12.07.2015 Views

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

Pars 11 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
• No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

1>>Pars 11>>LIBER TRIGESIMUS QUARTUS.Exponitur capitis XLI versus 13 cum reliquis, dediaboli praesertim superbia et saevissimis in sanctosAntichristi persecutionibus.CAPUT PRIMUM.1. Senescente mundo, tribulationes cum temporibuscrescunt. Diabolus tanto acrius saevit, quanto poenaeconsummationi est vicinior.---Quia ex hoc mundo corpusgerimus, universitatis terminum ex ea qua nos sumusparte pensemus. Citius quippe qualis sit mundi finisagnoscimus, si sollicite aspicimus hoc quod de mundogestamus. Aetas etenim nostra per juveniles annosrobustius viget, in senili autem tempore crebrescentibusmorbis excoquitur; et dum diutius distenditur ut subsistat,moriendi vice quotidie deficit per momenta vivendi. Itaetiam mundi tempus dum venientibus annis augetur,crebrescentibus malis afficitur; et unde aetatisaugmentum percipit, inde salutis dispendium sentit.Tribulationes namque illi cum temporibus crescunt, et eodetrimenta vitae debilior tolerat, quo quasi ad vitamprovectior durat. Totis enim contra illum hostis antiquusviribus solvitur, qui quamvis jam nunc interiit pro eo quodsupernae conditionis beatitudinem amisit, tunc tamenplenius exstinguitur, quando, et a tentandi licentiaabstractus, aeternis incendiis religatur. Unde et extremamundi atrocius tentaturus aggreditur, quia tanto fitferventior ad saevitiam, quanto se viciniorem sentit adpoenam. Considerat quippe quod juxta sit ut licentiamnequissimae libertatis amittat, et quantum brevitatetemporis angustatur, tantum multiplicitate crudelitatisexpanditur, sicut de illo voce angelica ad Joannemdicitur: Vae terrae et mari, quia descendit diabolus ad

vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempushabet (Apoc. XII, 12). Tunc ergo in magnae irae fervoremse dilatat, ne qui in beatitudine stare non potuit, indamnationis suae foveam cum paucis ruat. Tunc quidquidnequiter valuerit, callidius exquirit; tunc cervicemsuperbiae altius erigit, et per damnatum illum quemgestat hominem omne quod temporaliter praevaletnequiter ostendit. Unde et divina voce recte nunc dicitur:CAPUT II2VERS. 13.---In collo ejus morabitur fortitudo.2. Superbiae Antichristi accedet explendaenequitiae potestas.---Quid enim collo Leviathan istus, nisielationis extensio designatur? qua contra Deum seerigens, cum simulatione sanctitatis etiam tumorepotestatis extollitur. Quia enim per collum superbiaexprimitur, Isaias propheta testatur, qui Jerusalem filiasredarguit, dicens: Ambulaverunt extento collo (Isai. III,16). In collo ergo Leviathan istius fortitudo demoraridicitur, quia elationi illius etiam subjuncta potentiasuffragatur. Nam quidquid tunc superbe extollitur,quidquid callide machinatur, etiam cum virtute potentiaesaecularis exsequitur. Quod Daniel propheta intuens, ait:Dolus in manu ejus dirigetur (Dan. VIII, 25). Dolus quippein manu ejus est fraus in virtute, quia omne quod nequitervult, hoc ad tempus exsequi etiam fortiter potest. Dolusvero ejus dirigi dicitur, quia fraudis ejus malitia nulladifficultate praepeditur. Hoc enim Leviathan iste vel vasaejus habere crebro proprium solent, quod ad iniquitatissuae cumulum ea quae nequiter appetunt explerenequius possunt.3. Divini muneris est erga electos, quod cogitatummalum perpetrare nequeant.---Nam cum fortasseinfirmantur electi, atque in desideriis illicitis ruunt, in hocplerumque divini muneris manu retinentur, quod

voluntatis miserae nullos effectus inveniunt. Cumqueeorum votis valida contrarietas nascitur, plerumque exipsa impossibilitate corriguntur, et miro internaedispositionis ordine, per conversionem mutatio malaevoluntatis sequitur, dum per infirmitatem perfectiodenegatur. Hinc est enim quod, sub specie uniuscujusqueanimae, de infirmante Judaea, atque in pravis itineribusgradiente, per prophetam Dominus dicit: Ecce egosepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, etsemitas suas non inveniet, et sequetur amatores suos, etnon apprehendet eos, et quaeret eos, et non inveniensdicet: Vadam et revertar ad virum meum priorem, quiamihi bene erat tunc magis quam nunc (Osee, II, 6). Spinisenim electorum viae sepiuntur, dum dolorem punctionisinveniunt in hoc quod temporaliter concupiscunt. Quasiinterposita maceria viis eorum obviat, quorum nimirumdesideria perfectionis difficultas impugnat. Horumprofecto animae amatores suos quaerunt, et noninveniunt, dum sequendo malignos spiritus, nequaquameas quas appetunt hujus saeculi voluptatesapprehendunt. Bene autem subditur quod ex ipsadifficultate mox dicat: Vadam et revertar ad virum meumpriorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc(Matth. XII, 44). Prior quippe vir Dominus est, qui castamsibi animam sancti Spiritus interposito amore conjunxit.Quem tunc mens uniuscujusque desiderat, cummultiplices amaritudines velut quasdam spinas invenit iniis delectationibus quas temporaliter concupiscit. Namdum adversitatibus mundi quem diligit morderi animacoeperit, tunc plenius intelligit quanto illi cum priore viromelius fuit.4. Quos voluntas prava pervertit, saepe corrigitadversitas.---Eos ergo quos voluntas prava pervertit,plerumque adversitas corrigit. Unde et nimis timendumest ne sequantur prospera cum desiderantur injusta, quiadifficilius malum corrigitur, quod perfectionis etiamprosperitate fulcitur. Leviathan itaque iste qui cum3

membris suis aeternis est cruciatibus deputatus, et dolusin manu ejus dirigitur, et in collo ejus fortitudo demoratur,quia hoc quod temporaliter perversa contra bonosvoluntate desiderat, perversiore facultate consummat, uttanto ei de adversitate in praesenti nil obstet, quanto eiin posterum de prosperitate nihil remanet. Et quia omnisqui perversis moribus amicitiis ejus innotescit prius verasmentis divitias amittit, apte subjungitur:CAPUT IIIIBID.---Et faciem ejus praecedet egestas.5. Electorum paupertas est coelestes divitiasamisisse.---Per faciem quippe solet notitia designari.Unde scriptum est: Et facies mea praecedet te (Exod.XXXIII, 14), id est notitia ducatum praebebit. Sciendumvero est quod egestas in sacro eloquio aliter electorumponitur, atque aliter reproborum. Egestas namqueelectorum est, cum verae divitiae coelestis patriae adeorum animum redeunt, et in hoc aerumnoso praesentisvitae exsilio positi, pauperes se esse meminerunt. Illasquippe divitias sine cessatione suspirant, de quibusPaulus dicit: Ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, etquae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis (Ephes.I, 18). Et quia adhuc eas nequaquam conspiciunt, studioseinterim in aerumna istius paupertatis gemunt. Hancprocul dubio paupertatem Jeremias inspexerat, cumdicebat: Ego vir videns paupertatem meam in virgaindignationis ejus (Thren. III, 1). Virga enim indignationisDei est percussio districtionis. Quam indignationem tunchomo pertulit, cum ex paradiso pulsus, veras internigaudii divitias amisit (Genes. III, 24). Sed quia electiquique incessanter conspiciunt quod in praesentis vitaepenuriam ab illa potestatis ingenitae facultatececiderunt, bene dicitur: Ego vir videns paupertatemmeam (Thren. III, 1). Quisquis enim haec adhuc visibiliaappetit, peregrinationis suae malum non intelligit, et hoc4

ipsum quod patitur videre nescit. Hanc paupertatemDavid propheta intuens, ait: Infirmata est in paupertatevirtus mea (Psal. XXX, 11). In paupertate etenim virtusinfirmari dicitur, quia lapsus in hac peregrinationeanimus, et corruptionis suae molestiis reverberatus, hocquod perdidit contemplari praepeditur.6. Hanc paupertatem reprobi nesciunt. Virtutumdivitiis vacuantur, nec intelligunt.---Sed hanc paupertatemreprobi considerare nesciunt, quia dum sequuntur eaquae conspiciunt, cogitare invisibilia negligunt quaeperdiderunt. Unde et egestas eorum proprie dicitur, quiadum replentur vitiis, virtutum divitiis vacuantur. Quibussaepe evenit ut per elationis dementiam sublevati, dumnequaquam ruinae suae damna considerant, esse seetiam a bonis actionibus inopes non cognoscant. Undevoce angelica praedicatori Laodiceae dicitur: Dicis quoddives sum, et locupletatus, et nullius egeo, et nescis quiatu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus(Apoc. III, 17). Quasi divitem se asserit, qui perarrogantiam sanctitatis extollitur, sed pauper, caecusqueet nudus arguitur. Pauper utique, quia virtutum divitiasnon habet; caecus, quia nec paupertatem quam patiturvidet; nudus, quia primam stolam perdidit, sed pejus, quianec se perdidisse cognoscit. Quia ergo, ut diximus,egestas reproborum est defraudatio meritorum, recte deLeviathan dicitur: Faciem ejus praecedet egestas. Nemoquippe cognitioni ejus jungitur, nisi prius virtutum divitiisdenudetur. Prius enim bonas cogitationes subtrahit, ettunc eis apertiorem notitiam suae iniquitatis infundit.Egestas ergo faciem illius praecedere dicitur, quia priusfacultas virium perditur, ut quasi per familiaritatempostmodum ejus notitia cognoscatur. Vel certe quia multisita fraudulenter subrepit, ut ab eis deprehendinequaquam possit, et sic eorum virtutes evacuat,quatenus astutiae suae malitiam non ostendat, faciemejus egestas praeire perhibetur, ac si aperte diceretur,quia cum insidians tentat, priusquam videatur exspoliat.5

Hinc est enim quod de Ephraim per prophetam dicitur:Comederunt alieni robur ejus, et ipse ignoravit (Osee VII,9). Alieni quippe intelligi apostatae angeli solent, quirobur comedunt, dum virtutem mentis pervertendoconsumunt. Quod Ephraim et pertulit, et nescivit, quia intentatione malignorum spirituum et robur animaeperdidit, et hoc ipsum quia perdiderit non intellexit.Leviathan ergo faciem egestas antecedit, quianegligentium mentes ante tentando spoliat, quam ejusinsidias is qui tentatur agnoscat. Per hoc ergo quoddictum est: In collo ejus morabitur fortitudo, virtusviolentiae ostenditur. Per hoc vero quod subditur: Etfaciem ejus praecedet egestas; fraudis subtilitasdesignatur.7. Ante adventum Antichristi, virtutum signaEcclesiae subtrahentur, aut pauca supererunt.---Quamvisde eo quod ejus faciem egestatem praeire cognoscimus,suppetit aliud quod tamen tristius exponamus. Terribiliquippe ordine dispositionis occultae, priusquamLeviathan iste in illo damnato homine quem assumitappareat, a sancta Ecclesia virtutum signa subtrahuntur.Nam prophetia absconditur, curationum gratia aufertur,prolixioris abstinentiae virtus imminuitur, doctrinae verbaconticescunt, miraculorum prodigia tolluntur. Quaequidem nequaquam superna dispensatio funditussubtrahit, sed non haec sicut prioribus temporibus aperteac multipliciter ostendit. Quod tamen mira dispensationeagitur, ut una ex re divina simul pietas et justitiacompleatur. Dum enim subtractis signorum virtutibussancta Ecclesia velut abjectior apparet, et bonorumpraemium crescit, qui illam pro spe coelestium, et nonpropter praesentia signa venerantur, et malorum menscontra illam citius ostenditur, qui sequi quae promittitinvisibilia negligunt, dum signis visibilibus non tenentur.Dum igitur humilitas fidelium multitudine etmanifestatione signorum quasi destituitur, terribilioccultae dispositionis examine inde bonis misericordia6

llargior, unde malis justa ira cumulatur. Quia ergoLeviathan iste priusquam manifestus et conspicuus veniatex magna parte in sancta Ecclesia signa virtutum cessant,recte nunc dicitur: Faciem ejus praecedet egestas. Anteenim a fidelibus miraculorum divitiae subtrahuntur, ettunc contra eos antiquus ille hostis per aperta prodigiaostenditur, ut quo ipse per signa extollitur, eo a fidelibussine signis robustius laudabiliusque vincatur. Quamvisetiam fidelibus in ejus certamine signa non deerunt, sedtanta erunt illius, ut nostrorum aut pauca, aut nullavideantur. Quorum nimirum virtus omnibus signis fitpotior, cum omne quod ab illo terribiliter fieri conspicit,per internae constantiae calcem premit. Sed malignushostis tanto contra eos acriori immanitate se exhibet,quanto se despici etiam clarescentibus miraculis dolet.Totum ergo se in eorum interitum colligit, cunctosquereprobos in necem fidelium unanimi crudelitate conjungit,ut saevitiam suam tanto robustius exerat, quanto et in eisquae perverse agere appetit, nulla sibi sui corporismembra discordant. Unde et recte dicitur:CAPUT IVVERS. 14.---Membra carnium ejus cohaerentia sibi.8. Reproborum cum Satana et inter se noxia concordia.---Carnes vero Leviathan istius sunt omnes reprobi, qui adintellectum spiritalis patriae per desiderium nonassurgunt. Membra vero sunt carnium hi qui eisdemperverse agentibus, et sese ad iniquitatempraecedentibus junguntur, sicut e contra per Paulumdominico corpori dicitur: Vos estis corpus Christi, etmembra de membro (I Cor. XII, 27). Aliud quippe estmembrum corporis, aliud membrum membri. Membrumquippe corporis pars ad totum, membrum vero membriest particula ad partem. Membrum namque membri estdigitus ad manum, manus ad brachium; membrum veroest corporis totum hoc simul ad corpus universum. Sicut7

ergo in spiritali dominico corpore membra de membrodicimus eos qui in ejus Ecclesia ab aliis reguntur, ita inilla Leviathan istius reproba congregatione membra suntcarnium qui iniquo opere quibusdam se nequioribusjunguntur. Sed quia hostis malignus sibi in perverso operea primis usque ad extrema concordat, divinus sermo in eomembra carnium sibimet cohaerentia memorat. Sicnamque perversa unanimiter sentiunt, ut nulla contra sevicissim disputatione dividantur. Nulla eos diversitatisaltercatio tunc scindit, et idcirco contra bonosvehementer praevalent, quia in malo se concorditertenent. Sicut enim jam superius diximus (Lib. XXXIII, num.55), ut perniciosum est si unitas desit bonis, itaperniciosius est si non desit malis. Reproborum quippeunitas bonorum viam tanto durius praepedit quanto ei seper collectionem durior opponit.9. Hanc unitatem dissolvere licet, exemplo Pauli.---Hanc unitatem reproborum perniciosam sibi Paulusconspexerat, cum in medio SadducaeorumPharisaeorumque deprehensus dicebat: De spe etresurrectione mortuorum ego judicor (Act. XXIII, 6). Quanimirum voce percussa, protinus contra se vicissimaudientium turba dissiluit. Cumque in duas partestumultuantium multitudo dividitur, Paulo via ereptionisaperitur, quia quem turba persequentium unitaconstrinxerat, divisa laxabat. Eripiuntur ergo justi dumdividuntur injusti, et electorum vota ad perfectumperveniunt dum reproborum agmina per discordiamconfunduntur. Quod bene etiam maris Rubri scissionedesignatur (Exod. XIV, 21, seq.). Dum enim in duas partesunda dividitur, ab electo populo ad terram repromissionistenditur, quia dum malorum unitas scinditur, bonaementes ad hoc quod appetunt perducuntur. Si malorumunitas noxia non fuisset, nequaquam divina providentiasuperbientium linguas in tanta diversitate dissipasset(Genes. XI, 8). Si malorum unitas noxia non fuisset, desanctae Ecclesiae hostibus Propheta non diceret:8

Praecipita, Domine, et divide linguas eorum (Psal. LIV,10). Quia ergo Leviathan iste tunc contra electos Dei insuis viribus effrenatur, ad augmentum suae malitiaeunitatem quoque in reprobis habere permittitur, ut tantocontra nos robustius vires suas exerat, quanto non solumnos ictu fortitudinis, sed etiam mole adunationisimpugnat. Sed quis contra ista sufficiat? Quae mens adtantae elationis et compagis pondera non ab ipsacogitationum radice contremiscat? Unde quia trepidarenos per infirmitatem conspicit, protinus divina clementiaquid per semetipsam faciat? adjungit. Nam sequitur:CAPUT V9IBID.---Mittet contra eum fulmina, et ad locum aliumnon ferentur.16. Fulmine conterentur in judicio, justis illaesis etgaudentibus.---Quid appellatione fulminum nisitremendae illae extremi judicii sententiae designantur?Quae idcirco fulmina vocantur, quia nimirum eos quosferiunt in perpetuum incendunt. Fulmina namque supereum Paulus venire conspexerat, cum dicebat: QuemDominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruetillustratione adventus sui (II Thess. II, 8). Haec autemquae in eum mittuntur fulmina, ad locum alium nonferuntur, quia justis gaudentibus, solos tunc reprobosferiunt. Nam post trituram vitae praesentis, in qua nunctriticum sub paleis gemit, ita illo extremi judicii ventilabrointer triticum paleasque discernitur, ut nec in triticihorreum paleae transeant, nec in palearum ignem horreigrana delabantur. Illa ergo fulmina locum aliumnequaquam tangunt, quia videlicet igne suo non grana,sed paleas incendunt. Sed quia Leviathan istum poenanon corrigit, insinuat dum subjungit:CAPUT VI

10VERS. 15.---Cor ejus indurabitur quasi lapis.11. Satanae impoenitentia. Incudi similis optimedicitur.---Cor enim antiqui hostis ut lapis indurabitur, quianulla unquam conversionis poenitentia mollietur. Qui quiasolis ictibus aeternae ultionis aptabitur, recte protinussubinfertur:IBID.---Et stringetur quasi malleatoris incus.Incudem quippe malleator solis aptampercussionibus figit. Ad hoc namque incus statuitur, utcrebris ictibus feriatur. Leviathan ergo ut malleatorisincus stringitur, quia inferni vinculis coarctabitur, utaeterni supplicii continua percussione tundatur. Qui modoquoque percutitur, dum justi quique, illo in insidiisvigilante, sed doloribus tabescente, salvantur. In incudeautem alia vasa formantur, ipsa vero tot percussionibus invas aliud non transfertur. Recte ergo Leviathan iste incudicomparatus est, quia nos illo persequente componimur,ipse autem et semper percutitur, et in vas utile nunquammutatur. Aeternae illum percussioni relinquimus, et nos,superni artificis manu in ejus tentatione percussi, perillum quasi vascula formata transimus. In ipso enimtundimur, sed ut ad usum domus supernae veniamus. Ipsevero quasi incus stringitur, quia etsi nunc tentandomundum circuit, in inferno tamen positus, jam sub ictusententiae non vagatur. Sequitur:CAPUT VIIVERS. 16.---Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, etterriti purgabuntur.12. Reprobis angelis cadentibus, territi sunt boni, ettimore solidati.---Scriptura sacra ita nonnunquam tempuspraeteritum futurumque permiscet, ut aliquando futuropro praeterito, aliquando vero utatur praeterito pro

futuro. Futuro namque pro praeterito utitur cum Joannimulier paritura masculum, qui regat gentes in virgaferrea, demonstratur (Apoc. XII, 5). Quod quia incarnatoDomino veniente jam tunc factum fuerat, res gestanuntiabatur. Rursum praeterito utitur pro futuro, sicut perPsalmistam Dominus loquitur, dicens: Foderunt manusmeas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea(Psal. XXI, 18). Quibus videlicet verbis species dominicaepassionis quasi jam transacta describitur, sed tamenadhuc longe post futura nuntiatur. Hoc ergo loco quodicitur: Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, nil obstatintelligi quia sub futuri temporis modo praeteritadescribuntur. Nec rectae intelligentiae sensumrelinquimus, si credamus Leviathan isto ab arcebeatitudinis cadente, in ruina ejus etiam electos angelosexpavisse, ut cum istum ex illorum numero superbiaelapsus ejiceret, illos ad robustius standum timor ipsesolidaret. Unde et sequitur: Et territi purgabantur.13. Qua ratione tunc purgati. Aliis cadentibus,caeteris datum ut cadere non possent.---Purgati vero sunt,quia nimirum isto cum reprobis legionibus exeunte, soli incoelestibus sedibus qui beate in aeternum viverentremanserunt. Hujus itaque lapsus eos terruit et purgavit:terruit, ne conditorem suum superbe despicerent;purgavit vero, quia, exeuntibus reprobis, actum est utelecti soli remanerent. Et quia cunctorum opifex Deus scitad bonorum custodiam etiam bene uti mala actionereproborum, lapsum cadentium vertit in profectummanentium; et unde punita est culpa superbientium, indehumilibus angelis et inventa et solidata sunt augmentameritorum. Istis namque cadentibus, illis in munere datumest ut cadere omnino non possent. Sancti enim angeli,dum in istis naturae suae damna conspiciunt, in seipsisjam cautius robustiusque consistunt. Unde fit, auctoreomnium rerum Domino cuncta mirabiliter ordinante, ut illielectorum spirituum patriae etiam ruinae suae damna11

