediae qui tutus in aruis 65Sicaniae rabidum nescit latrare Pelorum,aut, uaga cum Tethys Rutupinaque litora feruent,unda Caledonios fallit turbata Britannos.ut primum uasto saeptas uidet aggere terras,ipse quoque a tuta deducens agmina Petra 70diuersis spargit tumulis, ut Caesaris armalaxet et effuso claudentem milite tendat;ac tantum saepti uallo sibi uindicat agri,parua Mycenaeae quantum sacrata Dianaedistat ab excelsa nemoralis Aricia Roma, 75quoque modo terrae praelapsus moenia Thybrisin mare descendit, si nusquam torqueat amnem.classica nulla sonant iniussaque tela uaganturet fit saepe nefas iaculum temptante lacerto.maior cura duces miscendis abstrahit armis: 80Pompeium exhaustae praebenda ad gramina terrae,quae currens obtriuit eques gradibusque citatisungula frondentem discussit cornea campum.belliger attonsis sonipes defessus in aruis,aduectos cum plena ferant praesepia culmos, 85ore nouas poscens moribundus labitur herbaset tremulo medios abrumpit poplite gyros.corpora dum soluit tabes et digerit artus,traxit iners caelum fluuidae contagia pestisobscuram in nubem. tali spiramine Nesis 90emittit Stygium nebulosis aera saxisantraque letiferi rabiem Typhonis anhelant.inde labant populi, caeloque paratior unda

omne pati uirus durauit uiscera caeno.iam riget arta cutis distentaque lumina rumpit, 95igneaque in uoltus et sacro feruida morbopestis abit, fessumque caput se ferre recusat.iam magis atque magis praeceps agit omnia fatum,nec medii dirimunt morbi uitamque necemque,sed languor cum morte uenit; turbaque cadentum 100aucta lues, dum mixta iacent incondita uiuiscorpora; nam miseros ultra tentoria ciuesspargere funus erat. tamen hos minuere laboresa tergo pelagus pulsusque Aquilonibus aerlitoraque et plenae peregrina messe carinae. 105at liber terrae spatiosis collibus hostisaere non pigro nec inertibus angitur undis,sed patitur saeuam, ueluti circumdatus artaopsidione, famem. nondum turgentibus altamin segetem culmis cernit miserabile uolgus 110in pecudum cecidisse cibos et carpere dumoset foliis spoliare nemus letumque minantisuellere ab ignotis dubias radicibus herbas.quae mollire queunt flamma, quae frangere morsu,quaeque per abrasas utero demittere fauces, 115plurimaque humanis ante hoc incognita mensisdiripiens miles saturum tamen obsidet hostem.ut primum libuit ruptis euadere claustrisPompeio cunctasque sibi permittere terras,non obscura petit latebrosae tempora noctis, 120et raptum furto soceri cessantibus armisdedignatur iter: latis exire ruinisquaerit, et inpulso turres confringere uallo,perque omnis gladios et qua uia caede paranda est.opportuna tamen ualli pars uisa propinqui, 125qua Minici castella uacant, et confraga densisarboribus dumeta tegunt. hic puluere nulloproditus agmen agit subitusque in moenia uenit.tot simul e campis Latiae fulsere uolucres,tot cecinere tubae. nequid uictoria ferro 130deberet, pauor attonitos confecerat hostes.quod solum ualuit uirtus, iacuere peremptidebuerant quo stare loco. qui uolnera ferrentiam derant, et nimbus agens tot tela peribat.tum piceos uoluunt inmissae lampades ignes, 135tum quassae nutant turres lapsumque minantur,roboris inpacti crebros gemit agger ad ictus.iam Pompeianae celsi super ardua ualliexierant aquilae, iam mundi iura patebant:quem non mille simul turmis nec Caesare toto 140auferret Fortuna locum uictoribus unuseripuit uetuitque capi, seque arma tenente

ac nondum strato Magnum uicisse negauit.Scaeua uiro nomen: castrorum in plebe merebatante feras Rhodani gentes; ibi sanguine multo 145promotus Latiam longo gerit ordine uitem,pronus ad omne nefas et qui nesciret in armisquam magnum uirtus crimen ciuilibus esset.hic ubi quaerentis socios iam Marte relictotuta fugae cernit, 'quo uos pauor' inquit'adegit 150inpius et cunctis ignotus Caesaris armis?terga datis morti? cumulo uos desse uirorum 153non pudet et bustis interque cadauera quaeri?non ira saltem, iuuenes, pietate remotastabitis? e cunctis, per quos erumperet hostis,nos sumus electi. non paruo sanguine Magniiste dies ierit. peterem felicior umbrasCaesaris in uoltu: testem hunc fortuna negauit:Pompeio laudante cadam. confringite tela 160pectoris inpulsu iugulisque retundite ferrum.iam longinqua petit puluis sonitusque ruinae,securasque fragor concussit Caesaris aures.uincimus, o socii: ueniet qui uindicet arcesdum morimur.' mouit tantum uox illa furorem, 165quantum non primo succendunt classica cantu,mirantesque uirum atque auidi spectare secunturscituri iuuenes, numero deprensa locoquean plus quam mortem uirtus daret. ille ruentiaggere consistit, primumque cadauera plenis 170turribus euoluit subeuntisque obruit hostiscorporibus, totaeque uiro dant tela ruinae,roboraque et moles hosti seque ipse minatur.nunc sude nunc duro contraria pectora contodetrudit muris, et ualli summa tenentis 175amputat ense manus; caput obterit ossaque saxoac male defensum fragili conpage cerebrumdissipat; alterius flamma crinesque genasquesuccendit, strident oculis ardentibus ignes.ut primum cumulo crescente cadauera murum 180admouere solo, non segnior extulit illumsaltus et in medias iecit super arma cateruas,quam per summa rapit celerem uenabula pardum.tunc densos inter cuneos conpressus et omniuallatus bello uincit, quem respicit, hostem. 185iamque hebes et crasso non asper sanguine mucro[percussum Scaeuae frangit, non uolnerat, hostem;]perdidit ensis opus, frangit sine uolnere membra.illum tota premit moles, illum omnia tela,nulla fuit non certa manus, non lancea felix; 190parque nouum Fortuna uidet concurrere, bellumatque uirum. fortis crebris sonat ictibus umbo,

et galeae fragmenta cauae conpressa perurunttempora, nec quicquam nudis uitalibus obstatiam praeter stantis in summis ossibus hastas. 195quid nunc, uaesani, iaculis leuibusue sagittisperditis haesuros numquam uitalibus ictus?hunc aut tortilibus uibrata falarica neruisobruat aut uasti muralia pondera saxi,hunc aries ferro ballistaque limine portae 200promoueat. stat non fragilis pro Caesare murusPompeiumque tenet. iam pectora non tegit armis,ac ueritus credi clipeo laeuaque uacasseaut culpa uixisse sua tot uolnera bellisolus obit densamque ferens in pectore siluam 205iam gradibus fessis, in quem cadat, eligit hostem.[par pelagi monstris Libycae sic belua terrae]sic Libycus densis elephans oppressus ab armisomne repercussum squalenti missile tergofrangit et haerentis mota cute discutit hastas: 210uiscera tuta latent penitus, citraque cruoremconfixae stant tela ferae: tot facta sagittis,tot iaculis unam non explent uolnera mortem.Dictaea procul, ecce, manu Gortynis harundotenditur in Scaeuam, quae uoto certior omni 215in caput atque oculi laeuom descendit in orbem.ille moras ferri neruorum et uincula rumpitadfixam uellens oculo pendente sagittamintrepidus, telumque suo cum lumine calcat.Pannonis haud aliter post ictum saeuior ursa, 220cum iaculum parua Libys ammentauit habena,se rotat in uolnus telumque irata receptuminpetit et secum fugientem circumit hastam.perdiderat uoltum rabies, stetit imbre cruentoinformis facies. laetus fragor aethera pulsat 225uictorum: maiora uiris e sanguine paruogaudia non faceret conspectum in Caesare uolnus.ille tegens alta suppressum mente furorem,mitis et a uoltu penitus uirtute remota,'parcite', ait 'ciues; procul hinc auertite ferrum. 230conlatura meae nil sunt iam uolnera morti:non eget ingestis sed uolsis pectore telis.tollite et in Magni uiuentem ponite castris.hoc uestro praestate duci: sit Scaeua relictiCaesaris exemplum potius quam mortis honestae.' 235credidit infelix simulatis uocibus Aulusnec uidit recto gladium mucrone tenentem,membraque captiui pariter laturus et armafulmineum mediis excepit faucibus ensem.incaluit uirtus, atque una caede refectus 240'soluat' ai t 'poenas, Scaeuam quicumque subactum

sperauit. pacem gladio si quaerit ab istoMagnus, adorato summittat Caesare signa.an similem uestri segnemque ad fata putatis?Pompei uobis minor est causaeque senatus 245quam mihi mortis amor.' simul haec effatur, et altusCaesareas puluis testatur adesse cohortes.dedecus hic belli Magno crimenque remisit,ne solum totae fugerent, te Scaeua, cateruae.subducto qui Marte ruis; nam sanguine fuso 250uires pugna dabat. labentem turba suorumexcipit atque umeris defectum inponere gaudet;ac uelut inclusum perfosso in pectore numenet uiuam magnae speciem Virtutis adorant;telaque confixis certant euellere membris, 255exornantque deos ac nudum pectore Martemarmis, Scaeua, tuis: felix hoc nomine famae,si tibi durus Hiber aut si tibi terga dedissetCantaber exiguis aut longis Teutonus armis.non tu bellorum spoliis ornare Tonantis 260templa potes, non tu laetis ululare triumphis.infelix, quanta dominum uirtute parasti!nec magis hac Magnus castrorum parte repulsusintra claustra piger dilato Marte quieuit,quam mare lassatur, cum se tollentibus Euris 265frangentem fluctus scopulum ferit aut latus altimontis adest seramque sibi parat unda ruinam.hinc uicina petens placido castella profundoincursu gemini Martis rapit, armaque latespargit et effuso laxat tentoria campo, 270mutandaeque iuuat permissa licentia terrae.sic pleno Padus ore tumens super aggere tutasexcurrit ripas et totos concutit agros;succubuit siqua tellus cumuloque furentemundarum non passa ruit, tum flumine toto 275transit et ignotos operit sibi gurgite campos:illos terra fugit dominos, his rura colonisaccedunt donante Pado. uix proelia Caesarsenserat, elatus specula quae prodidit ignis:inuenit inpulsos presso iam puluere muros, 280frigidaque, ut ueteris, deprendit signa ruinae.accendit pax ipsa loci, mouitque furoremPompeiana quies et uicto Caesare somnus.ire uel in clades properat dum gaudia turbet.Torquato ruit inde minax, qui Caesaris arma 285segnius haud uidit, quam malo nauta trementeomnia subducit Circaeae uela procellae;agminaque interius muro breuiore recepit,densius ut parua disponeret arma corona.transierat primi Caesar munimina ualli, 290

cum super e totis immisit collibus armaeffuditque acies obsaeptum Magnus in hostem.non sic Hennaeis habitans in uallibus horretEnceladum spirante Noto, cum tota cauernasegerit et torrens in campos defluit Aetna, 295Caesaris ut miles glomerato puluere uictusante aciem caeci trepidus sub nube timorishostibus occurrit fugiens inque ipsa pauendofata ruit. totus mitti ciuilibus armisusque uel in pacem potuit cruor: ipse furentis 300dux tenuit gladios. felix ac libera regum,Roma, fores iurisque tui, uicisset in illosi tibi Sulla loco. dolet, heu, semperque dolebitquod scelerum, Caesar, prodest tibi summa tuorum,cum genero pugnasse pio. pro tristia fata! 305non Vticae Libye clades, Hispania Mundaeflesset et infando pollutus sanguine Nilusnobilius Phario gestasset rege cadauer,nec Iuba Marmaricas nudus pressisset harenasPoenorumque umbras placasset sanguine fuso 310Scipio, nec sancto caruisset uita Catone.ultimus esse dies potuit tibi Roma malorum,exire e mediis potuit Pharsalia fatis.deserit auerso possessam numine sedemCaesar et Emathias lacero petit agmine terras. 315arma secuturum soceri, quacumque fugasset,temptauere suo comites deuertere Magnumhortatu, patrias sedes atque hoste carentemAusoniam peteret. 'numquam me Caesaris' inqui t'exemplo reddam patriae, numquamque uidebit 320me nisi dimisso redeuntem milite Roma.Hesperiam potui motu surgente tenere,si uellem patriis aciem committere templisac medio pugnare foro. dum bella relegem,extremum Scythici transcendam frigoris orbem 325ardentisque plagas. uictor tibi, Roma, quietemeripiam, qui, ne premerent te proelia, fugi?a potius, nequid bello patiaris in isto,te Caesar putet esse suam.' sic atus f in ortusPhoebeos condixit iter, terraeque secutus 330deuia, qua uastos aperit Candauia saltus,contigit Emathiam, bello quam fata parabant.Thessaliam, qua parte diem brumalibus horisattollit Titan, rupes Ossaea coercet;cum per summa poli Phoebum trahit altior aestas, 335Pelion opponit radiis nascentibus umbras;at medios ignes caeli rapidique Leonissolstitiale caput nemorosus summouet Othrys.excipit aduersos Zephyros et Iapyga Pindus

et maturato praecidit uespere lucem; 340nec metuens imi Borean habitator Olympilucentem totis ignorat noctibus Arcton.hos inter montis media qui ualle premuntur,perpetuis quondam latuere paludibus agri,flumina dum campi retinent nec peruia Tempe 345dant aditus pelagi, stagnumque inplentibus unumcrescere cursus erat. postquam discessit OlympoHerculea grauis Ossa manu subitaeque ruinamsensit aquae Nereus, melius mansura sub undisEmathis aequorei regnum Pharsalos Achillis 350eminet et, prima Rhoeteia litora pinuquae tetigit, Phylace Pteleosque et Dorion iraflebile Pieridum; Trachin pretioque nefandaelampados Herculeis fortis Meliboea pharetrisatque olim Larisa potens; ubi nobile quondam 355nunc super Argos arant, ueteres ubi fabula Thebasmonstrat Echionias, ubi quondam Pentheos exulcolla caputque ferens supremo tradidit igniquesta quod hoc solum nato rapuisset Agaue.ergo abrupta palus multos discessit in amnes. 360purus in occasus, parui sed gurgitis, AeasIonio fluit inde mari, nec fortior undislabitur auectae pater Isidis, et tuus, Oeneu,paene gener crassis oblimat Echinadas undis,et Meleagream maculatus sanguine Nessi 365Euhenos Calydona secat. ferit amne citatoMaliacas Spercheos aquas, et flumine puroinrigat Amphrysos famulantis pascua Phoebi.accipit Asopos cursus Phoenixque Melasque 374quique nec umentis nebulas nec rore madentem 369aera nec tenues uentos suspirat Anauros,et quisquis pelago per se non cognitus amnisPeneo donauit aquas: it gurgite raptoApidanos numquamque celer nisi mixtus Enipeus;solus, in alterius nomen cum uenerit undae, 375defendit Titaresos aquas lapsusque supernegurgite Penei pro siccis utitur aruis.hunc fama est Stygiis manare paludibus amnemet capitis memorem fluuii contagia uilisnolle pati superumque sibi seruare timorem. 380ut primum emissis patuerunt amnibus arua,pinguis Bebrycio discessit uomere sulcus;mox Lelegum dextra pressum descendit aratrum,Aeolidae Dolopesque solum fregere coloniet Magnetes equis, Minyae gens cognita remis. 385illic semiferos Ixionidas Centaurosfeta Pelethroniis nubes effudit in antris:aspera te Pholoes frangentem, Monyche, saxa,

teque sub Oetaeo torquentem uertice uolsas,Rhoece ferox, quas uix Boreas inuerteret ornos, 390hospes et Alcidae magni Phole, teque, per amneminprobe Lernaeas uector passure sagittas,teque, senex Chiron, gelido qui sidere fulgensinpetis Haemonio maiorem Scorpion arcu.hac tellure feri micuerunt semina Martis. 395primus ab aequorea percussis cuspide saxisThessalicus sonipes, bellis feralibus omen,exiluit, primus chalybem frenosque momorditspumauitque nouis Lapithae domitoris habenis.prima fretum scindens Pagasaeo litore pinus 400terrenum ignotas hominem proiecit in undas.primus Thessalicae rector telluris Ionosin formam calidae percussit pondera massaefudit et argentum flammis aurumque monetafregit et inmensis coxit fornacibus aera. 405illic, quod populos scelerata inpegit in arma,diuitias numerare datum est. hinc maxima serpensdescendit Python Cirrhaeaque fluxit in arua,unde et Thessalicae ueniunt ad Pythia laurus.inpius hinc prolem superis inmisit Aloeus, 410inseruit celsis prope se cum Pelion astrissideribusque uias incurrens abstulit Ossa.hac ubi damnata fatis tellure locaruntcastra duces, cunctos belli praesaga futurimens agitat, summique grauem discriminis horam 415aduentare palam est, propius iam fata moueri.degeneres trepidant animi peioraque uersant;ad dubios pauci praesumpto robore casusspemque metumque ferunt. turbae sed mixtus inertiSextus erat, Magno proles indigna parente, 420cui mox Scyllaeis exul grassatus in undispolluit aequoreos Siculus pirata triumphos.qui stimulante metu fati praenoscere cursus,inpatiensque morae uenturisque omnibus aeger,non tripodas Deli, non Pythia consulit antra, 425nec quaesisse libet primis quid frugibus altrixaere Iouis Dodona sonet, quis noscere fibrafata queat, quis prodat aues, quis fulgura caeliseruet et Assyria scrutetur sidera cura,aut siquid tacitum sed fas erat. ille supernis 430detestanda deis saeuorum arcana magorumnouerat et tristis sacris feralibus aras,umbrarum Ditisque fidem, miseroque liquebatscire parum superos. uanum saeuumque furoremadiuuat ipse locus uicinaque moenia castris 435Haemonidum, ficti quas nulla licentia monstritransierit, quarum quidquid non creditur ars est.

Thessala quin etiam tellus herbasque nocentesrupibus ingenuit sensuraque saxa canentesarcanum ferale magos. ibi plurima surgunt 440uim factura deis, et terris hospita Colchislegit in Haemoniis quas non aduexerat herbas.inpia tot populis, tot surdas gentibus aurescaelicolum dirae conuertunt carmina gentis.una per aetherios exit uox illa recessus 445uerbaque ad inuitum perfert cogentia numen,quod non cura poli caelique uolubilis umquamauocat. infandum tetigit cum sidera murmur,tum, Babylon Persea licet secretaque Memphisomne uetustorum soluat penetrale magorum, 450abducet superos alienis Thessalis aris.carmine Thessalidum dura in praecordia fluxitnon fatis adductus amor, flammisque seueriinlicitis arsere senes. nec noxia tantumpocula proficiunt aut cum turgentia suco 455frontis amaturae subducunt pignora fetae:mens hausti nulla sanie polluta ueneniexcantata perit. quos non concordia mixtialligat ulla tori blandaeque potentia formaetraxerunt torti magica uertigine fili. 460cessauere uices rerum, dilataque longahaesit nocte dies. legi non paruit aether,torpuit et praeceps audito carmine mundus,axibus et rapidis inpulsos Iuppiter urguensmiratur non ire polos. nunc omnia conplent 465imbribus et calido praeducunt nubila Phoebo,et tonat ignaro caelum Ioue: uocibus isdemumentis late nebulas nimbosque solutisexcussere comis. uentis cessantibus aequorintumuit, rursus uetitum sentire procellas 470conticuit turbante Noto; puppemque ferentesin uentum tumuere sinus. de rupe pependitabscisa fixus torrens, amnisque cucurritnon qua pronus erat. Nilum non extulit aestas,Maeander derexit aquas, Rhodanumque morantem 475praecipitauit Arar. summisso uertice montesexplicuere iugum, nubes suspexit Olympus,solibus et nullis Scythicae, cum bruma rigeret,dimaduere niues. inpulsam sidere Tethynreppulit Haemonium defenso litore carmen. 480terra quoque inmoti concussit ponderis axes,et medium uergens titubauit nisus in orbem.tantae molis onus percussum uoce recessitperspectumque dedit circum labentis Olympi.omne potens animal leti genitumque nocere 485et pauet Haemonias et mortibus instruit artes.

has auidae tigres et nobilis ira leonumore fouent blando; gelidos his explicat orbesinque pruinoso coluber distenditur aruo;uiperei coeunt abrupto corpore nodi, 490humanoque cadit serpens adflata ueneno.quis labor hic superis cantus herbasque sequendispernendique timor? cuius commercia pactiobstrictos habuere deos? parere necesse est,an iuuat? ignota tantum pietate merentur, 495an tacitis ualuere minis? hoc iuris in omnisest illis superos, an habent haec carmina certumimperiosa deum, qui mundum cogere quidquidcogitur ipse potest? illis et sidera primumpraecipiti deducta polo, Phoebeque serena 500non aliter diris uerborum obsessa uenenispalluit et nigris terrenisque ignibus arsit,quam si fraterna prohiberet imagine tellusinsereretque suas flammis caelestibus umbras;et patitur tantos cantu depressa labores 505donec suppositas propior despumet in herbas.hos scelerum ritus, haec dirae crimina gentiseffera damnarat nimiae pietatis Ericthoinque nouos ritus pollutam duxerat artem.illi namque nefas urbis summittere tecto 510aut laribus ferale caput, desertaque bustaincolit et tumulos expulsis obtinet umbrisgrata deis Erebi. coetus audire silentum,nosse domos Stygias arcanaque Ditis opertinon superi, non uita uetat. tenet ora profanae 515foeda situ macies, caeloque ignota serenoterribilis Stygio facies pallore grauaturinpexis onerata comis: si nimbus et atraesidera subducunt nubes, tunc Thessala nudisegreditur bustis nocturnaque fulmina captat. 520semina fecundae segetis calcata perussitet non letiferas spirando perdidit auras.nec superos orat nec cantu supplice numenauxiliare uocat nec fibras illa litantisnouit: funereas aris inponere flammas 525gaudet et accenso rapuit quae tura sepulchro.omne nefas superi prima iam uoce precantisconcedunt carmenque timent audire secundum.uiuentis animas et adhuc sua membra regentisinfodit busto, fatis debentibus annos 530mors inuita subit; peruersa funera pomparettulit a tumulis, fugere cadauera letum.fumantis iuuenum cineres ardentiaque ossae mediis rapit illa rogis ipsamque parentesquam tenuere facem, nigroque uolantia fumo 535

feralis fragmenta tori uestesque fluentiscolligit in cineres et olentis membra fauillas.ast, ubi seruantur saxis, quibus intimus umorducitur, et tracta durescunt tabe medullaecorpora, tunc omnis auide desaeuit in artus 540inmergitque manus oculis gaudetque gelatoseffodisse orbes et siccae pallida roditexcrementa manus. laqueum nodosque nocentisore suo rupit, pendentia corpora carpsitabrasitque cruces percussaque uiscera nimbis 545uolsit et incoctas admisso sole medullas.insertum manibus chalybem nigramque per artusstintis tabi saniem uirusque coactumsustulit et neruo morsus retinente pependit.et, quodcumque iacet nuda tellure cadauer, 550ante feras uolucresque sedet; nec carpere membrauolt ferro manibusque suis, morsusque luporumexpectat siccis raptura e faucibus artus.nec cessant a caede manus, si sanguine uiuoest opus, erumpat iugulo qui primus aperto, 555[nec refugit caedes, uiuum si sacra cruorem]extaque funereae poscunt trepidantia mensae.uolnere sic uentris, non qua natura uocabat,extrahitur partus calidis ponendus in aris;et quotiens saeuis opus est ac fortibus umbris 560ipsa facit manes. hominum mors omnis in usu est.illa genae florem primaeuo corpore uolsit,illa comam laeua morienti abscidit ephebo.saepe etiam caris cognato in funere diraThessalis incubuit membris atque oscula figens 565truncauitque caput conpressaque dentibus oralaxauit siccoque haerentem gutture linguampraemordens gelidis infudit murmura labrisarcanumque nefas Stygias mandauit ad umbras.hanc ut fama loci Pompeio prodidit, alta 570nocte poli, Titan medium quo tempore ducitsub nostra tellure diem, deserta per aruacarpit iter. fidi scelerum suetique ministrieffractos circum tumulos ac busta uagaticonspexere procul praerupta in caute sedentem, 575qua iuga deuexus Pharsalica porrigit Haemus.illa magis magicisque deis incognita uerbatemptabat carmenque nouos fingebat in usus.namque timens, ne Mars alium uagus iret in orbemEmathis et tellus tam multa caede careret, 580pollutos cantu dirisque uenefica sucisconspersos uetuit transmittere bella Philippos,tot mortes habitura suas usuraque mundisanguine: caesorum truncare cadauera regum