proficiant, dum inde firmius constructa sit unde fuerat exparte destructa.14. Sancti praedicatores angeli dicuntur.---Sed quiasaepe Scriptura sacra praedicatores Ecclesiae, pro eoquod gloriam patriae coelestis annuntiant, angelorumsolet nomine designare, possumus hoc loco angelossanctos praedicatores accipere. Hinc est enim quodJoannes in Apocalypsi, septem Ecclesiis scribens, angelisEcclesiarum loquitur, id est praedicatoribus populorum(Apoc. I, 4). Hinc propheta ait: Et angeli pacis amareflebunt (Isai. XXXIII, 7). Hinc rursum Malachias prophetaait: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legeminquirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est(Malac. II, 7). Hinc Paulus ait: Magnum est pietatissacramentum, quod manifestatum est in carne,justificatum in spiritu, apparuit angelis, praedicatum estgentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum est ingloria (I Tim. III, 16). Qui igitur dispensationis mysteriumpostquam apparuisse angelis dixit, praedicatum essegentibus subdidit, profecto angelorum nominepraedicatores sanctos, id est veritatis nuntios designavit.15. Hi ex angelorum casu et poena terrentur, etpurgantur.---Si ergo hoc quod dicitur: Cum sublatus fuerit,timebunt angeli, et territi purgabuntur, ad futurumtempus refertur, adveniente districto judice, extrema hicistius Leviathan damnatio designatur, quia de hoc mundoper iram judicii tollitur, qui nunc mira mansuetudinislonganimitate toleratur. Tanto autem hinc pondereterroris excutitur, ut sanctorum etiam praedicatorumfortitudo turbetur; Cum enim sublatus fuerit, timebuntangeli, quia cum judicii turbine rapitur, hi qui incorporibus reperiri potuerint, immenso terrore concussi,etiam supernae patriae nuntii contremiscunt. Quamvisenim fortes jam atque perfecti sunt, adhuc tamen; quia incarne sunt positi, non possunt in tanti terroris turbinenulla formidine concuti. Sed cum Leviathan iste rapitur,12

cumque omnia in ejus interitu elementa quatiuntur,praedicatores sanctos, quos, ut dixi, adhuc in suiscorporibus illud tempus judicii invenerit, spes de regnipropinquitate laetificat, et carnis infirmitas de iraeostensione perturbat. Erit ergo in eis aliquo modo tremorlaetus, et timor securus, quia et coelesti regno seremunerari certi sunt, et per tanti turbinis metum procarnis infirmitate contremiscunt.16. Justis trementibus, quanta reproborum futuraconcussio.---Consideremus ergo quomodo tunc iniquorumconscientia concutitur, quando etiam justorum vitaturbatur. Hi qui oderunt adventum judicis, quid facient, siterrorem tanti judicii etiam qui diligunt expavescunt? Etquia in sanctis praedicatoribus hoc pavore excoquitur, siqua eis inesse potuit levium rubigo vitiorum, postquamdixit: Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, apte moxsubdidit: Et territi purgabuntur. Sed quia haec deLeviathan istius fine cognovimus, interim priusquampereat quid agat audiamus. Sequitur:13CAPUT VIIIVERS. 17.---Cum apprehenderit eum gladius,subsistere non poterit neque hasta, neque thorax.17. Antichristus diaboli gladius recte appellatur.---InScriptura sacra aliquando per gladium sanctapraedicatio, aliquando aeterna damnatio, aliquandotribulatio temporalis, aliquando antiqui hostis ira velpersuasio designatur. Gladius enim pro sanctapraedicatione ponitur, sicut Paulus ait: Et gladiumspiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 17). Gladiinomine aeterna damnatio designatur, sicut depraedicante haeretico scriptum est: Si multiplicati fuerintfilii ejus, in gaudio erunt (Job. XXVII, 14), quia quantalibethic numerositate germinent, aeterna damnationeconsumuntur. Gladius tribulatio temporalis accipitur, sicut

Mariae de secuturis tribulationibus, dicitur: Et tuam ipsiusanimam pertransibit gladius (Luc. II, 35). Rursum pergladium ira vel persuasio maligni hostis exprimitur, sicutPsalmista ait: Qui liberasti David servum tuum de gladiomaligno (Psal. CXLIII, 10). Benignus quippe sanctaepraedicationis est gladius, quo percutimur ut a culpamoriamur. Malignus vero est diabolicae persuasionisgladius, quo male quisque percutitur ut a vita rectitudinisexstinguatur. Antiqui ergo hostis est gladius, ille tuncdamnatus homo, in usum ministerii ejus assumptus. Ipsumquippe per malitiam fraudis exacuit, et infirmorum cordatransfigit. Hunc ergo Leviathan istius gladius apprehendit,cum eum suus damnatus homo susceperit. Si autem gladiinomine ejus ira signatur, recte non apprehenderegladium, sed a gladio apprehendi describitur. In tantamquippe tunc insaniam vertitur, ut dominari omnibusappetens, nequaquam suae irae dominetur. Nos namquecum iram in usu justitiae assumimus, gladium tenemus,quia eam sub aequitate judicii possidendo moderamur.Ille autem quia per abrupta furoris rapitur, nonapprehendere gladium, sed a gladio apprehendiperhibetur. Non enim iram possidens tenet, sed ab irasaeviens tenetur.18. Huic gladio cedere hastam et thoracem quosensu dictum.---Cunctis autem liquet quod hastaadversarium percutimus, thorace vero ab adversariomunimur. Per hastam vulnera inferimus, per thoracemtegimur ne vulneremur. Quid igitur per hastam nisipraedicationis jaculum, quid per thoracem nisi fortitudopatientiae designatur? Leviathan ergo iste, quia perassumptum reprobum hominem in ira omnimodaecrudelitatis effrenatur, apprehendi a gladio dicitur. Namper ostensionem immensae tunc fortitudinis exhibetquidquid nequiter potest. Et neque hasta neque thoraxsubsistere poterit, quia in Antichristum veniens, tantaevirtutis apparebit, ut si supernum adjutorium desit, etpraedicantium acumen obtundat, et longanimitatem14

patientium destruat. Nisi enim justorum vitam supernagratia solidet, non subsistit hasta, quia praedicatorumvirtus frangitur; non subsistit thorax, quia constantiumpatientia dirupta penetratur. Unde et subditur:CAPUT IXVERS. 18.---Reputabit enim ut paleas ferrum, et quasilignum putridum aes.19. Saeviente Antichristo praedicatorum virtus etfortiorum constantia periclitabuntur.---Quod superiushastam dixit, hoc inferius ferri appellatione replicavit; etquod thoracem protulit, hoc rursum aeriscommemoratione signavit. Ferrum namque acuitur utadversarius vulneretur, aes autem rubigine pene nullaconsumitur. Ferro ergo praedicationis jacula, aere autemlonganimitatis constantia designatur. Unde et sub Aserspecie de sancta Ecclesia per S. Moysen dicitur: Ferrumet aes calceamentum ejus (Deut. XXXIII, 25).Calceamentum quippe in Scriptura sacra munimenpraedicationis accipitur, sicut scriptum est: Calceatipedes in praeparatione Evangelii pacis (Ephes. VI, 16).Quia ergo per ferrum virtus, per aes autem perseverantiaexprimitur, ferrum et aes calceamentum ejus dicitur, cumpraedicatio ejus acumine simul et constantia munitur. Perferrum enim mala adversantia penetrat, per aes autembona quae proposuit longanimiter servat. Cujus profectoperseverantiam illic apertius insinuat, dicens: Sicut diesjuventutis ejus, ita erit et senectus illius (Deut. XXXIII, 25).Sed Leviathan iste quando illum gladium quem sacraeloquia Antichristum vocant in exercitationem suaeiniquitatis assumpserit, et ferrum velut paleas, et aesvelut lignum putridum reputabit, quia nisi divina gratiaprotegat, et praedicantium vires velut paleas nequitiaesuae igne consumet, et patientium constantiam quasilignum putridum in pulverem rediget. Et acumen igiturferri, et aeris fortitudo deficit, dum per violentiam virtutis15

illius et praedicationis sensus obtunditur, et patientiaelonganimitas dissipatur.20. Et nisi Deus opem ferat, deficient.---Nisi ergoelectos suos opitulatio divina roboret, ubi tunc infirmierunt, si fortes sicut paleae reputantur? Quid tuncLeviathan iste de paleis faciet, si ferrum quasi paleasaestimabit? Quid de putridis lignis acturus est, si quasilignum putridum aeris fortitudinem solvet? Sed o quammulti, qui suis viribus ferrum se vel aes aestimant, in illotunc tribulationis igne se paleas esse deprehendunt; etquam multi, qui per infirmitatem propriam se esse paleasmetuunt, per divinum adjutorium fulti, in ferri atque aerissoliditate roborantur, ut contra adversarium suum tantomagis in Deo fortes sint, quanto de se amplius infirmos seesse meminerunt. Sed quanto altius Behemoth iste contraelectos Dei per miracula erigitur, tanto contra eum sanctiquique vehementius ad praedicationis se verbaconstringunt. Qui tamen ita reproborum mentes possidet,ut eas nulla confossus veritatis jaculatione relinquat.Unde et subditur:IBID. 19.---Non fugabit eum vir sagittarius.21. A reproborum cordibus non fugat Satanamsancta praedicatio.--- Quid enim sagittas, nisi verbapraedicatorum accipimus? Quae dum voce beneviventium distinguntur, audientium corda transfigunt. Hissagittis sancta Ecclesia percussa fuerat, quae dicebat:Vulnerata charitate ego sum (Cantic. II, 5). De his sagittisPsalmistae voce narratur: Sagittae parvulorum factaesunt plagae eorum (Psal. LXIII, 8), quia scilicet verbahumilium penetraverunt animos superborum. De hissagittis venienti propugnatori dicitur: Sagittae tuaeacutae, potentissime, populi sub te cadent in corde (Psal.XLIV, 6). Vir itaque est sagittarius qui per sanctaeintentionis arcum audientium cordibus verba rectaeexhortationis infigit. Quia ergo Leviathan iste verba16

praedicantium despicit, et, cum reproborum mentes malesuadendo momorderit, durus inter jacula omnimodo easnon relinquit, recte dicitur: Non fugabit eum virsagittarius. Ac si aperte dicatur: A reproborum cordibuseum sancti praedicatoris sagitta non excutit, quiaquisquis ab illo apprehenditur, verba jam praedicantiumaudire contemnit. Unde bene peccatis praecedentibusirascens, de his quos in manu antiqui hostis deserit,Dominus per prophetam dicit: Immittam vobis serpentesregulos, quibus non est incantatio (Jerem. VIII, 17). Ac sidiceret: Justo judicio talibus vos immundis spiritibustradam, qui a vobis excuti exhortatione praedicantiumquasi incantantium sermone non valeant. Quia veroLeviathan iste a cordibus reproborum sanctaepraedicationis spiculis non movetur, ipse etiam sanctorumvirorum contemptus adjicitur, cum illico subinfertur:CAPUT XI17IBID.---In stipulam versi sunt ei lapides fundae.22. Contra eum et Antichristum sanctorum roburvidetur stipula. Nihil tamen contra eorum animam potest.---Quid per fundam, nisi sancta Ecclesia figuratur? Fundanamque dum in gyrum mittitur, sic de illa lapides exeuntquibus adversariorum pectora feriantur; ita sanctaEcclesia dum volubilitate temporum per tribulationumcircuitum ducitur, fortes ex illa viri prodeunt quibus quasilapideis ictibus iniquorum corda tundantur. Unde adprophetam de bonis doctoribus Dominus dicit:Devorabunt, et subjicient lapidibus fundae (Zach. IX, 15).Sancti quippe doctores qui ad virtutem et alios instruunt,hostes devorant, dum eos intra corpus suum per vimconversionis immutant. Quos lapidibus fundae subjiciunt,quia dum fortes quosque in sancta Ecclesia virosinstituunt, per eos adversariorum superbientium pectoradura confringunt. Unde et Golias immanissimus saxofundae moritur (I Reg. XVII, 49), quia singulari sanctae

Ecclesiae lapide diabolica celsitudo superatur. Leviathanitaque iste quia, damnato illo homine assumpto, quoslibetfortes Ecclesiae velut infirmos despicit, eorumque virestemporaliter premit, recte nunc dicitur: In stipulam versisunt ei lapides fundae. Ac si aperte diceretur: Sanctorumrobur quasi in stipulae mollitiem redigit, quorum linguaprius pectus illius duris ictibus tutudit. Omnem quippetunc fortitudinem suae iniquitatis exercens, quanto se abeis vinci spiritaliter dolet, tanto atrocius contra eoscorporaliter praevalet. Et quia nil se contra eorumspiritum praevalere considerat, in eorum carnecrudelitatis suae omnia argumenta consummat. Sed quidmirum si humanas vires despicit, qui ipsa etiam superni inse judicii aeterna tormenta contemnit? Unde et subditur:CAPUT XII18VERS. 20.---Quasi stipulam aestimabit malleum.23. Dei vindictam superbus contemnit.---Ac si diceret:Etiam pondus ejus animadversionis despicit, quae se persupplicium desuper veniens ferit. In Scriptura enim sacramallei nomine aliquando diabolus designatur, per quemnunc delinquentium culpae feriuntur; aliquando veropercussio coelestis accipitur, qua vel electi supernos ictussentiunt, ut a pravis itineribus corrigantur, vel justa irareprobos percutit, ut jam supplicia aeterna praeveniens,quid etiam in posterum mereantur ostendat. Nam quiaappellatione mallei antiquus hostis exprimitur, prophetatestatur, cum super eum vim extremi judicii contemplatur,dicens: Quomodo confractus est et contritus malleusuniversae terrae (Jerem. L, 23)? Ac si dicerei: Eum perquem vascula sua Dominus in ministerii usum formandapercutit, quis perpendat quo turbine, veniente extremojudicio, in aeterna damnatione confringit? Rursum permalleum percussio coelestis exprimitur, quod Salomonetemplum aedificante signatur, cum dicitur: Domus autemcum aedificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis

aedificata est, et malleus et securis, et omneferramentum non sunt audita in domo, cum aedificaretur(III Reg. VI, 7). Quid enim domus illa nisi sanctamEcclesiam, quam in coelestibus Dominus inhabitat,figurabat? Ad cujus aedificationem electorum animae,quasi quidam expoliti lapides deferuntur. Quae cumaedificatur in coelis, nullus illic jam disciplinae malleusresonat, quia dolati atque perfecti illuc lapides ducimur,ut locis juxta meritum congruis disponamur. Hic enim foristundimur, ut illuc sine reprehensione veniamus. Hicmalleus, hic securis, hic omnia tunsionum resonantferramenta. In domo autem Dei nulli ictus audiuntur, quiain aeterna patria omnes jam percussionum strepitusconticescunt. Nequaquam ibi malleus percutit, quia nullaanimadversio affligit. Nequaquam securis incidit, quiareceptos interius nulla foras severitatis sententia projicit.Nequaquam ferramenta perstrepunt, quia nec quaelibetminima ultra jam flagella sentiuntur. Quia ergo permalleum desuper venientem coelestis ponduspercussionis exprimitur, quid est quod Leviathan istemalleum despicit, nisi quod supernae animadversionisictus formidare contemnit? Et quasi stipulam malleumdeputat, quia ad justae irae se pondera velut contraterrores levissimos parat. Unde et adhuc expressiussubditur:CAPUT XIIIIBID.---Et deridebit vibrantem hastam.24. Futuri judicii comminationem irridet, inde factuscrudelior.---Contra Leviathan enim Dominus hastam vibrat,quia in ejus interitu districtam minatur sententiam.Hastam quippe vibrare est aeternam ei mortem exdistricta animadversione praeparare. Sed apostataspiritus auctorem vitae etiam cum sua morte despiciens,hastam vibrantem deridet, quia ex districto judicioquidquid grave, quidquid horribile esse praevidet, pati19

non metuit; sed quo se aeterna tormenta non posseevadere conspicit, eo in exercenda nequitia duriorassurgit. Quem cum plerique hujus mundi sapientes incunctis quae appetit tanta pertinacia, tanta fortitudinestringi considerant, corda sua ad famulatum ejustyrannidis inclinant, et omne quod Deo largiente sapiunt,hoc contra eum ad servitium hostis illius inflectunt. Undeet recte subditur:CAPUT XIVIBID. 21.---Sub ipso erunt radii solis.25. Illi subduntur nonnulli, qui doctrina aut sanctitatein Ecclesia lucere videbantur.---In Scriptura enim sacracum figurate sol ponitur, aliquando Dominus, aliquandopersecutio, aliquando de re qualibet manifestae visionisostensio, aliquando autem intelligentia sapientiumdesignatur. Per solem quippe Dominus figuratur, sicutSapientiae libro perbibetur, quod omnes impii in extremidie judicii cognita sua damnatione dicturi sunt: Erravimusa via veritatis, et lumen justitiae non luxit nobis, et sol nonest ortus nobis (Sap. V, 6). Ac si aperte dicant: Interninobis luminis radius non refulsit. Unde et Joannes ait:Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus (Apoc. XII,2). In sole enim illustratio veritatis, in luna autem, quaemenstruis suppletionibus deficit, mutabilitastemporalitatis accipitur. Sancta autem Ecclesia, quiasuperni luminis splendore protegitur, quasi sole vestitur,quia vero cuncta temporalia despicit, lunam sub pedibuspremit. Rursum sole persecutio designatur, sicut inEvangelio Veritas dicit, quod nata sine radicibus seminaorto sole aruerunt (Matth. XIII, 6), quia videlicet verbavitae in corde terrenorum hominum temporali momentovirentia, superveniente persecutionis ardore, siccantur.Rursum sole manifestae visionis ostensio designatur, sicutPropheta Dominum cunctorum oculis apparentemdenuntiat, dicens: In sole posuit tabernaculum suum (Psal.20

XVIII, 6). Ac si diceret: Humanitatis assumptaesacramentum in lumine manifestae visionis ostendit. Etsicut eidem Prophetae divina voce per Nathan dicitur: Tufecisti in abscondito, ego vero faciam verbum istud inconspectu omnis Israel, et in conspectu solis (II Reg. XII,12). Quid enim per conspectum solis, nisi cognitioneminsinuat manifestae visionis? Rursum solis nomine,sapientium intellectus exprimitur, sicut in Apocalypsiscriptum est: Quartus angelus effudit phialam suam insolem, et datum est illi aestu afficere homines et igni(Apoc. XVI, 8). Phialam videlicet in solem effundere estpersecutionis supplicia viris sapientiae splendorefulgentibus irrogare: Et datum est illi ut afficeret hominesaestu et igni, quia dum sapientes viri, cruciatibus victi,male agendi errore tanguntur, illorum exemplo persuasiinfirmi quique temporalibus desideriis inardescunt.Ruinae namque fortium augmenta praestantperditionibus infirmorum. Quia sole acumen sapientiaedesignatur, per comparationem quoque a Salomonedicitur: Sapiens ut sol permanet, stultus ut luna mutatur(Eccli. XXVII, 12). Hoc ergo loco quid per solis radios nisiacumina sapientium demonstrantur? Quia enim multi, quiin sancta Ecclesia luce sapientiae resplenderevidebantur, tunc vel persuasionibus capti, vel minis territi,vel cruciatibus fracti, Leviathan istius seditionisubjiciuntur, recte dicitur: Sub ipso erunt radii solis. Ac siaperte diceretur: Hi qui intra sanctam Ecclesiam peracumina sapientiae quasi radios videbantur lucisaspergere, et per auctoritatem rectitudinis desuperresplendere, potestati Leviathan istius iniqua seoperatione substernunt, ut non jam recta praedicandodesuper luceant, sed ei perverse obsequendo famulentur.Solis ergo radii sub ipso sunt, cum nonnulli etiam docti virisapientiae suae acumina non libere agendo sublevant,sed ad vestigia Leviathan istius et perversitate operis, etblandimento adulationis inclinant, ut intelligentia, quaeillis sicut sol desuper fuit ex coelesti munere, antiquihostis pedibus substernatur ex terrena cupiditate. Unde21

et nunc cum quisque sapientium atque doctorum procommodo vel gloria vitae temporalis per adulationislapsum terrenis se potestatibus prave agentibus subjicit,quasi sub vestigiis venientis Antichristi solis se radiissternit. Et velut coeli lucem sibi Behemoth humiliat, dumper pestiferum assensum sapientium mentes calcat.Toties vero Leviathan istius pedibus se radii solis subdunt,quoties hi qui doctrinae videntur lumine resplendere,immoderato acumine prava in sacro eloquio sentiunt,perversisque sensibus ejus se erroribus substernunt, quiadum contra fidelia veritatis praedicamenta se erigunt,Leviathan istius vestigiis falsa sentiendo famulantur.Toties radii solis sub ipso sunt, quoties docti quippe, etintelligentiae luce pollentes, vel despectis caeteris inelatione se erigunt; vel summa quae sapiuntpostponentes, sordidis carnis desideriis inquinantur; velobliti coelestium, terrena ambiunt; vel non reminiscentesquia terra sunt, de cognitione coelestium inanitergloriantur. Unde et recte ibi subjungitur:CAPUT XVIBID.---Sternet sibi aurum quasi lutum.26. Quid significet aurum, in sacra Scriptura.---Appellatione quippe auri in sacro eloquio aliquandodivinitatis claritas, aliquando splendor supernae civitatis,aliquando charitas, aliquando nitor gloriae saecularis,aliquando pulchritudo sanctitatis accipitur. Auri enimnomine ipsa intima divinitatis claritas designatur, sicut inCanticorum canticis sponsi species describitur: Caput ejusaurum optimum (Cant. V, 11). Quia enim caput ChristiDeus, nil vero est in metallis auro fulgentius, sponsi caputaurum dicitur, quia ejus humanitas ex divinitas suae nobisclaritate principatur. Rursum auri nomine splendorsupernae civitatis accipitur, sicut hanc Joannes se [vidissetestatur, dicens: Ipsa civitas aurum mundum simile vitromundo (Apoc. XXI, 18). Aurum namque ex quo illa civitas22