sperat et Hesperiae cineres auertere gentis 585ossaque nobilium tantosque adquirere manes.hic ardor solusque labor, quid corpore Magniproiecto rapiat, quos Caesaris inuolet artus.quam prior adfatur Pompei ignaua propago.'o decus Haemonidum, populis quae pandere fata 590quaeque suo uentura potes deuertere cursu,te precor ut certum liceat mihi noscere finemquem belli fortuna paret. non ultima turbaepars ego Romanae, Magni clarissima proles,uel dominus rerum uel tanti funeris heres. 595mens dubiis perculsa pauet rursusque parata estcertos ferre metus: hoc casibus eripe iuris,ne subiti caecique ruant. uel numina torqueuel tu parce deis et manibus exprime uerum.Elysias resera sedes ipsamque uocatam, 600quos petat e nobis, Mortem mihi coge fateri.non humilis labor est: dignum, quod quaerere curesuel tibi, quo tanti praeponderet alea fati.'inpia laetatur uulgato nomine famaeThessalis, et contra 'si fata minora moueres, 605pronum erat, o iuuenis, quos uelles'inquit 'inactusinuitos praebere deos. conceditur arti,unam cum radiis presserunt sidera mortem,inseruisse moras; et, quamuis fecerit omnisstella senem, medios herbis abrumpimus annos. 610at, simul a prima descendit origine mundicausarum series, atque omnia fata laborantsi quicquam mutare uelis, unoque sub ictustat genus humanum, tum, Thessala turba fatemur,plus Fortuna potest. sed, si praenoscere casus 615contentus, facilesque aditus multique patebuntad uerum: tellus nobis aetherque chaosqueaequoraque et campi Rhodopaeaque saxa loquentur.sed pronum, cum tanta nouae sit copia mortis,Emathiis unum campis attollere corpus, 620ut modo defuncti tepidique cadaueris oraplena uoce sonent, nec membris sole perustisauribus incertum feralis strideat umbra.'dixerat, et noctis geminatis arte tenebrismaestum tecta caput squalenti nube pererrat 625corpora caesorum tumulis proiecta negatis.continuo fugere lupi, fugere reuolsisunguibus inpastae uolucres, dum Thessala uatemeligit et gelidas leto scrutata medullaspulmonis rigidi stantis sine uolnere fibras 630inuenit et uocem defuncto in corpore quaerit.fata peremptorum pendent iam multa uirorum,quem superis reuocasse uelit. si tollere totas

temptasset campis acies et reddere bello,cessissent leges Erebi, monstroque potenti 635extractus Stygio populus pugnasset Auerno.electum tandem traiecto gutture corpusducit, et inserto laqueis feralibus uncoper scopulos miserum trahitur per saxa cadaueruicturum, montisque caui, quem tristis Erictho 640damnarat sacris, alta sub rupe locatur.haud procul a Ditis caecis depressa cauernisin praeceps subsedit humus, quam pallida pronisurguet silua comis et nullo uertice caelumsuspiciens Phoebo non peruia taxus opacat. 645marcentes intus tenebrae pallensque sub antrislonga nocte situs numquam nisi carmine factumlumen habet. non Taenariis sic faucibus aersedit iners, maestum mundi confine latentisac nostri, quo non metuant admittere manes 650Tartarei reges. nam, quamuis Thessala uatesuim faciat fatis, dubium est, quod traxerit illucaspiciat Stygias an quod descenderit umbras.discolor et uario furialis cultus amictuinduitur, uoltusque aperitur crine remoto, 655et coma uipereis substringitur horrida sertis.ut pauidos iuuenis comites ipsumque trementemconspicit exanimi defixum lumina uoltu,'ponite'ait 't repida conceptos mente timores:iam noua, iam uera reddetur uita figura, 660ut quamuis pauidi possint audire loquentem.si uero Stygiosque lacus ripamque sonantemignibus ostendam, si me praebente uideriEumenides possint uillosaque colla colubrisCerberus excutiens et uincti terga gigantes, 665quis timor, ignaui, metuentis cernere manes?'pectora tum primum feruenti sanguine suppletuolneribus laxata nouis taboque medullasabluit et uirus large lunare ministrat.huc quidquid fetu genuit natura sinistro 670miscetur: non spuma canum quibus unda timori est,uiscera non lyncis, non durae nodus hyaenaedefuit et cerui pastae serpente medullae,non puppem retinens Euro tendente rudentisin mediis echenais aquis oculique draconum 675quaeque sonant feta tepefacta sub alite saxa,non Arabum uolucer serpens innataque rubrisaequoribus custos pretiosae uipera conchaeaut uiuentis adhuc Libyci membrana cerastaeaut cinis Eoa positi phoenicis in ara. 680quo postquam uiles et habentis nomina pestiscontulit, infando saturatas carmine frondis

et, quibus os dirum nascentibus inspuit, herbasaddidit et quidquid mundo dedit ipsa ueneni.tum uox Lethaeos cunctis pollentior herbis 685excantare deos confundit murmura primumdissona et humanae multum discordia linguae.latratus habet illa canum gemitusque luporum,quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur,quod strident ululantque ferae, quod sibilat anguis; 690exprimit et planctus inlisae cautibus undaesiluarumque sonum fractaeque tonitrua nubis:tot rerum uox una fuit. mox cetera cantuexplicat Haemonio penetratque in Tartara lingua.'Eumenides Stygiumque nefas Poenaeque nocentum 695et Chaos innumeros auidum confundere mundoset rector terrae, quem longa in saecula torquetmors dilata deum; Styx et quos nulla mereturThessalis Elysios; caelum matremque perosaPersephone, nostraeque Hecates pars ultima, per quam 700manibus et mihi sunt tacitae commercia linguae,ianitor et sedis laxae, qui uiscera saeuospargis nostra cani, repetitaque fila sororestracturae, tuque o flagrantis portitor undae,iam lassate senex ad me redeuntibus umbris, 705exaudite preces. si uos satis ore nefandopollutoque uoco, si numquam haec carmina fibrishumanis ieiuna cano, si pectora plenasaepe deo laui calido prosecta cerebro,si quisquis uestris caput extaque lancibus infans 710inposuit uicturus erat, parete precanti.non in Tartareo latitantem poscimus antroadsuetamque diu tenebris, modo luce fugatadescendentem animam; primo pallentis hiatuhaeret adhuc Orci, licet has exaudiat herbas, 715ad manes uentura semel. ducis omnia natoPompeiana canat nostri modo militis umbra,si bene de uobis ciuilia bella merentur.'haec ubi fata caput spumantiaque ora leuauit,aspicit astantem proiecti corporis umbram, 720exanimis artus inuisaque claustra timentemcarceris antiqui. pauet ire in pectus apertumuisceraque et ruptas letali uolnere fibras.a miser, extremum cui mortis munus iniqueeripitur, non posse mori. miratur Erictho 725has fatis licuisse moras, irataque mortiuerberat inmotum uiuo serpente cadauer,perque cauas terrae, quas egit carmine, rimasmanibus inlatrat regnique silentia rumpit.'Tisiphone uocisque meae secura Megaera, 730non agitis saeuis Erebi per inane flagellis

infelicem animam? iam uos ego nomine ueroeliciam Stygiasque canes in luce supernadestituam; per busta sequar per funera custos,expellam tumulis, abigam uos omnibus urnis. 735teque deis, ad quos alio procedere uoltuficta soles, Hecate pallenti tabida forma,ostendam faciemque Erebi mutare uetabo.eloquar inmenso terrae sub pondere quae tecontineant, Hennaea, dapes, quo foedere maestum 740regem noctis ames, quae te contagia passamnoluerit reuocare Ceres. tibi, pessime mundiarbiter, inmittam ruptis Titana cauernis,et subito feriere die. paretis, an illeconpellandus erit, quo numquam terra uocato 745non concussa tremit, qui Gorgona cernit apertamuerberibusque suis trepidam castigat Erinyn,indespecta tenet uobis qui Tartara, cuiusuos estis superi, Stygias qui perierat undas?'protinus astrictus caluit cruor atraque fouit 750uolnera et in uenas extremaque membra cucurrit.percussae gelido trepidant sub pectore fibrae,et noua desuetis subrepens uita medullismiscetur morti. tunc omnis palpitat artus,tenduntur nerui; nec se tellure cadauer 755paulatim per membra leuat, terraque repulsum esterectumque semel. distento lumina rictunudantur. nondum facies uiuentis in illo,iam morientis erat: remanet pallorque rigorque,et stupet inlatus mundo. set murmure nullo 760ora astricta sonant: uox illi linguaque tantumresponsura datur. 'di c' inquitThessala 'magna,quod iubeo, mercede mihi; nam uera locutuminmunem toto mundi praestabimus aeuoartibus Haemoniis: tali tua membra sepulchro, 765talibus exuram Stygio cum carmine siluis,ut nullos cantata magos exaudiat umbra.sit tanti uixisse iterum: nec uerba nec herbaeaudebunt longae somnum tibi soluere Lethesa me morte data. tripodas uatesque deorum 770sors obscura decet: certus discedat, ab umbrisquisquis uera petit duraeque oracula mortisfortis adit. ne parce, precor: da nomina rebus,da loca; da uocem qua mecum fata loquantur.'addidit et carmen, quo, quidquid consulit, umbram 775scire dedit. maestum fletu manante cadauer't ristia non equidem Parcarum stamina' di xit'aspexi tacitae reuocatus ab aggere ripae;quod tamen e cunctis mihi noscere contigit umbriseffera Romanos agitat discordia manes 780

inpiaque infernam ruperunt arma quietem;Elysias Latii sedes ac Tartara maestadiuersi liquere duces. quid fata pararenthi fecere palam. tristis felicibus umbrisuoltus erat: uidi Decios natumque patremque, 785lustrales bellis animas, flentemque Camillumet Curios, Sullam de te, Fortuna, querentem;deplorat Libycis perituram Scipio terrisinfaustam subolem; maior Carthaginis hostisnon seruituri maeret Cato fata nepotis: 790solum te, consul depulsis prime tyrannisBrute, pias inter gaudentem uidimus umbras.abruptis Catilina minax fractisque catenisexultat Mariique truces nudique Cethegi;uidi ego laetantis, popularia nomina, Drusos 795legibus inmodicos ausosque ingentia Gracchos;aeternis chalybis nodis et carcere Ditisconstrictae plausere manus, camposque piorumposcit turba nocens. regni possessor inertispallentis aperit sedes, abruptaque saxa 800asperat et durum uinclis adamanta, paratquepoenam uictori. refer haec solacia tecum,o iuuenis, placido manes patremque domumqueexpectare sinu regnique in parte serenaPompeis seruare locum. nec gloria paruae 805sollicitet uitae: ueniet quae misceat omnishora duces. properate mori, magnoque superbiquamuis e paruis animo descendite bustiset Romanorum manes calcate deorum.quem tumulum Nili, quem Thybridis adluat unda 810quaeritur, et ducibus tantum de funere pugna est.tu fatum ne quaere tuum: cognoscere Parcaeme reticente dabunt; tibi certior omnia uatesipse canet Siculis genitor Pompeius in aruis,ille quoque incertus quo te uocet, unde repellat, 815quas iubeat uitare plagas, quae sidera mundi.Europam, miseri, Libyamque Asiamque timete:distribuit tumulos uestris fortuna triumphis.o miseranda domus, toto nil orbe uidebistutius Emathia.'sic postquam fata peregit, 820stat uoltu maestus tacito mortemque reposcit.carminibus magicis opus est herbisque, cadauerut cadat, et nequeunt animam sibi reddere fataconsumpto iam iure semel. tunc robore multoextruit illa rogum; uenit defunctus ad ignes. 825accensa iuuenem positum strue liquit Ericthotandem passa mori, Sextoque ad castra parentisit comes; et caelo lucis ducente colorem,dum ferrent tutos intra tentoria gressus,

iussa tenere diem densas nox praestitit umbras. 830

Liber VIISegnior, Oceano quam lex aeterna uocabat,luctificus Titan numquam magis aethera contraegit equos cursumque polo rapiente retorsit,defectusque pati uoluit raptaeque laboreslucis, et attraxit nubes, non pabula flammis 5sed ne Thessalico purus luceret in orbe.at nox felicis Magno pars ultima uitaesollicitos uana decepit imagine somnos.nam Pompeiani uisus sibi sede theatriinnumeram effigiem Romanae cernere plebis 10attollique suum laetis ad sidera nomenuocibus et plausu cuneos certare sonantes;qualis erat populi facies clamorque fauentisolim, cum iuuenis primique aetate triumphi,post domitas gentes quas torrens ambit Hiberus 15et quaecumque fugax Sertorius inpulit arma,Vespere pacato, pura uenerabilis aequequam currus ornante toga, plaudente senatusedit adhuc Romanus eques; seu fine bonorumanxia mens curis ad tempora laeta refugit, 20siue per ambages solitas contraria uisisuaticinata quies magni tulit omina planctus,seu uetito patrias ultra tibi cernere sedessic Romam Fortuna dedit. ne rumpite somnos,castrorum uigiles, nullas tuba uerberet aures. 25crastina dira quies et imagine maesta diurnaundique funestas acies feret, undique bellum.unde pares somnos populi noctemque beatam?o felix, si te uel sic tua Roma uideret!donassent utinam superi patriaeque tibique 30unum, Magne, diem, quo fati certus uterqueextremum tanti fructum raperetis amoris.tu uelut Ausonia uadis moriturus in urbe,illa rati semper de te sibi conscia uotihoc scelus haud umquam fatis haerere putauit, 35sic se dilecti tumulum quoque perdere Magni.te mixto flesset luctu iuuenisque senexqueiniussusque puer; lacerasset crine solutopectora femineum ceu Bruti funere uolgus.nunc quoque, tela licet paueant uictoris iniqui, 40nuntiet ipse licet Caesar tua funera, flebunt,sed dum tura ferunt, dum laurea serta Tonanti.o miseri, quorum gemitus edere dolorem,qui te non pleno pariter planxere theatro.

uicerat astra iubar, cum mixto murmure turba 45castrorum fremuit fatisque trahentibus orbemsigna petit pugnae. miseri pars maxima uolginon totum uisura diem tentoria circumipsa ducis queritur magnoque accensa tumultumortis uicinae properantis admouet horas. 50dira subit rabies: sua quisque ac publica fatapraecipitare cupit; segnis pauidusque uocaturac nimium patiens soceri Pompeius, et orbisindulgens regno, qui tot simul undique gentisiuris habere sui uellet pacemque timeret. 55nec non et reges populique queruntur Eoibella trahi patriaque procul tellure teneri.hoc placet, o superi, cum uobis uertere cunctapropositum, nostris erroribus addere crimen?cladibus inruimus nocituraque poscimus arma; 60in Pompeianis uotum est Pharsalia castris.cunctorum uoces Romani maximus auctorTullius eloquii, cuius sub iure togaquepacificas saeuos tremuit Catilina securis,pertulit iratus bellis, cum rostra forumque 65optaret passus tam longa silentia miles.addidit inualidae robur facundia causae.'hoc pro tot meritis solum te, Magne, precaturuti se Fortuna uelis, proceresque tuorumcastrorum regesque tui cum supplice mundo 70adfusi uinci socerum patiare rogamus.humani generis tam longo tempore bellumCaesar erit? merito Pompeium uincere lentegentibus indignum est a transcurrente subactis.quo tibi feruor abit aut quo fiducia fati? 75de superis, ingrate, times causamque senatuscredere dis dubitas? ipsae tua signa reuellentprosilientque acies: pudeat uicisse coactum.si duce te iusso, si nobis bella geruntur,sit iuris, quocumque uelint, concurrere campo. 80quid mundi gladios a sanguine Caesaris arces?uibrant tela manus, uix signa morantia quisquamexpectat: propera, ne te tua classica linquant.scire senatus auet, miles te, Magne, sequaturan comes.' ingemuit rector sensitque deorum 85esse dolos et fata suae contraria menti.'si pl acet hoc' inquit'cunctis, si milite Magno,non duce tempus eget, nil ultra fata morabor:inuoluat populos una fortuna ruinasitque hominum magnae lux ista nouissima parti. 90testor, Roma, tamen Magnum quo cuncta perirentaccepisse diem. potuit tibi uolnere nullostare labor belli; potui sine caede subactum

captiuumque ducem uiolatae tradere paci.quis furor, o caeci, scelerum? ciuilia bella 95gesturi metuunt ne non cum sanguine uincant.abstulimus terras, exclusimus aequore toto,ad praematuras segetum ieiuna rapinasagmina conpulimus, uotumque effecimus hostiut mallet sterni gladiis mortemque suorum 100permiscere meis. belli pars magna peracta esthis, quibus effectum est ne pugnam tiro paueret,si modo uirtutis stimulis iraeque caloresigna petunt. multos in summa pericula misituenturi timor ipse mali. fortissimus ille est 105qui, promptus metuenda pati, si comminus instent,et differre potest. placet haec tam prospera rerumtradere fortunae, gladio permittere mundidiscrimen; pugnare ducem quam uincere malunt.res mihi Romanas dederas, Fortuna, regendas: 110accipe maiores et caeco in Marte tuere.Pompei nec crimen erit nec gloria bellum.uincis apud superos uotis me, Caesar, iniquis:pugnatur. quantum scelerum quantumque malorumin populos lux ista feret! quot regna iacebunt! 115sanguine Romano quam turbidus ibit Enipeus!prima uelim caput hoc funesti lancea belli,si sine momento rerum partisque ruinacasurum est, feriat; neque enim uictoria Magnolaetior. aut populis inuisum hac clade peracta 120aut hodie Pompeius erit miserabile nomen:omne malum uicti, quod sors feret ultima rerum,omne nefas uictoris erit.' sic atur f et armapermittit populis frenosque furentibus iralaxat et ut uictus uiolento nauita Coro 125dat regimen uentis ignauumque arte relictapuppis onus trahitur. trepido confusa tumultucastra fremunt, animique truces sua pectora pulsantictibus incertis. multorum pallor in oremortis uenturae faciesque simillima fato. 130aduenisse diem qui fatum rebus in aeuumconderet humanis, et quaeri, Roma quid esset,illo Marte, palam est. sua quisque pericula nescitattonitus maiore metu. quis litora pontoobruta, quis summis cernens in montibus aequor 135aetheraque in terras deiecto sole cadentem,tot rerum finem, timeat sibi? non uacat ullospro se ferre metus: urbi Magnoque timetur.nec gladiis habuere fidem, nisi cautibus asperexarsit mucro; tunc omnis lancea saxo 140erigitur, tendunt neruis melioribus arcus,cura fuit lectis pharetras inplere sagittis,

auget eques stimulos frenorumque artat habenas.si liceat superis hominum conferre labores,non aliter Phlegra rabidos tollente gigantas 145Martius incaluit Siculis incudibus ensiset rubuit flammis iterum Neptunia cuspisspiculaque extenso Paean Pythone recoxit,Pallas Gorgoneos diffudit in aegida crines,Pallenaea Ioui mutauit fulmina Cyclops. 150non tamen abstinuit uenturos prodere casusper uarias Fortuna notas. nam, Thessala ruracum peterent, totus uenientibus obstitit aether[inque oculis hominum fregerunt fulmina nubes]aduersasque faces inmensoque igne columnas 155et trabibus mixtis auidos typhonas aquarumdetulit atque oculos ingesto fulgure clausit;excussit cristas galeis capulosque solutisperfudit gladiis ereptaque pila liquauit,aetherioque nocens fumauit sulpure ferrum; 160[nec non innumero cooperta examine signa]uixque reuolsa solo maiori pondere pressumsigniferi mersere caput rorantia fletuusque ad Thessaliam Romana et publica signa.admotus superis discussa fugit ab ara 165taurus et Emathios praeceps se iecit in agros,nullaque funestis inuenta est uictima sacris.(at tu quos scelerum superos, quas rite uocastiEumenidas, Caesar? Stygii quae numina regniinfernumque nefas et mersos nocte furores 170inpia tam saeue gesturus bella litasti?)iam (dubium, monstrisne deum, nimione pauorecrediderint) multis concurrere uisus OlympoPindus et abruptis mergi conuallibus Haemus,edere nocturnas belli Pharsalia uoces, 175ire per Ossaeam rapidus Boebeida sanguis;inque uicem uoltus tenebris mirantur opertoset pallere diem galeisque incumbere noctemdefunctosque patres et iuncti sanguinis umbrasante oculos uolitare suos. sed mentibus unum 180hoc solamen erat, quod uoti turba nefandiconscia, quae patrum iugulos, quae pectora fratrumsperabat, gaudet monstris, mentisque tumultumatque omen scelerum subitos putat esse furores.quid mirum populos quos lux extrema manebat 185lymphato trepidasse metu, praesaga malorumsi data mens homini est? Tyriis qui Gadibus hospesadiacet Armeniumque bibit Romanus Araxen,sub quocumque die, quocumque est sidere mundi,maeret et ignorat causas animumque dolentem 190corripit, Emathiis quid perdat nescius aruis.

Euganeo, si uera fides memorantibus, augurcolle sedens, Aponus terris ubi fumifer exitatque Antenorei dispergitur unda Timaui,'uenit summa dies, geritur res maxima,' dixit 195'inpiaconcurrunt Pompei et Caesaris arma',seu tonitrus ac tela Iouis praesaga notauit,aethera seu totum discordi obsistere caeloperspexitque polos, seu numen in aethere maestumsolis in obscuro pugnam pallore notauit. 200dissimilem certe cunctis quos explicat egitThessalicum natura diem: si cuncta peritoaugure mens hominum caeli noua signa notasset,spectari toto potuit Pharsalia mundo.o summos hominum, quorum fortuna per orbem 205signa dedit, quorum fatis caelum omne uacauit!haec et apud seras gentes populosque nepotum,siue sua tantum uenient in saecula famasiue aliquid magnis nostri quoque cura laborisnominibus prodesse potest, cum bella legentur, 210spesque metusque simul perituraque uota mouebunt,attonitique omnes ueluti uenientia fata,non transmissa, legent et adhuc tibi, Magne, fauebunt.miles, ut aduerso Phoebi radiatus ab ictudescendens totos perfudit lumine colles, 215non temere inmissus campis: stetit ordine certoinfelix acies. cornus tibi cura sinistri,Lentule, cum prima, quae tum fuit optima bello,et quarta legione datur. tibi, numine pugnaxaduerso Domiti, dextri frons tradita Martis. 220at medii robur belli fortissima densantagmina, quae Cilicum terris deducta tenebatScipio, miles in hoc, Libyco dux primus in orbe.at iuxta fluuios et stagna undantis EnipeiCappadocum montana cohors et largus habenae 225Ponticus ibat eques. sicci sed plurima campitetrarchae regesque tenent magnique tyranniatque omnis Latio quae seruit purpura ferro.illuc et Libye Numidas et Creta Cydonasmisit, Ityraeis cursus fuit inde sagittis, 230inde, truces Galli, solitum prodistis in hostem,illic pugnaces commouit Hiberia caetras.eripe uictori gentis et sanguine mundifuso, Magne, semel totos consume triumphos.illo forte die Caesar statione relicta 235ad segetum raptus moturus signa repenteconspicit in planos hostem descendere campos,oblatumque uidet uotis sibi mille petitumtempus, in extremos quo mitteret omnia casus.aeger quippe morae flagransque cupidine regni 240

coeperat exiguo tractu ciuilia bellaut lentum damnare nefas. discrimina postquamaduentare ducum supremaque proelia uiditcasuram fatis sensit nutare ruinam,illa quoque in ferrum rabies promptissima paulum 245languit, et casus audax spondere secundosmens stetit in dubio, quam nec sua fata timerenec Magni sperare sinunt. formidine mersaprosilit hortando melior fiducia uolgo.'o domi tor mundi, rerum fortuna mearum, 250miles, adest totiens optatae copia pugnae.nil opus est uotis, iam fatum accersite ferro.in manibus uestris, quantus sit Caesar, habetis.haec est illa dies mihi quam Rubiconis ad undaspromissam memini, cuius spe mouimus arma, 255in quam distulimus uetitos remeare triumphos,[haec eadem est hodie quae pignora quaeque penatesreddat et emerito faciat uos Marte colonos]haec, fato quae teste probet, quis iustius armasumpserit; haec acies uictum factura nocentem est. 260si pro me patriam ferro flammisque petistis,nunc pugnate truces gladioque exsoluite culpam:nulla manus, belli mutato iudice, pura est.non mihi res agitur, sed, uos ut libera sitisturba, precor gentes ut ius habeatis in omnes. 265ipse ego priuatae cupidus me reddere uitaeplebeiaque toga modicum conponere ciuem,omnia dum uobis liceant, nihil esse recuso.inuidia regnate mea. nec sanguine multospem mundi petitis: Grais delecta iuuentus 270gymnasiis aderit studioque ignaua palaestraeet uix arma ferens, aut mixtae dissona turbaebarbaries, non illa tubas, non agmine motoclamorem latura suum. ciuilia paucaebella manus facient: pugnae pars magna leuabit 275his orbem populis Romanumque obteret hostem.ite per ignauas gentes famosaque regnaet primo ferri motu prosternite mundum;sitque palam, quas tot duxit Pompeius in urbemcurribus, unius gentes non esse triumphi. 280Armeniosne mouet Romana potentia cuiussit ducis, aut emptum minimo uolt sanguine quisquambarbarus Hesperiis Magnum praeponere rebus?Romanos odere omnes, dominosque grauantur,quos nouere, magis. sed me fortuna meorum 285commisit manibus, quarum me Gallia testemtot fecit bellis. cuius non militis ensemagnoscam? caelumque tremens cum lancea transitdicere non fallar quo sit uibrata lacerto.