constat, simile vitro dicitur, ut et per aurum clara, et pervitrum perspicua designetur. Rursum auri nomine charitasintimatur, sicut Angelum quem sibi loqui idem Joannesaspexit (Apoc. I, 13), ad mamillas zona aurea cinctumvidit, quia nimirum supernorum civium pectora dumpoenali jam nequaquam timori subjecta sunt, atque a sevicissim nulla scissione solvuntur, ex sola se charitateconstringunt. Zonam vero auream circa mamillas habere,est cunctos mutabilium cogitationum motus per solius jamamoris vincula restringere. Rursum auri nomine, nitorgloriae temporalis exprimitur, sicut per Prophetamdicitur: Calix aureus Babylon (Jerem. LI, 7). Quid enimBabylonis nomine, nisi hujus mundi gloria designatur?Quae calix aureus dicitur, quia dum pulchra essetemporalia ostentat, stultas mentes in sua concupiscentiadebriat, ut speciosa temporalia appetant, et invisibiliapulchra contemnant. Hoc aureo calice prima sponte suaEva debriata est, de qua historia veritatis dicit, quia cumvetitum lignum concupisceret, vidit quod esset pulchrumvisu, aspectuque delectabile et comedit (Genes. III, 6).Aureus ergo Babylon calix est, quia dum visum exteriorispulchritudinis ostendit, sensum internae rectitudinissubtrahit. Rursum auri nomine splendor sanctitatisaccipitur, sicut Judaicum populum a splendore justitiaead nequitiae tenebras commutatum Jeremias deploratdicens: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus estcolor optimus (Thren. IV, 1)? Sicut enim superius diximus,aurum obscuratur, cum subsequentibus iniquitatumtenebris, justitiae pulchritudo deseritur. Color optimusmutatur, cum splendor innocentiae in foeditatem vertiturculpae.27. Quid lutum.---Luti quoque nomine, in sacroeloquio aliquando terrenarum rerum multiplicitas,aliquando sordidum sapiens iniqua doctrina, aliquandodesiderii carnalis illecebra designatur. Per lutum quippeterrenarum rerum multiplicitas figuratur, sicut perHabacuc prophetam dicitur: Vae ei qui multiplicat non23

sua! usquequo aggravat contra se densum lutum (Habac.II, 6)? Denso enim se luto aggravat, qui per avaritiamterrena multiplicans, peccati sui se oppressionecoangustat. Rursum luti nomine doctrina sordidumsapiens designatur, sicut per eumdem prophetam Dominodicitur: Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarummultarum (Habac. III, 15). Ac si diceret: Aperuisti iterpraedicatoribus tuis inter doctrinas hujus saeculi sordidaet terrena sapientes. Per lutum quoque desideriumsordidae voluptatis exprimitur, sicut Psalmista deprecansait: Eripe me de luto, ut non inhaeream (Psal. LXVIII, 15).Luto quippe inhaerere, est sordidis desideriisconcupiscentiae carnalis inquinari.28. Antiquus hostis aliis sub specie sanctitatis illudit,alios per foeda vitia inescat.---Hoc ergo loco aurumclaritas sanctitatis accipitur, lutum vero vel terrenarumrerum avaritiam, vel pravarum contagia doctrinarum, velsordes carnalium voluptatum nil obstat intelligi. Quiaenim multos Leviathan iste, qui intra sanctam Ecclesiamfulgore justitiae resplendere videbantur, tunc velterrenarum rerum concupiscentia, vel errantis doctrinaecontagio, vel carnalibus sibi voluptatibus subjicit, aurumsibi procul dubio quasi lutum sternit. Aurum enim quasilutum sternere, est in quibusdam vitae munditiam perillicita desideria conculcare, ut hi etiam sordidis ejusvestigiis serviant, qui contra illum prius virtutumsplendore rutilabant. Antiquus itaque hostis aliis tunc subspecie sanctitatis illudit, alios autem per foeda vitia vitaecarnalis intercipit. Sed tunc per haec aperte grassabitur,nunc autem multorum cordibus occulte dominatur, sicutPaulus Apostolus dicit: Ut reveletur in suo tempore, nammysterium jam operatur iniquitatis (II Thes. II, 6). Totiesigitur etiam nunc aurum sibi quasi lutum subjicit, quotiescastitatem fidelium per carnis vitia sternit. Toties aurumvelut lutum calcat, quoties sensum continentium perimmunda desideria dissipat. Quod tunc tanto24

vehementius peragit, quanto, suae perditae libertaticommissus, hoc quod appetit, effrenatius perpetrat.29. Qui diabolo substernuntur, etsi aurum videantur,lutum sunt.---Et fortasse quempiam moveat cur misericorsDeus fieri ista permittat, ut Leviathan iste seu nunc persuggestiones callidas, sive tunc per damnatum illumquem replet hominem, vel solis radios, id est doctosquosque sapientesque subjiciat, vel aurum, hoc est virossanctitatis claritate fulgentes, quasi lutum sibi vitiiscoinquinando substernat. Sed citius respondemus quiaaurum quod pravis ejus persuasionibus quasi lutum sternipotuerit, aurum ante Dei oculos nunquam fuit. Qui enimseduci quandoque non reversuri possunt, quasi habitamsanctitatem oculos hominum videntur amittere; sed eamante oculos Dei nunquam habuerunt. Saepe namquehomo multis occulte peccatis involvitur, et in una aliquavirtute magnus videtur. Quae ipsa quoque virtusinanescens deficit, quia dum innotescit hominibus, proculdubio laudatur, ejusque laus inhianter appetitur. Unde fitut et ipsa virtus ante Dei oculos virtus non sit, dumabscondit quod displicet, prodit quod placet. Quae itaqueesse merita apud Deum possunt, quando et mala occultasunt, et bona publica? Plerumque enim, sicut diximus,latet superbia, et castitas innotescit; atque ideo ostensadiu castitas circa vitae finem perditur, quia coopertasuperbia usque ad finem incorrecta retinetur. Aliuseleemosynis vacat, propria distribuit; sed tamen multisinjustitiis servit, vel fortasse linguam in detractionibusexercet. Et fit plerumque ut is qui misericors fuerat juxtavitae suae terminum rapacitatis et crudelitatis stimulisinardescat. Quod valde justo judicio agitur, ut et perdatante homines unde hominibus placuit, qui hoc unde Deodisplicuit, corrigere nunquam curavit. Alius patientiaestudet; sed dum invidere aliis, et servare in cordemalitiam non cavet, fit quandoque impatiens, qui diulatuit dolens. Hi itaque et per aliquid aurum sum, et peraliquid lutum sunt. Atque hoc aurum quasi lutum sternitur,25

quando occultis peccatis exigentibus, etiam virtus quaepublice claruerat dissipatur. Sed operae pretiumcredimus si in his virtutem superni ordinis subtiliusperpendamus30. Deus occulta quorumdam mala tolerat, ut quae inaperto faciunt bona, electis prosint.---Saepe enimomnipotens Deus occulta quorumdam mala tolerat, utaperta eorum bona electorum suorum usibus profuturadispenset. Nam nonnulli mundum nequaquam funditusdeserentes, non perseveraturi angustum iter arripiunt,sed ad quaerendam angustam viam exemplo suo eos quiperseveraturi sunt accendunt. Unde plerumque contingitut ipsum hoc quod bene videntur vivere, non sibi, sed solispotius electis vivant, dum exemplis suis ad bene vivendistudia perseveraturos alios non perseveraturi provocant.Saepe enim quosdam videmus viam ingredi, ad locumpropositum festinare, quos alii quia euntes conspiciuntsequuntur; eumdemque locum pariter petunt. Sed fitplerumque ut, irruente aliquo implicationis articulo, postse redeant qui praeibant, et hi ad locum perveniant quisequebantur. Ita nimirum sunt qui non perseveraturi viamsanctitatis arripiunt. Idcirco enim virtutis iter nonperventuri inchoant, ut eis qui perventuri sunt quagradiantur ostendant. Quorum etiam casus, utilitate nonmodica, electorum profectibus servit, quia illorum lapsumdum conspiciunt, de suo statu contremiscunt; et ruinaquae illos damnat istos humiliat. Discunt enim in superniadjutorii protectione confidere, dum plerosqueconspiciunt de suis viribus cecidisse. Quando ergo beneagere videntur reprobi, quasi planum iter electissequentibus monstrant; quando vero in lapsum nequitiaecorruunt, electis post se pergentibus quasi cavendamsuperbiae foveam ostendunt. Erat ergo Leviathan iste, etsolis sibi radios subdat, atque aurum luti more subjiciat.Scit omnipotens Deus ad electorum suorum solatium beneuti malo reproborum, quando hi qui ad illum perventurisunt, et suis ad eum meritis proficiunt, et saepe in eo26

quod superbe sapiunt, alienis lapsibus corriguntur. Sed sihaec Leviathan iste agit in eis etiam quos claros aliquavirtus ostendit, quid de illis facturus est quorum mens velex parte aliqua sublevata a terrenis concupiscentiis nonest? Quos tamen divinus sermo aperte exprimit, dumsubjungit:CAPUT XVIVERS. 22.---Fervescere faciet quasi ollam profundummare.31. In ultima persecutione ira reproborum ebulliet inSanctos.---Quid per mare nisi vita saecularium, quid perprofundum, nisi altae et abditae eorum cogitationesexprimuntur? Quod profundum mare Leviathan iste quasiollam facit fervescere, quia nimirum constat, quodpersecutionis extremae tempore contra electorum vitamstudeat animos reproborum per flammam crudelitatisexcitare. Tunc profundum mare quasi olla fervescit, cumcorda dilectorum saeculi valido ardore succendit, et quaehoc pacis tempore intra suam malitiam clausa latuerunt,tunc in aestum immanissimae persecutionis ebulliunt, acper abruptam crudelitatis apertae licentiam ea quae diupresserant odia antiqui livoris exhalant. Quia autempestifero errore persuasi, sic in istis famulanturAntichristo, ut tunc verius praebere se aestimentobsequium Christo, postquam dixit: Fervescere facietquasi ollam profundum mare, apte subjunxit:CAPUT XXVIIIBID.--- Ponet quasi cum unguenta bulliunt.32. Qui Antichristo contra sanctos militabunt,obsequium Deo praestare credent.---Unguenta quippecum bulliunt, fragrantiam suavitatis reddunt. Quia ergoLeviathan iste ita seducet corda reproborum, ut quidquid27

agunt ex iniquitate perfidiae pro veritate rectae fidei seagere suspicentur, quasi bene eis olet id quod zeloreligionis exercent. Unde in Evangelio discipulis Veritasdicit: Ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium sepraestare Deo (Joan. XVI, 2). Igitur sicut olla fervent, dumcrudeliter persequuntur; sed apud eos ipsa persecutiounguentorum fragrantiam redolet, dum mens eorum,vanis suspicionibus decepta, aestimat quia Deoobsequium persolvat. In Scriptura enim sacraunguentorum odoribus opinio solet signari virtutum. Undesponsa in Canticis canticorum sponsum desiderans dicit:In odore unguentorum tuorum currimus (Cant. I, 3). Etunde Paulus apostolus virtutum laude fragrare se sciens,ait: Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15). Itaquequia Leviathan iste ministros illius perditi vasis sui incrudelitatis opera sub opinione laudis et praetextuvitututis intercipit, postquam dixit: Fervescere faciet quasiollam profundum mare, recte mox subdidit: Ponet quasicum unguenta bulliunt. Quod enim per crudelitatisincendium mare fervet, hoc in eorumdem judicio quiexcitantur falso nomine virtutis, ac si unguenta bulliant,ostendit, ut tanto atrociores ad crudelitatem fiant, quantose etiam mereri praemia quasi pro zelo religionisexistimant. Justumque hoc est divino judicio, ut quipietatatis vim perpendere et custodire negligunt,suspicionis suae odore fallantur. Unde et, ad illusionisaugmentum, eos crudelia perpetrantes signa quoque acprodigia subsequuntur, sicut et recte subjungitur:CAPUT XVIII28VERS. 23.---Post eum lucebit semita.33. Antichristi semita miraculis lucebit.---PostLeviathan quippe semita lucere perhibetur, quia quaquatransit, admirationem nimiam ex [pseudo]miraculorumsuorum claritate derelinquit; et sive per se, seu perministros suos quolibet prodeat, mendacibus signis

coruscat. Unde et hoc quod jam saepe protulimus inEvangelio Veritas dicit: Surgent pseudochristi etpseudoprophetae, et dabunt signa et prodigia, ita ut inerrorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Marc.XIII, 22). Semita igitur post Leviathan lucet, quia quorumcorda penetrat, eorum opera prodigiis illustrat, utnimirum tanto altius eorum mentes in erroris tenebristeneat, quanto per eos foris quasi potentius lucem de[pseudo]miraculis ostentat. Sed sunt nonnulli qui inmemoria et verba prophetica, et Evangelica praeceptaretinentes, sciant et falsa esse signa quae exhibet, etvera supplicia ad quae decipiens trahit. Horum cordaLeviathan iste, quia sanctitatis ostentatione non intercipit,in alia se eis illusione componit. Quosdam namque haecscientes, sed tamen praesentem vitam diligentesconspicit, quorum protinus mentibus ventura supplicialevigat, finienda quandoque districtionis judicia asserit,et deceptos callide ad praesentes voluptates rapit. Undeet apte mox subditur:CAPUT XIX29IBID.---Aestimabit abyssum quasi senescentem.34. Poenarum aeternitatem non credunt reprobi, adiabolo in errorem inducti. Eorum falsis rationibusrespondetur.---Quod aeterna incomprehensibiliaquejudicia, abyssi soleant nomine designari, Psalmistatestatur dicens: Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7).Senectus vero aliquando pro finis propinquitate ponitur.Unde Apostolus ait: Quod antiquatur et senescit, propeinteritum est (Hebr. VIII, 13). Leviathan itaque isteaestimabit abyssum quasi senescentem, quia reproborumcorda sic infatuat, ut suspicionem eis de venturo judicioquod quasi finiatur infundat. Abyssum namque senescereaestimat, qui terminari quandoque in suppliciis supernamanimadversionem putat. Igitur antiquus iste persuasor inmembris suis, id est in mentibus iniquorum, futuras

poenas levigat, quas quasi certo fine determinat, uteorum culpas sine termino correptionis extendat; et eomagis hic peccata non finiant, quo istic aestimantpeccatorum supplicia finienda.35. Sunt enim nunc etiam qui idcirco peccatis suisponere finem negligunt, quia habere quandoque finemfutura super se judicia suspicantur. Quibus breviterrespondemus: Si quandoque finienda sunt suppliciareproborum, quandoque finienda sunt ergo et gaudiabeatorum. Per semetipsam namque Veritas dicit: Ibunt hiin supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam(Matth. XXV, 46). Si igitur hoc verum non est quod minatusest, neque illud verum est quod promisit. At inquiunt: Ideoaeternam poenam peccantibus minatus est, ut eos apeccatorum perpetratione compesceret, quia creaturaesuae aeterna supplicia minari debuit, non inferre. Quibuscitius respondemus: Si falsa minatus est ut ab injustitiacorrigeret, etiam falsa pollicitus est ut ad justitiamprovocaret. Et quis hanc eorum vesaniam toleret, qui dumpromissionibus suis reproborum supplicia finiri asserunt,assertione sua etiam electorum praemiaremunerationesque confundunt? Quis hanc eorumvesaniam toleret, qui conantur astruere verum non esse,quod Veritas de aeterno igne minata est, et dum sataguntDeum perhibere misericordem, non verentur praedicarefallacem?36. Aeternis poenis addici peccatores quam aequumsit.---At inquiunt: Sine fine puniri non debet culpa cumfine. Justus nimirum est omnipotens Deus, et quod nonaeterno peccato commissum est, aeterno non debetpuniri tormento. Quibus citius respondemus quod rectedicerent, si judex justus districtusque veniens, non cordahominum, sed facta pensaret. Iniqui enim ideo cum finedeliquerunt, quia cum fine vixerunt. Voluissent quippesine fine vivere, ut sine fine potuissent in iniquitatibuspermanere. Nam magis appetunt peccare quam vivere; et30

ideo hic semper vivere cupiunt, ut nunquam desinantpeccare, cum vivunt. Ad districti ergo judicis justitiampertinet, ut nunquam careant supplicio, quorum mens inhac vita nunquam voluit carere peccato; et nullus deturiniquo terminus ultionis, quia quandiu valuit, haberenoluit terminum criminis.37. Justi videntes in malorum cruciatibus quaesupplicia evaserint, ad Dei laudes excitantur.---Atinquiunt: Nullus justus crudelitatibus pascitur, etdelinquens servus a justo domino idcirco caedipraecipitur, ut a nequitia corrigatur. Ad aliquid ergocaeditur cum non ejus dominus cruciatibus delectatur.Iniqui autem gehennae ignibus traditi quo fine semperardebunt? Et quia certum est quod pius atque omnipotensDeus non pascitur cruciatibus iniquorum, cur crucianturmiseri, si non expiantur? Quibus citius respondemus quodomnipotens Deus, quia pius est, miserorum cruciatu nonpascitur; quia autem justus est, ab iniquorum ultione inperpetuum non sedatur. Sed iniqui omnes aeternosupplicio, e quidem sua iniquitate, puniuntur; et tamen adaliquid concremantur, scilicet ut justi omnes et in Deovideant gaudia quae percipiunt, et in istis respiciantsupplicia quae evaserunt, ut tanto in aeternum magisdivinae gratiae debitores se esse cognoscant, quanto inaeternum mala puniri conspiciunt quae ejus adjutoriovitare potuerunt.38. Cur sancti pro suis inimicis gehennae addictisamplius non orant.---At inquiunt: Et ubi est quod sanctisunt, si pro inimicis suis, quos tunc ardere viderint, nonorabunt, quibus utique dictum est: Pro inimicis vestrisorate (Matth. V, 44)? Sed citius respondemus: Orant proinimicis suis eo tempore, quo possunt ad fructuosampoenitentiam eorum corda convertere, atque ipsaconversione salvare. Quid enim aliud pro inimicisorandum est, nisi hoc quod Apostolus ait: Ut det illis Deuspoenitentiam, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo capti31

tenentur, ad ipsius voluntatem (II Tim. II, 25, 26? Etquomodo pro illis tunc orabitur, quando jam nullatenuspossunt ad justitiae opera ab iniquitate commutari.Eadem itaque causa est cur non oretur tunc pro hominibusaeterno igne damnatis, quae nunc etiam causa est ut nonoretur pro diabolo angelisque ejus aeterno suppliciodeputatis. Quae nunc etiam causa est, ut non orent sanctihomines pro hominibus infidelibus impiisque defunctis,qui de eis utique quos aeterno deputatos supplicio jamnoverunt ante illum judicis justi conspectum orationissuae meritum cassari refugiunt. Quod si nunc quoqueviventes justi mortuis et damnatis injustis minimecompatiuntur, quando adhuc aliquid judicabile de suacarne se perpeti etiam ipsi noverunt, quanto districtiustunc iniquorum tormenta respiciunt, quando, ab omni vitiocorruptionis exuti, ipsi jam justitiae vicinius atque arctiusinhaerebunt? Sic quippe eorum mentes per hoc quodjustissimo judici inhaerent, vis districtionis absorbet, utomnino eis non libeat quidquid ab illius internae regulaesubtilitate discordat.Sed quia, suborto occasionis articulo, haec contraOrigenistas breviter diximus, ad eum quempraetermisimus exponendi ordinem recurramus.Postquam misericors Dominus callida machinamentaLeviathan istius indicavit, aperte praedicens omne quodelectos exterius vehementer opprimit, omne quod interiussuggestione sua reprobis blandienter infundit, moximmanitatem virtutis illius breviter insinuans subdit:CAPUT XXVERS. 24.---Non est super terram potestas quaecomparetur ei.39. Diabolus, amissa felicitate, naturae tamenangelicae magnitudinem servavit.---Potestas ejus superterram cunctis eminentior perhibetur, quia etsi actionis32