quod si, signa ducem numquam fallentia uestrum, 290conspicio faciesque truces oculosque minaces,uicistis. uideor fluuios spectare cruoriscalcatosque simul reges sparsumque senatuscorpus et inmensa populos in caede natantis.sed mea fata moror, qui uos in tela furentis 295uocibus his teneo. ueniam date bella trahenti:spe trepido; haud umquam uidi tam magna daturostam prope me superos; camporum limite paruoabsumus a uotis. ego sum cui Marte peractoquae populi regesque tenent donare licebit. 300quone poli motu, quo caeli sidere uersoThessalicae tantum, superi, permittitis orae?aut merces hodie bellorum aut poena parata.Caesareas spectate cruces, spectate catenas,et caput hoc positum rostris effusaque membra 305Saeptorumque nefas et clausi proelia Campi.cum duce Sullano gerimus ciuilia bella.uestri cura mouet; nam me secura manebitsors quaesita manu: fodientem uiscera cernetme mea qui nondum uicto respexerit hoste. 310di, quorum curas abduxit ab aethere tellusRomanusque labor, uincat quicumque necessenon putat in uictos saeuum destringere ferrumquique suos ciues, quod signa aduersa tulerunt,non credit fecisse nefas. Pompeius in arto 315agmina uestra loco uetita uirtute mouericum tenuit, quanto satiauit sanguine ferrum!uos tamen hoc oro, iuuenes, ne caedere quisquamhostis terga uelit: ciuis qui fugerit esto.sed, dum tela micant, non uos pietatis imago 320ulla nec aduersa conspecti fronte parentescommoueant; uoltus gladio turbate uerendos.siue quis infesto cognata in pectora ferroibit, seu nullum uiolarit uolnere pignus,ignoti iugulum tamquam scelus inputet hostis. 325sternite iam uallum fossasque inplete ruina,exeat ut plenis acies non sparsa maniplis.parcite ne castris: uallo tendetis in illounde acies peritura uenit.' uixcuncta locutoCaesare quemque suum munus trahit, armaque raptim 330sumpta Ceresque uiris. capiunt praesagia bellicalcatisque ruunt castris; stant ordine nullo,arte ducis nulla, permittuntque omnia fatis.si totidem Magni soceros totidemque petentisurbis regna suae funesto in Marte locasses, 335non tam praecipiti ruerent in proelia cursu.uidit ut hostiles in rectum exire cateruasPompeius nullasque moras permittere bello

sed superis placuisse diem, stat corde gelatoattonitus; tantoque duci sic arma timere 340omen erat. premit inde metus, totumque per agmensublimi praeuectus equo 'quem flagitat'inquit'uestra diem uirtus, finis ciuilibus armis,quem quaesistis, adest. totas effundite uires:extremum ferri superest opus, unaque gentis 345hora trahit. quisquis patriam carosque penates,qui subolem ac thalamos desertaque pignora quaerit,ense petat: medio posuit deus omnia campo.causa iubet melior superos sperare secundos:ipsi tela regent per uiscera Caesaris, ipsi 350Romanas sancire uolent hoc sanguine leges.si socero dare regna meo mundumque pararent,praecipitare meam fatis potuere senectam:non iratorum populis urbique deorum estPompeium seruare ducem. quae uincere possent 355omnia contulimus. subiere pericula clarisponte uiri sacraque antiquus imagine miles.si Curios his fata darent reducesque Camillostemporibus Deciosque caput fatale uouentis,hinc starent. primo gentes oriente coactae 360innumeraeque urbes, quantas in proelia numquam,exciuere manus. toto simul utimur orbe.quidquid signiferi conprensum limite caelisub Noton et Borean hominum sumus, arma mouemus.nonne superfusis collectum cornibus hostem 365in medium dabimus? paucas uictoria dextrasexigit, at plures tantum clamore cateruaebella gerent: Caesar nostris non sufficit armis.credite pendentes e summis moenibus urbiscrinibus effusis hortari in proelia matres; 370credite grandaeuum uetitumque aetate senatumarma sequi sacros pedibus prosternere canosatque ipsam domini metuentem occurrere Romam;credite qui nunc est populus populumque futurumpermixtas adferre preces: haec libera nasci, 375haec uolt turba mori. siquis post pignora tantaPompeio locus est, cum prole et coniuge supplex,imperii salua si maiestate liceret,uoluerer ante pedes. Magnus, nisi uincitis, exul,ludibrium soceri, uester pudor, ultima fata 380deprecor ac turpes extremi cardinis annos,ne discam seruire senex.' am t maesta locutiuoce ducis flagrant animi, Romanaque uirtuserigitur, placuitque mori, si uera timeret.ergo utrimque pari procurrunt agmina motu 385irarum; metus hos regni, spes excitat illos.hae facient dextrae, quidquid nona explicat aetas,

[ulla nec humanum reparet genus omnibus annis]ut uacet a ferro. gentes Mars iste futurasobruet et populos aeui uenientis in orbem 390erepto natale feret. tunc omne Latinumfabula nomen erit; Gabios Veiosque Coramquepuluere uix tectae poterunt monstrare ruinaeAlbanosque lares Laurentinosque penates,rus uacuum, quod non habitet nisi nocte coacta 395inuitus questusque Numam iussisse senator.non aetas haec carpsit edax monimentaque rerumputria destituit: crimen ciuile uidemustot uacuas urbes. generis quo turba redacta esthumani! toto populi qui nascimur orbe 400nec muros inplere uiris nec possumus agros:urbs nos una capit. uincto fossore colunturHesperiae segetes, stat tectis putris auitisin nullos ruitura domus, nulloque frequentemciue suo Romam sed mundi faece repletam 405cladis eo dedimus, ne tanto in corpore bellumiam possit ciuile geri. Pharsalia tanticausa mali. cedant feralia nomina Cannaeet damnata diu Romanis Allia fastis.tempora signauit leuiorum Roma malorum, 410hunc uoluit nescire diem. pro tristia fata!aera pestiferum tractu morbosque fluentisinsanamque famem permissasque ignibus urbesmoeniaque in praeceps laturos plena tremoreshi possunt explere uiri, quos undique traxit 415in miseram Fortuna necem, dum munera longiexplicat eripiens aeui populosque ducesqueconstituit campis, per quos tibi, Roma, ruentiostendat quam magna cadas. quae latius orbempossedit, citius per prospera fata cucurrit? 420omne tibi bellum gentis dedit, omnibus anniste geminum Titan procedere uidit in axem;haud multum terrae spatium restabat Eoae.ut tibi nox, tibi tota dies, tibi curreret aether,omniaque errantes stellae Romana uiderent. 425sed retro tua fata tulit par omnibus annisEmathiae funesta dies. hac luce cruentaeffectum, ut Latios non horreat India fasces,nec uetitos errare Dahas in moenia ducatSarmaticumque premat succinctus consul aratrum, 430quod semper saeuas debet tibi Parthia poenas,quod fugiens ciuile nefas redituraque numquamlibertas ultra Tigrim Rhenumque recessitac, totiens nobis iugulo quaesita, uagaturGermanum Scythicumque bonum, nec respicit ultra 435Ausoniam, uellem populis incognita nostris.

uolturis ut primum laeuo fundata uolatuRomulus infami conpleuit moenia luco,usque ad Thessalicas seruisses, Roma, ruinas.de Brutis, Fortuna, queror. quid tempora legum 440egimus aut annos a consule nomen habentis?felices Arabes Medique Eoaque tellus,quam sub perpetuis tenuerunt fata tyrannis.ex populis qui regna ferunt sors ultima nostra est,quos seruire pudet. sunt nobis nulla profecto 445numina: cum caeco rapiantur saecula casu,mentimur regnare Iouem. spectabit ab altoaethere Thessalicas, teneat cum fulmina, caedes?scilicet ipse petet Pholoen, petet ignibus Oeteninmeritaeque nemus Rhodopes pinusque Mimantis, 450Cassius hoc potius feriet caput? astra Thyestaeintulit et subitis damnauit noctibus Argos:tot similis fratrum gladios patrumque gerentiThessaliae dabit ille diem? mortalia nullisunt curata deo. cladis tamen huius habemus 455uindictam, quantam terris dare numina fas est:bella pares superis facient ciuilia diuos,fulminibus manes radiisque ornabit et astrisinque deum templis iurabit Roma per umbras.ut rapido cursu fati suprema morantem 460consumpsere locum, parua tellure dirempti,quo sua pila cadant aut quam sibi fata minentur 463inde manum, spectant. uultus, quo noscere possent 462facturi quae monstra forent, uidere parentum 464frontibus aduersis fraternaque comminus arma,nec libuit mutare locum. tamen omnia torporpectora constrinxit, gelidusque in uiscera sanguispercussa pietate coit, totaeque cohortespila parata diu tensis tenuere lacertis.di tibi non mortem, quae cunctis poena paratur, 470sed sensum post fata tuae dent, Crastine, morti,cuius torta manu commisit lancea bellumprimaque Thessaliam Romano sanguine tinxit.o praeceps rabies! cum Caesar tela teneret,inuenta est prior ulla manus? tum stridulus aer 475elisus lituis conceptaque classica cornu,tunc ausae dare signa tubae, tunc aethera tenditextremique fragor conuexa inrumpit Olympi,unde procul nubes, quo nulla tonitrua durant.excepit resonis clamorem uallibus Haemus 480Peliacisque dedit rursus geminare cauernis,Pindus agit fremitus Pangaeaque saxa resultantOetaeaeque gemunt rupes, uocesque furorisexpauere sui tota tellure relatas.spargitur innumerum diuersis missile uotis: 485

uolnera pars optat, pars terrae figere telaac puras seruare manus. rapit omnia casusatque incerta facit quos uolt fortuna nocentes.tunc et Ityraei Medique Arabesque soluti, 514arcu turba minax, nusquam rexere sagittas,sed petitur solus qui campis inminet aer;inde cadunt mortes. sceleris sed crimine nulloexternum maculant chalybem: stetit omne coactumcirca pila nefas. ferro subtexitur aethernoxque super campos telis conserta pependit. 520set quota pars cladis iaculis ferroque uolanti 489exacta est! odiis solus ciuilibus ensissufficit, et dextras Romana in uiscera ducit.Pompei densis acies stipata cateruisiunxerat in seriem nexis umbonibus arma,uixque habitura locum dextras ac tela mouendiconstiterat gladiosque suos conpressa timebat. 495praecipiti cursu uaesanum Caesaris agmenin densos agitur cuneos, perque arma, per hostemquaerit iter. qua torta graues lorica catenasopponit tutoque latet sub tegmine pectus,hac quoque peruentum est ad uiscera, totque per arma 500extremum est quod quisque ferit. ciuilia bellauna acies patitur, gerit altera; frigidus indestat gladius, calet omne nocens a Caesare ferrum.nec Fortuna diu rerum tot pondera uertensabstulit ingentis fato torrente ruinas. 505ut primum toto diduxit cornua campoPompeianus eques bellique per ultima fudit,sparsa per extremos leuis armatura maniplosinsequitur saeuasque manus inmittit in hostem:illic quaeque suo miscet gens proelia telo, 510Romanus cunctis petitur cruor; inde sagittae,inde faces et saxa uolant spatioque solutaeaeris et calido liquefactae pondere glandes;cum Caesar, metuens ne frons sibi prima labaret 521incursu, tenet obliquas post signa cohortes,inque latus belli, qua se uagus hostis agebat,emittit subitum non motis cornibus agmen.inmemores pugnae nulloque pudore timendi 525praecipites fecere palam ciuilia bellanon bene barbaricis umquam commissa cateruis.ut primum sonipes transfixus pectora ferroin caput effusi calcauit membra regentis,omnis eques cessit campis, glomerataque nubes 530in sua conuersis praeceps ruit agmina frenis.perdidit inde modum caedes, ac nulla secutastpugna, sed hinc iugulis, hinc ferro bella geruntur;nec ualet haec acies tantum prosternere quantum

inde perire potest. utinam, Pharsalia, campis 535sufficiat cruor iste tuis, quem barbara funduntpectora; non alio mutentur sanguine fontes;hic numerus totos tibi uestiat ossibus agros.aut, si Romano conpleri sanguine mauis,istis parce precor; uiuant Galataeque Syrique, 540Cappadoces Gallique extremique orbis Hiberi,Armenii, Cilices; nam post ciuilia bellahic populus Romanus erit. semel ortus in omnisit timor, et fatis datus est pro Caesare cursus.uentum erat ad robur Magni mediasque cateruas. 545quod totos errore uago perfuderat agrosconstitit hic bellum, fortunaque Caesaris haesit.non illic regum auxiliis collecta iuuentusbella gerit ferrumque manus mouere rogatae:ille locus fratres habuit, locus ille parentis. 550hic furor, hic rabies, hic sunt tua crimina, Caesar.hanc fuge, mens, partem belli tenebrisque relinque,nullaque tantorum discat me uate malorum,quam multum bellis liceat ciuilibus, aetas.a potius pereant lacrimae pereantque querellae: 555quidquid in hac acie gessisti, Roma, tacebo.hic Caesar, rabies populis stimulusque furorum,nequa parte sui pereat scelus, agmina circumit uagus atque ignes animis flagrantibus addit.inspicit et gladios, qui toti sanguine manent, 560qui niteant primo tantum mucrone cruenti,quae presso tremat ense manus, quis languida tela,quis contenta ferat, quis praestet bella iubenti,quem pugnare iuuet, quis uoltum ciue peremptomutet; obit latis proiecta cadauera campis; 565uolnera multorum totum fusura cruoremopposita premit ipse manu. quacumque uagatur,sanguineum ueluti quatiens Bellona flagellumBistonas aut Mauors agitans si uerbere saeuoPalladia stimulet turbatos aegide currus, 570nox ingens scelerum est; caedes oriuntur et instarinmensae uocis gemitus, et pondere lapsipectoris arma sonant confractique ensibus enses.ipse manu subicit gladios ac tela ministrataduersosque iubet ferro confundere uoltus, 575promouet ipse acies, inpellit terga suorum,uerbere conuersae cessantis excitat hastae,in plebem uetat ire manus monstratque senatum:scit cruor imperii qui sit, quae uiscera rerum,unde petat Romam, libertas ultima mundi 580quo steterit ferienda loco. permixta secundoordine nobilitas uenerandaque corpora ferrourguentur; caedunt Lepidos caeduntque Metellos

Coruinosque simul Torquataque nomina, rerumsaepe duces summosque hominum te, Magne, remoto. 585illic plebeia contectus casside uoltusignotusque hosti quod ferrum, Brute, tenebas!o decus imperii, spes o suprema senatus,extremum tanti generis per saecula nomen,ne rue per medios nimium temerarius hostis, 590nec tibi fatales admoueris ante Philippos,Thessalia periture tua. nil proficis isticCaesaris intentus iugulo: nondum attigit arcem,iuris et humani columen, quo cuncta premuntur,egressus meruit fatis tam nobile letum. 595uiuat et, ut Bruti procumbat uictima, regnet.hic patriae perit omne decus: iacet aggere magnopatricium campis non mixta plebe cadauer.mors tamen eminuit clarorum in strage uirorumpugnacis Domiti, quem clades fata per omnis 600ducebant: nusquam Magni fortuna sine illosuccubuit. uictus totiens a Caesare salualibertate perit: tunc mille in uolnera laetuslabitur ac uenia gaudet caruisse secunda.uiderat in crasso uersantem sanguine membra 605Caesar, et increpitans 'i am Magni deseris arma,successor Domiti; sine te iam bella geruntur'dixerat. ast illi suffecit pectora pulsansspiritus in uocem morientiaque ora resoluit.'non e tfunesta scelerum mercede potitum 610sed dubium fati, Caesar, generoque minoremaspiciens Stygias Magno duce liber ad umbraset securus eo: te, saeuo Marte subactum,Pompeioque grauis poenas nobisque daturum,cum moriar, sperare licet.' non plura locutum 615uita fugit, densaeque oculos uertere tenebrae.inpendisse pudet lacrimas in funere mundimortibus innumeris, ac singula fata sequentemquaerere letiferum per cuius uiscera uolnusexierit, quis fusa solo uitalia calcet, 620ore quis aduerso demissum faucibus ensemexpulerit moriens anima, quis corruat ictus,quis steterit dum membra cadunt, qui pectore telatransmittant aut quos campis adfixerit hasta,quis cruor emissis perruperit aera uenis 625inque hostis cadat arma sui, quis pectora fratriscaedat et, ut notum possit spoliare cadauer,abscisum longe mittat caput, ora parentisquis laceret nimiaque probet spectantibus iraquem iugulat non esse patrem. mors nulla querella 630digna sua est, nullosque hominum lugere uacamus.non istas habuit pugnae Pharsalia partes

quas aliae clades: illic per fata uirorum,per populos hic Roma perit; quod militis illic,mors hic gentis erat: sanguis ibi fluxit Achaeus, 635Ponticus, Assyrius; cunctos haerere cruoresRomanus campisque uetat consistere torrens.maius ab hac acie quam quod sua saecula ferrentuolnus habent populi; plus est quam uita salusquequod perit: in totum mundi prosternimur aeuum. 640uincitur his gladiis omnis quae seruiet aetas.proxima quid suboles aut quid meruere nepotesin regnum nasci? pauide num gessimus armateximus aut iugulos? alieni poena timorisin nostra ceruice sedet. post proelia natis 645si dominum, Fortuna, dabas, et bella dedisses.iam Magnus transisse deos Romanaque fatasenserat infelix, tota uix clade coactusfortunam damnare suam. stetit aggere campi,eminus unde omnis sparsas per Thessala rura 650aspiceret clades, quae bello obstante latebant.tot telis sua fata peti, tot corpora fusaac se tam multo pereuntem sanguine uidit.nec, sicut mos est miseris, trahere omnia secummersa iuuat gentesque suae miscere ruinae: 655ut Latiae post se uiuat pars maxima turbae,sustinuit dignos etiamnunc credere uotiscaelicolas, uouitque, sui solacia casus.'parcite,' ait 'superi, cunctas prosternere gentes.stante potest mundo Romaque superstite Magnus 660esse miser. si plura iuuant mea uolnera, coniunxest mihi, sunt nati: dedimus tot pignora fatis.ciuiline parum est bello, si meque meosqueobruit? exiguae clades sumus orbe remoto?omnia quid laceras? quid perdere cuncta laboras? 665iam nihil est, Fortuna, meum.'sic fatur et armasignaque et adflictas omni iam parte cateruascircumit et reuocat matura in fata ruentisseque negat tanti. nec derat robur in ensesire duci iuguloque pati uel pectore letum. 670sed timuit, strato miles ne corpore Magninon fugeret, supraque ducem procumberet orbis;Caesaris aut oculis uoluit subducere mortem.nequiquam, infelix: socero spectare uolentipraestandum est ubicumque caput. sed tu quoque, coniunx, 675causa fugae uoltusque tui fatisque negatumparte apsente mori. tum Magnum concitus auferta bello sonipes non tergo tela pauentemingentisque animos extrema in fata ferentem.non gemitus, non fletus erat, saluaque uerendus 680maiestate dolor, qualem te, Magne, decebat

Romanis praestare malis. non inpare uoltuaspicis Emathiam: nec te uidere superbumprospera bellorum nec fractum aduersa uidebunt;quamque fuit laeto per tres infida triumphos 685tam misero Fortuna minor. iam pondere fatideposito securus abis; nunc tempora laetarespexisse uacat, spes numquam inplenda recessit;quid fueris nunc scire licet. fuge proelia diraac testare deos nullum, qui perstet in armis, 690iam tibi, Magne, mori. ceu flebilis Africa damniset ceu Munda nocens Pharioque a gurgite clades,sic et Thessalicae post te pars maxima pugnaenon iam Pompei nomen populare per orbemnec studium belli, sed par quod semper habemus, 695libertas et Caesar, erit; teque inde fugatoostendit moriens sibi se pugnasse senatus.nonne iuuat pulsum bellis cessisse nec istudperspectasse nefas? spumantes caede cateruasrespice, turbatos incursu sanguinis amnes, 700et soceri miserere tui. quo pectore Romamintrabit factus campis felicior istis?quidquid in ignotis solus regionibus exul,quidquid sub Phario positus patiere tyranno,crede deis, longo fatorum crede fauori, 705uincere peius erat. prohibe lamenta sonare,flere ueta populos, lacrimas luctusque remitte.tam mala Pompei quam prospera mundus adoret.aspice securus uoltu non supplice reges,aspice possessas urbes donataque regna, 710Aegypton Libyamque, et terras elige morti.uidit prima tuae testis Larisa ruinaenobile nec uictum fatis caput. omnibus illaciuibus effudit totas per moenia uiresobuia ceu laeto: promittunt munera flentes, 715pandunt templa, domos, socios se cladibus optant.scilicet inmenso superest ex nomine multum,teque minor solo cunctas inpellere gentesrursus in arma potes rursusque in fata redire.sed 'quidopus uicto populis aut urbibus?'inquit 720'ui ctori praestate fidem'.tu, Caesar, in altocaedis adhuc cumulo patriae per uiscera uadis,at tibi iam populos donat gener. auehit indePompeium sonipes; gemitus lacrimaeque secunturplurimaque in saeuos populi conuicia diuos. 725nunc tibi uera fides quaesiti, Magne, fauoriscontigit ac fructus: felix se nescit amari.Caesar, ut Hesperio uidit satis arua nataresanguine, parcendum ferro manibusque suorumiam ratus ut uiles animas perituraque frustra 730

agmina permisit uitae. sed, castra fugatosne reuocent pellatque quies nocturna pauorem,protinus hostili statuit succedere uallo,dum fortuna calet, dum conficit omnia terror,non ueritus graue ne fessis aut Marte subactis 735hoc foret imperium. non magno hortamine milesin praedam ducendus erat. 'ui ctoria nobisplena, uiri:' dixit 'sup erest pro sanguine merces,quam monstrare meum est; neque enim donare uocaboquod sibi quisque dabit. cunctis, en, plena metallis 740castra patent; raptum Hesperiis e gentibus aurumhic iacet Eoasque premunt tentoria gazas.tot regum fortuna simul Magnique coactaexpectat dominos: propera praecedere, miles,quos sequeris; quascumque tuas Pharsalia fecit 745a uictis rapiuntur opes.' [nec plura locutusinpulit amentes aurique cupidine caecosire super gladios supraque cadauera patrumet caesos calcare duces.] quae fossa, quis aggersustineat pretium belli scelerumque petentis? 750scire ruunt, quanta fuerint mercede nocentes.inuenere quidem spoliato plurima mundobellorum in sumptus congestae pondera massae,sed non inpleuit cupientis omnia mentes.quidquid fodit Hiber, quidquid Tagus expulit auri, 755quod legit diues summis Arimaspus harenis,ut rapiant, paruo scelus hoc uenisse putabunt.cum sibi Tarpeias uictor desponderit arces,cum spe Romanae promiserit omnia praedae,decipitur quod castra rapit. capit inpia plebes 760caespite patricio somnos, stratumque cubileregibus infandus miles premit, inque parentuminque toris fratrum posuerunt membra nocentes.quos agitat uaesana quies, somnique furentesThessalicam miseris uersant in pectore pugnam. 765inuigilat cunctis saeuum scelus, armaque totamente agitant, capuloque manus absente mouentur.ingemuisse putem campos, terramque nocenteminspirasse animas, infectumque aera totummanibus et superam Stygia formidine noctem. 770exigit a meritis tristes uictoria poenas,sibilaque et flammas infert sopor. umbra perempticiuis adest; sua quemque premit terroris imago:ille senum uoltus, iuuenum uidet ille figuras,hunc agitant totis fraterna cadauera somnis, 775pectore in hoc pater est, omnes in Caesare manes.haud alios nondum Scythica purgatus in araEumenidum uidit uoltus Pelopeus Orestes,nec magis attonitos animi sensere tumultus,

cum fureret, Pentheus aut, cum desisset, Agaue. 780hunc omnes gladii, quos aut Pharsalia uiditaut ultrix uisura dies stringente senatu,illa nocte premunt, hunc infera monstra flagellant.et quantum poenae misero mens conscia donat,quod Styga, quod manes ingestaque Tartara somnis 785Pompeio uiuente uidet! tamen omnia passo,postquam clara dies Pharsalica damna retexit,nulla loci facies reuocat feralibus aruishaerentis oculos. cernit propulsa cruoreflumina et excelsos cumulis aequantia colles 790corpora, sidentis in tabem spectat aceruoset Magni numerat populos, epulisque paturille locus, uoltus ex quo faciesque iacentumagnoscat. iuuat Emathiam non cernere terramet lustrare oculis campos sub clade latentes. 795fortunam superosque suos in sanguine cernit.ac, ne laeta furens scelerum spectacula perdat,inuidet igne rogi miseris, caeloque nocentiingerit Emathiam. non illum Poenus humatorconsulis et Libyca succensae lampade Cannae 800conpellunt hominum ritus ut seruet in hoste,sed meminit nondum satiata caedibus iraciues esse suos. petimus non singula bustadiscretosque rogos: unum da gentibus ignem,non interpositis urantur corpora flammis; 805aut, generi si poena iuuat, nemus extrue Pindi,erige congestas Oetaeo robore siluas,Thessalicam uideat Pompeius ab aequore flammam.nil agis hac ira: tabesne cadauera soluatan rogus, haud refert; placido natura receptat 810cuncta sinu, finemque sui sibi corpora debent.hos, Caesar, populos si nunc non usserit ignis,uret cum terris, uret cum gurgite ponti.communis mundo superest rogus ossibus astramixturus. quocumque tuam fortuna uocabit, 815hae quoque sunt animae: non altius ibis in auras,non meliore loco Stygia sub nocte iacebis.libera fortunae mors est; capit omnia tellusquae genuit; caelo tegitur qui non habet urnam.tu, cui dant poenas inhumato funere gentes, 820quid fugis hanc cladem? quid olentis deseris agros?has trahe, Caesar, aquas, hoc, si potes, utere caelo.sed tibi tabentes populi Pharsalica ruraeripiunt camposque tenent uictore fugato.non solum Haemonii funesta ad pabula belli 825Bistonii uenere lupi tabemque cruentaecaedis odorati Pholoen liquere leones.tunc ursae latebras, obscaeni tecta domosque

deseruere canes, et quidquid nare sagaciaera non sanum motumque cadauere sentit. 830iamque diu uolucres ciuilia castra secutaeconueniunt. uos, quae Nilo mutare soletisThreicias hiemes, ad mollem serius Austrumistis, aues. numquam tanto se uolture caeluminduit aut plures presserunt aera pinnae. 835omne nemus misit uolucres omnisque cruentaalite sanguineis stillauit roribus arbor.saepe super uoltus uictoris et inpia signaaut cruor aut alto defluxit ab aethere tabesmembraque deiecit iam lassis unguibus ales. 840sic quoque non omnis populus peruenit ad ossainque feras discerptus abit; non intima curantuiscera nec totas auidae sorbere medullas:degustant artus. Latiae pars maxima turbaefastidita iacet; quam sol nimbique diesque 845longior Emathiis resolutam miscuit aruis.Thessalia, infelix, quo tantum crimine, tellus,laesisti superos, ut te tot mortibus unam,tot scelerum fatis premerent? quod sufficit aeuuminmemor ut donet belli tibi damna uetustas? 850quae seges infecta surget non decolor herba?quo non Romanos uiolabis uomere manes?ante nouae uenient acies, scelerique secundopraestabis nondum siccos hoc sanguine campos.omnia maiorum uertamus busta licebit, 855et stantis tumulos et qui radice uetustaeffudere suas uictis conpagibus urnas,plus cinerum Haemoniae sulcis telluris araturpluraque ruricolis feriuntur dentibus ossa.nullus ab Emathio religasset litore funem 860nauita, nec terram quisquam mouisset arator,Romani bustum populi, fugerentque coloniumbrarum campos, gregibus dumeta carerent,nullusque auderet pecori permittere pastoruellere surgentem de nostris ossibus herbam, 865ac, uelut inpatiens hominum uel solis iniquilimite uel glacie, nuda atque ignota iaceres,si non prima nefas belli sed sola tulisses.o superi, liceat terras odisse nocentis.quid totum premitis, quid totum absoluitis orbem? 870Hesperiae clades et flebilis unda Pachyniet Mutina et Leucas puros fecere Philippos.

Liber VIIIIam super Herculeas fauces nemorosaque TempeHaemoniae deserta petens dispendia siluaecornipedem exhaustum cursu stimulisque negantemMagnus agens incerta fugae uestigia turbatinplicitasque errore uias. pauet ille fragorem 5motorum uentis nemorum, comitumque suorumqui post terga redit trepidum laterique timentemexanimat. quamuis summo de culmine lapsusnondum uile sui pretium scit sanguinis esse,seque, memor fati, tantae mercedis habere 10credit adhuc iugulum, quantam pro Caesaris ipseauolsa ceruice daret. deserta sequentemnon patitur tutis fatum celare latebrisclara uiri facies. multi, Pharsalica castracum peterent nondum fama prodente ruinas, 15occursu stupuere ducis uertigine rerumattoniti, cladisque suae uix ipse fidelisauctor erat. grauis est Magno quicumque malorumtestis adest. cunctis ignotus gentibus essemallet et obscuro tutus transire per urbes 20nomine; sed poenas longi Fortuna fauorisexigit a misero, quae tanto pondere famaeres premit aduersas fatisque prioribus urguet.nunc festinatos nimium sibi sentit honoresactaque lauriferae damnat Sullana iuuentae, 25nunc et Corycias classes et Pontica signadeiectum meminisse piget. sic longius aeuumdestruit ingentis animos et uita superstesimperio. nisi summa dies cum fine bonorumadfuit et celeri praeuertit tristia leto, 30dedecori est fortuna prior. quisquamne secundistradere se fatis audet nisi morte parata?litora contigerat per quae Peneius amnisEmathia iam clade rubens exibat in aequor.inde ratis trepidum uentis ac fluctibus inpar, 35flumineis uix tuta uadis, euexit in altum.cuius adhuc remis quatitur Corcyra sinusqueLeucadii, Cilicum dominus terraeque Liburnaeexiguam uector pauidus correpsit in alnum.conscia curarum secretae in litora Lesbi 40flectere uela iubet, qua tunc tellure latebasmaestior, in mediis quam si, Cornelia, campisEmathiae stares. tristis praesagia curasexagitant, trepida quatitur formidine somnus,

Thessaliam nox omnis habet; tenebrisque remotis 45rupis in abruptae scopulos extremaque currislitora; prospiciens fluctus nutantia longesemper prima uides uenientis uela carinae,quaerere nec quicquam de fato coniugis audes.en ratis, ad uestros quae tendit carbasa portus! 50quid ferat ignoras, et nunc tibi summa pauorisnuntius armorum tristis rumorque sinister.uictus adest coniunx. quid perdis tempora luctus?cum possis iam flere times. tum puppe propinquaprosiluit crimenque deum crudele notauit, 55deformem pallore ducem uoltusque prementemcanitiem atque atro squalentis puluere uestes.obuia nox miserae caelum lucemque tenebrisabstulit atque animam clausit dolor; omnia neruismembra relicta labant, riguerunt corda, diuque 60spe mortis decepta iacet. iam fune ligatolitoribus lustrat uacuas Pompeius harenas.quem postquam propius famulae uidere fideles,non ultra gemitus tacitos incessere fatumpermisere sibi, frustraque attollere terra 65semianimem conantur eram; quam pectore Magnusambit et astrictos refouet conplexibus artus.coeperat in summum reuocato sanguine corpusPompei sentire manus maestamque maritiposse pati faciem: prohibet succumbere fatis 70Magnus et inmodicos castigat uoce dolores.'nobilecur robur fortunae uolnere primofemina tantorum titulis insignis auorumfrangis? habes aditum mansurae in saecula famae.laudis in hoc sexu non legum iura nec arma, 75unica materia est coniunx miser. erige mentem,et tua cum fatis pietas decertet, et ipsumquod sum uictus ama. nunc sum tibi gloria maior,a me quod fasces et quod pia turba senatustantaque discessit regum manus. incipe Magnum 80sola sequi. deformis adhuc uiuente maritosummus et augeri uetitus dolor: ultima debetesse fides lugere uirum. tu nulla tulistibello damna meo: uiuit post proelia Magnussed fortuna perit. quod defles, illud amasti.' 85uocibus his correpta uiri uix aegra leuauitmembra solo talis gemitu rumpente querellas:'o uti nam in thalamos inuisi Caesaris isseminfelix coniunx et nulli laeta marito.bis nocui mundo: me pronuba ducit Erinys 90Crassorumque umbrae, deuotaque manibus illisAssyrios in castra tuli ciuilia casus,praecipitesque dedi populos cunctosque fugaui

a causa meliore deos. o maxime coniunx,o thalamis indigne meis, hoc iuris habebat 95in tantum fortuna caput? cur inpia nupsi,si miserum factura fui? nunc accipe poenas,sed quas sponte luam: quo sit tibi mollius aequor,certa fides regum totusque paratior orbis,sparge mari comitem. mallem felicibus armis 100dependisse caput: nunc clades denique lustra,Magne, tuas. ubicumque iaces ciuilibus armisnostros ulta toros, ades huc atque exige poenas,Iulia crudelis, placataque paelice caesaMagno parce tuo.'sic fata iterumque refusa 105coniugis in gremium cunctorum lumina soluitin lacrimas. duri flectuntur pectora Magni,siccaque Thessalia confudit lumina Lesbos.tunc Mytilenaeum pleno iam litore uolgusadfatur Magnum. 'si maxima gloria nobis 110semper erit tanti pignus seruasse mariti,tu quoque deuotos sacro tibi foedere murosoramus sociosque lares dignere uel unanocte tua: fac, Magne, locum, quem cuncta reuisantsaecula, quem ueniens hospes Romanus adoret. 115nulla tibi subeunda magis sunt moenia uicto:omnia uictoris possunt sperare fauorem,haec iam crimen habent. quid, quod iacet insula ponto,Caesar eget ratibus? procerum pars magna coibitcerta loci; noto reparandum est litore fatum. 120accipe templorum cultus aurumque deorum;accipe, si terris, si puppibus ista iuuentusaptior est; tota, quantum ualet, utere Lesbo.hoc solum crimen meritae bene detrahe terrae, 125ne nostram uideare fidem felixque secutuset damnasse miser.' ali t pietate uirorumlaetus in aduersis et mundi nomine gaudensesse fidem 'nullum toto mihi'dixit 'inorbegratius esse solum non paruo pignore uobis 130ostendi: tenuit nostros hac obside Lesbosadfectus; hic sacra domus carique penates,hic mihi Roma fuit. non ulla in litora puppemante dedi fugiens, saeui cum Caesaris iramiam scirem meritam seruata coniuge Lesbon, 135non ueritus tantam ueniae committere uobismateriam. sed iam satis est fecisse nocentis:fata mihi totum mea sunt agitanda per orbem.heu nimium felix aeterno nomine Lesbos,siue doces populos regesque admittere Magnum, 140seu praestas mihi sola fidem. nam quaerere certum est,fas quibus in terris, ubi sit scelus. accipe, numensiquod adhuc mecum es, uotorum extrema meorum:

da similis Lesbo populos, qui Marte subactumnon intrare suos infesto Caesare portus, 145non exire uetent.' di xit, maestamque carinaeinposuit comitem. cunctos mutare putarestellurem patriaeque solum: sic litore totoplangitur, infestae tenduntur in aethera dextrae.Pompeiumque minus, cuius fortuna dolorem 150mouerat, ast illam, quam toto tempore belliut ciuem uidere suam, discedere cernensingemuit populus; quam uix, si castra maritiuictoris peteret, siccis dimittere matresiam poterant oculis: tanto deuinxit amore 155hos pudor, hos probitas castique modestia uoltus,quod summissa nimis, nulli grauis hospita turbae,stantis adhuc fati uixit quasi coniuge uicto.iam pelago medios Titan demissus ad ignesnec quibus abscondit nec siquibus exerit orbem 160totus erat. uigiles Pompei pectore curaenunc socias adeunt Romani foederis urbeset uarias regum mentes, nunc inuia mundiarua super nimios soles Austrumque iacentis.saepe labor maestus curarum odiumque futuri 165proiecit fessos incerti pectoris aestus,rectoremque ratis de cunctis consulit astris,unde notet terras, quae sit mensura secandiaequoris in caelo, Syriam quo sidere seruetaut quotus in Plaustro Libyam bene derigat ignis. 170doctus ad haec fatur taciti seruator Olympi'signi fero quaecumque fluunt labentia caelo,numquam stante polo miseros fallentia nautas,sidera non sequimur, sed, qui non mergitur undisaxis inocciduus gemina clarissimus Arcto, 175ille regit puppes. hic cum mihi semper in altumsurget et instabit summis minor Vrsa ceruchis,Bosporon et Scythiae curuantem litora Pontumspectamus. quidquid descendet ab arbore summaArctophylax propiorque mari Cynosura feretur, 180in Syriae portus tendit ratis. inde Canoposexcipit, Australi caelo contenta uagaristella, timens Borean: illa quoque perge sinistratrans Pharon, in medio tanget ratis aequore Syrtim.sed quo uela dari, quo nunc pede carbasa tendi 185nostra iubes?' dubio cont ra cui pectore Magnus'hoc solum toto'respondit 'inaequore serua,ut sit ab Emathiis semper tua longius orispuppis et Hesperiam pelago caeloque relinquas:cetera da uentis. comitem pignusque recepi 190depositum: tum certus eram quae litora uellem,nunc portum fortuna dabit'.sic fatur; at ille

iusto uela modo pendentia cornibus aequistorsit et in laeuum puppim dedit, utque secaretquas Asinae cautes et quas Chios asperat undas 195hos dedit in proram, tenet hos in puppe rudentes.aequora senserunt motus aliterque secanteiam pelagus rostro nec idem spectante carinamutauere sonum. non sic moderator equorum,dexteriore rota laeuum cum circumit axem, 200cogit inoffensae currus accedere metae.ostendit terras Titan et sidera texit.sparsus ab Emathia fugit quicumque procella,adsequitur Magnum; primusque a litore Lesbioccurrit gnatus, procerum mox turba fidelis. 205nam neque deiecto fatis acieque fugatoabstulerat Magno reges fortuna ministros:terrarum dominos et sceptra Eoa tenentisexul habet comites. iubet ire in deuia mundiDeiotarum, qui sparsa ducis uestigia legit. 210'quando' ai t 'Emathiis amissus cladibus orbis,qua Romanus erat, superest, fidissime regum,Eoam temptare fidem populosque bibentisEuphraten et adhuc securum a Caesare Tigrim.ne pigeat Magno quaerentem fata remotas 215Medorum penetrare domos Scythicosque recessuset totum mutare diem, uocesque superboArsacidae perferre meas: "si foedera nobisprisca manent mihi per Latium iurata Tonantem,per uestros astricta magos, inplete pharetras 220Armeniosque arcus Geticis intendite neruis,si uos, o Parthi, peterem cum Caspia claustraet sequerer duros aeterni Martis Alanos,passus Achaemeniis late decurrere campisin tutam trepidos numquam Babylona coegi. 225arua super Cyri Chaldaeique ultima regni,qua rapidus Ganges et qua Nysaeus Hydaspesaccedunt pelago, Phoebi surgentis ab igneiam propior quam Persis eram: tamen omnia uincenssustinui nostris uos tantum desse triumphis, 230solusque e numero regum telluris Eoaeex aequo me Parthus adit. nec munere Magnistant semel Arsacidae; quis enim post uolnera cladisAssyriae iustas Latii conpescuit iras?tot meritis obstricta meis nunc Parthia ruptis 235excedat claustris uetitam per saecula ripamZeugmaque Pellaeum. Pompeio uincite, Parthi,uinci Roma uolet."'regem parere iubentiardua non piguit, positisque insignibus aulaeegreditur famulo raptos indutus amictus. 240in dubiis tutum est inopem simulare tyranno;

quanto igitur mundi dominis securius aeuumuerus pauper agit! dimisso in litore regeipse per Icariae scopulos, Ephesonque relinquenset placidi Colophona maris, spumantia paruae 245radit saxa Sami; spirat de litore Cooaura fluens; Cnidon inde fugit claramque relinquitsole Rhodon magnosque sinus Telmessidos undaeconpensat medio pelagi. Pamphylia puppioccurrit tellus, nec se committere muris 250ausus adhuc ullis te primum, parua Phaseli,Magnus adit; nam te metui uetat incola rarusexhaustaeque domus populis, maiorque carinaequam tua turba fuit. tendens hinc carbasa rursusiam Taurum Tauroque uidet Dipsunta cadentem. 255crederet hoc Magnus, pacem cum praestitit undis,et sibi consultum? Cilicum per litora tutusparua puppe fugit. sequitur pars magna senatusad profugum collecta ducem; paruisque Syhedris,quo portu mittitque rates recipitque Selinus, 260in procerum coetu tandem maesta ora resoluituocibus his Magnus: 'comites bellique fugaequeatque instar patriae, quamuis in litore nudo,in Cilicum terra, nullis circumdatus armisconsultem rebusque nouis exordia quaeram, 265ingentis praestate animos. non omnis in aruisEmathiis cecidi, nec sic mea fata premunturut nequeam releuare caput cladesque receptasexcutere. an Libycae Marium potuere ruinaeerigere in fasces et plenis reddere fastis, 270me pulsum leuiore manu fortuna tenebit?mille meae Graio uoluuntur in aequore puppes,mille duces; sparsit potius Pharsalia nostrasquam subuertit opes. sed me uel sola tuerifama potest rerum toto quas gessimus orbe 275et nomen quod mundus amat. uos pendite regnauiribus atque fide, Libyam Parthosque Pharonque,quemnam Romanis deceat succurrere rebus.ast ego curarum uobis arcana mearumexpromam mentisque meae quo pondera uergant. 280aetas Niliaci nobis suspecta tyranni est,ardua quippe fides robustos exigit annos.hinc anceps dubii terret sollertia Mauri;namque memor generis Carthaginis inpia prolesinminet Hesperiae, multusque in pectore uano est 285Hannibal, obliquo maculat qui sanguine regnumet Numidas contingit auos. iam supplice Varointumuit uiditque loco Romana secundo.quare agite Eoum, comites, properemus in orbem.diuidit Euphrates ingentem gurgite mundum 290

Caspiaque inmensos seducunt claustra recessus,et polus Assyrias alter noctesque diesqueuertit, et abruptum est nostro mare discolor undaOceanusque suus. regnandi sola uoluptas.celsior in campo sonipes et fortior arcus, 295nec puer aut senior letalis tendere neruossegnis, et a nulla mors est incerta sagitta.primi Pellaeas arcu fregere sarisasBactraque Medorum sedem murisque superbamAssyrias Babylona domos. nec pila timentur 300nostra nimis Parthis, audentque in bella uenireexperti Scythicas Crasso pereunte pharetras.spicula nec solo spargunt fidentia ferro,stridula sed multo saturantur tela ueneno;uolnera parua nocent fatumque in sanguine summo est. 305o utinam non tanta mihi fiducia saeuisesset in Arsacidis! fatis nimis aemula nostrisfata mouent Medos, multumque in gente deorum est.effundam populos alia tellure reuolsosexcitosque suis inmittam sedibus ortus. 310quod si nos Eoa fides et barbara fallentfoedera, uolgati supra commercia mundinaufragium fortuna ferat: non regna precaborquae feci. sat magna feram solacia mortisorbe iacens alio, nihil haec in membra cruente, 315nil socerum fecisse pie. sed, cuncta reuoluensuitae fata meae, semper uenerabilis illaorbis parte fui, quantus Maeotida supra,quantus apud Tanain toto conspectus in ortu!quas magis in terras nostrum felicibus actis 320nomen abit, aut unde redi maiore triumpho?Roma, faue coeptis; quid enim tibi laetius umquampraestiterint superi, quam, si ciuilia Parthomilite bella geras, tantam consumere gentemet nostris miscere malis? cum Caesaris arma 325concurrent Medis, aut me fortuna necesse estuindicet aut Crassos.' si c fatus murmure sensitconsilium damnasse uiros; quos Lentulus omnisuirtutis stimulis et nobilitate dolendipraecessit dignasque tulit modo consule uoces. 330'si cine Thessalicae mentem fregere ruinae?una dies mundi damnauit fata? secundumEmathiam lis tanta datur? iacet omne cruentiuolneris auxilium? solos tibi, Magne, reliquitParthorum fortuna pedes? quid transfuga mundi, 335terrarum totos tractus caelumque perosus,auersosque polos alienaque sidera quaeris,Chaldaeos culture focos et barbara sacraParthorum famulus? quid causa obtenditur armis

libertatis amor? miserum quid decipis orbem, 340si seruire potes? te, quem Romana regentemhorruit auditu, quem captos ducere regesuidit ab Hyrcanis, Indoque a litore, siluis,deiectum fatis, humilem fractumque uidebitex tolletque animos Latium uaesanus in orbem 345se simul et Romam Pompeio supplice mensus?nil animis fatisque tuis effabere dignum:exiget ignorans Latiae commercia linguaeut lacrimis se, Magne, roges. patimurne pudorishoc uolnus, clades ut Parthia uindicet ante 350Hesperias, quam Roma suas? ciuilibus armiselegit te nempe ducem: quid uolnera nostrain Scythicos spargis populos cladesque latentis?quid Parthos transire doces? solacia tantiperdit Roma mali, nullos admittere reges 355sed ciui seruire suo? iuuat ire per orbemducentem saeuas Romana in moenia gentessignaque ab Euphrate cum Crassis capta sequentem?qui solus regum fato celante fauoremdefuit Emathiae, nunc tantas ille lacesset 360auditi uictoris opes aut iungere fatatecum, Magne, uolet? non haec fiducia genti est.omnis, in Arctois populus quicumque pruinisnascitur, indomitus bellis et mortis amator:quidquid ad Eoos tractus mundique teporem 365ibitur, emollit gentes clementia caeli.illic et laxas uestes et fluxa uirorumuelamenta uides. Parthus per Medica rura,Sarmaticos inter campos effusaque planoTigridis arua solo, nulli superabilis hosti est 370libertate fugae; sed non, ubi terra tumebit,aspera conscendet montis iuga, nec per opacasbella geret tenebras incerto debilis arcu,nec franget nando uiolenti uerticis amnem,nec tota in pugna perfusus sanguine membra 375exiget aestiuum calido sub puluere solem.non aries illis, non ulla est machina belliaut fossas inplere ualent, Parthoque sequentimurus erit quodcumque potest opstare sagittae.pugna leuis bellumque fugax turmaeque uagantes, 380et melior cessisse loco quam pellere miles;inlita tela dolis, nec Martem comminus usquamausa pati uirtus, sed longe tendere neruoset quo ferre uelint permittere uolnera uentis.ensis habet uires, et gens quaecumque uirorum est 385bella gerit gladiis. nam Medos proelia primaexarmant uacuaque iubent remeare pharetra.nulla manus illis, fiducia tota ueneni est.