suae merito infra homines cecidit, omne tamen humanumgenus naturae angelicae conditione transcendit. Quamvisenim internae felicitatis beatitudinem perdidit, naturaetamen suae magnitudinem non amisit, cujus adhuc viribushumana omnia superat, licet sanctis hominibus meritorumsuorum dejectione subjaceat. Unde et eisdem sanctiscontra hunc decertantibus eo retributionis suae meritumcrescit, quo ille ab eis vincitur qui per naturae potentiamquasi jure se hominibus superesse gloriatur. Sequitur:CAPUT XXI33IBID.---Qui factus est ut nullum timeret.40. Primus angelus sic conditus, ut Deum castetimeret. Vinxit eum libertas quam appetiit.---Sic quidemfactus est per naturam, ut conditorem suum caste timeredebuisset, timore videlicet sobrio et securo; non timorequem foras charitas mittit, sed timore, qui in saeculumsaeculi permanet (I Joan. IV, 18), id est quem charitasgignit. Aliter enim timet conjugem uxor amans, aliterdominum ancilla peccans. Sic ergo fuerat iste conditus,quatenus timore laeto auctorem suum et amans metueret,et metuens amaret. Sed sua perversitate talis factus est,ut nullum timeret. Ei quippe a quo conditus fuerat subessedespexit. Ita enim Deus super omnia est, ut ipse sub nullosit. Leviathan vero iste ejus celsitudinis culmen aspiciens,jus perversae libertatis appetit, ut et praeesset caeteris,et nulli subesset, dicens: Ascendam super altitudinemnubium, et similis ero Altissimo (Isai. XIV, 14). Cujus eoipso similitudinem perdidit, quo esse ei superbe similis incelsitudine concupivit. Qui enim charitatem ejus imitaridebuit, subditus ambiit ejus celsitudinem, et hoc quodimitari poterat, amisit elatus. Celsus nimirum esset, si eiqui veraciter celsus est, inhaerere voluisset. Celsus esset,si participatione verae celsitudinis contentus fuisset. Seddum privatam celsitudinem superbe appetiit, jureperdidit participatam. Relicto enim eo cui debuit

inhaerere principio, suum sibi appetiit quodammodo esseprincipium. Relicto eo qui vere illi sufficere poterat, sesibi sufficere posse judicavit; et tanto magis infra sececidit, quanto magis se contra gloriam sui conditoriserexit. Nam quem exaltabat libera servitus, dejecitcaptiva libertas. Qua libertate nunc ut nullum timeateffrenatur, sed ipsa graviter effrenatione restringitur.Superno enim judicio cuncta mirabiliter ordinante, vinxitillum libertas quam appetiit, quia nunc omnimodo nontimens omnibus suppliciis subjacet, qui elementis etiamsuperesse poterat, si unum quem debuit timere voluisset.Unum profecto timeret omnia possidens, qui nunc unumnon timens omnia patitur.41. Dei timorem amisit. Quanto sui damno.---Factusest ergo ut nullum timeret, nullum videlicet, quia necDeum, sed neque hoc quod passurus est metuit. Cuinimirum felicius fuerat timendo vitare supplicia quam nontimendo tolerare. Appetitum itaque celsitudinis vertit inrigorem mentis, ut jam per duritiam se male egisse nonsentiat, qui praeesse per gloriam quaerebat. Nam quiajus quaesitae potestatis non obtinuit, quasi quoddamsuperbiae suae remedium insaniam insensibilitatisinvenit; et quia provectu transgredi cuncta non potuit,despectu se contra cuncta praeparavit. Cujus adhucsuperbia studiose describitur, cum protinus subinfertur:CAPUT XXIIVERS. 25.---Omne sublime videt.42. Diaboli ejusque membrorum immensa superbia.Saul propter elationem reprobatus. S. Davidis in supremadignitate humilitas.---Id est, cunctos velut infra se positosquasi de sublimi respicit, quia dum per intentionemcontra auctorem nititur, aestimare sibi quemlibet similemdedignatur. Quod apte etiam ejus membris congruit, quiaomnes iniqui per tumorem cordis elati cunctos quos34

cernunt superbiae fastu despiciunt; et si quando exteriusvenerantur, intus tamen in secreto cordis, ubi apud se suaaestimatione magni sunt, cunctorum sibi vitammeritumque postponunt, eosque infra se esse respiciunt,quia per elatam cogitationem cordis in cujusdam sealtitudinis arce posuerunt. Quibus bene per prophetamdicitur: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coramvobismetipsis prudentes (Isai. V, 21). Hinc etiam Paulusait: Nolite prudentes esse apud vosmetipsos (Rom. XII,16). Hinc ad Saul divina increpatione dicitur: Nonne cumesses parvulus in oculis tuis, caput te constitui in tribubusIsrael (I Reg. XV, 17). Parvulus quippe in oculis suis est,qui in eo quod semetipsum considerat, imparem sealienis meritis pensat. Nam quasi grandem se aspicit,quisquis se super aliena merita elatione cogitationisextendit. Saul autem reprobus in bono quod coeperat nonpermansit, quia fastu susceptae potestatis intumuit. Atcontra, S. David semper de se humilia sentiens,ejusdemque Saul se comparationi postponens, postquamferiendi locum reperit, et pepercit eidem saevientiadversario, humili se professione prostravit, dicens: Quempersequeris, rex Israel? quem persequeris? Canemmortuum, et pulicem unum (I Reg. XXIV, 15)? Et certe jamunctus in regem fuerat, jam exorante Samuele, et cornusuper se oleum fundente didicerat quod eum divinagratia, Saul reprobato, ad regni gubernacula possidendaservabat, et tamen persequenti adversario mente humilise substernebat, cui divino judicio praelatum se essenoverat. Illi itaque se humiliter postponebat quo perelectionis gratiam incomparabiliter se noverat essemeliorem. Discant ergo quomodo humiliari proximisdebeant, qui adhuc quo loco apud Deum habeanturnesciunt, si sic se electi etiam illius humiliant, quibus jamse per interna judicia antepositos deprehendunt.43. Humilitas electorum propria.---Hoc autemproprium esse specimen electorum solet, quod de sesemper sentiunt infra quam sunt. Hinc namque ab eodem35

S. David dicitur: Si non humiliter sentiebam, sed exaltavianimam meam (Psal. CXXX, 2). Hinc Salomon adsapientiam parvulos vocat, dicens: Si quis est parvulus,veniat ad me (Prov. IX, 4). Qui enim necdum semetipsumdespicit, humilem Dei sapientiam non apprehendit. Hincin Evangelio Dominus dicit: Confiteor tibi, Domine patercoeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus etprudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25). Hincrursum Psalmista ait: Custodiens parvulos Dominus (Ps.CXIV, 6). Hinc magister gentium dicit: Facti sumus parvuliin medio vestri (I Thess. II, 7). Hinc discipulos admonens,ait: Superiores sibi invicem arbitrantes (Philip. II, 3). Namquia iniquus quisque inferiorem se omnem quem cognovitputat, e diverso justus studet ut superiorem quemlibetproximum attendat. Ac ne dum se alii alter humiliat,humiliatio iret alteri in elationem, bene utramque partemadmonuit, dicens: Superiores sibi invicem arbitrantes, utin cogitationibus cordis et ego mihi illum praeferam, etvicissim ille me sibi, ut cum ab utraque parte cor inferiuspremitur, nullus ex impenso honore sublevetur.44. Hanc humilitatis formam reprobi non tenent, sedcontemnunt.---Sed hanc humilitatis formam reprobi, quiaLeviathan hujus membra sunt, vel cognoscere, vel tenerecontemnunt, quia etsi quando se humiles specie tenusostendunt, humilitatis vim servare intrinsecus negligunt.Quibus saepe accidit ut si quando unum quodlibet bonumvel minimum faciant, a malis suis omnibus respectummentis protinus avertant, atque hoc quod vel extremumbonum fecerint, tota intentione semper inspiciant, et exeo sese jam quasi sanctos aspiciant, obliti malorumomnium quae commiserunt, unius sui tantummodo bonimemores, quod fortasse facere nec perfecte potuerunt,sicut evenire contra electis solet, ut cum multarumvirtutum gratia polleant, unum eos vel tenuissimum vitiumvalde defatigans pulset, quatenus dum ex quadam partesese infirmari considerant, de his virtutibus in quibuspraevalent se minime extollant; dumque de infirmitate36

trepidant, hoc quoque ubi fortes sunt humilius servant.Saepe ergo reprobi per hoc quod unum vel minimumbonum suum incaute conspiciunt, mala multa et gravia inquibus demersi sunt non agnoscunt. Et saepe electi perhoc quod ad tenuissimum malum suum infirmari trepidant,mira dispensatione agitur, ut magna bona ad quaeprovecti sunt, non amittant.45. Electos adjuvant mala, reprobis bona nocent.Bono male utitur reprobus, et bene malo probus.--- Justiitaque et occulti examinis mensura disponitur, ut et istosmala adjuvent, et illos bona gravent, dum et isti adprovectum boni utuntur levibus malis, et illi adaugmentum mali utuntur minimis bonis. Isti quippe indeperfectius in bono proficiunt, unde de malo tentantur; illiautem inde ad majus malum deficiunt, unde de bonogloriantur. Sic itaque male bono utitur reprobus, et benemalo utitur probus; sicut saepe contingit ut alius ex cibosalutifero inordinate sumpto pestem languoris incurrat;alius, veneno serpentis in medicamine ordinataeconfectionis adhibito, languoris molestiam vincat. Illeergo qui cibo salutifero uti recte noluit, inde perniciosemoritur, unde alii salubriter vivunt; iste autem qui venenoserpentis caute uti studuit, inde salubriter vivit, unde aliiperniciose moriuntur. Venenum ergo serpentis non ipsamnequitiam, sed suggestionem nequitiae dicimus, quanolentes saepe renitentesque tentamur. Quod tunc inmedicamen vertitur cum mens virtutibus erectaconspectis contra se tentationibus humiliatur. Iniqui igituratque ab approbatione interni examinis reprobi,quaelibet opera faciant, in quibuslibet virtutibusenitescant, humilitatis sensum penitus ignorant, quianimirum Leviathan hujus membra sunt, de quo supernavoce dicitur, Omne sublime videt, quia non sotum persemetipsum, sed per eorum quoque corda quos ceperitquasi de sublimi cunctos inferius despicit.37

46. Superbia per oculos quasi per quasdam fenestrasse ostendit.---Notandum vero quod Leviathan iste, qui percorpoream bestiam designatur, sublime videredescribitur, quia videlicet cordis superbia cum exteriususque ad corpus extenditur, prius per oculos indicatur.Ipsi quippe per fastum tumoris inflati, quasi ex sublimirespiciunt, et quo se deprimunt, altius extollunt. Nisi enimsuperbia per oculos quasi per quasdam se fenestrasostenderet, nequaquam Deo Psalmista dixisset: Populumhumilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis(Psal. XVII, 28). Nisi se superbia per oculos funderet,Salomon quoque de Judaeae elatione non diceret:Generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebrae ejus inaltum subrectae (Prov. XXX, 13). Quia ergo percorporeum animal Leviathan iste signatur, et superbiausque ad corpus prodiens apertius oculis principatur,antiquus hostis quasi de sublimi omnes videre describitur.Sed quia multa ad ostendendum humani generis inimicumprolata sunt, valde mens appetit, ut in fine locutionisdominicae, unum aliquid manifestius exprimatur, undemembra illius brevi nobis designatione monstrentur.Sequitur:CAPUT XXIIIIBID.---Ipse est rex super universos filios superbiae.47. Radix vitiorum et malorum omnium superbia.---UtLeviathan iste in cunctis quae superius dicta sunt caderet,sola se superbia perculit. Neque enim per tot illosvitiorum ramos aresceret, nisi per hanc prius in radiceputruisset. Scriptum est namque: Omnis peccati initiumsuperbia (Eccli. X, 15). Per hanc enim ipse succubuit, perhanc se sequentem hominem stravit. Eo etenim telosalutem nostrae immortalitatis impetiit, quo vitam suaebeatitudinis exstinxit. Sed idcirco hanc Dominus fini suaelocutionis inseruit, ut cum post mala omnia Leviathanistius superbiam diceret, quid esset malis omnibus38

deterius indicaret. Quamvis etiam per hoc quod in imoponitur vitiorum radix esse monstretur. Sicut enim inferiusradix tegitur, sed ab illa rami extrinsecus expanduntur,ita se superbia intrinsecus celat, sed ab illa protinusaperta vitia pullulant. Nulla quippe mala ad publicumprodirent, nisi haec mentem in occulto constringeret.Haec est quae Leviathan istius sensum fervescere sicutollam facit. Unde et humanas mentes in quodam fervoreinsaniae concutit, sed per aperta opera qualiter concussianimam evertat ostendit. Intus namque prius ebullit inelatione, quod foris postmodum spumat in opere48. Non unam tantum virtutem, ut caetera vitia, sedomnes expugnat.---Sed quia occasio de superbiaedisputatione se praebuit, debemus hanc subtiliussollicitiusque discutere, atque ad humanas mentesquanta vel qualis veniat, et quibus qualiterve subripiat,demonstrare. Alia quippe vitia eas solummodo virtutesimpetunt quibus ipsa destruuntur, ut videlicet irapatientiam, gastrimargia abstinentiam, libidocontinentiam expugnet. Superbia autem, quam vitiorumradicem diximus, nequaquam unius virtutis exstinctionecontenta, contra cuncta animae membra se erigit, etquasi generalis ac pestifer morbus corpus omnecorrumpit, ut quidquid illa invadente agitur, etiam si essevirtus ostenditur, non per hoc Deo, sed soli vanae gloriaeserviatur. Quasi enim tyrannus quidam obsessamcivitatem intercipit, cum mentem superbia irrumpit; etquo ditiorem quemque ceperit eo in dominio duriorexsurgit, quia quo amplius res virtutis sine humilitateagitur, eo latius ista dominatur. Quisquis vero ejus in setyrannidem captiva mente susceperit, hoc primumdamnum patitur, quod, clauso cordis oculo, judiciiaequitatem perdit. Nam cuncta quae ab aliis vel benegeruntur displicent, et sola ei quae ipse vel prave egeritplacent. Semper aliena opera despicit, semper miraturquae ipse facit, quia et quidquid egerit, egisse sesingulariter credit, atque in eo quod exhibet per gloriae39

cupiditatem, sibimetipsi favet per cogitationem, et cumse in cunctis transcendere caeteros aestimat, per latacogitationum spatia secum deambulans, laudes suastacitus clamat. Nonnunquam vero ad tantam elationemmens ducitur, ut in eo quod tumet, etiam perostentationem locutionis effrenetur. Sed tanto faciliusruina sequitur, quanto apud se quisque impudentiusexaltatur. Hinc enim scriptum est: Ante ruinam exaltaturcor (Dan. IV, 26). Hinc per Danielem dicitur: In aulaBabylonis deambulabat rex, responditque, et ait: Nonnehaec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domumregni, in robore fortitudinis meae, in gloria decoris mei(Prov. XVI, 18)? Sed hunc tumorem quam concita vindictarepresserit, illico adjunxit, dicens: Cum adhuc sermoesset in ore regis, vox de coelo ruit: Tibi dicitur,Nabochodonosor rex: Regnum transiet a te, et abhominibus te ejicient, et cum bestiis ferisque erithabitatio tua; fenum quasi bos comedes, et septemtempora mutabuntur super te (Ibid., 28). Ecce quia tumormentis usque ad aperta verba se protulit, patientiajudicis protinus usque ad sententiam erupit; tantoquehunc districtius perculit, quanto ejus se superbiaimmoderatius erexit; et quia enumerando bona dixit inquibus sibi placuit, enumerata mala in quibus feriretur,audivit.49. Alia ex saecularibus rebus, alia ex spiritualibusoritur elatio. Alia praelatorum superbia, alia subjectorumvirtutum mater humilitas. Soli ruinae crescit quodaedificant superbi.---Sciendum vero est quod ipsa haec dequa tractamus elatio alios ex rebus saecularibus, aliosvero ex spiritalibus possidet. Alter namque intumescitauro, alter eloquio, alter infimis et terrenis rebus, altersummis coelestibusque virtutibus; una tamen eademqueres ante oculos Dei agitur, quamvis ad humana cordaveniens in eorum obtutibus diverso amictu pallietur. Namcum is qui de terrena prius gloria superbiebatpostmodum de sanctitate extollitur, nequaquam cor ejus40

elatio deseruit, sed ad eum consueta veniens, ut cognoscinequeat, vestem mutavit.50. Sciendum quoque est quod aliter haecpraepositos atque aliter subditos tentat. Praelatonamque in cogitationibus suggerit quia solo vitae meritosuper caeteros excrevit; et si qua ab eo bene aliquandogesta sunt, haec importune ejus animo objicit; et cumhunc Deo singulariter placuisse insinuat, quo faciliussuggesta persuadeat, ipsam ad testimonium potestatistraditae retributionem vocat, dicens quia nisi omnipotensDeus te his hominibus meliorem cerneret, omnes hos subtuo regimine non dedisset; ejusque mox mentem erigit,viles atque inutiles eos qui subjecti sunt ostendit, ita utnullum jam quasi dignum respiciat cui aequanimiterloquatur. Unde et mox mentis tranquillitas in iramvertitur, quia dum cunctos despicit, dum sensum vitamqueomnium sine moderamine reprehendit, tanto effrenatiusse in iracundiam dilatat, quanto eos qui sibi commissisunt esse sibimet indignos putat.51. At contra cum subjectorum cor superbia instigat,hoc summopere nititur agere, ut sua acta considerarefunditus negligant, et semper tacitis cogitationibusrectoris sui judices fiant; qui dum in illo quodreprehendere debeant importune respiciunt, insemetipsis quod corrigant nunquam vident. Unde et tantoatrocius pereunt, quanto a se oculos avertunt, quia inhujus vitae itinere offendentes corruunt, dum alibiintendunt. Et quidem peccatores se asserunt, nec tamentantum ut tam noxiae in regimine personae traderentur.Et dum ejus facta despiciunt, dum praecepta contemnunt,ad tantam usque insaniam devolvuntur, ut Deum reshumanas curare non aestiment, quia ei qui quasi jurereprehenditur esse se commissos dolent. Sicque dumcontra rectorem superbiunt, etiam contra judiciaconditoris intumescunt; et dum pastoris sui vitamdijudicant, ipsam quoque sapientiam omnia disponentis41

impugnant. Saepe autem rectoris sui dictis proterveobviant, et eamdem vocis superbiam libertatem vocant.Sic quippe elatio se quasi pro libertatis rectitudineobjicit, sicut saepe se et timor pro humilitate supponit.Nam sicut plerique reticent ex timore, et tamen tacere seaestimant ex humilitate, ita nonnulli loquuntur perimpatientiam elationis, et tamen loqui se credunt perlibertatem rectitudinis. Aliquando autem subditi protervaquae sentiunt nequaquam produnt; et hi quorumloquacitas vix compescitur, nonnunquam ex solaamaritudine intimi rancoris obmutescunt. Qui, perdolorem mentis procacitatis suae verba subtrahentes,cum male loqui soleant, pejus tacent, quia cum peccantesaliquid de correctione audiunt, indignantes etiamresponsionis verba suspendunt. Cum his quando aspereagitur, saepe ad querelae vocem de hac ipsa asperitateprosiliunt. Cum vero eos magistri sui blande praeveniunt,de hac ipsa humilitate qua praeventi sunt graviusindignantur, et tanto eorum mens vastius accenditur,quanto consideratius infirma judicatur. Hi nimirum, quiahumilitatem, quae virtutum mater est, nesciunt, usumlaboris sui perdunt, etiamsi qua bona sunt quae operarivideantur, quia surgentis fabricae robusta celsitudo nonfigitur, quae nequaquam per fundamenti fortitudinem inpetra solidatur. Soli ergo ruinae crescit quod aedificant,quia ante molem fabricae humilitatis fundamina nonprocurant. Quos bene ab intimis prodimus, si paucis inexterioribus ostendamus.52. Imago superbi.---Cunctis namque superba apudse cogitatione tumentibus inest clamor in locutione,amaritudo in silentio, dissolutio in hilaritate, furor intristitia, inhonestas in actione, honestas in imagine,erectio in incessu, rancor in responsione. Horum menssemper est ad irrogandas contumelias valida, adtolerandas infirma; ab obediendum pigra, ad lacessendosvero alios importuna; ad ea quae facere et debet etpraevalet ignava, ad ea autem quae facere non debet42

nec praevalet parata. Haec in eo quod sponte nonappetit nulla exhortatione flectitur, ad hoc autem quodlatenter desiderat quaerit ut cogatur, quia dum metuit exdesiderio suo vilescere, optat vim in ipsa sua voluntatetolerare.53. Exhortatio ad humilitatem.---Igitur quia humanosanimos aliter tentari ex rebus carnalibus, atque aliter exspiritualibus diximus, audiant illi: Omnis caro fenum, etgloria ejus sicut flos feni (Isai. XL, 6). Audiant et isti, quodquibusdam post miracula dicitur: Nescio vos unde sitis,discedite a me, omnes operarii iniquitatis (Luc. XIII, 27).Audiant illi: Divitiae si affluant, nolite cor apponere (Psal.LXI, 11). Audiant isti quia fatuae virgines, quae cumvacuis vasculis veniunt, ab internis nuptiis excluduntur(Matth. XXV, 12). Rursum, quia aliter tentari praelatos,atque aliter subditos praefati sumus, audiant illi quod perquemdam sapientem dicitur: Ducem te constituerunt? noliextolli, sed esto in illis quasi unus ex eis (Eccli. XXXII, 1).Audiant isti: Obedite praepositis vestris, et subjacete eis;ipsi enim pervigilant quasi rationem reddituri proanimabus vestris (Hebr. XIII, 17). Audiant illi, cum deaccepta potestate gloriantur, hoc quod Abrahae voceardenti diviti dicitur: Memento, fili, quia recepisti bona invita tua (Luc. XVI, 25). Audiant isti, cum contra rectoressuos in querelas prosiliunt, hoc quod murmuranti populoMoysi et Aaron vocibus respondetur: Nec contra nos estmurmur vestrum, sed contra Dominum. Nos enim quidsumus (Exod. XVI, 8)? Audiant illi: Turbabuntur inconspectu ejus patris orphanorum et judiciis viduarum(Psal. LXVII, 5). Audiant isti qui contra contumaciamsubditorum dicitur: Qui resistit potestati, Dei ordinationiresistit (Rom. XIII, 2). Audiant simul omnes: Deus superbisresistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV, 6). Audiantomnes: Immundus est apud Deum omnis qui exaltat corsuum (Prov. XVI, 5, juxta text. Hebr. et LXX). Audiantomnes: Quid superbis, terra et cinis (Eccli. X, 9)? Contrahujus languoris pestem audiamus cuncti quod magistra43

Veritas docet dicens: Discite a me, quia mitis sum ethumilis corde (Matth. XI, 29).54. Hominem superbum non esse, docet Deushumilis.---Ad hoc namque unigenitus Dei Filius formaminfirmitatis nostrae suscepit, ad hoc invisibilis, non solumvisibilis, sed etiam despectus apparuit, ad hoccontumeliarum ludibria, irrisionum opprobria,passionumque tormenta toleravit, ut superbum non essehominem doceret humilis Deus. Quanta ergo humilitatisvirtus est, propter quam solam veraciter edocendam isqui sine aestimatione magnus est, usque ad passionemfactus est parvus? Quia enim originem perditioni nostraesuperbia praebuit diaboli, instrumentum redemptionisnostrae inventa est humilitas Dei. Hostis quippe nostermagnus inter omnia conditus, videri super omnia voluitelatus. Redemptor autem noster magnus manens superomnia, fieri inter omnia dignatus est parvus.55. Quid mortis auctor doceat, quid vitae conditor.---Sed melius et elationis causam detegimus, et fundamentahumilitatis aperimus, si brevi commemorationeperstringimus quid mortis auctor, quid vitae conditordicat. Ille namque ait: In coelum ascendam (Isa. XIV, 13);iste autem per Prophetam dicit: Repleta est malis animamea, et vita mea inferno appropinquavit (Psal. LXXXVII,4). Ille dicit: Supra astra coeli exaltabo solium meum(Isai. XVI, 13); iste humano generi a paradisi sedibusexpulso dicit: Ecce venio cito, et habitabo in medio tui(Zach. II, 10). Ille dicit: Sedebo in monte testamenti, inlateribus Aquilonis (Isai. XIV, 13): iste dicit: Ego sumvermis, et non homo, approbrium hominum, et abjectioplebis (Psal. XXI, 7). Ille dicit: Ascendam superaltitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isai. XIV, 14);iste, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus estesse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit,formam servi accipiens (Philip. II, 6); et per membra sualoquitur dicens: Domine, quis similis tibi (Psal. XXXIV, 10)?44

Ille per membra sua loquitur, dicens: Nescio Dominum, etIsrael non dimittam (Exod. V, 2). Iste per semetipsumdicit: Si dixero quia non novi eum, ero similis vobismendax; sed novi eum, et sermonem ejus servo (Joan.VIII, 55). Ille dicit: Mea sunt flumina, et ego feci ea(Ezech. XXIX, 9); iste dicit: Non possum a meipso facerequidquam (Joan. V, 30), et rursum: Pater meus in memanens, ipse facit opera (Joan. XIV, 10). Ille regna omniaostendens, dicit: Tibi dabo potestatem hanc universam etgloriam illorum, quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa(Luc. IV, 6); iste dicit: Calicem quidem meum bibetis,sedere autem ad dexteram, vel ad sinistram meam, nonest meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo(Matth. XX, 23). Ille dicit: Eritis sicut dii, scientes bonumet malum (Genes. III, 5); iste dicit: Non est vestrum nossetempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate(Act. I, 7). Ille ut voluntas divina despici, et ut possitpropria suaderi, dicit: Cur praecepit vobis Deus ut noncomederetis ex omni ligno paradisi (Genes. III, 1)? Etpaulo post: Scit enim Deus, quod in quacunque diecomederitis ex eo, aperientur oculi vestri (Ibid. 5); istedicit: Non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejusqui misit me (Joan. V, 30). Ille per membra sua loquitur,dicens: Nullum pratum sit quod non pertranseat luxurianostra; coronemus nos rosis antequam marcescant,ubique relinquamus signa laetitiae nostrae (Sap. II, 8);iste membris suis praenuntiat, dicens: Plorabitis et flebitisvos, mundus autem gaudebit (Joan. XVI, 20). Ille nihilaliud mentes sibi subditas docet quam celsitudinisculmen appetere, cuncta aequalia mentis tumoretranscendere, societatem omnium hominum alta elationetransire, ac sese et contra potentiam conditoris erigere,sicut de eisdem per Psalmistam dicitur: Transierunt indispositionem cordis, cogitaverunt et locuti suntnequitias, iniquitatem in excelso locuti sunt (Psal. LXXII, 6,7, 8); iste ad sputa, ad palmas, ad colaphos, ad spineamcoronam, ad crucem, ad lanceam, atque ad mortem45

veniens, membra sua admonet, dicens: Si quis mihiministrat, me sequatur (Joan. XII, 26).56. Evidentissimum reprobationis signum, superbia;electionis, humilitas.---Quia igitur Redemptor noster cordaregit humilium, et Leviathan iste rex dicitur superborum,aperte cognoscimus quod evidentissimum reproborumsignum superbia est, at contra humilitas electorum. Cumergo quam quisque habeat cognoscitur, sub quo regemilitet invenitur. Unusquisque enim quasi quemdamtitulum portat operis, quo facile ostendat sub cujusserviat potestate rectoris. Unde et per Evangelium dicitur:Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 16). Neigitur nos Leviathan istius membra vel mira faciendofallerent, apertum signum Dominus quo deprehendivaleant demonstravit, dicens: Ipse est rex super universosfilios superbiae. Qui etsi quando fictam speciemhumilitatis assumunt, semetipsos tamen celare in omnibusnequaquam possunt, quia eorum superbia diu latere nonsustinens, cum ex alia tegitur, ex alia actione denudatur.Qui vero sub rege humilitatis militant, semper pavidi,atque ex omni latere circumspecti, adversum jaculaelationis pugnant, et quasi contra venientes ictus solummagis in suo corpore oculum custodiunt, dum insemetipsis principaliter humilitatem tuentur.LIBER TRIGESIMUS QUINTUS, ET ULTIMUS.46In quo per anacephalaeosim multa jam dictarevocantur, et immensum hoc opus demississimahumanae infirmitatis confessione absolvitur.1. Quid hoc libro sit praestandum.---Quia iste ultimushujus operis liber est, et, locis difficilioribus pertractatis,minus obscura sunt quae supersunt, libet huncindulgentius remissiusque transcurrere. Velut emensoenim magno mari, jam littus cernimus, et intentionis

nostrae vela deponentes, non eodem quo prius impetuducimur, sed tamen adhuc ex impulsione pristini flatusimus. Quasi anxietatis nostrae ventus cecidit, sed tamenejus vis jam seipsa tranquillior usque ad stationem noslittoris impellit. Igitur postquam fideli famulo DominusLeviathan hostis ejus quam sit et fortis et callidusostendit, dum vires illius subtiliter fraudesque patefecit,beatus Job ad utraque respondit, dicens:CAPUT PRIMUMCAP. XLII, VERS. 2.---Scio quia omnia potes, et nullate latet cogitatio.2. Diaboli viribus Dei omnipotentia, machinationibusinfinita Sapientia opponitur.---Contra immanes quippevires ejus intulit: Scio quia omnia potes; contra occultasvero machinationes illius subjunxit: Et nulla te latetcogitatio. Unde et mox Leviathan eidem exprobrat,dicens:VERS. 3.---Quis est iste qui celat consilium absquescientia?Absque scientia enim Leviathan celat consilium; quiaquamvis contra infirmitatem nostram multis fraudibusoccultetur, protectoris tamen nostri sancta nobisinspiratione detegitur. Absque scientia celat consilium,quia licet tentatos lateat, latere tamen protectorem nonpotest tentatorum. Igitur audita fortitudine et calliditatediaboli, audita etiam creatoris nostri potentia, quae etillum valenter reprimit, et nos misericorditer tegit,quaesumus, beate Job, ut quae de temetipso sentis nobisminime occultes. Sequitur:CAPUT II47

IBID.---Ideo insipienter locutus sum, et quae ultramodum excederent scientiam meam.3. Quidquid in rebus creatis, Deo comparatur, inanefit et nihil.---Omnis humana sapientia quantolibet acuminepolleat, divinae sapientiae comparata, insipientia est.Omnia enim humana, quae justa, quae pulchra sunt, Deijustitiae et pulchritudini comparata, nec justa nec pulchrasunt, nec omnino sunt. Beatus itaque Job ea quae dixeratsapienter se dixisse crederet, si verba superiorissapientiae non audiret. In cujus comparatione stultum estnostrum omne quod sapit. Et qui sapienter quidem locutushominibus fuerat, divinas tamen sententias audiens,sapientius se cognoscit non esse sapientem. Hinc estquod Abraham inter verba dominica nil se nisi pulveremvidit, dicens: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis etcinis (Genes. XVIII, 27). Hinc est quod Moyses omniAegyptiorum sapientia instructus, ex quo loquentemDominum audivit, impeditioris et tardioris linguae se essedeprehendit, dicens: Obsecro, Domine, non sum eloquens;ab heri enim et nudiustertius, ex quo locutus es ad servumtuum, impeditioris et tardioris linguae sum (Exod. IV, 10).Hinc est quod Isaias, postquam sedentem Dominum supersolium excelsum atque elevatum vidit, postquamseraphim duabus alis faciem, duabus velare pedes, etduabus volare conspexit, postquam id quod est Sanctus,Sanctus, Sanctus Dominus Deus exercituum, alterum adalterum clamare audivit (Isai. VI), ad seipsum rediens, ait:Vae mihi quia tacui, quoniam vir pollutus labiis ego sum,et in medio populi polluta labia habentis ego habito(Ibid., 5). Moxque ipsam pollutionem unde cognoveratsubdens, ait: Et regem Dominum exercituum vidi oculismeis (Ibid.). Hinc etiam Jeremias divina verba audiens,verba se non habere cognovit, dicens: A a a, DomineDeus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum (Jerem. I, 6).Hinc Ezechiel loquens de quatuor animalibus, dicit: Cumfieret vox supra firmamentum, quod erat supra caputeorum, stabant et submittebant alas suas (Ezech. I, 25).48

Quid enim per volatum animalium, nisi evangelistarumatque doctorum sublimitas designatur? Vel quid sunt alaeanimalium, nisi sanctorum contemplationes eos adcoelestia sublevantes? Sed cum fit vox suprafirmamentum, quod super caput eorum est, stantessubmittunt alas suas, quia cum internam vocem supernaesapientiae audiunt, quasi volatus sui alas deponunt, quiavidelicet ipsam veritatis altitudinem minus se contemplariposse cognoscunt. Ad vocem ergo desuper venientemalas deponere est cognita superna potentia, virtutesproprias humiliare et consideratione creatoris nil de sealiud quam abjecta sentire. Sancti itaque viri dumdivinitatis sententias audiunt, quanto magiscontemplando proficiunt, tanto amplius despiciendo quodsunt, aut nihil, aut prope nihil se esse cognoscunt.Respondeat ergo divinis sermonibus beatus Job, etsapienter proficiens, stultum se esse deprehendat,dicens: Insipienter locutus sum, et quae ultra modumexcederent scientiam meam. Ecce tanto se ampliusredarguit, quanto amplius proficit, et scientiam suamultra modum excessisse se credidit, quia in verbis Dominiplus quam aestimaverat secreta ejus sapientiae agnovit.Sequitur:CAPUT IIIVERS. 4.---Audi, et ego loquar; interrogabo te, etresponde mihi.4. Quid sit hominem interrogare Deum; quidve Deumhomini respondere.---Audire nostrum est sono aliundevenienti aurem alio positam commodare. At contra Deo,cui nil extra est, audire proprie est sub semetipsosurgentia desideria nostra percipere. Ad Deum ergo, quiet tacentium corda cognoscit, loqui nostrum est nonvocibus gutturis id quod sentimus prodere, sed promptisad illum desideriis inhiare. Et quia ideo quisqueinterrogat, ut discere valeat quod ignorat, homini Deum49

interrogare est in conspectu ejus nescientem secognoscere. Respondere autem Dei, est eum qui sehumiliter nescientem cognoverit occultis inspirationibuserudire. Ait ergo beatus Job: Audi, et ego loquar. Ac sidiceret: Misericorditer desideria mea percipe, ut dumhaec tua pietas percipiens adjuvat, ad te multiplicioraconsurgant. Bona quippe vota quoties effectumpercipiunt, multiplicantur. Unde alias scriptum est: Egoclamavi, quoniam exaudisti me (Psal. XVI, 6). Non enimait: Quia clamavi, exaudisti me; sed clamavi, quoniamexaudisti me. Qui enim loquens exauditus fuerat, votisproficientibus exauditus clamabat: Interrogabo te, etresponde mihi. Ac si diceret: Nescientem me ex tuaescientiae contemplatione cognosco. Interroganti igiturresponde, id est stultitiam propriam humilitercognoscentem doce. Quia enim interrogaret ipse exdesiderio humilitatis, et Deum sibi respondere quaereretex magisterio aspirationis, verbis sequentibus declaratur.Interrogaturum quippe se perhibuit, sed nihilinterrogando subjungit. Nam sola de se humilia sentiens,et quae misericorditer a Domino perceperit agnoscens,protinus subdit:CAPUT IVVERS. 5.---Auditu auris audivi te, nunc autem oculusmeus videt te.5. Quantum Job per flagella in Dei et sui cognitioneprofecerit.---His nimirum verbis aperte indicat quia quantovisus superior est auditu, tanto differt ab eo quod priusexstitit, et hoc quod postmodum per flagella profecit. Etquia interno oculo veritatis lumen magis conspexerat,humanitatis suae tenebras dijudicans plus videbat. Undeet sequitur:CAPUT V50

51VERS. 6.---Idcirco ipse me reprehendo.6. Quanto se quisque magis videt, sibi magisdisplicet.---Quanto enim quisque se minus videt, tanto sibiminus displicet; et quanto majoris gratiae lumen percipit,tanto amplius reprehensibilem se esse cognoscit. Cumenim intrinsecus sublevatur per omne quod est, ad eamquam super se conspicit regulam congruere nititur. Etquia adhuc humana infirmitas praepedit, cernit quia ei exnon minima parte dissentit; totumque ex se illi onerosumest, quod internae regulae conveniens non est. Quamregulam beatus Job post flagella proficiens ampliussuscipit, et a semetipso in magna sui redargutionedissentit, dicens: Idcirco ipse me reprehendo. Sed quianulla est cognitio reprehensionis, si non sequantur etiamlamenta poenitudinis, recte post reprehensionemsubditur:CAPUT VIIBID.---Et ago poenitentiam in favilla et cinere.7. Vana est nostri cognitio quam non sequiturpoenitentia. In cilicio et cinere poenitentiae quidconsiderandum.---In favilla etenim et cinere poenitentiamagere est, contemplata summa essentia, nil aliud quamfavillam se cineremque cognoscere. Unde et civitatireprobae in Evangelio Dominus dicit: Si in Tyro et Sidonefactae fuissent virtutes quae factae sunt in vobis, olim incilicio et cinere poenitentiam egissent (Matth. XI, 21). Incilicio quippe asperitas et punctio peccatorum, in cinereautem pulvis ostenditur mortuorum. Et idcirco utrumquehoc adhiberi ad poenitentiam solet, ut in punctione ciliciicognoscamus quid per culpam fecimus, et in favillacineris perpendamus quid per judicium facti sumus.Considerentur ergo in cilicio pungentia vitia, considereturin cinere per mortis sententiam subsequens justa poenavitiorum. Quia enim post peccatum carnis contumeliae

surrexerunt, videat homo in asperitate cilicii superbiendoquid fecit, videat in cinere usquequo peccando pervenit.Potest quoque cilicio ipsa per recordationem atquepoenitentiam dolorum punctio designari. Nam hoc quodait beatus Job: Ipse me reprehendo, quasi quodam ciliciopungitur, dum in mente sua asperis redargutionumstimulis confricatur. In cinere autem agit poenitentiam,quia ex primo peccato quid per justum judicium factus sitsolerter attendit, dicens: Ago poenitentiam in favilla etcinere. Ac si aperte dicat: De nullo auctoris mei donosuperbio, quia sumptus ex pulvere, per illatae mortissententiam ad pulverem me redire cognosco.8. Dei de Job et amicis ejus judicium.---Auditis igiturcunctis sermonibus Job, cognitis etiam responsionibusamicorum, libet ad interni judicis sententiamspectationem mentis nostrae convertere, eique dicere:Ecce, Domine, utrasque in conspectu tuo disserentiumpartes audivimus, et Job quidem in hoc certamine virtutissuae facta revolvere, et amicos ejus contra eumcognovimus tuae justitiae gloriam defensare. Inter haecautem quid nostra mens sentiat agnoscis. Neque enimpossumus eorum nos dicta reprehendere, quos defensionituae cognoscimus deservire. Sed ecce assistunt partes,exspectant sententiam; profer ergo, Domine, ex invisibiliregula subtilissimum tuae discretionis examen, et quis incontentione ista sit rectius locutus ostende. Sequitur:VERS.---Postquam autem locutus est Dominus verbahaec ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furormeus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estislocuti coram me rectum, sicut servus meus Job.9. Ille absolvitur, condemnantur illi. Cur?---O Domine,judicii tui sententia indicat quantum a luce tuaerectitudinis caecitas nostra discordat. Ecce te judicebeatum Job victorem esse cognoscimus, quem in tepeccasse loquendo credebamus. Te judice addicti sunt,52

qui beati Job se merita transcendere pro te loquendocrediderunt. Quia igitur ex divina sententia quid departibus aestimemus agnovimus, nunc ejusdemsententiae paulo subtilius verba pensemus. Quomodoenim superius beatus Job reprehenditur, si incomparatione ejus rectitudinis amici illius nequaquamcoram Domino locuti rectum memorantur? An adhuc illade eo sententia confirmatur, qua antiquo hosti dicitur:Vidisti servum meum Job, quod non sit ei similis superterram (Job. I, 8). Sed quid est hoc, quod et laudaturhosti, et in seipso reprehenditur: in seipso autemreprehenditur, et tamen amicis loquentibus antefertur,nisi quod sanctus vir cunctos meritorum suorum virtutetranscendit; sed eo ipso quod homo fuit, ante Dei oculossine reprehensione esse non potuit? In sancto quippehomine in hac interim vita commorante, divini examinisregula habet adhuc quod judicet, quamvis jam excomparatione caeterorum hominum habeat quod laudet.Beatus igitur Job pro culpa se credidit, et non pro gratia,flagellari; resecari in se aestimavit vitia, non autemmerita augeri. Et in eo reprehenditur, quod intentionemflagelli fuisse aliam suspicatur, et tamen amicisresistentibus interni judicii definitione praelatus est.Unde aperte colligitur quantae justitiae fuerit in eo quodcontra amicorum verba innocentiam suae operationisastruxit, qui divino judicio etiam ipsis ejusdem divinijudicii defensoribus antefertur. In exordio autem librihujus agnovimus quia de illo Satan Domino dixerat: Mittemanum tuam, et tange eum, et vide si non in faciembenedicat tibi (Job. II, 5). Ad quam petitionem beatus Jobdamnis, orbitate, vulneribus et verborum scandalis tangipermittitur, quia videlicet certus qui eum laudaveratexstitit quod nequaquam juxta assertionem diabolisanctus vir in maledictionis culpam laberetur. Sicut ergoet superius diximus, quisquis beatum Job in locutione suaaestimat post flagella peccasse, aperte Dominum judicatin sua assertione perdidisse. Et quamvis Dominus addiabolum loquens, bona illius praesentia praetulit, non53

autem ejus perseverantiam spopondit, sciendum tamenest quia nequaquam ejus justitiam permittendo tentaripraetulisset, si eum justum in tentatione persistere nonposse praevideret. Permisso itaque divinitus in ejustentatione diabolo, quisquis eum in tentationesuccubuisse existimat, ignorantiam permittentis accusat.10. Alia Dei, alia hominum judicia.---Approbemusigitur in dictis suis veraciter Job, ne Deum in suaprovidentia nequiter accusemus. Et quidem quantum adhumana judicia, in verbis suis amici ejus multa illo rectiusdixisse crederentur; sed veritas aliam ex occulto regulamproferens, ait: Non estis locuti coram me rectum, sicutservus meus Job. Coram me, ait, id est intus, ubi saepemultorum vita displicet, quae etiam foris hominibusplacet. Unde caute nimis in laudem justorum conjugumdictum est: Erant justi ambo ante Deum (Luc. I, 6). Nonenim secura laus est, justos ante homines apparere.Saepe enim humana sententia velut in Deo magnumquempiam approbat; sed hunc omnipotens Deus, quiquasi ex se approbatur, ignorat. Hinc est enim quodPsalmista vigilanter exorat, dicens: Dirige in conspectutuo viam meam (Psal. V, 9). Nimirum quia plerumque inconspectu hominum recta via creditur etiam quae averitatis itinere depravatur. Et notandum quod nondicitur: Non estis locuti coram me rectum sicut Job, sed,sicut servus meus Job, ut videlicet interpositioneservitutis, dum eum quasi sub quadam peculiaritatecommemorat, cuncta quae in defensione sua dixerat, quianon contumaci superbia, sed humili veritate dixeritostendat. Sed quia justus est et misericors Deus, amicosejus et per justitiam districte redarguit, et permisericordiam benigne convertit. Nam sequitur:CAPUT VIIIVERS. 8.---Sumite vobis septem tauros et septemarietes, et ite ad servum meum Job, et offerte54