credis, Magne, uiros, quos in discrimina bellicum ferro misisse parum est? temptare pudendum 390auxilium tanti est, toto diuisus ut orbea terra moriare tua, tibi barbara tellusincumbat, te parua tegant ac uilia busta,inuidiosa tamen Crasso quaerente sepulchrum?sed tua sors leuior, quoniam mors ultima poena est 395nec metuenda uiris. at non Cornelia letuminfando sub rege timet. num barbara nobisest ignota Venus, quae ritu caeca ferarumpolluit innumeris leges et foedera taedaeconiugibus thalamique patent secreta nefandi 400inter mille nurus? epulis uaesana meroqueregia non ullis exceptos legibus audetconcubitus: tot femineis conplexibus unumnon lassat nox tota marem. iacuere sororesin regum thalamis sacrataque pignora matres. 405damnat apud gentes sceleris non sponte peractiOedipodionias infelix fabula Thebas:Parthorum dominus quotiens sic sanguine mixtonascitur Arsacides! cui fas inplere parentem,quid rear esse nefas? proles tam clara Metelli 410stabit barbarico coniunx millesima lecto.quamquam non ulli plus regia, Magne, uacabitsaeuitia stimulata Venus titulisque uirorum;nam, quo plura iuuent Parthum portenta, fuissehanc sciet et Crassi: ceu pridem debita fatis 415Assyriis trahitur cladis captiua uetustae.haereat Eoae uolnus miserabile sortis,non solum auxilium funesto ab rege petissesed gessisse prius bellum ciuile pudebit.nam quod apud populos crimen socerique tuumque 420maius erit, quam quod uobis miscentibus armaCrassorum uindicta perit? incurrere cunctidebuerant in Bactra duces et, nequa uacarentarma, uel Arctoum Dacis Rhenique cateruisimperii nudare latus, dum perfida Susa 425in tumulos prolapsa ducum Babylonque iaceret.Assyriae paci finem, Fortuna, precamur;et, si Thessalia bellum ciuile peractum est,ad Parthos qui uicit eat. gens unica mundi estde qua Caesareis possim gaudere triumphis. 430non tibi, cum primum gelidum transibis Araxen,umbra senis maesti Scythicis confixa sagittisingeret has uoces? "tu, quem post funera nostraultorem cinerum nudae sperauimus umbrae,ad foedus pacemque uenis?" tum plurima cladis 435occurrent monimenta tibi: quae moenia truncilustrarunt ceruice duces, ubi nomina tanta

obruit Euphrates et nostra cadauera Tigrisdetulit in terras ac reddidit. ire per istasi potes, in media socerum quoque, Magne, sedentem 440Thessalia placare potes. quin respicis orbemRomanum? si regna times proiecta sub Austroinfidumque Iubam, petimus Pharon aruaque Lagi.Syrtibus hinc Libycis tuta est Aegyptos, at indegurgite septeno rapidus mare summouet amnis. 445terra suis contenta bonis, non indiga mercisaut Iouis: in solo tanta est fiducia Nilo.sceptra puer Ptolemaeus habet tibi debita, Magne,tutelae commissa tuae. quis nominis umbramhorreat? innocua est aetas. ne iura fidemque 450respectumque deum ueteri speraueris aula;nil pudet adsuetos sceptris: mitissima sors estregnorum sub rege nouo.'non plura locutusinpulit huc animos. quantum, spes ultima rerum,libertatis habes! uicta est sententia Magni. 455tum Cilicum liquere solum Cyproque citatasinmisere rates, nullas cui praetulit arasundae diua memor Paphiae, si numina nascicredimus aut quemquam fas est coepisse deorum.haec ubi deseruit Pompeius litora, totos 460emensus Cypri scopulos quibus exit in Austruminde maris uasti transuerso uertitur aestu;nec tenuit gratum nocturno lumine montem,infimaque Aegypti pugnaci litora uelouix tetigit, qua diuidui pars maxima Nili 465in uada decurrit Pelusia septimus amnis.tempus erat quo Libra pares examinat horas,non uno plus aequa die, noctique rependitlux minor hibernae uerni solacia damni.conperit ut regem Casio se monte tenere, 470flectit iter; nec Phoebus adhuc nec carbasa languent.iam rapido speculator eques per litora cursuhospitis aduentu pauidam conpleuerat aulam.consilii uix tempus erat; tamen omnia monstraPellaeae coiere domus, quos inter Acoreus 475iam placidus senio fractisque modestior annis(hunc genuit custos Nili crescentis in aruaMemphis uana sacris; illo cultore deorumlustra suae Phoebes non unus uixerat Apis)consilii uox prima fuit, meritumque fidemque 480sacraque defuncti iactauit pignora patris.sed melior suadere malis et nosse tyrannosausus Pompeium leto damnare Pothinus'ius etfas multos faciunt, Ptolemaee, nocentes;dat poenas laudata fides, cum sustinet'inquit 485'quos fortuna premit. fatis accede deisque,

et cole felices, miseros fuge. sidera terraut distant et flamma mari, sic utile recto.sceptrorum uis tota perit, si pendere iustaincipit, euertitque arces respectus honesti. 490libertas scelerum est quae regna inuisa tuetursublatusque modus gladiis. facere omnia saeuenon inpune licet, nisi cum facis. exeat aulaqui uolt esse pius. uirtus et summa potestasnon coeunt; semper metuet quem saeua pudebunt. 495non inpune tuos Magnus contempserit annos,qui te nec uictos arcere a litore nostroposse putat. neu nos sceptris priuauerit hospespignora sunt propiora tibi: Nilumque Pharonque,si regnare piget, damnatae redde sorori. 500Aegypton certe Latiis tueamur ab armis.quidquid non fuerit Magni dum bella geruntur,nec uictoris erit. toto iam pulsus ab orbe,postquam nulla manet rerum fiducia, quaeritcum qua gente cadat. rapitur ciuilibus umbris. 505nec soceri tantum arma fugit: fugit ora senatus,cuius Thessalicas saturat pars magna uolucres,et metuit gentes quas uno in sanguine mixtasdeseruit, regesque timet quorum omnia mersit,Thessaliaeque reus nulla tellure receptus 510sollicitat nostrum, quem nondum perdidit, orbem.iustior in Magnum nobis, Ptolemaee, querellaecausa data est. quid sepositam semperque quietamcrimine bellorum maculas Pharon, aruaque nostrauictori suspecta facis? cur sola cadenti 515haec placuit tellus, in quam Pharsalica fataconferres poenasque tuas? iam crimen habemuspurgandum gladio. quod nobis sceptra senatuste suadente dedit, uotis tua fouimus arma.hoc ferrum, quod fata iubent proferre, paraui 520non tibi, sed uicto; feriam tua uiscera, Magne,malueram soceri: rapimur quo cuncta feruntur.tene mihi dubitas an sit uiolare necesse,cum liceat? quae te nostri fiducia regnihuc agit, infelix? populum non cernis inermem 525aruaque uix refugo fodientem mollia Nilo?metiri sua regna decet uiresque fateri.tu, Ptolemaee, potes Magni fulcire ruinam,sub qua Roma iacet? bustum cineresque mouereThessalicos audes bellumque in regna uocare? 530ante aciem Emathiam nullis accessimus armis:Pompei nunc castra placent, quae deserit orbis?nunc uictoris opes et cognita fata lacessis?aduersis non desse decet, sed laeta secutos:nulla fides umquam miseros elegit amicos.' 535

adsensere omnes sceleri. laetatur honorerex puer insueto, quod iam sibi tanta iuberepermittant famuli. sceleri delectus Achillas,perfida qua tellus Casiis excurrit hareniset uada testantur iunctas Aegyptia Syrtes, 540exiguam sociis monstri gladiisque carinaminstruit. o superi, Nilusne et barbara Memphiset Pelusiaci tam mollis turba Canopihos animos? sic fata premunt ciuilia mundum?sic Romana iacent? ullusne in cladibus istis 545est locus Aegypto Phariusque admittitur ensis?hanc certe seruate fidem, ciuilia bella:cognatas praestate manus externaque monstrapellite, si meruit tam claro nomine MagnusCaesaris esse nefas. tanti, Ptolemaee, ruinam 550nominis haut metuis, caeloque tonante profanasinseruisse manus, inpure ac semiuir, audes?non domitor mundi nec ter Capitolia curruinuectus regumque potens uindexque senatusuictorisque gener, Phario satis esse tyranno 555quod poterat, Romanus erat: quid uiscera nostrascrutaris gladio? nescis, puer inprobe, nescisquo tua sit fortuna loco: iam iure sine ulloNili sceptra tenes; cecidit ciuilibus armisqui tibi regna dedit. iam uento uela negarat 560Magnus et auxilio remorum infanda petebatlitora; quem contra non longa uecta biremiappulerat scelerata manus, Magnoque paterefingens regna Phari celsae de puppe carinaein paruam iubet ire ratem, litusque malignum 565incusat bimaremque uadis frangentibus aestum,qui uetet externas terris adpellere classes.quod nisi fatorum leges intentaque iussuordinis aeterni miserae uicinia mortisdamnatum leto traherent ad litora Magnum, 570non ulli comitum sceleris praesagia derant:quippe, fides si pura foret, si regia Magnosceptrorum auctori uera pietate pateret,uenturum tota Pharium cum classe tyrannum.sed cedit fatis classemque relinquere iussus 575obsequitur, letumque iuuat praeferre timori.ibat in hostilem praeceps Cornelia puppem,hoc magis inpatiens egresso desse maritoquod metuit clades. 'remane, temeraria coniunx,et tu, nate, precor, longeque a litore casus 580expectate meos et in hac ceruice tyranniexplorate fidem'dixit. sed surda uetantitendebat geminas amens Cornelia palmas.'quo sine me crudelis abis? iterumne relinquor,

Thessalicis summota malis? numquam omine laeto 585distrahimur miseri. poteras non flectere puppem,cum fugeres alto, latebrisque relinquere Lesbi,omnibus a terris si nos arcere parabas.an tantum in fluctus placeo comes?'haec ubi frustraeffudit, prima pendet tamen anxia puppe, 590attonitoque metu nec quoquam auertere uisusnec Magnum spectare potest. stetit anxia classisad ducis euentum, metuens non arma nefasquesed ne summissis precibus Pompeius adoretsceptra sua donata manu. transire parantem 595Romanus Pharia miles de puppe salutatSeptimius, qui, pro superum pudor, arma satellesregia gestabat posito deformia pilo,inmanis uiolentus atrox nullaque ferarummitior in caedes. quis non, Fortuna, putasset 600parcere te populis, quod bello haec dextra uacaretThessaliaque procul tam noxia tela fugasses?disponis gladios, nequo non fiat in orbe,heu, facinus ciuile tibi. uictoribus ipsisdedecus et numquam superum caritura pudore 605fabula, Romanus regi sic paruit ensis,Pellaeusque puer gladio tibi colla recidit,Magne, tuo. qua posteritas in saecula mittetSeptimium fama? scelus hoc quo nomine dicentqui Bruti dixere nefas? iam uenerat horae 610terminus extremae, Phariamque ablatus in alnumperdiderat iam iura sui. tum stringere ferrumregia monstra parant. ut uidit comminus ensis,inuoluit uoltus atque, indignatus apertumfortunae praebere, caput; tum lumina pressit 615continuitque animam, nequas effundere uocesuellet et aeternam fletu corrumpere famam.sed, postquam mucrone latus funestus Achillasperfodit, nullo gemitu consensit ad ictumrespexitque nefas, seruatque inmobile corpus, 620seque probat moriens atque haec in pectore uoluit:'saecula Romanos numquam tacitura laboresattendunt, aeuumque sequens speculatur ab omniorbe ratem Phariamque fidem: nunc consule famae.fata tibi longae fluxerunt prospera uitae: 625ignorant populi, si non in morte probaris,an scieris aduersa pati. ne cede pudoriauctoremque dole fati: quacumque feriris,crede manum soceri. spargant lacerentque licebit,sum tamen, o superi, felix, nullique potestas 630hoc auferre deo. mutantur prospera uita,non fit morte miser. uidet hanc Cornelia caedemPompeiusque meus: tanto patientius, oro,

claude, dolor, gemitus: gnatus coniunxque peremptum,si mirantur, amant.' alis t custodia Magno 635mentis erat, ius hoc animi morientis habebat.at non tam patiens Cornelia cernere saeuum,quam perferre, nefas miserandis aethera conpletuocibus. 'oconiunx, ego te scelerata peremi:letiferae tibi causa morae fuit auia Lesbos, 640et prior in Nili peruenit litora Caesar.nam cui ius alii sceleris? sed, quisquis, in istuda superis inmisse caput, uel Caesaris iraeuel tibi prospiciens, nescis, crudelis, ubi ipsauiscera sint Magni: properas atque ingeris ictus 645qua uotum est uicto. poenas non morte minorespendat et ante meum uideat caput. haud ego culpalibera bellorum, quae matrum sola per undaset per castra comes nullis absterrita fatisuictum, quod reges etiam timuere, recepi. 650hoc merui, coniunx, in tuta puppe relinqui?perfide, parcebas? te fata extrema petenteuita digna fui? moriar, nec munere regis.aut mihi praecipitem, nautae, permittite saltum,aut laqueum collo tortosque aptare rudentes, 655aut aliquis Magno dignus comes exigat ensem.Pompeio praestare potest quod Caesaris armisinputet. o saeui, properantem in fata tenetis?uiuis adhuc, coniunx, et iam Cornelia non estiuris, Magne, sui: prohibent accersere mortem; 660seruor uictori.' si c fata interque suorumlapsa manus rapitur trepida fugiente carina.at, Magni cum terga sonent et pectora ferro,permansisse decus sacrae uenerabile formaeiratamque deis faciem, nil ultima mortis 665ex habitu uoltuque uiri mutasse fatenturqui lacerum uidere caput. nam saeuus in ipsoSeptimius sceleris maius scelus inuenit actu,ac retegit sacros scisso uelamine uoltussemianimis Magni spirantiaque occupat ora 670collaque in obliquo ponit languentia transtro.tunc neruos uenasque secat nodosaque frangitossa diu: nondum artis erat caput ense rotare.at, postquam trunco ceruix abscisa recessit,uindicat hoc Pharius, dextra gestare, satelles. 675degener atque operae miles Romane secundae,Pompei diro sacrum caput ense recidis,ut non ipse feras? o summi fata pudoris!inpius ut Magnum nosset puer, illa uerendaregibus hirta coma et generosa fronte decora 680caesaries conprensa manu est, Pharioque ueruto,dum uiuunt uoltus atque os in murmura pulsant

singultus animae, dum lumina nuda rigescunt,suffixum caput est, quo numquam bella iubentepax fuit; hoc leges Campumque et rostra mouebat, 685hac facie, Fortuna, tibi, Romana, placebas.nec satis infando fuit hoc uidisse tyranno:uolt sceleris superesse fidem. tunc arte nefandasummota est capiti tabes, raptoque cerebroadsiccata cutis, putrisque effluxit ab alto 690umor, et infuso facies solidata ueneno est.ultima Lageae stirpis perituraque proles,degener incestae sceptris cessure sorori,cum tibi sacrato Macedon seruetur in antroet regum cineres extructo monte quiescant, 695cum Ptolemaeorum manes seriemque pudendampyramides claudant indignaque Mausolea,litora Pompeium feriunt, truncusque uadosishuc illuc iactatur aquis. adeone molestatotum cura fuit socero seruare cadauer? 700hac Fortuna fide Magni tam prospera fatapertulit, hac illum summo de culmine rerummorte petit cladesque omnis exegit in unosaeua die quibus inmunes tot praestitit annos,Pompeiusque fuit qui numquam mixta uideret 705laeta malis, felix nullo turbante deorumet nullo parcente miser; semel inpulit illumdilata Fortuna manu. pulsatur harenis,carpitur in scopulis hausto per uolnera fluctu,ludibrium pelagi, nullaque manente figura 710una nota est Magno capitis iactura reuolsi.ante tamen Pharias uictor quam tangat harenasPompeio raptim tumulum fortuna parauit,ne iaceat nullo uel ne meliore sepulchro.e latebris pauidus decurrit ad aequora Cordus. 715quaestor ab Icario Cinyreae litore Cypriinfaustus Magni fuerat comes. ille per umbrasausus ferre gradum uictum pietate timoremconpulit ut mediis quaesitum corpus in undisduceret ad terram traheretque in litora Magnum. 720lucis maesta parum per densas Cynthia nubespraebebat, cano sed discolor aequore truncusconspicitur. tenet ille ducem conplexibus artiseripiente mari; tunc uictus pondere tantoexpectat fluctus pelagoque iuuante cadauer 725inpellit. postquam sicco iam litore sedit,incubuit Magno lacrimasque effudit in omneuolnus, et ad superos obscuraque sidera fatur'non pretiosa petit cumulato ture sepulchraPompeius, Fortuna, tuus, non pinguis ad astra 730ut ferat e membris Eoos fumus odores,

ut Romana suum gestent pia colla parentem,praeferat ut ueteres feralis pompa triumphos,ut resonent tristi cantu fora, totus ut ignesproiectis maerens exercitus ambiat armis. 735da uilem Magno plebei funeris arcamquae lacerum corpus siccos effundat in ignes;robora non desint misero nec sordidus ustor.sit satis, o superi, quod non Cornelia fusocrine iacet subicique facem conplexa maritum 740imperat, extremo sed abest a munere bustiinfelix coniunx nec adhuc a litore longe est.'sic fatus paruos iuuenis procul aspicit ignescorpus uile suis nullo custode cremantis.inde rapit flammas semustaque robora membris 745subducit. 'quaecumque es,'ait 'neclecta nec ullicara tuo sed Pompeio felicior umbra,quod iam conpositum uiolat manus hospita bustum,da ueniam: siquid sensus post fata relictumst,cedis et ipsa rogo paterisque haec damna sepulchri, 750teque pudet sparsis Pompei manibus uri.'sic fatus plenusque sinus ardente fauillaperuolat ad truncum, qui fluctu paene relatuslitore pendebat. summas dimouit harenaset collecta procul lacerae fragmenta carinae 755exigua trepidus posuit scrobe. nobile corpusrobora nulla premunt, nulla strue membra recumbunt:admotus Magnum, non subditus, accipit ignis.ille sedens iuxta flammas 'o maxime' dixit'ductor et Hesperii maiestas nominis una, 760si tibi iactatu pelagi, si funere nullotristior iste rogus, manes animamque potentemofficiis auerte meis: iniuria fatihoc fas esse iubet; ne ponti belua quicquam,ne fera, ne uolucres, ne saeui Caesaris ira 765audeat, exiguam, quantum potes, accipe flammamRomana succense manu. fortuna recursussi det in Hesperiam, non hac in sede quiescenttam sacri cineres, sed te Cornelia, Magne,accipiet nostraque manu transfundet in urnam. 770interea paruo signemus litora saxo,ut nota sit busti; siquis placare peremptumforte uolet plenos et reddere mortis honores,inueniat trunci cineres et norit harenasad quas, Magne, tuum referat caput.'haec ubi fatus, 775excitat inualidas admoto fomite flammas.carpitur et lentum Magnus destillat in ignemtabe fouens bustum. sed iam percusserat astraaurorae praemissa dies: ille ordine ruptofuneris attonitus latebras in litore quaerit. 780

quam metuis, demens, isto pro crimine poenamquo te fama loquax omnis accepit in annos?condita laudabit Magni socer inpius ossa:i modo securus ueniae fassusque sepulchrumposce caput. cogit pietas inponere finem 785officio. semusta rapit resolutaque nondumossa satis neruis et inustis plena medullisaequorea restinguit aqua congestaque in unumparua clausit humo. tunc, ne leuis aura retectosauferret cineres, saxo conpressit harenam, 790nautaque ne bustum religato fune moueretinscripsit sacrum semusto stipite nomen:'hi c situs est Magnus'. pl acet hoc, Fortuna, sepulchrumdicere Pompei, quo condi maluit illumquam terra caruisse socer? temeraria dextra, 795cur obicis Magno tumulum manesque uagantisincludis? situs est qua terra extrema refusopendet in Oceano; Romanum nomen et omneimperium Magno tumuli est modus: obrue saxacrimine plena deum. si tota est Herculis Oete 800et iuga tota uacant Bromio Nyseia, quareunus in Aegypto Magni lapis? omnia Lagiarua tenere potest, si nullo caespite nomenhaeserit. erremus populi cinerumque tuorum,Magne, metu nullas Nili calcemus harenas. 805quod si tam sacro dignaris nomine saxumadde actus tantos monimentaque maxuma rerum,adde trucis Lepidi motus Alpinaque bellaarmaque Sertori reuocato consule uictaet currus quos egit eques, commercia tuta 810gentibus et pauidos Cilicas maris, adde subactambarbariem gentesque uagas et quidquid in Euroregnorum Boreaque iacet. dic semper ab armisciuilem repetisse togam, ter curribus actiscontentum multos patriae donasse triumphos. 815quis capit haec tumulus? surgit miserabile bustumnon ullis plenum titulis, non ordine tantofastorum; solitumque legi super alta deorumculmina et extructos spoliis hostilibus arcushaud procul est ima Pompei nomen harena 820depressum tumulo, quod non legat aduena rectus,quod nisi monstratum Romanus transeat hospes.noxia ciuili tellus Aegyptia fato,haud equidem inmerito Cumanae carmine uatiscautum, ne Nili Pelusia tangeret ora 825Hesperius miles ripasque aestate tumentis.quid tibi, saeua, precer pro tanto crimine, tellus?uertat aquas Nilus quo nascitur orbe retentus,et steriles egeant hibernis imbribus agri,

totaque in Aethiopum putres soluaris harenas. 830nos in templa tuam Romana accepimus Isimsemideosque canes et sistra iubentia luctuset quem tu plangens hominem testaris Osirim;tu nostros, Aegypte, tenes in puluere manes.tu quoque, cum saeuo dederis iam templa tyranno, 835nondum Pompei cineres, o Roma, petisti;exul adhuc iacet umbra ducis. si saecula primauictoris timuere minas, nunc excipe saltemossa tui Magni, si nondum subruta fluctuinuisa tellure sedent. quis busta timebit? 840quis sacris dignam mouisse uerebitur umbram?imperet hoc nobis utinam scelus et uelit utinostro Roma sinu: satis o nimiumque beatus,si mihi contingat manes transferre reuolsosAusoniam, si tale ducis uiolare sepulchrum. 845forsitan, aut sulco sterili cum poscere finema superis aut Roma uolet feralibus Austrisignibus aut nimiis aut terrae tecta mouenti,consilio iussuque deum transibis in urbem,Magne, tuam, summusque feret tua busta sacerdos. 850nam quis ad exustam Cancro torrente Syenenibit et imbrifera siccas sub Pliade Thebasspectator Nili, quis rubri stagna profundiaut Arabum portus mercis mutator Eoae,Magne, petet, quem non tumuli uenerabile saxum 855et cinis in summis forsan turbatus harenisauertet manesque tuos placare iubebitet Casio praeferre Ioui? nil ista nocebuntfamae busta tuae: templis auroque sepultusuilior umbra fores. nunc est pro numine summo 860hoc tumulo Fortuna iacens; augustius arisuictoris Libyco pulsatur in aequore saxum.Tarpeis qui saepe deis sua tura negaruntinclusum Tusco uenerantur caespite fulmen.proderit hoc olim, quod non mansura futuris 865ardua marmoreo surrexit pondere moles.pulueris exigui sparget non longa uetustascongeriem, bustumque cadet, mortisque peribuntargumenta tuae. ueniet felicior aetasqua sit nulla fides saxum monstrantibus illud; 870atque erit Aegyptus populis fortasse nepotumtam mendax Magni tumulo quam Creta Tonantis.

Liber IXAt non in Pharia manes iacuere fauillanec cinis exiguus tantam conpescuit umbram;prosiluit busto semustaque membra relinquensdegeneremque rogum sequitur conuexa Tonantis.qua niger astriferis conectitur axibus aer 5quodque patet terras inter lunaeque meatus,semidei manes habitant, quos ignea uirtusinnocuos uita patientes aetheris imifecit et aeternos animam collegit in orbes:non illuc auro positi nec ture sepulti 10perueniunt. illic postquam se lumine ueroinpleuit, stellasque uagas miratus et astrafixa polis, uidit quanta sub nocte iaceretnostra dies risitque sui ludibria trunci.hinc super Emathiae campos et signa cruenti 15Caesaris ac sparsas uolitauit in aequore classes,et scelerum uindex in sancto pectore Brutisedit et inuicti posuit se mente Catonis.ille, ubi pendebant casus dubiumque manebatquem dominum mundi facerent ciuilia bella, 20oderat et Magnum, quamuis comes isset in armaauspiciis raptus patriae ductuque senatus;at post Thessalicas clades iam pectore totoPompeianus erat. patriam tutore carentemexcepit, populi trepidantia membra refouit, 25ignauis manibus proiectos reddidit enses,nec regnum cupiens gessit ciuilia bellanec seruire timens. nil causa fecit in armisille sua: totae post Magni funera parteslibertatis erant. quas ne per litora fusas 30colligeret rapido uictoria Caesaris actu,Corcyrae secreta petit ac mille carinisabstulit Emathiae secum fragmenta ruinae.quis ratibus tantis fugientia crederet ireagmina, quis pelagus uictas artasse carinas? 35Dorida tum Malean et apertam Taenaron umbris,inde Cythera petit, Boreaque urguente carinasGraia fugit, Dictaea legit cedentibus undislitora. tunc ausum classi praecludere portusinpulit ac saeuas meritum Phycunta rapinas 40sparsit, et hinc placidis alto delabitur aurisin litus, Palinure, tuum (neque enim aequore tantumAusonio monimenta tenes, portusque quietostestatur Libye Phrygio placuisse magistro),

cum procul ex alto tendentes uela carinae 45ancipites tenuere animos, sociosne maloruman ueherent hostes: praeceps facit omne timendumuictor, et in nulla non creditur esse carina.ast illae puppes luctus planctusque ferebantet mala uel duri lacrimas motura Catonis. 50nam, postquam frustra precibus Cornelia nautaspriuignique fugam tenuit, ne forte repulsuslitoribus Phariis remearet in aequora truncus,ostenditque rogum non iusti flamma sepulchri,'ergo indigna fui,'dixit 'Fortuna, marito 55accendisse rogum gelidosque effusa per artusincubuisse uiro, laceros exurere crinesmembraque dispersi pelago conponere Magni,uolneribus cunctis largos infundere fletus,ossibus et tepida uestes inplere fauilla, 60quidquid ab exstincto licuisset tollere bustoin templis sparsura deum. sine funeris ulloardet honore rogus; manus hoc Aegyptia forsanobtulit officium graue manibus. o bene nudiCrassorum cineres: Pompeio contigit ignis 65inuidia maiore deum. similisne malorumsors mihi semper erit? numquam dare iusta licebitconiugibus? numquam plenas plangemus ad urnas?quid porro tumulis opus est aut ulla requirisinstrumenta, dolor? non toto in pectore portas, 70inpia, Pompeium? non imis haeret imagouisceribus? quaerat cineres uictura superstes.nunc tamen, hinc longe qui fulget luce maligna,ignis adhuc aliquid Phario de litore surgensostendit mihi, Magne, tui. iam flamma resedit, 75Pompeiumque ferens uanescit solis ad ortusfumus, et inuisi tendunt mihi carbasa uenti.linquere, siqua fides, Pelusia litora nolo. 83non mihi nunc tellus Pompeio siqua triumphos 78uicta dedit, non alta terens Capitolia currusgratior; elapsus felix de pectore Magnus:hunc uolumus quem Nilus habet, terraeque nocentinon haerere queror; crimen commendat harenas.tu pete bellorum casus et signa per orbem, 84Sexte, paterna moue; namque haec mandata reliquitPompeius uobis in nostra condita cura:"me cum fatalis leto damnauerit hora,excipite, o nati, bellum ciuile, nec umquam,dum terris aliquis nostra de stirpe manebit,Caesaribus regnare uacet. uel sceptra uel urbes 90libertate sua ualidas inpellite famanominis: has uobis partes, haec arma relinquo.inueniet classes quisquis Pompeius in undas