holocaustum pro vobis. Job autem servus meus orabit provobis; faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputeturstultitia.11. Deus amicos Job per justitiam redarguit, et permisericordiam convertit.---Ecce justus et misericors Deusnec culpas sine increpatione deserit, nec reatum sineconversione derelinquit. Quia enim internus est medicus,primo putredinem vulneris innotuit, et post remediaconsequendae salutis indicavit. Saepe autem jam diximusquod amici beati Job haereticorum speciem teneant, quiDeum dum defendere nituntur offendunt, quoniam indictis suis veritati rebelles sunt, cui famulari se in falsaassertione suspicantur. Quia igitur omnipotens Deussaepe illos corpori sanctae Ecclesiae per cognitionemveritatis inviscerat, bene ipsa quoque eorum conversio,quae saepe misericorditer agitur, per hanc veniam quamamici Job percipiunt designantur.12. Haeretici per sacrificium a se oblatum, Deumplacare nequeunt. Reconciliari non possunt nisi perEcclesiam.---Notandum vero magnopere est quodconversionis suae sacrificium Domino non per se, sed perJob jubentur offerre. Nimirum haeretici cum ab erroreredeunt, erga se iram Domini suo per se oblato sacrificioplacare nequaquam possunt, nisi ad catholicamEcclesiam, quam beatus Job significat, convertantur, utsalutem suam ejus precibus obtineant, cujus fidemperversis assertionibus impugnabant. Ait enim: Job servusmeus orabit pro vobis; faciem ejus suscipiam, ut non vobisimputetur stultitia. Ac si aperte haereticis dicat: Sacrificiavestra non accipio, petitionum vestrarum verba nonaudio, nisi per intercessionem illius, cujus professionisverba de me veracia recognosco. Et vos quidem taurosatque arietes ad exhibenda sacrificia conversionisvestrae deducite, sed a me salutem vestram percatholicam Ecclesiam, quam diligo, postulate. Ipsi enimvolo dimittere id quod mihi in ipsa deliquistis, ut haec55

vestram incolumitatem obtineat, quae ex vestro languorelaborabat.13. Ecclesiae praerogativae.---Sola quippe est perquam sacrificium Dominus libenter accipiat, sola quaepro errantibus fiducialiter intercedat. Unde etiam de agnihostia Dominus praecepit, dicens: In una domocomedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras (Exod. XII,46). In una namque domo agnus comeditur, quia in unacatholica Ecclesia vera hostia Redemptoris immolatur. Decujus carnibus divina lex efferri foras prohibet, quia darisanctum canibus vetat (Matth. VII, 6). Sola est in qua opusbonum fructuose peragitur, unde et mercedem denariinon nisi qui intra vineam laboraverant acceperunt (Matth.XX, 8). Sola est quae intra se positos valida charitascompage custodit. Unde et aqua diluvii arcam quidem adsublimiora sustulit, omnes autem quos extra arcam invenitexstinxit (Genss. VII, 20, 21, seq.). Sola est in qua supernamysteria veraciter contemplemur. Unde et ad S. MoysenDominus dicit.: Est locus apud me, et stabis supra petram(Exod. XXXIII, 21). Et paulo post: Tollam manum meam, etvidebis posteriora mea (Ibid., XXIII, 24). Quia enim exsola catholica Ecclesia veritas conspicitur, apud se esselocum Dominus perhibet de quo videatur. In petra Moysesponitur, ut Dei speciem contempletur, quia nisi quis fideisoliditatem tenuerit, divinam praesentiam non cognoscit.De qua soliditate Dominus dicit: Super hanc petramaedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Quid estergo hoc loco dicere ad amicos Job: Ite ad Job, nisipetram ascendite? Quid est, Faciem ejus pro vobissuscipiam, ut non vobis imputetur stultitia, nisi id quodillic dicitur: Posteriora mea videbis (Exod. XXXIII, 23)? idest, ejus quae postmodum futura est mysteriaincarnationis intelliges.14. Haereticis ut ad Ecclesiam redeant quidpraestandum.---Haeretici autem pro eo quod in petrastare contemnunt, transeuntis Domini posteriora non56

aspiciunt, quia extra Ecclesiam positi, incarnationis ejus,sicut sunt, mysteria non agnoscunt. Sicut autem etsuperius diximus, per tauros cervix superbiae, per arietesvero ducatus exprimitur, qui ab haereticis, persuasisplebibus, quasi seductis gregibus, agitur. De haereticisnamque superbientibus dicitur, qui infirmorum mentesmale suadendo corrumpunt: Concilium taurorum intervaccas populorum (Psal. LXVII, 31). Et quia sequentes sepopulos velut greges trahunt, arietes aliquandonominantur. Gregem scilicet arietes ducunt. Unde perincrepationem Jeremias ait: Principes tui velut arietes(Thren. I, 6). Quia igitur haeretici cum ad sanctamEcclesiam redeunt, superbiae elationem deserunt, etnequaquam jam quasi sequentes greges populorumcuneos ad interitum ducunt, amici beati Job offerre tauroset arietes jubentur. Tauros enim et arietes offerre insacrificio est superbum ducatum conversionis humilitatemactare, ut edomita cervice superbiae discant obediendosequi, qui dudum docendo praeire conabantur. Rectequoque eorum haec superbia septem sacrificiis expiatur,quia haeretici ad Ecclesiam revertentes per humilitatishostiam dona Spiritus gratiae septiformis accipiunt, ut quielationis suae vetustate tabuerant, novitate gratiaereformentur.15. Septenarius numerus perfectus. Quid significet?Perfectionem aeternitatis, vitae praesentis tempus,Ecclesiae universitatem.---Septenarius autem numerusapud sapientes hujus saeculi quadam sua habetur rationeperfectus, quod ex primo pari et ex primo impariconsummatur. Primus enim impar ternarius est, primusquepar quaternarius. Ex quibus duobus septenarius constat,qui eisdem partibus suis multiplicatus in duodenariumsurgit. Nam sive tres per quatuor, seu quatuor per tresducimus, ad duodenarium pervenimus. Sed nos quia asuperno munere veritatis praedicamenta percipimus,haec fixa scientiae altitudine despiciendo calcamus, hocprocul dubio inconcussa fide retinentes, quia quos57

Spiritus gratiae septiformis repleverit perficit, eisque nonsolum Trinitatis notitiam, sed etiam virtutum quatuor, idest prudentiae, temperantiae, fortitudinis atque justitiaeoperationem praebet. Qui in ipsis quoque quos ingreditursuis quodammodo partibus augetur, dum et per Trinitatisnotitiam quatuor virtutum actio accipitur, et peroperationem virtutum quatuor usque ad manifestamTrinitatis speciem pervenitur. Et apud nos ergoseptenarius perfectus est, sed longe dissimiliter, quiaplene et non inaniter in duodenarium surgit, dum et perfidem opera, et rursum per opera perficit fidem. Sanctiquoque apostoli gratiae septiformis Spiritu implendi,duodecim sunt electi. In quatuor enim mundi partibusTrinitatem, quae Deus est, innotescere mittebantur.Duodecim ergo electi sunt ut etiam ex ipsius numeriratione causa claresceret quod per quatuor infima triasumma praedicarent.16. Sive itaque hac, seu alia qualibet fortasseratione, in Scriptura tamen sacra septenario numeroaliquando secura requies aeternitatis, aliquandouniversitas praesentis hujus temporis, aliquando autemsanctae Ecclesiae universitas designatur. Septenarioquippe numero perfectio aeternitatis innuitur, cum diesseptimus in requiem Domini sanctificatus vocatur (Genes.II, 2). Cui jam vespera inesse non dicitur, quia aeternaebeatitudinis requies nullo termino coarctatur. Hinc estetiam quod lege data dies septimus feriatus essepraecipitur (Exod. XX, 11), ut aeterna per illum requiesdesignetur. Hinc est quod in annorum curriculoseptenarius numerus septies multiplicatus, monadeaddita, ad quinquagenarium ducitur, ut perpetuambeatitudinem signans jubilaei sacratissima requiesobservetur (Levit. XXV, 8, 9). Hinc est quod resurgensDominus et frequenter apparens (Joan. XXI), ultimo jamconvivio cum septem discipulis comedisse describitur,quia hi qui in illo nunc perfecti sunt, aeterna per illumrefectione satiantur.58

17. Rursum per septenarium numerum haecuniversitas temporalitatis accipitur. Hinc est enim quodper septem dies hoc totum vitae praesentis tempusevolvitur. Hinc est quod in typo sanctae Ecclesiae, quaeomni tempore hunc mundum praedicando circuit, arcaDomini tubis clangentibus muros Jericho diebus septemcircumacta confregit (Josue. VI, 20). Hinc Propheta ait:Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII, 164). Quodipse rursum pro toto atque universo suae deprecationistempore se dixisse significans, ait: Semper laus ejus inore meo (Psal. XXXIII, 1). Quod vero per septenariumnumerum praesentis vitae universitas designatur, tuncmagis ostenditur, cum post eum quoque etiam octonariussubinfertur. Septenarium quippe cum adhuc aliussequitur, ex ipso ejus augmento exprimitur quod finiendatemporalitas aeternitate concludatur. Hinc est enim quodSalomon admonet, dicens: Da partes septem, necnon etocto (Eccle. XI, 2). Per septenarium quippe numerum hocquod septem diebus agitur praesens tempus expressit;per octonarium vero vitam perpetuam designavit, quamsua nobis Dominus resurrectione patefecit. Dominicoscilicet die resurrexit, qui dum diem septimum, id estSabbatum sequitur, a conditione octavus invenitur. Beneautem dicitur: Da partes septem, necnon et octo, quiaignoras quid mali futurum sit super terram (Ibid.). Ac siaperte diceretur: Sic dispensa temporalia, ut appeterenon obliviscaris aeterna. Oportet namque ut in posterumbene agendo provideas, qui de venturo judicio quantatribulatio sequatur ignoras. Hinc est quod quindecimgradibus templum ascenditur, ut ex ipsa ejus ascensionediscatur quatenus per septem et octo et temporalissollicite dispensetur actio, et provide mansio aeternarequiratur. Hinc est etiam quod dum monas in denariumsurgit, centum quinquaginta psalmos Propheta cecinit.Propter hunc septenarium numerum temporalia,octonarium vero aeterna signantem, super centum vigintifideles in coenaculo residentes Spiritus sanctus effusus59

est (Act. II). Per septem quippe et octo quindecimcomponuntur, et si ab uno usque ad quindecimnumerando paulatim per incrementa consurgimus, usquead centesimum et vigesimum numerum pervenimus. Quascilicet effusione Spiritus sancti didicerunt ut ettemporalia tolerando transirent, et aeterna inhianterappeterent.18. Rursum septenario numero sanctae Ecclesiaeuniversitas designatur. Unde Joannes in Apocalypsiseptem Ecclesiis scribit (Apoc. I, 4); sed per eas quidaliud quam universalem Ecclesiam intelligi voluit? Quaenimirum universalis Ecclesia ut plena septiformis gratiaeSpiritu signaretur, Elisaeus super puerum mortuumsepties inspirasse describitur. (IV Reg. IV, 34). Superexstinctum quippe populum Dominus veniens quasisepties oscitat, quia ei dona Spiritus septiformis gratiaemisericorditer tribuit. Quia igitur saepe septenarionumero sanctae Ecclesiae universitas figuratur, veniantad beatum Job amici illius, et jussum divinitus offerantholocaustum. Sed vigilanter omnino septenarii numeriarcana custodiant, ut videlicet hi qui extra sunt positiprius se universitati sanctae Ecclesiae misceant, et tuncdemum veniam de reatu pristinae elationis exquirant. Proculpa sua septem sacrificia offerant, quia reatus suiablutionem non accipiunt, nisi gratiae septiformis Spirituuniversali paci a qua excisi fuerant aggregentur. Dicaturigitur: Sumite vobis septem tauros et septem arietes, etite ad servum meum Job, et offerte holocaustum provobis; Job autem servus meus orabit pro vobis; faciemejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia. Ac sihaereticis redeuntibus aperte diceretur: Universali vosEcclesiae per humilitatem poenitentiae jungite, atqueeam qua per vosmetipsos digni non estis veniam ejus ame precibus obtinete, qui cum per hanc veraciter saperediscitis, priores apud me vestrae sapientiae stultitiamdeletis. Sequitur:60

61CAPUT IXVERS. 8.---Neque enim locuti estis coram me rectum,sicut servus meus Job.19. Sententiae iteratio in sacris litteris ejusimmutabilitatis est argumentum.---Haec paulo ante jamDominus protulit, et tamen haec eadem iterandosubjungit. Quid est hoc, nisi quod sententiam, quamsemel judicando dixerat, iterum replicando confirmat?atque ut manifestius beati Job justitia amicorumque ejusinjustitia demonstretur, ejus laus illorumque reprehensioiterata voce depromitur, ut replicata foris appareantquam fixa intus habeantur. Namque cum rex Aegyptimetuenda venturae famis tempora sub boumspicarumque specie gemina visione cognovisset, vocesancti interpretis audivit: Quod vidisti secundo adeamdem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est(Genes. XLI, 32). Qua ex re aperte colligitur quia quidquidin eloquio divino repetitur, robustius confirmatur. Sedquia quid judex decrevit audivimus, addicti quoque quidfaciant audiamus. Sequitur:CAPUT XVERS. 9.---Abierunt ergo Eliphaz Themanites, etBaldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicutlocutus fuerat ad eos Dominus, et suscepit Dominusfaciem Job.20. Ordo veniae.---Horum interpretationem nominumidcirco reticemus, quia in hujus operis exordio de ea noslatius disseruisse meminimus. Intuendum vero est quia itacaute, sicut praedictum fuerat, ordo acceptae veniaecustoditur, ut in sacrificiis Dominus non illorum, sed beatiJob faciem suscepisse referatur. Sed quia quisquis proaliis intercedere nititur, sibi potius ex ipsa charitatesuffragatur, recte subjungitur:

62CAPUT XIVERS. 10.---Dominus quoque conversus est adpoenitentiam Job, cum oraret pro amicis suis.21. Citius pro nobis orantes exaudimur, si orationostra proximi et maxime adversarii dilectione condiatur.---Jam enim superius pro amicis suis exauditus ostenditur,cum factum quod praediximus memoratur: Fecerunt sicutlocutus fuerat ad eos Dominus, et suscepit Dominusfaciem Job. Sed cum protinus subinfertur: Dominusquoque conversus est ad poenitentiam Job, cum oraretpro amicis suis, aperte ostenditur quia etiam prosemetipso poenitens tanto citius exaudiri meruit, quantodevote pro aliis intercessit. Plus enim pro se valerepreces suas efficit, qui has et pro aliis impendit. Libentiusquippe sacrificium orationis accipitur, quod in conspectumisericordis judicis proximi dilectione conditur. Quodtunc veraciter quisque cumulat, si hoc etiam proadversariis impendat. Hinc est enim quod magistraVeritas dicit: Orate pro persequentibus et calumniantibusvos (Luc. VI, 28). Hinc rursum ait: Cum stabitis adorandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem, ut etPater vester qui in coelis est dimittat vobis peccata vestra(Marc. XI, 25). Quantum vero pro se obtinuit, qui pro aliisintervenit, illico demonstratur, cum subditur:CAPUT XIIIbid.---Addidit Dominus omnia quaecunque fuerantJob duplicia.22. Juxta afflictionis pondus disponitur mensuraconsolationis.---Cuncta quae amiserat duplicia recepit,quia per pietatem benigni judicis tentationis nostraedispendium vincunt suffragia consolationum. Minus autemtentat probatio quam remuneratio consolatur, ut exretributionis merito leve fuisse quod toleravit agnoscat,

qui ex percussionis pondere grave se aliquid tolerarejudicabat. Unde afflictae quoque Judaeae dicitur: Adpunctum in modico dereliqui te, et in miserationibusmagnis congregabo te (Isai. LIV, 7). Aliquando vero juxtaafflictionis pondus disponitur mensura consolationis.Unde alias scriptum est: Secundum multitudinem dolorummeorum in corde meo consolationes tuae laetificaveruntanimam meam (Psal. XCIII, 19). In ea enim mensuraconsolatum se in qua afflictus fuerat indicat, quilaetificatum se secundum multitudinem dolorum clamat.Non autem minime lector instruitur, si ipsumremunerationis ordinem contempletur. Excessum quippecorrectio, correctionem poenitentia, poenitentiam venia,veniam vero munera subsequuntur. Sed quia, divinaedispensationis permissione percussus, etiam amicorumverbis afflictus est, divinae pietatis muneribus consolatus,etiam humana debet charitate refoveri; ut undique eiconsolationis gaudia respondeant, quem undiquedolorum tristia et adversa lacerabant. Unde et subditur:CAPUT XIIIVERS. 11. Venerunt autem ad eum omnes fratres sui,et universae sorores suae, et cuncti qui noverant eumprius; et comederunt cum eo panem in domo ejus, etmoverunt super eum caput.23. Non solum divinae, sed etiam humanae.---Quid incomestione panis nisi charitas, quid vero motione capitis,nisi admiratio designatur? Bene autem subditur:IBID.---Et consolati sunt eum super omne malum,quod intulerat Dominus super eum.Percussi enim moerorem consolari est ei postpercussionem de venia congaudere. Nam quanto quisquede restituta proximi salute cernitur hilarescere, tanto seindicat de ablata doluisse.63

64CAPUT XIVIBID.---Et dederunt ei unusquisque ovem unam, etinaurem auream unam.24. Ecclesia receptura est aliquando duplicia.---Licetcuncta haec juxta historiam veraciter dicta sint, ipsistamen oblatis muneribus cogimur ut ad allegoriaemysterium recurramus. Neque enim otiose debemusaccipere quod ovem, quod unam, quod inaurem aureamobtulere, quod unam. Et si fortasse juxta litteram mirumnon est ovis oblata cur una, valde tamen mirum estinauris oblata cur una. Quid vero aut ovis ad inaurempertinet, aut quid inauris ad ovem? Ex ipso ergo munerumfine compellimur ut priora quoque, quae superficie tenusjuxta solam historiam contingendo transcurrimus, inallegoriae mysteriis indagemus. Quia igitur Christus etEcclesia, id est caput et corpus una persona est, saepebeatum Job diximus modo capitis, modo figuram corporisdesignare. Servata ergo historiae veritate, sub typogestum sanctae Ecclesiae sentiamus id quod scriptum est:Addidit Dominus omnia quaecunque fuerant Job duplicia.Sancta quippe Ecclesia etsi multos nunc percussionetentationis amittit, in fine tamen hujus saeculi ea quaesua sunt duplicia recipit, quando susceptis ad plenumgentibus, ad ejus fidem currere omnis quae tunc inventafuerit, etiam Judaea consentit. Hinc namque scriptum est:Donec plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israelsalvus fieret (Rom. XI, 25). Hinc in Evangelio quoqueVeritas dicit: Elias veniet, et ille restituet omnia (Matth.XVII, 11). Nunc enim amisit Israelitas Ecclesia, quosconvertere praedicando non valuit, sed tunc Eliapraedicante, dum quotquot invenerit colligit, velut pleniusrecipit quod amisit.25. Ante resurrectionem sancti singulas stolasaccipiunt, binas post resurrectionem.---Vel certe sanctaeEcclesiae in fine suo duplum recipere est in singulis nobis

et de beatitudine animae, et de carnis incorruptionegaudere. Hinc est enim quod per prophetam de electisdicitur: In terra sua duplicia possidebunt (Isai. LXI, 7).Hinc est enim quod Joannes apostolus de sanctis finemmundi quaerentibus dicit: Data sunt illis singulae stolaealbae, et dictum est eis ut requiescerent tempus adhucmodicum, donec compleretur numerus conservorum etfratrum eorum (Apoc. VI, 11). Sicut enim longe superiusdiximus (scilicet praefationis, c. 10, n. 20), anteresurrectionem sancti singulas stolas accipiunt, quia solaanimarum beatitudine perfruuntur; in fine autem mundibinas habituri sunt, quia cum mentis beatitudine etiamcarnis gloriam possidebunt.26. Conversio Judaeorum in fine mundipraenuntiata.---Sed ea quae subnexa sunt, in fine magishujus saeculi conversionem se Judaici populi nuntiaretestantur. Nam subditur: Venerunt autem ad eum omnesfratres sui, et universae sorores suae, et cuncti quinoverant eum prius, et comederunt cum eo panem indomo ejus. Tunc quippe fratres sui ac sorores ad Christumveniunt, quando ex plebe Judaica quotquot invecti fuerintconvertuntur. Ex illo enim populo carnis materiamsumpsit. Tunc ergo ad eum fratres ac sorores accedunt,quando ex ea plebe quae ei per cognationem juncta est,vel qui fortes futuri sunt, velut fratres, vel infirmi, velutsorores, ad eum per cognitionem fidei devotagratulatione concurrunt. Tunc apud eum celeberrimaefestivitatis convivium exhibent, quando eum jamnequaquam quasi purum hominem contemnentes,propinquitatis suae memores, divinitati se ejus inhaererecongaudent. Tunc in domo ejus panem comedunt, cum,postposita observatione subjacentis litterae, in sanctaEcclesia mystici eloquii quasi frugis medulla pascuntur.Bene autem subjungitur: Cuncti qui noverant eum prius.Prius quippe noverant, quem in passione sua quasiincognitum contempserunt. Nam nasciturum Christumnullus qui plene legem didicit ignoravit. Unde et Herodes65

ex, magorum occursione perterritus, sacerdotes etprincipes studuit solerter inquirere ubi Christumnasciturum esse praescirent; cui protinus responderunt: InBethleem Judae (Matth. II, 5). Prius ergo noverant quempassionis suae tempore dum despicerent ignorabant.Quorum et notitia prior, et ignorantia posterior bene acbreviter Isaac caligante signatur. Qui dum Jacobbenediceret, et quid eveniret in futuro praevidebat, etquis illi praesens assisteret nesciebat (Genes. XXVII). Sicquippe Israelitarum populus fuit, qui prophetiae mysteriaaccepit, sed tamen caecos in contemplatione oculoshabuit, quia eum praesentem non vidit, de quo tam multain futuro praevidit. Ante se enim positum nequaquamcernere valuit, cujus adventus potentiam longe antenuntiavit. Sed ecce in fine mundi veniunt, et eum quemprius noverant recognoscunt. Ecce in domo ejus panemcomedunt; quia in sancta Ecclesia sacri eloquii frugepascuntur, et omnem insensibilitatem pristini torporisexcutiunt. Unde et subditur: Et moverunt super eum caput.Quid enim in capite, nisi principale mentis accipitur? sicutper Psalmistam dicitur: Impinguasti in oleo caput meum(Psal. XXII, 5). Ac si aperte diceretur: Arentem in suiscogitationibus mentem meam charitatis unctione rigasti.Caput ergo movetur, cum, per formidinem veritatis tacta,ab insensibilitate sua mens quatitur. Veniant ergoparentes ad convivium, atque excusso torpore moveantcaput, id est hi qui Redemptori nostro carne conjunctifuerant refectionem quandoque verbi in fide percipiant,et insensibilitatis pristinae duritiam amittant. Unde beneper Habacuc dicitur: Pedes ejus steterunt, et mota estterra (Habac. III, 5). Stante enim Domino terra proculdubio movetur, quia cum cordi nostro timoris sui vestigiaimprimit, cuncta in nobis cogitatio terrena contremiscit.Hoc taque loco caput movere est immobilitatem mentisexcutere, et ad cognitionem fidei credulitatis gressibuspropinquare.66