uenerit, et noster nullis non gentibus heresbella dabit: tantum indomitos memoresque paterni 95iuris habete animos. uni parere decebit,si faciet partes pro libertate, Catoni."exsolui tibi, Magne, fidem, mandata peregi;insidiae ualuere tuae, deceptaque uixine mihi commissas auferrem perfida uoces. 100iam nunc te per inane chaos, per Tartara, coniunx,si sunt ulla, sequar, quam longo tradita letoincertum est: poenas animae uiuacis ab ipsaante feram. potuit cernens tua funera, Magne,non fugere in mortem: planctu contusa peribit, 105effluet in lacrimas: numquam ueniemus ad ensesaut laqueos aut praecipites per inania iactus:turpe mori post te solo non posse dolore.'sic ubi fata, caput ferali obduxit amictudecreuitque pati tenebras puppisque cauernis 110delituit, saeuumque arte conplexa doloremperfruitur lacrimis et amat pro coniuge luctum.illam non fluctus stridensque rudentibus Eurusmouit et exurgens ad summa pericula clamor,uotaque sollicitis faciens contraria nautis 115conposita in mortem iacuit fauitque procellis.prima ratem Cypros spumantibus accipit undis;inde tenens pelagus, sed iam moderatior, Eurusin Libycas egit sedes et castra Catonis.tristis, ut in multo mens est praesaga timore, 120aspexit patrios comites a litore Magnuset fratrem; medias praeceps tunc fertur in undas.'di c ubi sit, germane, parens; stat summa caputqueorbis, an occidimus Romanaque Magnus ad umbrasabstulit?'haec fatur; quem contra talia frater: 125'o fe lix, quem sors alias dispersit in orasquique nefas audis: oculos, germane, nocentisspectato genitore fero. non Caesaris armisoccubuit dignoque perit auctore ruinae:rege sub inpuro Nilotica rura tenente, 130hospitii fretus superis et munere tantoin proauos, cecidit donati uictima regni.uidi ego magnanimi lacerantes pectora patris,nec credens Pharium tantum potuisse tyrannumlitore Niliaco socerum iam stare putaui. 135sed me nec sanguis nec tantum uolnera nostriadfecere senis, quantum gestata per urbemora ducis, quae transfixo sublimia pilouidimus: haec fama est oculis uictoris iniquiseruari, scelerisque fidem quaesisse tyrannum. 140nam corpus Phariaene canes auidaeque uolucresdistulerint, an furtiuus, quem uidimus, ignis

soluerit, ignoro. quaecumque iniuria fatiabstulit hos artus, superis haec crimina dono:seruata de parte queror.' cum talia Magnus 145audisset, non in gemitus lacrimasque doloremeffudit, iustaque furens pietate profatur'praecipitate rates e sicco litore, nautae;classis in aduersos erumpat remige uentos.ite, duces, mecum (nusquam ciuilibus armis 150tanta fuit merces) inhumatos condere manes,sanguine semiuiri Magnum satiare tyranni.non ego Pellaeas arces adytisque retectumcorpus Alexandri pigra Mareotide mergam?non mihi pyramidum tumulis euolsus Amasis 155atque alii reges Nilo torrente natabunt?omnia dent poenas nudo tibi, Magne, sepulchra.euoluam busto iam numen gentibus Isimet tectum lino spargam per uolgus Osirim[et sacer in Magni cineres mactabitur Apis] 160suppositisque deis uram caput. has mihi poenasterra dabit: linquam uacuos cultoribus agros,nec, Nilus cui crescat, erit; solusque tenebisAegypton, genitor, populis superisque fugatis.'dixerat, et classem saeuus rapiebat in undas; 165sed Cato laudatam iuuenis conpescuit iram.interea totis audito funere Magnilitoribus sonuit percussus planctibus aether,exemploque carens et nulli cognitus aeuoluctus erat, mortem populos deflere potentis. 170sed magis, ut uisa est lacrimis exhausta, solutasin uoltus effusa comas, Cornelia puppeegrediens, rursus geminato uerbere plangunt.ut primum in sociae peruenit litora terrae,collegit uestes miserique insignia Magni 175armaque et inpressas auro, quas gesserat olim.exuuias pictasque togas, uelamina summoter conspecta Ioui, funestoque intulit igni.ille fuit miserae Magni cinis. accipit omnisexemplum pietas, et toto litore busta 180surgunt Thessalicis reddentia manibus ignem.sic, ubi depastis summittere gramina campiset renouare parans hibernas Apulus herbasigne fouet terras, simul et Garganus et aruaVolturis et calidi lucent buceta Matini. 185non tamen ad Magni peruenit gratius umbrasomne quod in superos audet conuicia uolgusPompeiumque deis obicit, quam pauca Catonisuerba sed a pleno uenientia pectore ueri.'ciuis obit'inquit 'multum maioribus inpar 190nosse modum iuris, sed in hoc tamen utilis aeuo,

cui non ulla fuit iusti reuerentia; salualibertate potens, et solus plebe paratapriuatus seruire sibi, rectorque senatus,sed regnantis, erat. nil belli iure poposcit, 195quaeque dari uoluit uoluit sibi posse negari.inmodicas possedit opes, sed plura retentisintulit. inuasit ferrum, sed ponere norat.praetulit arma togae, sed pacem armatus amauit.iuuit sumpta ducem, iuuit dimissa potestas. 200casta domus luxuque carens corruptaque numquamfortuna domini. clarum et uenerabile nomengentibus et multum nostrae quod proderat urbi.olim uera fides Sulla Marioque receptislibertatis obit: Pompeio rebus adempto 205nunc et ficta perit. non iam regnare pudebit,nec color imperii nec frons erit ulla senatus.o felix, cui summa dies fuit obuia uictoet cui quaerendos Pharium scelus obtulit enses.forsitan in soceri potuisses uiuere regno. 210scire mori sors prima uiris, set proxima cogi.et mihi, si fatis aliena in iura uenimus,fac talem, Fortuna, Iubam; non deprecor hostiseruari, dum me seruet ceruice recisa.'uocibus his maior, quam si Romana sonarent 215rostra ducis laudes, generosam uenit ad umbrammortis honos. fremit interea discordia uolgi,castrorum bellique piget post funera Magni;cum Tarcondimotus linquendi signa Catonissustulit. hunc rapta fugientem classe secutus 220litus in extremum tali Cato uoce notauit:'o numquam pacate Cilix, iterumne rapinasuadis in aequoreas? Magnum fortuna remouit,iam pelago pirata redis.' tum espicit r omnisin coetu motuque uiros; quorum unus aperta 225mente fugae tali conpellat uoce regentem:'nos, Cato, da ueniam, Pompei duxit in arma,non belli ciuilis amor, partesque fauorefecimus. ille iacet quem paci praetulit orbis,causaque nostra perit: patrios permitte penates 230desertamque domum dulcesque reuisere natos.nam quis erit finis si nec Pharsalia pugnaenec Pompeius erit? perierunt tempora uitae,mors eat in tutum; iustas sibi nostra senectusprospiciat flammas: bellum ciuile sepulchra 235uix ducibus praestare potest. non barbara uictosregna manent, non Armenium mihi saeua minaturaut Scythicum fortuna iugum: sub iura togaticiuis eo. quisquis Magno uiuente secundus,hic mihi primus erit. sacris praestabitur umbris 240

summus honor; dominum, quam clades cogit, habebo,nullum, Magne, ducem: te solum in bella secutuspost te fata sequar; nec enim sperare secundafas mihi nec liceat. fortuna cuncta tenenturCaesaris, Emathium sparsit uictoria ferrum; 245clausa fides miseris, et toto solus in orbe estqui uelit ac possit uictis praestare salutem.Pompeio scelus est bellum ciuile perempto,quo fuerat uiuente fides. si publica iura,si semper sequeris patriam, Cato, signa petamus 250Romanus quae consul habet.' si c ille profatusinsiluit puppi iuuenum comitante tumultu.actum Romanis fuerat de rebus, et omnisindiga seruitii feruebat litore plebes:erupere ducis sacro de pectore uoces. 255'ergo pari uoto gessisti bella, iuuentus,tu quoque pro dominis, et Pompeiana fuistinon Romana manus? quod non in regna laboras,quod tibi, non ducibus, uiuis morerisque, quod orbemadquiris nulli, quod iam tibi uincere tutum est, 260bella fugis quaerisque iugum ceruice uacantiet nescis sine rege pati. nunc causa periclidigna uiris. potuit uestro Pompeius abutisanguine: nunc patriae iugulos ensesque negatis,cum prope libertas? unum fortuna reliquit 265iam tribus e dominis. pudeat: plus regia Nilicontulit in leges et Parthi militis arcus.ite, o degeneres, Ptolemaei munus et armaspernite. quis uestras ulla putet esse nocentescaede manus? credet faciles sibi terga dedisse, 270credet ab Emathiis primos fugisse Philippis.uadite securi; meruistis iudice uitamCaesare non armis, non obsidione subacti.o famuli turpes, domini post fata priorisitis ad heredem. cur non maiora mereri 275quam uitam ueniamque libet? rapiatur in undasinfelix coniunx Magni prolesque Metelli,ducite Pompeios, Ptolemaei uincite munus.nostra quoque inuiso quisquis feret ora tyrannonon parua mercede dabit: sciat ista iuuentus 280ceruicis pretio bene se mea signa secutam.quin agite et magna meritum cum caede parate:ignauum scelus est tantum fuga.'dixit, et omneshaud aliter medio reuocauit ab aequore puppesquam, simul effetas linquunt examina ceras 285atque oblita faui non miscent nexibus alassed sibi quaeque uolat nec iam degustat amarumdesidiosa thymum, Phrygii sonus increpat aeris,attonitae posuere fugam studiumque laboris

floriferi repetunt et sparsi mellis amorem: 290gaudet in Hyblaeo securus gramine pastordiuitias seruasse casae. sic uoce Catonisinculcata uiris iusti patientia Martis.iamque actu belli non doctas ferre quietemconstituit mentes serieque agitare laborum. 295primum litoreis miles lassatur harenis.proximus in muros et moenia Cyrenarumest labor: exclusus nulla se uindicat ira,poenaque de uictis sola est uicisse Catoni.inde peti placuit Libyci contermina Mauris 300regna Iubae, sed iter mediis natura uetabatSyrtibus: hanc audax sperat sibi cedere uirtus.Syrtes uel, primam mundo natura figuramcum daret, in dubio pelagi terraeque reliquit(nam neque subsedit penitus, quo stagna profundi 305acciperet, nec se defendit ab aequore tellus,ambigua sed lege loci iacet inuia sedes,aequora fracta uadis abruptaque terra profundo,et post multa sonant proiecti litora fluctus:sic male deseruit nullosque exegit in usus 310hanc partem natura sui); uel plenior altoolim Syrtis erat pelago penitusque natabat,sed rapidus Titan ponto sua lumina pascensaequora subduxit zonae uicina perustae;et nunc pontus adhuc Phoebo siccante repugnat, 315mox, ubi damnosum radios admouerit aeuum,tellus Syrtis erit; nam iam breuis unda superneinnatat et late periturum deficit aequor.ut primum remis actum mare propulit omneclassis onus, densis fremuit niger imbribus Auster. 320in sua regna furens temptatum classibus aequorturbine defendit longeque a Syrtibus undasegit et inlato confregit litore pontum.tum, quarum recto deprendit carbasa malo,eripuit nautis, frustraque rudentibus ausis 325uela negare Noto spatium uicere carinae,atque ultra proram tumuit sinus. omnia siquisprouidus antemnae suffixit lintea summae,uincitur et nudis auertitur armamentis.sors melior classi quae fluctibus incidit altis 330et certo iactata mari. quaecumque leuataearboribus caesis flatum effudere prementem,abstulit has liber uentis contraria uoluensaestus et obnixum uictor detrusit in Austrum.has uada destituunt, atque interrupta profundo 335terra ferit puppes, dubioque obnoxia fatopars sedet una ratis, pars altera pendet in undis.tum magis inpactis breuius mare terraque saepe

obuia consurgens: quamuis elisus ab Austro,saepe tamen cumulos fluctus non uincit harenae. 340eminet in tergo pelagi procul omnibus aruisinuiolatus aqua sicci iam pulueris agger;stant miseri nautae, terraeque haerente carinalitora nulla uident. sic partem intercipit aequor,pars ratium maior regimen clauumque secuta est 345tuta fuga, nautasque loci sortita peritostorpentem Tritonos adit inlaesa paludem.hanc, ut fama, deus quem toto litore pontusaudit uentosa perflantem marmora concha,hanc et Pallas amat, patrio quae uertice nata 350terrarum primam Libyen (nam proxima caelo est,ut probat ipse calor) tetigit, stagnique quietauoltus uidit aqua posuitque in margine plantaset se dilecta Tritonida dixit ab unda.quam iuxta Lethon tacitus praelabitur amnis, 355infernis, ut fama, trahens obliuia uenis,atque, insopiti quondam tutela draconis,Hesperidum pauper spoliatis frondibus hortus.inuidus, annoso qui famam derogat aeuo,qui uates ad uera uocat. fuit aurea silua 360diuitiisque graues et fuluo germine ramiuirgineusque chorus, nitidi custodia luci,et numquam somno damnatus lumina serpensrobora conplexus rutilo curuata metallo.abstulit arboribus pretium nemorique laborem 365Alcides, passusque inopes sine pondere ramosrettulit Argolico fulgentia poma tyranno.his igitur depulsa locis eiectaque classisSyrtibus haut ultra Garamantidas attigit undas,sed duce Pompeio Libyae melioris in oris 370mansit. at inpatiens uirtus haerere Catonisaudet in ignotas agmen committere gentesarmorum fidens et terra cingere Syrtim.hoc eadem suadebat hiemps quae clauserat aequor;et spes imber erat nimios metuentibus ignes, 375ut neque sole uiam nec duro frigore saeuaminde polo Libyes, hinc bruma temperet annus.atque ingressurus steriles sic fatur harenas:'o quibus una salus placuit mea castra secutisindomita ceruice mori, conponite mentes 380ad magnum uirtutis opus summosque labores.uadimus in campos steriles exustaque mundi,qua nimius Titan et rarae in fontibus undae,siccaque letiferis squalent serpentibus arua.durum iter ad leges patriaeque ruentis amorem. 385per mediam Libyen ueniant atque inuia temptent,siquibus in nullo positum est euadere uoto,

siquibus ire sat est. neque enim mihi fallere quemquamest animus tectoque metu perducere uolgus.hi mihi sint comites, quos ipsa pericula ducent, 390qui me teste pati uel quae tristissima pulchrumRomanumque putant. at, qui sponsore salutismiles eget capiturque animae dulcedine, uadatad dominum meliore uia. dum primus harenasingrediar primusque gradus in puluere ponam, 395me aetherius feriat, mihi plena uenenooccurrat serpens, fatoque pericula uestrapraetemptate meo. sitiat quicumque bibentemuiderit, aut umbras nemorum quicumque petentemaestuet, aut equitem peditum praecedere turmas 400deficiat: siquo fuerit discrimine notumdux an miles eam. serpens, sitis, ardor harenaedulcia uirtuti; gaudet patientia duris;laetius est, quotiens magno sibi constat, honestum.sola potest Libye turba praestare malorum 405ut deceat fugisse uiros.'sic ille pauentisincendit uirtute animos et amore laborum,inreducemque uiam deserto limite carpit;et sacrum paruo nomen clausura sepulchroinuasit Libye securi fata Catonis. 410tertia pars rerum Libye, si credere famaecuncta uelis; at, si uentos caelumque sequaris,pars erit Europae. nec enim plus litora Niliquam Scythicus Tanais primis a Gadibus absunt,unde Europa fugit Libyen et litora flexu 415Oceano fecere locum; sed maior in unamorbis abit Asiam. nam, cum communiter istaeeffundant Zephyrum, Boreae latus illa sinistrumcontingens dextrumque Noti discedit in ortusEurum sola tenens. Libycae quod fertile terraest 420uergit in occasus; sed et haec non fontibus ullissoluitur: Arctoos raris Aquilonibus imbresaccipit et nostris reficit sua rura serenis.in nullas uitiatur opes; non aere nec auroexcoquitur, nullo glaebarum crimine pura 425et penitus terra est. tantum Maurusia gentirobora diuitiae, quarum non nouerat usum,sed citri contenta comis uiuebat et umbra.in nemus ignotum nostrae uenere secures,extremoque epulas mensasque petimus ab orbe. 430at, quaecumque uagam Syrtim conplectitur orasub nimio proiecta die, uicina perustiaetheris, exurit messes et puluere Bacchumenecat et nulla putris radice tenetur.temperies uitalis abest, et nulla sub illa 435cura Iouis terra est; natura deside torpet

orbis et inmotis annum non sentit harenis.hoc tam segne solum raras tamen exerit herbas,quas Nasamon, gens dura, legit, qui proxima pontonudus rura tenet; quem mundi barbara damnis 440Syrtis alit. nam litoreis populator harenisinminet et nulla portus tangente carinanouit opes: sic cum toto commercia mundonaufragiis Nasamones habent. hac ire Catonemdura iubet uirtus. illic secura iuuentus 445uentorum nullasque timens tellure procellasaequoreos est passa metus. nam litore sicco,quam pelago, Syrtis uiolentius excipit Austrum,et terrae magis ille nocens. non montibus ortumaduersis frangit Libye scopulisque repulsum 450dissipat et liquidas e turbine soluit in auras,nec ruit in siluas annosaque robora torquenslassatur: patet omne solum, liberque meatuAeoliam rabiem totis exercet harenis,et non imbriferam contorto puluere nubem 455in flexum uiolentus agit: pars plurima terraetollitur et numquam resoluto uertice pendet.regna uidet pauper Nasamon errantia uentodiscussasque domos, uolitantque a culmine raptaedetecto Garamante casae. non altius ignis 460rapta uehit; quantumque licet consurgere fumoet uiolare diem, tantus tenet aera puluis.tum quoque Romanum solito uiolentior agmenadgreditur, nullisque potest consistere milesinstabilis, raptis etiam quas calcat, harenis. 465concuteret terras orbemque a sede moueret,si solida Libye conpage et pondere duroclauderet exesis Austrum scopulosa cauernis;sed, quia mobilibus facilis turbatur harenis,nusquam luctando stabilis manet, imaque tellus 470stat, quia summa fugit. galeas et scuta uirorumpilaque contorsit uiolento spiritus actuintentusque tulit magni per inania caeli.illud in extrema forsan longeque remotaprodigium tellure fuit, delapsaque caelo 475arma timent gentes hominumque erepta lacertisa superis demissa putant. sic illa profectosacrifico cecidere Numae, quae lecta iuuentuspatricia ceruice mouet: spoliauerat Austeraut Boreas populos ancilia nostra ferentes. 480sic orbem torquente Noto Romana iuuentusprocubuit timuitque rapi; constrinxit amictusinseruitque manus terrae nec pondere solosed nisu iacuit, uix sic inmobilis Austro;qui super ingentis cumulos inuoluit harenae 485

atque operit tellure uiros. uix tollere milesmembra ualet multo congestu pulueris haerens.alligat et stantis adfusae magnus harenaeagger, et inmoti terra surgente tenentur.saxa tulit penitus discussis proruta muris 490effuditque procul miranda sorte malorum:qui nullas uidere domos uidere ruinas.iamque iter omne latet nec sunt discrimina terrae:[ulla nisi aetheriae medio uelut aequore flammae]sideribus nouere uiam; nec sidera tota 495ostendit Libycae finitor circulus orae,multaque deuexo terrarum margine celat.utque calor soluit quem torserat aera uentus,incensusque dies, manant sudoribus artus,arent ora siti. conspecta est parua maligna 500unda procul uena, quam uix e puluere milescorripiens patulum galeae confudit in orbemporrexitque duci. squalebant puluere faucescunctorum, minimumque tenens dux ipse liquorisinuidiosus erat. 'mene' inqui t 'degener unum 505miles in hac turba uacuum uirtute putasti?usque adeo mollis primisque caloribus inparsum uisus? quanto poena tu dignior ista es,qui populo sitiente bibas!' si c concitus iraexcussit galeam, suffecitque omnibus unda. 510uentum erat ad templum Libycis quod gentibus unuminculti Garamantes habent. stat sortiger illicIuppiter, ut memorant, sed non aut fulmina uibransaut similis nostro, sed tortis cornibus Hammon.non illic Libycae posuerunt ditia gentes 515templa, nec Eois splendent donaria gemmis:quamuis Aethiopum populis Arabumque beatisgentibus atque Indis unus sit Iuppiter Hammon,pauper adhuc deus est, nullis uiolata per aeuumdiuitiis delubra tenens, morumque priorum 520numen Romano templum defendit ab auro.esse locis superos testatur silua per omnemsola uirens Libyen. nam quidquid puluere siccoseparat ardentem tepida Berenicida Leptiignorat frondes: solus nemus abstulit Hammon. 525siluarum fons causa loco, qui putria terraealligat et domitas unda conectit harenas.hic quoque nil obstat Phoebo, cum cardine summostat librata dies; truncum uix protegit arbor,tam breuis in medium radiis conpellitur umbra. 530deprensum est hunc esse locum qua circulus altisolstitii medium signorum percutit orbem.at tibi, quaecumque es Libyco gens igne dirempta, 538in Noton umbra cadit, quae nobis exit in Arcton.

te segnis Cynosura subit, tu sicca profundomergi Plaustra putas, nullumque in uertice sempersidus habes inmune mari; procul axis uterque est,et fuga signorum medio rapit omnia caelo.non obliqua meant, nec Tauro Scorpios exit 533rectior aut Aries donat sua tempora Libraeaut Astraea iubet lentos descendere Pisces.par Geminis Chiron, et idem, quod Carcinos ardens,umidus Aegoceros nec plus Leo tollitur Vrna.stabant ante fores populi quos miserat Eos 544cornigerique Iouis monitu noua fata petebant;sed Latio cessere duci, comitesque Catonemorant exploret Libycum memorata per orbemnumina, de fama tam longi iudicet aeui.maximus hortator scrutandi uoce deorumeuentus Labienus erat. 'sors obtulit'inquit 550'et fortuna uiae tam magni numinis oraconsiliumque dei: tanto duce possumus utiper Syrtes, bellisque datos cognoscere casus.nam cui crediderim superos arcana daturosdicturosque magis, quam sancto, uera, Catoni? 555certe uita tibi semper derecta supernasad leges, sequerisque deum. datur, ecce, loquendicum Ioue libertas: inquire in fata nefandiCaesaris et patriae uenturos excute mores.iure suo populis uti legumque licebit, 560an bellum ciuile perit? tua pectora sacrauoce reple; durae saltem uirtutis amatorquaere quid est uirtus et posce exemplar honesti.'ille deo plenus tacita quem mente gerebateffudit dignas adytis e pectore uoces. 565'quid quaeri, Labiene, iubes? an liber in armisoccubuisse uelim potius quam regna uidere?an sit uita nihil sed longa an differat aetas?an noceat uis nulla bono fortunaque perdatopposita uirtute minas, laudandaque uelle 570sit satis et numquam successu crescat honestum?scimus, et hoc nobis non altius inseret Hammon.haeremus cuncti superis, temploque tacentenil facimus non sponte dei; nec uocibus ullisnumen eget, dixitque semel nascentibus auctor 575quidquid scire licet. sterilesne elegit harenasut caneret paucis, mersitque hoc puluere uerum,estque dei sedes nisi terra et pontus et aeret caelum et uirtus? superos quid quaerimus ultra?Iuppiter est quodcumque uides, quodcumque moueris. 580sortilegis egeant dubii semperque futuriscasibus ancipites: me non oracula certumsed mors certa facit. pauido fortique cadendum est:

hoc satis est dixisse Iouem.'sic ille profatusseruataque fide templi discedit ab aris 585non exploratum populis Hammona relinquens.ipse manu sua pila gerit, praecedit anhelimilitis ora pedes, monstrat tolerare labores,non iubet, et nulla uehitur ceruice supinuscarpentoque sedens; somni parcissimus ipse est; 590ultimus haustor aquae quam, tandem fonte reperto,indiga cogatur laticis pectare iuuentus,stat dum lixa bibat. si ueris magna paraturfama bonis et si successu nuda remotoinspicitur uirtus, quidquid laudamus in ullo 595maiorum, fortuna fuit. quis Marte secundo,quis tantum meruit populorum sanguine nomen?hunc ego per Syrtes Libyaeque extrema triumphumducere maluerim, quam ter Capitolia curruscandere Pompei, quam frangere colla Iugurthae. 600ecce parens uerus patriae, dignissimus aris,Roma, tuis, per quem numquam iurare pudebitet quem, si steteris umquam ceruice soluta,nunc, olim, factura deum es. iam spissior ignis,et plaga, quam nullam superi mortalibus ultra 605a medio fecere die, calcatur, et undararior. inuentus mediis fons unus harenislargus aquae, sed quem serpentum turba tenebatuix capiente loco; stabant in margine siccaeaspides, in mediis sitiebant dipsades undis. 610ductor, ut aspexit perituros fonte relicto,adloquitur. 'uana specie conterrite leti,ne dubita, miles, tutos haurire liquores.noxia serpentum est admixto sanguine pestis;morsu uirus habent et fatum dente minantur, 615pocula morte carent.' dixit,dubiumque uenenumhausit; et in tota Libyae fons unus harenaille fuit de quo primus sibi posceret undam.cur Libycus tantis exundet pestibus aerfertilis in mortes, aut quid secreta nocenti 620miscuerit natura solo, non cura laborquenoster scire ualet, nisi quod uolgata per orbemfabula pro uera decepit saecula causa.finibus extremis Libyes, ubi feruida tellusaccipit Oceanum demisso sole calentem, 625squalebant late Phorcynidos arua Medusae,non nemorum protecta coma, non mollia sulco,sed dominae uoltu conspectis aspera saxis.hoc primum natura nocens in corpore saeuaseduxit pestes; illis e faucibus angues 630stridula fuderunt uibratis sibila linguis.ipsa flagellabant gaudentis colla Medusae, 633