27. Quanta ex eorum conversione Ecclesiaeconsolatio. Quae conversi, Christo debeant offerre.---Sedquia sancta Ecclesia nunc Hebraeorum aversioneafficitur, et tunc conversione relevatur, recte subjungitur:Et consolati sunt eum super omni malo, quod intuleratDominus super eum. Consolantur videlicet Christum,consolantur Ecclesiam, qui ab infidelitatis pristinae erroreresipiscunt, et pravitatem vitae, per quam rectadocentibus repugnaverant, deserunt. Annon gravismoeror est duris cordibus infructuose praedicare,laborem in ostendenda veritate sumere, sed nullum deconversione audientium fructum laboris invenire? Atcontra, magna praedicatorum consolatio est subsequensprofectus auditorum. Relevatio quippe docentis estimmutatio proficientis. Et notandum quod in flagellopositum consolari noluerunt, sed ad consolandum eumpost flagellum veniunt, quia nimirum passionis ejustempore Hebraei, praedicamenta fidei contemnentes,quem hominem ex morte probaverant Deum crederedespexerunt. Unde per Psalmistam Dominus dicit: Sustinuiqui simul mecum contristaretur, et non fuit; consolantemme quaesivi, et non inveni (Psal. LXVIII, 21). Consolantemquippe in passione minime invenit, quia in despectumortis etiam ipsos hostes pertulit, pro quibus ad mortemvenit. Post flagella ergo propinqui ad consolationemveniunt, quia in membris suis nunc quoque Dominuspatitur; sed extremo tempore Israelitae omnes ad fidem,cognita Eliae praedicatione, concurrunt, atque ad ejusprotectionem quem fugerant redeunt, et tunc illudeximium multiplici aggregatione populorum conviviumcelebratur. Tunc post flagella quasi Job sanus ostenditur,quando a conversis atque credentibus post passionemsuam ac resurrectionem Dominus in coelis immortalisvivere per certitudinem fidei scitur. Tunc quasiremuneratus Job cernitur, quando in majestatis suaepotentia sicut est Deus creditur, et ejus fidei subjici hi quiprius restiterant videntur. In fine igitur mundi credentesHebraei conveniant, et humani generis redemptori in67

potentia divinitatis quasi sano Job oblationem suarumvota persolvant. Unde et bene subditur: Et dederunt eiunusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. Quidper ovem nisi innocentia, quid per inaurem nisiobedientia designatur? Per ovem quippe simplex animus,per inaurem vero ornatus humilitatis gratia auditusexprimitur.28. Obedientiae commendatio. Obedientia usque admortem servanda.---Sed quia ad ostendendam virtutemobedientiae occasio opportuna se praebuit, libet hancpaulo vigilantius sollicitiusque discutere, et quanti sitmeriti demonstrare. Sola namque virtus est obedientiaquae virtutes caeteras menti inserit, insertasque custodit.Unde et primus homo praeceptum quod servaret accepit(Genes. II, 1), cui se si vellet obediens subdere, adaeternam beatitudinem sine labore perveniret. HincSamuel ait: Melior est obedientia quam victimae, etauscultare magis quam offerre adipem arietum, quoniamquasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelusidololatriae nolle acquiescere (I Reg. XV, 22). Obedientiaquippe victimis jure praeponitur, quia per victimas alienacaro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur.Tanto igitur quisque Deum citius placat, quanto ante ejusoculos repressa arbitrii sui superbia, gladio praecepti seimmolat. Quo contra ariolandi peccatum inobedientiadicitur, ut quanta sit virtus obedientia demonstretur. Exadverso igitur melius ostenditur, quid de ejus laudesentiatur. Si enim quasi ariolandi peccatum estrepugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere,sola est quae fidei meritum possidet, sine qua quisqueinfidelis esse convincitur, etiamsi fidelis esse videatur.Hinc per Salomonem in ostensione obedientiae dicitur: Virobediens loquitur victorias (Prov. XXI, 28). Vir quippeobediens victorias loquitur, quia dum alienae vocihumiliter subdimur, nosmetipsos in corde superamus. Hincin Evangelio Veritas dicit: Eum qui venit ad me, nonejiciam foras, quia de coelo descendi, non ut faciam68

voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me(Joan. VI, 37). Quid enim? si suam faceret eos qui ad seveniunt repulisset? Quis autem nesciat quod voluntas Filiia Patris voluntate non discrepet? Sed quoniam primushomo, quia suam facere voluntatem voluit, a paradisigaudio exivit (Genes. III, 24), secundus ad redemptionemhominum veniens, dum voluntatem se Patris et non suamfacere ostendit, permanere nos intus docuit. Cum igiturnon suam sed Patris voluntatem facit, eos qui ad seveniunt foras non ejicit, quia dum exemplo suo nosobedientiae subjicit, viam nobis egressionis claudit. Hincrursum ait: Non possum ego a meipso facere quidquam,sed sicut audio (Joan. V, 30) judico. Nobis quippeobedientia usque ad mortem servanda praecipitur. Ipseautem si sicut audit judicat, tunc quoque obedit, cumjudex venit. Ne igitur nobis usque ad praesentis vitaeterminum obedientia laboriosa appareat, Redemptornoster indicat, quia hanc etiam cum judex venerit servat.Quid ergo mirum si homo peccator se obedientiae inpraesentis vitae brevitate subjicit, quando hanc mediatorDei et hominum et cum obedientes remunerat, nonrelinquit?19. Malum nunquam fieri debet per obedientiam,sed bonum aliquando intermitti.---Sciendum vero est quodnunquam per obedientiam malum fieri aliquando autemdebet per obedientiam bonum quod agitur, intermitti.Neque enim mala in paradiso arbor exstitit, quam Deushomini ne contingeret interdixit (Genes. II). Sed ut meliusper obedientiae meritum homo bene conditus cresceret,dignum fuerat ut etiam a bono prohiberetur, quatenustanto verius hoc quod ageret virtus esset, quanto et abono cessans, auctori suo se subditum humilius exhiberet.Sed notandum quod illic dicitur: Ex omni ligno paradisicomedite, de ligno autem scientiae boni et mali netetigeritis (Ibid., 16). Qui enim ab uno quolibet bonosubjectos vetat, necesse est ut multa concedat, neobedientis mens funditus intereat, si a bonis omnibus69

penitus repulsa jejunat. Omnes autem paradisi arboresad esum Dominus concessit, cum ab una prohibuit, utcreaturam suam, quam nolebat exstingui, sed provehi,tanto facilius ab una restringeret, quanto ad cunctaslatius relaxaret.30. Quando nullius meriti sit obedientia, quandominimi.---Sed quia nonnunquam nobis hujus mundiprospera, nonnunquam vero jubentur adversa, sciendumsummopere est quod obedientia aliquando, si de suoaliquid habeat, nulla est; aliquando autem, si de suoaliquid non habeat, minima. Nam cum hujus mundisuccessus praecipitur, cum locus superior imperatur, isqui ad percipienda haec obedit, obedientiae sibi virtutemevacuat, si ad haec etiam ex proprio, desiderio anhelat.Neque enim se sub obedientia dirigit, qui ad accipiendahujus vitae prospera libidini propriae ambitionis servit.Rursum cum mundi despectus praecipitur, cum probraadipisci et contumeliae jubentur, nisi ex seipso animushaec appetat, obedientiae sibi meritum minuit, quia adea quae in hac vita despecta sunt invitus nolensquedescendit. Ad detrimenta quippe obedientia ducitur, cummentem ad suscipienda probra hujus saeculi nequaquamex parte aliqua etiam sua vota comitantur. Debet ergoobedientia et in adversis ex suo aliquid habere, et rursumin prosperis ex suo aliquid omnimodo non habere,quatenus et in adversis tanto sit gloriosior quanto divinoordini etiam ex desiderio jungitur, et in prosperis tanto sitverior quanto a praesenti ipsa quam divinitus percipitgloria funditus ex mente separatur.31. Subeunda prospera ex sola jussione, adversavero etiam ex devotione, docemur exemplo S. Mosis et S.Pauli.---Sed hoc virtutis pondus melius ostendimus, sicoelestis patriae duorum hominum facta memoremus. S.Moyses namque cum in deserto oves pasceret, a Dominoper angelum in igne loquente vocatus est, ut eripiendaeomni Israelitarum multitudini praeesset (Exod. III). Sed70

quia apud se mente humilis exstitit, oblatam protinustanti regiminis gloriam expavit, moxque ad infirmitatispatrocinium recurrit, dicens: Obsecro, Domine, non sumeloquens; ab heri et nudiustertius ex quo coepisti loqui adservum tuum, tardioris et impeditioris linguae sum factus(Ibid. IV, 10). Et, se postposito, alium deposcit, dicens:Mitte quem missurus es (Ibid. 13). Ecce cum auctorelinguae loquitur, et ne tanti regiminis potestatemsuscipiat, elinguem se esse causatur. S. Paulus quoquedivinitus fuerat ut in Jerusalem debuisset ascendereadmonitus, sicut ipse Galatis dicit: Deinde post annosquatuordecim iterum ascendi Jerosolymam, assumptoBarnaba et Tito; ascendi autem secundum revelationem(Galat. II, 1). Isque in itinere cum prophetam Agabumreperisset, quanta se adversitas in Jerosolymis maneretaudivit (Act. XXI). Scriptum quippe est quod idem Agabuszonam Pauli suis pedibus inserens, dixit: Virum cujus haeczona est sic alligabunt in Jerusalem (Ibid., 11). A Pauloautem protinus respondetur: Ego non solum alligari, sedet mori in Jerusalem paratus sum pro nomine Jesu, nequeenim pretiosiorem facio animam meam quam me (Ibid.,13). Praeceptione igitur revelationis Jerosolymampergens, adversa cognoscit, et tamen haec libenterappetit; audit quae timeat, sed ad haec ardentiusanhelat. S. Moyses itaque ad prospera de suo nihil habet,quia precibus renititur, ne Israeliticae plebi praeferatur.Paulus ad adversa etiam ex suo voto ducitur, quiamalorum imminentium cognitionem percipit, seddevotione spiritus etiam ad acriora fervescit. Illepraesentis potestatis gloriam Deo voluit jubentedeclinare; iste, Deo aspera et dura disponente, se studuitad graviora praeparare. Praeeunte ergo utrorumqueducum infracta virtute instituimur, ut si obedientiaepalmam apprehendere veraciter nitimur, prosperis hujussaeculi ex sola jussione, adversis autem etiam exdevotione militemus.71

32. Innocentiae ornamentum est obedientia.---Notandum vero est quod hoc loco cum inaure ovis, cumove inauris offertur, quia nimirum innocuis mentibusornamentum semper obedientiae jungitur; Dominoattestante, qui ait: Oves meae vocem meam audiunt, etego cognosco eas, et sequuntur me (Joan. X, 27). Beatoigitur Job nemo inaurem sine ove, nemo ovem sine inaureobtulit, quia profecto Redemptori suo non obedit, quiinnocens non est; et innocens esse non potest, qui obedirecontemnit. Quia vero ipsa obedientia non servili metu sedcharitatis affectu servanda est, non terrore poenae, sedamore justitiae, cuncti qui ad convivium veniunt, aureaminaurem obtulisse perhibentur, ut videlicet in ea quaeexhibetur obedientia, charitas fulgeat, quae virtutesomnes quasi auri more caetera metalla transcendat.33. Nulla potest esse aut innocentia aut obedientia,nisi in una vera Ecclesia.---Sed quia nulla esse innocentia,nulla esse vera obedientia in multiplicibus haereticorumdivisionibus potest, ad cognitionem fidei venientesofferant ovem, sed unam; offerant inaurem, sed unam; idest, tales veniant, qui in unitate sanctae Ecclesiae innocuiobedientesque persistant. Unum quippe dividi pernumeros non potest, quia et hoc ipsum unum quoddicimus numerus non est. Offerant igitur ovem, sed unam;offerant inaurem, sed unam; id est, ad sanctam Ecclesiamcum innocentia atque obedientia venientes, eam mentemdeferant quam sectarum schismata non dividant.34. Quantum de Judaeorum conversione futurum inEcclesia gaudium, et celebrandum aliquando convivium.---Aperire libet oculos fidei, et illud extremum sanctaeEcclesiae de susceptione Israelitici populi conviviumcontemplari. Ad quod nimirum convivium magnus illeveniens Elias convivantium invitator adhibetur; et tuncpropinqui, tunc noti ad eum cum muneribus veniunt, quemin flagello paulo ante positum contempserunt.Appropinquante enim die judicii, vel praecursoris vocibus,72

vel quibusdam erumpentibus signis, ipsa eis jam aliquomodo advenientis Domini virtus interlucet. Cujus iramdum praevenire festinant, conversionis suae tempusaccelerant. Conversi autem cum muneribus veniunt, quiaeum quem paulo ante in passione deriserunt, tuncvirtutum opera quasi munera offerendo, venerantur, illudprocul dubio hac sua oblatione complentes quod etcernimus magna ex parte jam factum, et adhuc credimusperfecte faciendum: Adorabunt eum filiae Tyri inmuneribus (Psal. XLIV, 13). Tunc namque illum pleniusfiliae Tyri in muneribus adorant, cum Israelitarum menteshujus nunc mundi subditae desideriis, ei quemsuperbientes negaverunt, quandoque cognito, suaehostias confessionis apportant. Et quamvis eisdemtemporibus quibus Antichristus appropinquat, aliquatenusvita fidelium minoris esse virtutis appareat, quamvis inconflictu illius perditi hominis gravis etiam corda fortiumformido constringat: Elia tamen praedicante roborati, nonsolum fideles quique in sanctae Ecclesiae soliditatepersistunt, sed, sicut superius diximus, ad cognitionemfidei multi quoque ex infidelibus convertuntur; ita utIsraeliticae gentis reliquiae, quae repulsae prius funditusfuerant, ad sinum matris Ecclesiae pia omnimododevotione concurrant. Unde et bene nunc subditur:CAPUT XV73VERS. 12.---Dominus autem benedixit novissimis Jobmagis, quam principio ejus.35. Deus novissimis Ecclesiae, multiplici animarumcollectione benedicet.---Haec historice facta credimus,haec mystice facienda speramus. Magis enim novissimisJob quam principio benedicitur, quia quantum adIsraelitici populi susceptionem pertinet, urgente finepraesentis saeculi, dolorem sanctae Ecclesiae Dominusanimarum multiplici collectione consolatur. Tanto quippelocupletius ditabitur, quanto et manifestius innotescit

quod ad finem praesentis vitae temporalitas urgetur.Praedicatores namque sanctae Ecclesiae benedictioneextremi temporis Psalmista ditari conspexerat, cumdicebat: Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et benepatientes erunt, ut annuntient (Psal. XCI, 15). In senectascilicet uberi multiplicantur, quia cum eorum vitadiffertur, semper ad melius fortitudo producitur, eisqueper augmentum temporum crescunt etiam lucrameritorum. Bene autem patientes sunt ut annuntient, quiacoelestia praedicantes, tanto robustius adversa tolerant,quanto et per tolerantiam suam animarum commodalocupletius reportant. Sequitur:CAPUT XVIVERS. 12, 13.---Et facta sunt ei quatuordecim milliaovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, etmille asinae; et fuerunt ei septem filii, et tres filiae.36. In duplicatis Job armentis et gregibus, aggregatafidelium universitas designatur: innocentium, in vitiis olimsuperbientium, jugo legis subditorum, gentilium.---Quodseptem millia ovium, et tria millia camelorum, etquingenta juga boum, et quingentas asinas anteprobationem percussionis habuerit, ipsa ejusdemhistoriae praefatio ostendit; quae per flagellum perdita,ea nunc sunt duplicia restituta. Filii autem totidem suntredditi quot amissi. Septem quippe filios et tres filiashabuit, septem autem nunc filios et tres filias recepissedescribitur, ut et hi qui exstincti fuerant viveredemonstrentur. Dum enim dicitur: Addidit Dominusquaecunque fuerant Job duplicia (Job I), et tamentotidem filios ei restituit quot amisit, et liberos dupliciteraddidit, cui decem postmodum in carne restituit, decemvero qui amissi fuerant in occulta animarum vitareservavit. Si quis autem in praedictis animalibus,postposito culmo historiae, ut intellectuale videlicetanimal, pasci mysteriorum fruge desiderat, necesse est ut74

quae sentimus agnoscat. Intelligere enim possumus quodin his animalibus aggregata fidelium universitasdesignatur. Hinc est namque quod per Psalmistam Patride Filio dicitur: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves etboves universas, insuper et pecora campi (Psal. VIII, 8).Hinc est quod idem propheta sanctam Ecclesiamsimplices quosque inhabitare conspiciens, ait: Animaliatua habitabunt in ea (Psal. LXVII, 11).37. Quid ergo in ovibus nisi innocentes, quid incamelis nisi eos qui caeterorum mala transeuntexuberantium tortuosa mole vitiorum, quid in jugatisbobus nisi Israelitas legi subditos, quid in asinis nisisimplices gentilium mentes accipimus? Nam quiainnocentes quique ovium nomine designantur, testaturPsalmista, qui ait: Nos autem populus ejus, et ovespascuae ejus (Psal. XCIV, 7). Neque enim qui servareinnocentiam negligunt, illa internae pascuae refectionesatiantur.38. Cameli vero nomine aliquando in sacro eloquioDominus, aliquando gentilium superbia exprimitur, quasiexcrescente desuper tumore tortuosa. Quia enim adsuscipienda onera sponte se camelus humiliat, nonimmerito Redemptoris nostri gratiam designat, qui in eoquod infirmitatis nostrae onera suscipere dignatus est, apotestatis suae celsitudine sponte descendit. Unde et perEvangelium dicit: Potestatem habeo ponendi animammeam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan.X, 18), et nemo tollit eam a me. Et unde iterum dicit:Facilius est camelum per foramen acus transire quamdivitem intrare in regnum coelorum (Matth. XIX, 24). Quidenim nomine divitis nisi quemlibet elatum, quid cameliappellatione, nisi propriam condescensionem signat?Camelus enim per foramen acus transiit, cum idemRedemptor noster usque ad susceptionem mortis perangustias passionis intravit. Quae passio velut acusexstitit, quia dolore corpus pupugit. Facilius autem75

camelus per foramen acus transit quam dives coelorumregnum ingreditur, quia nisi ipse prius infirmitatis nostraeonera suscipiens per passionem suam foramen nobishumilitatis ostenderet, nequaquam se ad humilitatemillius superba nostra rigiditas inclinaret. Rursum camelinomine tortuosa ac plena vitiis gentilitas designatur, sicutper S. Moysen dicitur quod inclinata jam die egressum inagro Isaac in camelo sedens Rebecca conspexerit, acprotinus de camelo descendit, et sese pallio ad visionemillius verecundata cooperuit (Genes. XXIV, 64). Quemenim Isaac alium, in eo quod inclinata jam die in agroegressus fuerat, designabat, nisi eum qui extremo hujusmundi tempore, velut in diei fine veniens, quasi in agrumforas exiit? quia cum sit invisibilis, in hoc mundo sevisibilem demonstravit. Quem in camelo sedens Rebeccaconspexit, quia eum Ecclesia ex gentibus veniens, dumadhuc vitiis esset innixa, et necdum spiritualibus, sedanimalibus motibus inhaereret, attendit. Sed protinus decamelo descendit, quia vitia quibus prius fuerat superbeelata deseruit, seque etiam pallio operire curavit, quia,viso Domino, infirmitatem suae actionis erubuit, et illaquae prius in camelo libera gestabatur, descendenspostmodum verecunda tegitur. Unde eidem Ecclesiae apriore elatione conversae per apostolicam vocem, quasiRebeccae de camelo descendenti sibique palliumsuperducenti, dicitur: Quem enim fructum habuistis tuncin illis, in quibus nunc erubescitis (Rom. VI, 21)?39. In bobus vero aliquando luxuriosorum dementia,aliquando laboriosa fortitudo praedicantium, aliquandohumilitas exprimitur Israelitarum. Quia enim bovis nomineper comparationem luxuriosorum dementia designatur,Salomon indicat, qui cum male suadentis mulierispetulantiam praemisisset, adjunxit: Statimque eamsequitur, quasi bos ductus ad victimam (Prov. VII, 22).Rursum quia bovis nomine labor praedicatoris exprimitur;legis verba testantur, quae ait: Non obturabis os bovitrituranti (Deut. XXV, 4). Ac si aperte diceret:76