femineae cui more comae per terga solutae 632surgunt aduersa subrectae fronte colubrae 634uipereumque fluit depexo crine uenenum.hoc habet infelix, cunctis inpune, Medusa,quod spectare licet. nam rictus oraque monstriquis timuit? quem, qui recto se lumine uidit,passa Medusa mori est? rapuit dubitantia fatapraeuenitque metus; anima periere retenta 640membra, nec emissae riguere sub ossibus umbrae.Eumenidum crines solos mouere furores,Cerberos Orpheo leniuit sibila cantu,Amphitryoniades uidit, cum uinceret, hydram:hoc monstrum timuit genitor numenque secundum 645Phorcys aquis Cetoque parens ipsaeque sororesGorgones; hoc potuit caelo pelagoque minaritorporem insolitum mundoque obducere terram.e caelo uolucres subito cum pondere lapsae,in scopulis haesere ferae, uicina colentes 650Aethiopum totae riguerunt marmore gentes.nullum animal uisus patiens, ipsique retrorsumeffusi faciem uitabant Gorgonos angues.illa sub Hesperiis stantem Titana columnisin cautes Atlanta dedit; caeloque timente 655olim Phlegraeo stantis serpente gigantaserexit montes, bellumque inmane deorumPallados e medio confecit pectore Gorgon.quo postquam partu Danaes et diuite nimboortum Parrhasiae uexerunt Persea pinnae 660Arcados auctoris citharae liquidaeque palaestrae,et subitus praepes Cyllenida sustulit harpen,harpen alterius monstri iam caede rubentema Ioue dilectae fuso custode iuuencae,auxilium uolucri Pallas tulit innuba fratri 665pacta caput monstri, terraeque in fine LibyssaePersea Phoebeos conuerti iussit ad ortusGorgonos auerso sulcantem regna uolatu,et clipeum laeuae fuluo dedit aere nitentemin quo saxificam iussit spectare Medusam. 670quam sopor aeternam tracturus morte quietemobruit haud totam: uigilat pars magna comarumdefenduntque caput protenti crinibus hydri,pars iacet in medios uoltus oculisque tenebras 674aipsa regit trepidum Pallas, dextraque trementemPerseos auersi Cyllenida derigit harpenlata colubriferi rumpens confinia colli.quos habuit uoltus hamati uolnere ferricaesa caput Gorgon! quanto spirare uenenoora rear quantumque oculos effundere mortis! 680

nec Pallas spectare potest, uoltusque gelassentPerseos auersi, si non Tritonia densossparsisset crines texissetque ora colubris.aliger in caelum sic rapta Gorgone fugit.ille quidem pensabat iter propiusque secabat 685aera, si medias Europae scinderet urbes:Pallas frugiferas iussit non laedere terraset parci populis. quis enim non praepete tantoaethera respiceret? Zephyro conuertitur alesitque super Libyen, quae nullo consita cultu 690sideribus Phoeboque uacat: premit orbita solisexuritque solum; nec terra celsior ullanox cadit in caelum lunaeque meatibus obstat,si flexus oblita uagi per recta cucurritsigna nec in Borean aut in Noton effugit umbram. 695illa tamen sterilis tellus fecundaque nulliarua bono uirus stillantis tabe Medusaeconcipiunt dirosque fero de sanguine rores,quos calor adiuuit putrique incoxit harenae.hic quae prima caput mouit de puluere tabes 700aspida somniferam tumida ceruice leuauit.plenior huc sanguis et crassi gutta uenenidecidit; in nulla plus est serpente coactum.ipsa caloris egens gelidum non transit in orbemsponte sua, Niloque tenus metitur harenas; 705sed (quis erit nobis lucri pudor?) inde petunturhuc Libycae mortes et fecimus aspida mercem.at non stare suum miseris passura cruoremsquamiferos ingens haemorrhois explicat orbes,natus et ambiguae coleret qui Syrtidos arua 710chersydros, tractique uia fumante chelydri,et semper recto lapsurus limite cenchris:pluribus ille notis uariatam tinguitur aluumquam paruis pictus maculis Thebanus ophites.concolor exustis atque indiscretus harenis 715hammodytes, spinaque uagi torquente cerastae,et scytale sparsis etiamnunc sola pruinisexuuias positura suas, et torrida dipsas,et grauis in geminum uergens caput amphisbaena,et natrix uiolator aquae, iaculique uolucres, 720et contentus iter cauda sulcare parias,oraque distendens auidus fumantia prester,ossaque dissoluens cum corpore tabificus seps;sibilaque effundens cunctas terrentia pestes,ante uenena nocens, late sibi summouet omne 725uolgus et in uacua regnat basiliscus harena.uos quoque, qui cunctis innoxia numina terrisserpitis, aurato nitidi fulgore dracones,letiferos ardens facit Africa: ducitis altum

aera cum pinnis, armentaque tota secuti 730rumpitis ingentes amplexi uerbere tauros;nec tutus spatio est elephans: datis omnia leto,nec uobis opus est ad noxia fata ueneno.has inter pestes duro Cato milite siccumemetitur iter, tot tristia fata suorum 735insolitasque uidens paruo cum uolnere mortes.signiferum iuuenem Tyrrheni sanguinis Aulumtorta caput retro dipsas calcata momordit.uix dolor aut sensus dentis fuit, ipsaque letifrons caret inuidia nec quicquam plaga minatur. 740ecce, subit uirus tacitum, carpitque medullasignis edax calidaque incendit uiscera tabe.ebibit umorem circum uitalia fusumpestis et in sicco linguam torrere palatocoepit; defessos iret qui sudor in artus 745non fuit, atque oculos lacrimarum uena refugit.non decus imperii, non maesti iura Catonisardentem tenuere uirum, ne spargere signaauderet totisque furens exquireret aruisquas poscebat aquas sitiens in corde uenenum. 750ille uel in Tanain missus Rhodanumque Padumquearderet Nilumque bibens per rura uagantem.accessit morti Libye, fatique minoremfamam dipsas habet terris adiuta perustis.scrutatur uenas penitus squalentis harenae, 755nunc redit ad Syrtes et fluctus accipit ore,aequoreusque placet, sed non et sufficit, umor.nec sentit fatique genus mortemque ueneni,sed putat esse sitim; ferroque aperire tumentissustinuit uenas atque os inplere cruore. 760iussit signa rapi propere Cato: discere nullipermissum est hoc posse sitim. sed tristior illomors erat ante oculos, miserique in crure Sabelliseps stetit exiguus; quem flexo dente tenacemauolsitque manu piloque adfixit harenis. 765parua modo serpens, sed qua non ulla cruentaetantum mortis habet. nam plagae proxima circumfugit rupta cutis pallentiaque ossa retexit;iamque sinu laxo nudum sine corpore uolnus.membra natant sanie, surae fluxere, sine ullo 770tegmine poples erat, femorum quoque musculus omnisliquitur, et nigra destillant inguina tabe.dissiluit stringens uterum membrana, fluuntqueuiscera; nec, quantus toto de corpore debet,effluit in terras, saeuum sed membra uenenum 775decoquit, in minimum mors contrahit omnia uirus.quidquid homo est, aperit pestis natura profana: 779uincula neruorum et laterum textura cauumque 777

pectus et abstrusum fibris uitalibus omnemorte patet. manant umeri fortesque lacerti, 780colla caputque fluunt: calido non ocius Austronix resoluta cadit nec solem cera sequetur.parua loquor, corpus sanie stillasse perustum:hoc et flamma potest; sed quis rogus abstulit ossa?haec quoque discedunt, putrisque secuta medullas 785nulla manere sinunt rapidi uestigia fati.Cinyphias inter pestes tibi palma nocendi est:eripiunt omnes animam, tu sola cadauer.ecce, subit facies leto diuersa fluenti.Nasidium Marsi cultorem torridus agri 790percussit prester. illi rubor igneus orasuccendit, tenditque cutem pereunte figuramiscens cuncta tumor; toto iam corpore maiorhumanumque egressa modum super omnia membraefflatur sanies late pollente ueneno; 795ipse latet penitus congesto corpore mersus,nec lorica tenet distenti pectoris auctum.spumeus accenso non sic exundat aenoundarum cumulus, nec tantos carbasa Corocuruauere sinus. tumidos iam non capit artus 800informis globus et confuso pondere truncus.intactum uolucrum rostris epulasque daturumhaud inpune feris non ausi tradere bustonondum stante modo crescens fugere cadauer.sed maiora parant Libycae spectacula pestes. 805inpressit dentes haemorrhois aspera Tullo,magnanimo iuueni miratorique Catonis.utque solet pariter totis se fundere signisCorycii pressura croci, sic omnia membraemisere simul rutilum pro sanguine uirus. 810sanguis erant lacrimae; quaecumque foramina nouitumor, ab his largus manat cruor; ora redundantet patulae nares; sudor rubet; omnia plenismembra fluunt uenis; totum est pro uolnere corpus.at tibi, Laeue miser, fixus praecordia pressit 815Niliaca serpente cruor, nulloque doloretestatus morsus subita caligine mortemaccipis et socias somno descendis ad umbras.non tam ueloci corrumpunt pocula letostipite quae diro uirgas mentita Sabaeas 820toxica fatilegi carpunt matura Saitae.ecce, procul saeuos sterili se robore truncitorsit et inmisit (iaculum uocat Africa) serpensperque caput Pauli transactaque tempora fugit.nil ibi uirus agit: rapuit cum uolnere fatum. 825deprensum est, quae funda rotat quam lenta uolarent,quam segnis Scythicae strideret harundinis aer.

quid prodest miseri basiliscus cuspide Murritransactus? uelox currit per tela uenenuminuaditque manum; quam protinus ille retecto 830ense ferit totoque semel demittit ab armo,exemplarque sui spectans miserabile letistat tutus pereunte manu. quis fata putaritscorpion aut uires maturae mortis habere?ille minax nodis et recto uerbere saeuos 835teste tulit caelo uicti decus Orionis.quis calcare tuas metuat, salpuga, latebras?et tibi dant Stygiae ius in sua fila sorores.sic nec clara dies nec nox dabat atra quietemsuspecta miseris in qua tellure iacebant. 840nam neque congestae struxere cubilia frondesnec culmis creuere tori, sed corpora fatisexpositi uoluuntur humo, calidoque uaporeadliciunt gelidas nocturno frigore pestes,innocuosque diu rictus torpente ueneno 845inter membra fouent. nec, quae mensura uiarumquisue modus, norunt caelo duce: saepe querentes'reddite, di,' clamant 'miseris quae fugimus arma,reddite Thessaliam. patimur cur segnia fatain gladios iurata manus? pro Caesare pugnant 850dipsades et peragunt ciuilia bella cerastae.ire libet qua zona rubens atque axis inustussolis equis; iuuat aetheriis ascribere causisquod peream, caeloque mori. nil, Africa, de tenec de te, natura, queror: tot monstra ferentem 855gentibus ablatum dederas serpentibus orbem,inpatiensque solum Cereris cultore negatodamnasti atque homines uoluisti desse uenenis.in loca serpentum nos uenimus: accipe poenastu, quisquis superum commercia nostra perosus 860hinc torrente plaga, dubiis hinc Syrtibus orbemabrumpens medio posuisti limite mortes.per secreta tui bellum ciuile recessusuadit, et arcani miles tibi conscius orbisclaustra ferit mundi. forsan maiora supersunt 865ingressis: coeunt ignes stridentibus undiset premitur natura poli; set longius istacnulla iacet tellus, quam fama cognita nobistristia regna Iubae. quaeremus forsitan istasserpentum terras: habet hoc solacia caelum: 870uiuit adhuc aliquid. patriae non arua requiroEuropamque alios soles Asiamque uidentem:qua te parte poli, qua te tellure reliqui,Africa? Cyrenis etiamnunc bruma rigebat:exiguane uia legem conuertimus anni? 875imus in aduersos axes, euoluimur orbe,

terga damus ferienda Noto; nunc forsitan ipsa estsub pedibus iam Roma meis. solacia fatihaec petimus: ueniant hostes, Caesarque sequaturqua fugimus.' ic s dura suos patientia questus 880exonerat. cogit tantos tolerare laboressumma ducis uirtus, qui nuda fusus harenaexcubat atque omni fortunam prouocat hora.omnibus unus adest fatis; quocumque uocatusaduolat atque ingens meritum maiusque salute 885contulit, in letum uires; puduitque gementemillo teste mori. quod ius habuisset in ipsumulla lues? casus alieno in pectore uincitspectatorque docet magnos nil posse dolores.uix miseris serum tanto lassata periclo 890auxilium Fortuna dedit. gens unica terrasincolit a saeuo serpentum innoxia morsu,Marmaridae Psylli. par lingua potentibus herbis,ipse cruor tutus nullumque admittere uirusuel cantu cessante potens. natura locorum 895iussit ut inmunes mixtis serpentibus essent.profuit in mediis sedem posuisse uenenis.pax illis cum morte data est. fiducia tanta estsanguinis, in terras paruus cum decidit infans,nequa sit externae Veneris mixtura timentes 900letifica dubios explorant aspide partus.utque Iouis uolucer, calido cum protulit ouoinplumis natos, solis conuertit ad ortus:qui potuere pati radios et lumine rectosustinuere diem, caeli seruantur in usus, 905qui Phoebo cessere, iacent: sic pignora gentisPsyllus habet, siquis tactos non horruit angues,siquis donatis lusit serpentibus infans.nec solum gens illa sua contenta saluteexcubat hospitibus, contraque nocentia monstra 910Psyllus adest populis. qui tum Romana secutussigna, simul iussit statui tentoria ductor,primum, quas ualli spatium conprendit, harenasexpurgat cantu uerbisque fugantibus angues.ultima castrorum medicatus circumit ignis. 915hic ebulum stridet peregrinaque galbana sudant,et tamarix non laeta comas Eoaque costoset panacea potens et Thessala centaureapeucedanonque sonant flammis Erycinaque thapsos,et larices fumoque grauem serpentibus urunt 920habrotonum et longe nascentis cornua cerui.sic nox tuta uiris. at, siquis peste diurnafata trahit, tunc sunt magicae miracula gentisPsyllorumque ingens et rapti pugna ueneni.nam primum tacta designat membra saliua, 925

quae cohibet uirus retinetque in uolnere pestem;plurima tunc uoluit spumanti carmina linguamurmure continuo, nec dat suspiria cursusuolneris aut minimum patiuntur fata tacere.saepe quidem pestis nigris inserta medullis 930excantata fugit; sed, siquod tardius audituirus et elicitum iussumque exire repugnat,tum super incumbens pallentia uolnera lambitore uenena trahens et siccat dentibus artus,extractamque potens gelido de corpore mortem 935expuit; et cuius morsus superauerit anguisiam promptum Psyllis uel gustu nosse ueneni.hoc igitur tandem leuior Romana iuuentusauxilio late squalentibus errat in aruis.bis positis Phoebe flammis, bis luce recepta 940uidit hareniuagum surgens fugiensque Catonem.iamque illi magis atque magis durescere puluiscoepit et in terram Libye spissata redire,iamque procul rarae nemorum se tollere frondes,surgere congesto non culta mapalia culmo. 945quanta dedit miseris melioris gaudia terraecum primum saeuos contra uidere leones!proxima Leptis erat, cuius statione quietaexegere hiemem nimbis flammisque carentem.Caesar, ut Emathia satiatus clade recessit, 950cetera curarum proiecit pondera soliintentus genero; cuius uestigia frustraterris sparsa legens fama duce tendit in undas,Threiciasque legit fauces et amore notatumaequor et Heroas lacrimoso litore turres, 955qua pelago nomen Nepheleias abstulit Helle.non Asiam breuioris aquae disterminat usquamfluctus ab Europa, quamuis Byzantion artoPontus et ostriferam dirimat Calchedona cursu,Euxinumque ferens paruo ruat ore Propontis. 960Sigeasque petit famae mirator harenaset Simoentis aquas et Graio nobile bustoRhoetion et multum debentis uatibus umbras.circumit exustae nomen memorabile Troiaemagnaque Phoebei quaerit uestigia muri. 965iam siluae steriles et putres robore trunciAssaraci pressere domos et templa deorumiam lassa radice tenent, ac tota tegunturPergama dumetis: etiam periere ruinae.aspicit Hesiones scopulos siluaque latentis 970Anchisae thalamos; quo iudex sederit antro,unde puer raptus caelo, quo uertice Naisluxerit Oenone: nullum est sine nomine saxum.inscius in sicco serpentem puluere riuum

transierat, qui Xanthus erat. securus in alto 975gramine ponebat gressus: Phryx incola manesHectoreos calcare uetat. discussa iacebantsaxa nec ullius faciem seruantia sacri:'Herceas' monstrator ait 'non respicis aras?'o sacer et magnus uatum labor! omnia fato 980eripis et populis donas mortalibus aeuum.inuidia sacrae, Caesar, ne tangere famae;nam, siquid Latiis fas est promittere Musis,quantum Zmyrnaei durabunt uatis honores,uenturi me teque legent; Pharsalia nostra 985uiuet, et a nullo tenebris damnabimur aeuo.ut ducis inpleuit uisus ueneranda uetustas,erexit subitas congestu caespitis arasuotaque turicremos non inrita fudit in ignes.'di cinerum, Phrygias colitis quicumque ruinas, 990Aeneaeque mei, quos nunc Lauinia sedesseruat et Alba, lares, et quorum lucet in arisignis adhuc Phrygius, nullique aspecta uirorumPallas, in abstruso pignus memorabile templo,gentis Iuleae uestris clarissimus aris 995dat pia tura nepos et uos in sede priorerite uocat. date felices in cetera cursus,restituam populos; grata uice moenia reddentAusonidae Phrygibus, Romanaque Pergama surgent.'sic fatus repetit classes et tota secundis 1000uela dedit Coris, auidusque urguente procellaIliacas pensare moras Asiamque potentempraeuehitur pelagoque Rhodon spumante relinquit.septima nox Zephyro numquam laxante rudentesostendit Phariis Aegyptia litora flammis. 1005sed prius orta dies nocturnam lampada texitquam tutas intraret aquas. ibi plena tumultulitora et incerto turbatas murmure uocesaccipit, ac dubiis ueritus se credere regnisabstinuit tellure rates. sed dira satelles 1010regis dona ferens medium prouectus in aequorcolla gerit Magni Phario uelamine tectaac prius infanda commendat crimina uoce.'t errarum domitor, Romanae maxime gentis,et, quod adhuc nescis, genero secure perempto, 1015rex tibi Pellaeus belli pelagique laboresdonat et Emathiis quod solum defuit armisexhibet. absenti bellum ciuile peractum est:Thessalicas quaerens Magnus reparare ruinasense iacet nostro. tanto te pignore, Caesar, 1020emimus; hoc tecum percussum est sanguine foedus.accipe regna Phari nullo quaesita cruore,accipe Niliaci ius gurgitis, accipe quidquid

pro Magni ceruice dares; dignumque clientemcastris crede tuis cui tantum fata licere 1025in generum uoluere tuum. nec uile putarishoc meritum, facili nobis quod caede peractum est.hospes auitus erat, depulso sceptra parentireddiderat. quid plura feram? tu nomina tantoinuenies operi, uel famam consule mundi. 1030si scelus est, plus te nobis debere fateris,quod scelus hoc non ipse facis.' ic s fatus opertumdetexit tenuitque caput. iam languida morteeffigies habitum noti mutauerat oris.non primo Caesar damnauit munera uisu 1035auertitque oculos; uoltus, dum crederet, haesit;utque fidem uidit sceleris tutumque putauitiam bonus esse socer, lacrimas non sponte cadentiseffudit gemitusque expressit pectore laeto,non aliter manifesta potens abscondere mentis 1040gaudia quam lacrimis, meritumque inmane tyrannidestruit et generi mauolt lugere reuolsumquam debere caput. qui duro membra senatuscalcarat uoltu, qui sicco lumine camposuiderat Emathios, uni tibi, Magne, negare 1045non audet gemitus. o sors durissima fati!huncine tu, Caesar, scelerato Marte petistiqui tibi flendus erat? nunc mixti foedera tanguntte generis? nunc gnata iubet maerere neposque?credis apud populos Pompei nomen amantis 1050hoc castris prodesse tuis? fortasse tyrannitangeris inuidia, captique in uiscera Magnihoc alii licuisse doles, quererisque perisseuindictam belli raptumque e iure superbiuictoris generum. quisquis te flere coegit 1055impetus, a uera longe pietate recessit.scilicet hoc animo terras atque aequora lustras,necubi suppressus pereat gener. o bene raptaarbitrio mors ista tuo! quam magna remisitcrimina Romano tristis fortuna pudori, 1060quod te non passa est misereri, perfide, Magniuiuentis! nec non his fallere uocibus audetadquiritque fidem simulati fronte doloris:'aufer ab aspectu nostro funesta, satelles,regis dona tui. peius de Caesare uestrum 1065quam de Pompeio meruit scelus; unica bellipraemia ciuilis, uictis donare salutem,perdidimus. quod si Phario germana tyrannonon inuisa foret, potuissem reddere regiquod meruit, fratrique tuum pro munere tali 1070misissem, Cleopatra, caput. secreta quid armamouit et inseruit nostro sua tela labori?

ergo in Thessalicis Pellaeo fecimus aruisius gladio? uestris quaesita licentia regnis?non tuleram Magnum mecum Romana regentem: 1075te, Ptolemaee, feram? frustra ciuilibus armismiscuimus gentes, siqua est hoc orbe potestasaltera quam Caesar, si tellus ulla duorum est.uertissem Latias a uestro litore proras:famae cura uetat, ne non damnasse cruentam 1080sed uidear timuisse Pharon. nec fallere uosmetcredite uictorem: nobis quoque tale paratumlitoris hospitium; ne sic mea colla geranturThessaliae fortuna facit. maiore profectoquam metui poterat discrimine gessimus arma: 1085exilium generique minas Romamque timebam:poena fugae Ptolemaeus erat. sed parcimus annisdonamusque nefas. sciat hac pro caede tyrannusnil uenia plus posse dari. uos condite bustotanti colla ducis, sed non ut crimina solum 1090uestra tegat tellus: iusto date tura sepulchroet placate caput cineresque in litore fusoscolligite atque unam sparsis date manibus urnam.sentiat aduentum soceri uocesque querentisaudiat umbra pias. dum nobis omnia praefert, 1095dum uitam Phario mauolt debere clienti,laeta dies rapta est populis, concordia mundonostra perit. caruere deis mea uota secundis,ut te conplexus positis felicibus armisadfectus a te ueteres uitamque rogarem, 1100Magne, tuam dignaque satis mercede laborumcontentus par esse tibi. tunc pace fidelifecissem ut uictus posses ignoscere diuis,fecisses ut Roma mihi.'nec talia fatusinuenit fletus comitem nec turba querenti 1105credidit: abscondunt gemitus et pectora laetafronte tegunt, hilaresque nefas spectare cruentum,o bona libertas, cum Caesar lugeat, audent.

Liber XVt primum terras Pompei colla secutusattigit et diras calcauit Caesar harenas,pugnauit fortuna ducis fatumque nocentisAegypti, regnum Lagi Romana sub armairet, an eriperet mundo Memphiticus ensis 5uictoris uictique caput. tua profuit umbra,Magne, tui socerum rapuere a sanguine manes,ne populus post te Nilum Romanus amaret.inde Paraetoniam fertur securus in urbempignore tam saeui sceleris sua signa secutam. 10sed fremitu uolgi fasces et iura querentisinferri Romana suis discordia sensitpectora et ancipites animos, Magnumque perissenon sibi. tum uoltu semper celante pauoremintrepidus superum sedes et templa uetusti 15numinis antiquas Macetum testantia uirescircumit, et nulla captus dulcedine rerum,non auro cultuque deum, non moenibus urbis,effossum tumulis cupide descendit in antrum.illic Pellaei proles uaesana Philippi, 20felix praedo, iacet, terrarum uindice fatoraptus: sacratis totum spargenda per orbemmembra uiri posuere adytis; fortuna pepercitmanibus, et regni durauit ad ultima fatum.nam sibi libertas umquam si redderet orbem 25ludibrio seruatus erat, non utile mundoeditus exemplum, terras tot posse sub unoesse uiro. Macetum fines latebrasque suorumdeseruit uictasque patri despexit Athenas,perque Asiae populos fatis urguentibus actus 30humana cum strage ruit gladiumque per omnisexegit gentes, ignotos miscuit amnesPersarum Euphraten, Indorum sanguine Gangen,terrarum fatale malum fulmenque quod omnispercuteret pariter populos et sidus iniquum 35gentibus. Oceano classes inferre parabatexteriore mari. non illi flamma nec undaenec sterilis Libye nec Syrticus obstitit Hammon.isset in occasus mundi deuexa secutusambissetque polos Nilumque a fonte bibisset: 40occurrit suprema dies, naturaque solumhunc potuit finem uaesano ponere regi;qui secum inuidia, quo totum ceperat orbem,abstulit imperium, nulloque herede relicto

totius fati lacerandas praebuit urbes. 45sed cecidit Babylone sua Parthoque uerendus.pro pudor, Eoi propius timuere sarisasquam nunc pila timent populi. licet usque sub Arctonregnemus Zephyrique domos terrasque premamusflagrantis post terga Noti, cedemus in ortus 50Arsacidum domino. non felix Parthia Crassisexiguae secura fuit prouincia Pellae.iam Pelusiaco ueniens a gurgite Nilirex puer inbellis populi sedauerat iras,obside quo pacis Pellaea tutus in aula 55Caesar erat, cum se parua Cleopatra biremicorrupto custode Phari laxare catenasintulit Emathiis ignaro Caesare tectis,dedecus Aegypti, Latii feralis Erinys,Romano non casta malo. quantum inpulit Argos 60Iliacasque domos facie Spartana nocenti,Hesperios auxit tantum Cleopatra furores.terruit illa suo, si fas, Capitolia sistroet Romana petit inbelli signa CanopoCaesare captiuo Pharios ductura triumphos; 65Leucadioque fuit dubius sub gurgite casus,an mundum ne nostra quidem matrona teneret.hoc animi nox illa dedit quae prima cubilimiscuit incestam ducibus Ptolemaida nostris.quis tibi uaesani ueniam non donet amoris, 70Antoni, durum cum Caesaris hauserit ignispectus? et in media rabie medioque furoreet Pompeianis habitata manibus aulasanguine Thessalicae cladis perfusus adulteradmisit Venerem curis, et miscuit armis 75inlicitosque toros et non ex coniuge partus.pro pudor, oblitus Magni tibi, Iulia, fratresobscaena de matre dedit, partesque fugataspassus in extremis Libyae coalescere regnistempora Niliaco turpis dependit amori, 80dum donare Pharon, dum non sibi uincere mauolt.quem formae confisa suae Cleopatra sine ullistristis adit lacrimis, simulatum compta doloremqua decuit, ueluti laceros dispersa capillos,et sic orsa loqui: 'siqua est, o maxime Caesar, 85nobilitas, Pharii proles clarissima Lagi,exul in aeternum sceptris depulsa paternis,ni tua restituit ueteri me dextera fato,conplector regina pedes. tu gentibus aequumsidus ades nostris. non urbes prima tenebo 90femina Niliacas: nullo discrimine sexusreginam scit ferre Pharos. lege summa peremptiuerba patris, qui iura mihi communia regni

et thalamos cum fratre dedit. puer ipse sororem,sit modo liber, amat; sed habet sub iure Pothini 95adfectus ensesque suos. nil ipsa paterniiuris inire peto: culpa tantoque pudoresolue domum, remoue funesta satellitis armaet regem regnare iube. quantosne tumoresmente gerit famulus! Magni ceruice reuolsa 100iam tibi, sed procul hoc auertant fata, minatur.sat fuit indignum, Caesar, mundoque tibiquePompeium facinus meritumque fuisse Pothini.'nequiquam duras temptasset Caesaris aures:uoltus adest precibus faciesque incesta perorat. 105exigit infandam corrupto iudice noctem.pax ubi parta ducis donisque ingentibus empta est,excepere epulae tantarum gaudia rerum,explicuitque suos magno Cleopatra tumultunondum translatos Romana in saecula luxus. 110ipse locus templi, quod uix corruptior aetasextruat, instar erat, laqueataque tecta ferebantdiuitias crassumque trabes absconderat aurum.nec summis crustata domus sectisque nitebatmarmoribus, stabatque sibi non segnis achates 115purpureusque lapis, totaque effusus in aulacalcabatur onyx; hebenus Mareotica uastosnon operit postes sed stat pro robore uili,auxilium non forma domus. ebur atria uestit,et suffecta manu foribus testudinis Indae 120terga sedent, crebro maculas distincta zmaragdo.fulget gemma toris, et iaspide fulua supellex 122astrata micant, Tyrio cuius pars maxima fucococta diu uirus non uno duxit aeno,pars auro plumata nitet, pars ignea cocco, 125ut mos est Phariis miscendi licia telis.tum famulae numerus turbae populusque minister.discolor hos sanguis, alios distinxerat aetas;haec Libycos, pars tam flauos gerit altera crinesut nullis Caesar Rheni se dicat in aruis 130tam rutilas uidisse comas; pars sanguinis ustitorta caput refugosque gerens a fronte capillos;nec non infelix ferro mollita iuuentusatque exsecta uirum: stat contra fortior aetasuix ulla fuscante tamen lanugine malas. 135discubuere illic reges maiorque potestasCaesar; et inmodice formam fucata nocentem,nec sceptris contenta suis nec fratre marito,plena maris rubri spoliis, colloque comisquediuitias Cleopatra gerit cultuque laborat. 140candida Sidonio perlucent pectora filo,

quod Nilotis acus conpressum pectine Serumsoluit et extenso laxauit stamina uelo.dentibus hic niueis sectos Atlantide siluainposuere orbes, quales ad Caesaris ora 145nec capto uenere Iuba. pro caecus et amensambitione furor, ciuilia bella gerentidiuitias aperire suas, incendere mentemhospitis armati. non sit licet ille nefandoMarte paratus opes mundi quaesisse ruina; 150pone duces priscos et nomina pauperis aeuiFabricios Curiosque graues, hic ille recumbatsordidus Etruscis abductus consul aratris:optabit patriae talem duxisse triumphum.infudere epulas auro, quod terra, quod aer, 155quod pelagus Nilusque dedit, quod luxus inaniambitione furens toto quaesiuit in orbenon mandante fame; multas uolucresque ferasqueAegypti posuere deos, manibusque ministratNiliacas crystallos aquas, gemmaeque capaces 160excepere merum, sed non Mareotidos uuae,nobile sed paucis senium cui contulit annisindomitum Meroe cogens spumare Falernum.accipiunt sertas nardo florente coronaset numquam fugiente rosa, multumque madenti 165infudere comae quod nondum euanuit auracinnamon externa nec perdidit aera terrae,aduectumque recens uicinae messis amomon.discit opes Caesar spoliati perdere mundiet gessisse pudet genero cum paupere bellum 170et causas Martis Phariis cum gentibus optat.postquam epulis Bacchoque modum lassata uoluptasinposuit, longis Caesar producere nocteminchoat adloquiis, summaque in sede iacentemlinigerum placidis conpellat Acorea dictis. 175'o sacris deuote senex, quodque arguit aetasnon neclecte deis, Phariae primordia gentisterrarumque situs uolgique edissere moreset ritus formasque deum; quodcumque uetustisinsculptum est adytis profer, noscique uolentes 180prode deos. si Cecropium sua sacra Platonamaiores docuere tui, quis dignior umquamhoc fuit auditu mundique capacior hospes?fama quidem generi Pharias me duxit ad urbes,sed tamen et uestri; media inter proelia semper 185stellarum caelique plagis superisque uacaui,nec meus Eudoxi uincetur fastibus annus.sed, cum tanta meo uiuat sub pectore uirtus,tantus amor ueri, nihil est quod noscere malimquam fluuii causas per saecula tanta latentis 190

ignotumque caput: spes sit mihi certa uidendiNiliacos fontes, bellum ciuile relinquam.'finierat, contraque sacer sic orsus Acoreus:'fas mihi magnorum, Caesar, secreta parentumedere ad hoc aeui populis ignota profanis. 195sit pietas aliis miracula tanta silere;ast ego caelicolis gratum reor ire per omnishoc opus et sacras populis notescere leges.sideribus, quae sola fugam moderantur Olympioccurruntque polo, diuersa potentia prima 200mundi lege data est. sol tempora diuidit aeui,mutat nocte diem, radiisque potentibus astraire uetat cursusque uagos statione moratur;luna suis uicibus Tethyn terrenaque miscet;frigida Saturno glacies et zona niualis 205cessit; habet uentos incertaque fulmina Mauors;sub Ioue temperies et numquam turbidus aer;at fecunda Venus cunctarum semina rerumpossidet; inmensae Cyllenius arbiter undaest.hunc ubi pars caeli tenuit, qua mixta Leonis 210sidera sunt Cancro, rapidos qua Sirius ignesexerit et uarii mutator circulus anniAegoceron Cancrumque tenet, cui subdita Niliora latent, quae cum dominus percussit aquarumigne superiecto, tunc Nilus fonte soluto, 215exit ut Oceanus lunaribus incrementis,iussus adest, auctusque suos non ante coartatquam nox aestiuas a sole receperit horas.uana fides ueterum, Nilo, quod crescat in arua,Aethiopum prodesse niues. non Arctos in illis 220montibus aut Boreas. testis tibi sole perustiipse color populi calidique uaporibus Austri.adde quod omne caput fluuii, quodcumque solutapraecipitat glacies, ingresso uere tumescitprima tabe niuis: Nilus neque suscitat undas 225ante Canis radios nec ripis alligat amnemante parem nocti Libra sub iudice Phoebum.inde etiam leges aliarum nescit aquarum,nec tumet hibernus, cum longe sole remotoofficiis caret unda suis: dare iussus iniquo 230temperiem caelo mediis aestatibus exitsub torrente plaga, neu terras dissipet ignisNilus adest mundo contraque incensa Leonisora tumet Cancroque suam torrente Syeneninploratus adest, nec campos liberat undis 235donec in autumnum declinet Phoebus et umbrasextendat Meroe. quis causas reddere possit?sic iussit natura parens discurrere Nilum,sic opus est mundo. Zephyros quoque uana uetustas

his ascripsit aquis, quorum stata tempora flatus 240continuique dies et in aera longa potestas,uel quod ab occiduo depellunt nubila caelotrans Noton et fluuio cogunt incumbere nimbos,uel quod aquas totiens rumpentis litora Niliadsiduo feriunt coguntque resistere fluctu: 245ille mora cursus aduersique obice pontiaestuat in campos. sunt qui spiramina terrisesse putent magnosque cauae conpagis hiatus.commeat hac penitus tacitis discursibus undafrigore ab Arctoo medium reuocata sub axem, 250cum Phoebus pressit Meroen tellusque perustailluc duxit aquas; trahitur Gangesque Padusqueper tacitum mundi: tunc omnia flumina Nilusuno fonte uomens non uno gurgite perfert.rumor ab Oceano, qui terras alligat omnes, 255exundante procul uiolentum erumpere Nilumaequoreosque sales longo mitescere tractu.nec non Oceano pasci Phoebumque polosquecredimus: hunc, calidi tetigit cum bracchia Cancri,sol rapit, atque undae plus quam quod digerat aer 260tollitur; hoc noctes referunt Niloque profundunt.ast ego, si tantam ius est mihi soluere litem,quasdam, Caesar, aquas post mundi sera peractisaecula concussis terrarum erumpere uenisnon id agente deo, quasdam conpage sub ipsa 265cum toto coepisse reor, quas ille creatoratque opifex rerum certo sub iure coercet.quae tibi noscendi Nilum, Romane, cupido est,et Phariis Persisque fuit Macetumque tyrannis,nullaque non aetas uoluit conferre futuris 270notitiam; sed uincit adhuc natura latendi.summus Alexander regum, quem Memphis adorat,inuidit Nilo, misitque per ultima terraeAethiopum lectos: illos rubicunda perustizona poli tenuit; Nilum uidere calentem. 275uenit ad occasus mundique extrema Sesostriset Pharios currus regum ceruicibus egit;ante tamen uestros amnes, Rhodanumque Padumque,quam Nilum de fonte bibit. uaesanus in ortusCambyses longi populos peruenit ad aeui, 280defectusque epulis et pastus caede suorumignoto te, Nile, redit. non fabula mendaxausa loqui de fonte tuo est. ubicumque uiderisquaereris, et nulli contingit gloria gentiut Nilo sit laeta suo. tua flumina prodam, 285qua deus undarum celator, Nile, tuarumte mihi nosse dedit. medio consurgis ab axe;ausus in ardentem ripas attollere Cancrum

in Borean is rectus aquis mediumque Booten(cursus in occasus flexu torquetur et ortus, 290nunc Arabum populis, Libycis nunc aequus harenis),teque uident primi, quaerunt tamen hi quoque, Seres,Aethiopumque feris alieno gurgite campos,et te terrarum nescit cui debeat orbis.arcanum natura caput non prodidit ulli, 295nec licuit populis paruum te, Nile, uidere,amouitque sinus et gentes maluit ortusmirari quam nosse tuos. consurgere in ipsisius tibi solstitiis, aliena crescere brumaatque hiemes adferre tuas, solique uagari 300concessum per utrosque polos. hic quaeritur ortus,illic finis aquae. late tibi gurgite ruptoambitur nigris Meroe fecunda colonis,laeta comis hebeni, quae quamuis arbore multafrondeat aestatem nulla sibi mitigat umbra, 305linea tam rectum mundi ferit illa Leonem.inde plagas Phoebi damnum non passus aquarumpraeueheris sterilesque diu metiris harenas,nunc omnes unum uires collectus in amnem,nunc uagus et spargens facilem tibi cedere ripam. 310rursus multifidas reuocat piger alueus undas,qua dirimunt Arabum populis Aegyptia ruraregni claustra Philae. mox te deserta secantem,qua iungunt nostrum rubro commercia ponto,mollis lapsus agit. quis te tam lene fluentem 315moturum totas uiolenti gurgitis iras,Nile, putet? sed, cum lapsus abrupta uiarumexcepere tuos et praecipites cataractaeac nusquam uetitis ullas obsistere cautesindignaris aquis, spuma tunc astra lacessis, 320cuncta fremunt undis, ac multo murmure montisspumeus inuitis canescit fluctibus amnis.hinc, Abaton quam nostra uocat ueneranda uetustas,terra potens primos sentit percussa tumultuset scopuli, placuit fluuii quos dicere uenas, 325quod manifesta noui primum dant signa tumoris.hinc montes natura uagis circumdedit undis,qui Libyae te, Nile, negent; quos inter in altait conualle tacens iam moribus unda receptis.prima tibi campos permittit apertaque Memphis 330rura modumque uetat crescendi ponere ripas.'sic uelut in tuta securi pace trahebantnoctis iter mediae. sed non uaesana Pothinimens inbuta semel sacra iam caede uacabata scelerum motu: Magno nihil ille perempto 335iam putat esse nefas; habitant sub pectore manesultricesque deae dant in noua monstra furorem.

dignatur uiles isto quoque sanguine dextrasquo Fortuna parat uictos perfundere patres,poenaque ciuilis belli, uindicta senatus 340paene data est famulo. procul hoc auertite, fata,crimen, ut haec Bruto ceruix absente secetur.in scelus it Pharium Romani poena tyranni,exemplumque perit. struit audax inrita fatisnec parat occultae caedem committere fraudi 345inuictumque ducem detecto Marte lacessit.tantum animi delicta dabant, ut colla ferireCaesaris et socerum iungi tibi, Magne, iuberet;atque haec dicta monet famulos perferre fidelesad Pompeianae socium sibi caedis Achillam, 350quem puer inbellis cunctis praefecerat armiset dederat ferrum, nullo sibi iure retento,in cunctos in seque simul. 'tu mollibus' inquit'nunc incumbe toris et pinguis exige somnos:inuasit Cleopatra domum, nec prodita tantum est 355sed donata Pharos. cessas accurrere solusad dominae thalamos? nubit soror inpia fratri,nam Latio iam nupta duci est, interque maritosdiscurrens Aegypton habet Romamque meretur.expugnare senem potuit Cleopatra uenenis: 360crede, miser, puero, quem nox si iunxerit unaet semel amplexus incesto pectore passushauserit obscaenum titulo pietatis amorem,meque tuumque caput per singula forsitan illioscula donabit. crucibus flammisque luemus 365si fuerit formonsa soror. nil undique restatauxilii: rex hinc coniunx, hinc Caesar adulter.et sumus, ut fatear, tam saeua iudice sontes:quem non e nobis credit Cleopatra nocentema quo casta fuit? per te quod fecimus una 370perdidimusque nefas, perque ictum sanguine Magnifoedus, ades; subito bellum molire tumultu,inrue; nocturnas rumpamus funere taedascrudelemque toris dominam mactemus in ipsiscum quocumque uiro. nec nos deterreat ausis 375Hesperii fortuna ducis, quae sustulit illuminposuitque orbi: communis gloria nobis,nos quoque sublimes Magnus facit. aspice litus,spem nostri sceleris; pollutos consule fluctusquid liceat nobis, tumulumque e puluere paruo 380aspice Pompei non omnia membra tegentem.quem metuis, par huius erat. non sanguine clari(quid refert?) nec opes populorum et regna mouemus:ad scelus ingentis fati sumus. attrahit illosin nostras fortuna manus: en, altera uenit 385uictima nobilior. placemus caede secunda

Hesperias gentes: iugulus mihi Caesaris haustushoc praestare potest, Pompei caede nocentisut populus Romanus amet. quid nomina tantahorremus uiresque ducis, quibus ille relictis 390miles erit? nox haec peraget ciuilia bellainferiasque dabit populis et mittet ad umbrasquod debetur adhuc mundo caput. ite ferocesCaesaris in iugulum; praestet Lagea iuuentushoc regi, Romana sibi. tu parce morari. 395plenum epulis madidumque mero Venerique paratuminuenies: aude, superi tot uota CatonumBrutorumque tibi tribuent.' non entus l Achillassuadenti parere nefas haud clara mouendis,ut mos, signa dedit castris nec prodidit arma 400ullius clangore tubae: temere omnia saeuiinstrumenta rapit belli. pars maxima turbaeplebis erat Latiae, sed tanta obliuio mentiscepit in externos corrupto milite moresut duce sub famulo iussuque satellitis irent 405quos erat indignum Phario parere tyranno.nulla fides pietasque uiris qui castra secuntur,uenalesque manus; ibi fas ubi proxima merces:aere merent paruo, iugulumque in Caesaris irenon sibi dant. pro fas! ubi non ciuilia bella 410inuenit imperii fatum miserabile nostri?Thessaliae subducta acies in litore Nilimore furit patrio. quid plus te, Magne, receptoausa foret Lagea domus? dat scilicet omnisdextera quod debet superis, nullique uacare 415fas est Romano. Latium sic scindere corpusdis placitum: non in soceri generique fauoremdiscedunt populi; ciuilia bella satellesmouit, et in partem Romani uenit Achillas;et nisi fata manus a sanguine Caesaris arcent 420hae uincent partes. aderat maturus uterque,et districta epulis ad cunctas aula patebatinsidias, poteratque cruor per regia fundipocula Caesareus mensaeque incumbere ceruix.sed metuunt belli trepidos in nocte tumultus, 425ne caedes confusa manu permissaque fatiste, Ptolemaee, trahat. tanta est fiducia ferri,non rapuere nefas; summi contempta facultasest operis; uisum famulis reparabile damnumillam mactandi dimittere Caesaris horam. 430seruatur poenas in aperta luce daturus;donata est nox una duci, uixitque Pothinimunere Phoebeos Caesar dilatus in ortus.Lucifer a Casia prospexit rupe diemquemisit in Aegypton primo quoque sole calentem, 435

cum procul a muris acies non sparsa maniplisnec uaga conspicitur, sed iustos qualis ad hostesrecta fronte uenit: passuri comminus armalaturique ruunt. at Caesar moenibus urbisdiffisus foribus clausae se protegit aulae 440degeneres passus latebras. nec tota uacabatregia conpresso: minima collegerat armaparte domus. tangunt animos iraeque metusque,et timet incursus indignaturque timere.sic fremit in paruis fera nobilis abdita claustris 445et frangit rabidos praemorso carcere dentes,nec secus in Siculis fureret tua flamma cauernis,obstrueret summam siquis tibi, Mulciber, Aetnam.audax Thessalici nuper qui rupe sub HaemiHesperiae cunctos proceres aciemque senatus 450Pompeiumque ducem causa sperare uetantenon timuit fatumque sibi promisit iniquum,expauit seruile nefas, intraque penatesobruitur telis. quem non uiolasset Alanus,non Scytha, non fixo qui ludit in hospite Maurus, 455hic, cui Romani spatium non sufficit orbis,paruaque regna putet Tyriis cum Gadibus Indos,ceu puer inbellis uel captis femina muris,quaerit tuta domus; spem uitae in limine clausoponit, et incerto lustrat uagus atria cursu, 460non sine rege tamen, quem ducit in omnia secumsumpturus poenas et grata piacula mortimissurusque tuum, si non sint tela nec ignes,in famulos, Ptolemaee, caput. sic barbara Colchiscreditur ultorem metuens regnique fugaeque 465ense suo fratrisque simul ceruice parataexpectasse patrem. cogunt tamen ultima rerumspem pacis temptare ducem, missusque satellesregius, ut saeuos absentis uoce tyrannicorriperet famulos, quo bellum auctore mouerent. 470sed neque ius mundi ualuit nec foedera sanctagentibus, orator regis pacisque sequester 472aaestimat in numero scelerum ponenda tuorum,tot monstris Aegypte nocens? non Thessala tellusuastaque regna Iubae, non Pontus et inpia signa 475Pharnacis et gelido circumfluus orbis Hiberotantum ausus scelerum, non Syrtis barbara, quantumdeliciae fecere tuae. premit undique bellum,inque domum iam tela cadunt quassantque penates.non aries uno moturus limina pulsu 480fracturusque domum, non ulla est machina belli,nec flammis mandatur opus; sed caeca iuuentusconsilii uastos ambit diuisa penates,

et nusquam totis incursat uiribus agmen.fata uetant, murique uicem Fortuna tuetur. 485nec non et ratibus temptatur regia, qua seprotulit in medios audaci margine fluctusluxuriosa domus. sed adest defensor ubiqueCaesar et hos aditus gladiis, hos ignibus arcet,obsessusque gerit, tanta est constantia mentis, 490expugnantis opus. piceo iubet unguine tinctaslampadas inmitti iunctis in uela carinis;nec piger ignis erat per stuppea uincula perquemanantis cera tabulas, et tempore eodemtranstraque nautarum summique arsere ceruchi. 495iam prope semustae merguntur in aequora classes,iamque hostes et tela natant. nec puppibus ignisincubuit solis; sed quae uicina fueretecta mari longis rapuere uaporibus ignem,et cladem fouere Noti, percussaque flamma 500turbine non alio motu per tecta cucurritquam solet aetherio lampas decurrere sulcomateriaque carens atque ardens aere solo.illa lues paulum clausa reuocauit ab aulaurbis in auxilium populos. nec tempora cladis 505perdidit in somnos, sed caeca nocte carinisinsiluit Caesar semper feliciter ususpraecipiti cursu bellorum, et tempore raptonunc claustrum pelagi cepit Pharon. insula quondamin medio stetit illa mari sub tempore uatis 510Proteos, at nunc est Pellaeis proxima muris.illa duci geminos bellorum praestitit usus.abstulit excursus et fauces aequoris hostiCaesar et auxiliis ut uidit libera pontiostia, non fatum meriti poenasque Pothini 515distulit ulterius. sed non, qua debuit, ira,non cruce, non flammis rapuit, non dente ferarum:[heu facinus, gladio ceruix male caesa pependit]Magni morte perit. nec non subrepta paratisa famulo Ganymede dolis peruenit ad hostis 520Caesaris Arsinoe; quae castra carentia regeut proles Lagea tenet, famulumque tyranniterribilem iusto transegit Achillea ferro.altera, Magne, tuis iam uictima mittitur umbris;nec satis hoc Fortuna putat. procul absit ut ista 525uindictae sit summa tuae. non ipse tyrannussufficit in poenas, non omnis regia Lagi:dum patrii ueniant in uiscera Caesaris ensesMagnus inultus erit. sed non auctore furorissublato cecidit rabies; nam rursus in arma 530auspiciis Ganymedis eunt ac multa secundoproelia Marte gerunt. potuit discrimine summo

Caesaris una dies in famam et saecula mitti.molis in exiguae spatio stipantibus armisdum parat in uacuas Martem transferre carinas, 535dux Latius tota subitus formidine bellicingitur: hinc densae praetexunt litora classes,hinc tergo insultant pedites. uia nulla salutis,non fuga, non uirtus; uix spes quoque mortis honestae.non acie fusa nec magnae stragis aceruis 540uincendus tum Caesar erat sed sanguine nullo.captus sorte loci pendet; dubiusque timeretoptaretne mori respexit in agmine densoScaeuam perpetuae meritum iam nomina famaead campos, Epidamne, tuos, ubi solus apertis 545obsedit muris calcantem moenia Magnum.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!