Praedicatores verbi a stipendiorum suorum perceptionenon prohibebis. Rursum quia bovis nomine plebsIsraelitica figuratur, propheta asserit, qui Redemptorisadventum denuntians dicit: Cognovit bos possessoremsuum, et asinus praesepe Domini sui (Isai. I, 3), perbovem scilicet Israeliticum populum jugo legis edomitumsignans, per asinum vero gentilem populum indicans,voluptatibus deditum, et gravius brutum.40. Asinorum quoque et asinarum nomine aliquandoluxuriosorum petulantia, aliquando mansuetudosimplicium, aliquando vero, ut praediximus, stultitiagentilium designatur. Quia enim luxuriosorum petulantiaasinorum appellatione per comparationem exprimituraperte declaratur cum per prophetam dicitur: Quorumcarnes sunt ut carnes asinorum (Ezech. XXIII, 20). Rursumquia asinarum nomine simplicium vita figuratur,Redemptor noster cum Jerusalem pergeret, asinamsedisse memoratur. Jerusalem quippe visio pacis dicitur.Quid igitur signat quod Dominus sedendo asinamJerusalem ducit, nisi quod simplices mentes dumpraesidendo possidet, eas usque ad visionem pacis suasacra sessiono perducit? Rursum quia asinorum nominestultitia gentilium designatur propheta testatur, dicens:Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentespedem bovis et asini (Isai. XXXII, 20). Super omnesquippe aquas seminare est cunctis populis fructuosa vitaeverba praedicare. Pedem vero bovis et asini immittere estvias Israelitici et gentilis populi per praeceptorumcoelestium vincula religare.41. Sacrae Scripturae littera praeterita referuntur, etfutura praedicuntur.---Litterae igitur veritate servata, subbeati Job nomine cunctis his animalibus non immeritocredimus sanctae Ecclesiae populos designari, quatenusea quae scripta sunt dispensatione sancti Spiritus cunctamirabiliter ordinante, et transacta nobis referant, etfutura praedicant. Agnoscamus ergo in ovibus fideles77

atque innocentes ex Judaea populos, legis dudum pascuissatiatos. Agnoscamus in camelis ad fidem simplices exgentilitate venientes, qui prius sub ritu sacrilego, quasiquadam deformitate membrorum, valde turpes ostensisunt, videlicet foeditate vitiorum. Et quia saepe, utpraediximus, sacra eloquia curant repetere quodaffirmant, possunt rursum in bobus Israelitae accipi, quasijugo legis attriti; asinis vero, ut dictum est, gentiles populidesignari, qui dum se colendis lapidibus inclinabant, nonreluctante mente, quasi dorso stulte supposito,quibuslibet idolis bruto sensu serviebant. Sancta ergoEcclesia quae in exordiis suis innumeris tentationibuspressa, vel Israeliticum populum, vel multos ex gentibusamisit, videlicet quos lucrari non potuit, duplicia in finerecipit, quia in ea ex utraque natione fidelium numerusmultiplicior excrescit. Possunt etiam per jugatos bovespraedicatores intelligi. Unde cum eos ad annuntiandumDominus mitteret, teste Evangelio (Marc. VI, 7), binosmisisse describitur, ut quia vel duo sunt praeceptacharitatis, vel quia haberi societas minus quam inter duosnon potest, praedicatores sancti ex ipsa qualitate suaemissionis cognoscerent quantum concordiam societatisamarent. Possunt, sicut praediximus, per asinas mentessimplicium designari. Sancta vero Ecclesia duplices bovesatque asinas, recipit quia praedicatores sancti, qui,pressi formidine, in ejus dudum tentatione tacuerant, etmentes simplicium, quae, victae terroribus, veritatemillius confiteri formidabant, tanto jam nunc robustius inconfessione veritatis voces suas exerunt, quanto debiliusante timuerunt.42. Latentia in diversis numeris mysteria, et innominibus trium Job filiarum.---Haec in significationeEcclesiae breviter diximus: quae quomodo ejusdemsanctae Ecclesiae capiti serviant, in exordio hujus operislatius nos dixisse memoramus (Praefat., num. 14). Quiergo de his sibi plenius satisfieri nititur, secundum hujusoperis librum (Maxime num. 43) legere dignetur. Jam78

vero si quaerimur ut etiam de ipso animalium numerodisseramus, cur mille juga boum, vel mille asinae, et sexmillia camelorum, et quatuordecim millia oviumnumerentur, dicere breviter possumus quod apudsaecularem quidem scientiam millenarius numerus idcircoperfectus habetur, quia denarii numeri quadratumsolidum reddit. Decem quippe decies ducta fiunt centum,quae jam figura quadrata, sed plana est. Ut autem inaltitudinem surgat, et solida fiat, rursus centum deciesmultiplicantur, et mille sunt. Senarius autem numerusidcirco perfectus est, quia primus in numeris completurpartibus suis, id est sexta sui parte, et tertia, et dimidia,quae sunt unum, et duo, et tria, quae in summam ductasex fiunt. Nec alius ante senarium numerum reperitur, quiin suis partibus dum dividitur, tota ejus summacompleatur. Sed quia cuncta haec per sacrae Scripturaecelsitudinem proficiendo transcendimus, ibi senarium, ibiseptenarium, ibi denarium, ibi millenarium unde sitperfectus invenimus. Senarius quippe numerus inScriptura sacra perfectus est, quia in mundi origineDominus ea quae primo die coepit sexto die operaimplevit (Genes. II, 2). Septenarius in ea perfectus est,quia omne opus bonum septem per Spiritum virtutibusagitur, ut et fides simul et opera consummentur. Denariusnumerus in ea perfectus est, quia lex in decem praeceptisconcluditur, omnisque culpa non amplius quam perdecem verba cohibetur, atque, enarrante Veritate,operatores vineae denario remunerantur (Matth. XX, 10,11). In denario quippe tria junguntur ad septem. Homoautem, qui ex anima constat et corpore, in septemqualitatibus continetur. Nam tribus spiritaliter, et quatuorcorporaliter viget. In dilectione etenim Dei tribusqualitatibus spiritaliter excitatur, cum ei per legemdicitur: Diliges Dominum Deum tuum ex tota mente tua, etex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Matth. XXII, 37).Corporaliter vero quatuor qualitatibus continetur, quiavidelicet ex materia calida et frigida, humida et siccacomponitur. Homo ergo qui ex septem qualitatibus79

constat denario remunerari dicitur, quia in illaperceptione supernae patriae septem nostra ad triajunguntur aeterna, ut homo contemplationem Trinitatisaccipiat, et de remuneratione operis quasi quodamdenario consummatus vivat. Vel certe quod septemvirtutes sunt quibus in hac vita laboratur, dumque eis inremuneratione contemplatio Trinitatis redditur, vitalaborantium denario remuneratur. Sed perfectus quisqueetiam in hac vita denarium accipit, dum eisdem septemvirtutibus, spem, fidem, charitatemque conjungit.Millenarius quoque numerus in sacro eloquio perfectusaccipitur, quia appellatione ejus universitas designatur.Unde scriptum est: Verbi quod mandavit in millegenerationes (Psal. CIV, 8). Cum enim nequaquamcredendum sit quod ad centum generationes mundusextenditur, quid aliud mille generationibus nisi universitasgenerationum figuratur? Beatus igitur Job quatuordecimmillia ovium recepit. Quia enim in sancta Ecclesiavirtutum perfectio ad utrumque sexum ducitur,septenarius in ea numerus duplicatur. Et sex milliacamelorum, quia plenitudinem in illa operis accipiunt quiab illa dudum vitiorum suorum foeditate perierunt. Millequoque juga boum, ac mille asinas recepit, quia Israelitasatque gentiles, doctos ac simplices, post tentationumcasus in culmen perfectionis assumit. Septem quoquefilios, et tres filias recepit, quia eorum mentibus quosseptem virtutibus genuerat ad perfectionis summam,spem, fidem, charitatemque conjungit, ut tanto veriusprole sua gaudeat, quanto suis fidelibus nil deessevirtutis pensat. Sed quia haec succincte transcurrimus,nunc ipsis quoque indagandis filiarum vocabulisintendamus. Sequitur:CAPUT XVIIVERS. 14.---Et vocavit nomen unius Diem, et nomensecundae Casiam, et nomen tertiae Cornustibii.80

43. Haec nomina, pro eo quod a virtutibus sumptasunt, apte curavit interpres non ea sicut in Arabicosermone inventa sunt ponere, sed in Latinum eloquiumversa apertius demonstrare. Quis enim nesciat Diem velCasiam Latina esse vocabula? At vero in Cornustibii(quamvis non cornus, sed cornu dicitur, nec cantantiumfistula Tibium, sed tibia vocatur) in Latina tamen linguasermonis genere minime custodito, rem, credo, proderemaluit, atque in ejus linguae de qua transferebatproprietate perdurare. Vel quia per cornu et tibiam unumverbum ex utroque composuit, utrumque verbum perunam orationis partem in Latina lingua transfusum quovoluit genere licite vocavit. Quid est ergo quod prima filiabeati Job Dies dicitur, secunda Casia, tertia veroCornustibii vocata memoratur, nisi quia universum genushumanum, quod benignitate conditoris atque ejusdemmisericordia redemptoris eligitur, istis nominibusdesignatur? Homo namque quasi dies ex conditioneclaruit, quia hunc auctor suus ingenitae innocentiaesplendore respersit. Sed sponte sua ad peccati tenebraslapsus, quia veritatis lucem deseruit, quasi in nocte seerroris abscondit, quia alias dicitur secutus umbram. Sedquia auctori nostro non defuit largitas bonitatis suae,etiam contra tenebras iniquitatis nostrae eum quem priuspotenter ad justitiam condidit potentius redimendopostmodum ab errore revocavit. Cui quia post casumsuum illa conditionis suae pristina firmitas defuit, eumcontra bella intima repugnantis corruptionis multiplicibusdonorum suorum virtutibus fulsit. Quae nimirum virtutesproficientium in notitia caeterorum hominum quasisuavitate fragrant odorum. Hinc est enim quod perPaulum dicitur: Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II,15). Hinc est quod sancta Ecclesia, in electis suisquamdam fragrantiam suavitatis odorata, in canticorumCantico loquitur, dicens: Donec rex in recubitu suo est,nardus mea dedit odorem suum (Cantic. I, 11). Ac siaperte dicat: Quousque meis obtutibus rex apud se inrequie secreti coelestis absconditur, electorum vita miris81

virtutum odoribus exercetur, ut quo adhuc eum quemappetit non videt, ardentius per desiderium flagret. Regequippe in recubitu suo posito, nardus odorem dat, dum,quiescente in sua beatitudine Domino, sanctorum virtus inEcclesia magnae nobis gratiam suavitatis administrat.Quia ergo et conditum luce innocentiae claruit, etredemptum genus humanum exercitio bonorum operumodorem suavitatis aspersit, prima filia recte Dies, etsecunda non incongrue Casia nominatur. Bene autemCasia dicitur, quae in tanto sublimis vitae odore dilatatur.In ipsa quippe sua origine in qua justus homo conditusfuerat tantis quantis nunc opus est virtutibus nonindigebat, quia si stare sicut est conditus vellet, hostemextra positum vincere sine difficultate potuisset.Postquam vero per assensum hominis semel adversariusad intima irrupit, laboriosius jam victor ejicitur, qui adhucimpugnans sine labore repelleretur.44. Multis virtutibus, quae in paradiso necessariaenon fuissent, indigemus.---Multa namque nunc exhibendasunt quae in paradiso necessaria non fuerunt. Nuncquippe opus est virtute patientiae, laboriosa eruditionedoctrinae, castigatione corporis, assiduitate precis,confessione delictorum, inundatione lacrymarum; quorumprofecto omnium conditus bono non eguit, quia salutisbonum ex ipsa sua conditione percepit. Aegro quippepoculum amarum porrigitur, ut ad salutis statum morbosublato revocetur. Sano autem nequaquam praecipiturquid accipiat ut convalescat, sed a quibus caveat nelanguescat. Nunc ergo majoribus studiis utimur, cumsalutem nequaquam servamus habitam, sed repararecuramus ablatam. Et quia omnes hi annisus nostraereparationis magnis intra sanctam Ecclesiam opinionibuspollent, nomen secundae filiae velut casia ex meritoredolet, ut quia prima filia quasi dies exstitit perdignitatem conditionis, secunda casia sit per fragrantiamfortitudinis ex gratia redemptionis. Unde et eidemvenienti Redemptori per Prophetam dicitur: Myrrha, et82

gutta, et casia a vestimentis tuis a gradibus eburneis, exquibus te delectaverunt filiae regum in honore tuo (Psal.XLIV, 9). Quid enim myrrhae, guttae et casiae, nomine nisivirtutum suavitas designatur? Quid eburneis gradibus nisimagna nitens fortitudine proficentium ascensusexprimitur? Redemptor igitur veniens myrrha, gutta etcasia, in vestimento utitur, quia ex electis suis, quibus semisericorditer induit, myrrhae virtutis fragrantiamaspergit. In quibus iste odor eburneis gradibus ducitur,quia in eis virtutum opinio non ex ostensione simulationis,sed ex veri ac solidi operis ascensu generatur. Beneautem subditur: Ex quibus delectaverunt te filiae regum inhonore tuo. Sanctae namque animae ab antiquis patribusad cognitionem veritatis editae Redemptorem suum inejus honore delectant, quia ex eo quod bene agunt suaelaudi nihil vindicant. Quia vero tertio ordine humanumgenus etiam carnis resurrectione renovatum in illoconcentu aeternae laudis assumitur, tertia filiaCornustibii vocatur. Quid enim per Cornustibii nisilaetantium cantus exprimitur? Ibi enim veraciteradimpletur quod modo per Prophetam dicitur: CantateDomino canticum novum (Psal. CXLIX, 1). Ibi veraciteradimpletur, ubi canticum laudis Dei non jam ex fide, sedex specie contemplata cantabitur. Ibi a nobis conditornoster laudum suarum veraces cantus recipit, quihumanum genus et condendo diem, et redimendo casiam,et assumendo cornustibii fecit. Qui enim lux fuimusconditi, et nunc sumus casia redempti, erimus quandoquecornustibii, in exsultatione aeternae laudis assumpti. Sedpriusquam ad nuptiarum thalamum sponsa perveniat,omnem a se vitae foeditatem respuit, et sponsi amoripraeparans sese per species virtutum ornat et comit.Studet quippe interni arbitri judicio placere, et, intimisdesideriis sublevata, foedos mores conversationishumanae transcendere. Unde bene et de eisdem filiabusbeati Job subditur:CAPUT XVIII83

84VERS. 15.---Non sunt autem inventae mulieresspeciosae sicut filiae Job, in universa terra.45. Electorum pulchritudo.---Electorum quippeanimae omne humanum genus, quod in terra secundumhominem conversatur, suae pulchritudinis decoretranscendunt; quantoque se exterius affligendodespiciunt, tanto verius se intus componunt. Hinc est enimquod sanctae Ecclesiae, quae electorum pulchritudinedecoratur, per Psalmistam dicitur: Concupivit rex speciemtuam (Psal. XLIV, 12). De qua paulo post subditur: Omnisgloria ejus filiae regum ab intus (Ibid., 14). Nam si forisgloriam quaereret, intus speciem, quam rexconcupisceret, non haberet. In qua quidem quamvis multivirtutum decore fulgeant, atque ipsa vivendi perfectionecaeterorum merita transcendant, nonnulli tamen quia adaltiora assequenda non sufficiunt, infirmitatis suaeconscii, pietatis ejus gremio continentur. Qui in quantumpraevalent mala vitant, quamvis in quantum appetuntaltiora bona non impleant. Quos tamen benigne Dominussuscipit, eosque apud se pro modo dignae retributionisadmittit. Unde et sequitur:CAPUT XIXIBID.---Deditque eis pater suus haereditatem interfratres earum.46. Christus inter fortes et perfectos, infirmos ethumiles ad supernae haereditatis sortem admittit.---Ipsaeergo ex perfectorum merito speciosae memorantur, ipsaeetiam quasi ex imperfectorum typo velut infirmaehaereditatem inter fratres accipiunt. Usus namque vitaeveteris non habebat ut haereditatem feminae intermasculos sortirentur, quia legis severitas fortia eligens,infirma contemnens, districta potius studuit quambenigna sancire. Sed pio nostro Redemptore veniente,

nullus infirmitatis suae conscius de sortienda coelestispatrimonii haereditate desperet. Pater enim noster intermasculos etiam feminis jura successionis tribuit, quiainter fortes atque perfectos, infirmos et humiles ad sortemsupernae haereditatis admittit. Unde ipsa Veritas inEvangelio dicit: In domo Patris mei mansiones multae sunt(Joan. XIV, 2). Apud Patrem quippe mansiones multaesunt, quia in illa beatitudinis vita non dispari unusquisquejuxta dispar meritum locum disparem percipit, sedejusdem disparilitatis damna non sentit, quia tantum sibiquantum perceperit sufficit. Sorores ergo cum fratribusad haereditatem veniunt, quia infirmi illuc cum fortibusadmittuntur, quatenus si quis per imperfectionem non eritsummus, ab haereditatis tamen sorte per humilitatem nonsit extraneus. Quas bene Paulus mansiones unicuiquesecundum merita distributas insinuat, cum ait: Aliaclaritas solis, et alia claritas lunae, et alia claritasstellarum. Stella enim ab stella differt in claritate (I Cor.XV, 41). Sequitur:CAPUT XXVERS. 16.---Vixit autem post haec flagella Job centumquadraginta annis; et vidit filios suos, et filios filiorumsuorum usque ad quartam generationem; et mortuus estsenex, et plenus dierum.47. Qui dicantur pleni dierum in sacris litteris. Jobpristino statui, auctis etiam rebus, restitutus, typus estEcclesiae.---In Scriptura sacra non facile plenus dierumponitur, nisi is cujus per eamdem scripturam vitalaudatur. Vacuus quippe dierum est qui, et quamlibetmultum vixerit, aetatis suae tempora in vanitateconsumpsit. At contra plenus dierum dicitur cuinequaquam dies sui pereundo transeunt, sed exquotidiana mercede boni operis apud justum judicem etpostquam transacti fuerint reservantur.85

48. Sed quia sunt qui haec etiam in typo sanctaeEcclesiae interpretari desiderant, quorum votis tantomagis obediendum est quanto et eorum spiritaliintelligentiae congaudendum, si quatuordecim perdenarium ducimus, ad centesimum et quadragesimumnumerum pervenimus. Et recte vita sanctae Ecclesiaemultiplicata per decem et quatuor computatur, quiautrumque Testamentum custodiens, et tam secundumlegis decalogum, quam secundum quatuor Evangeliilibros vivens, usque ad perfectionis culmen extenditur.Unde et Paulus apostolus quamvis Epistolas quindecimscripserit, sancta tamen Ecclesia non amplius quamquatuordecim tenet, ut ex ipso Epistolarum numeroostenderet quod doctor egregius legis et Evangeliisecreta rimatus esset. Bene autem beatus Job postflagella vivere dicitur, quia et sancta Ecclesia priusdisciplinae flagello percutitur, et postmodum vitaeperfectione roboratur. Quae etiam filios suos et filiosfiliorum suorum usque ad quartam generationemconspicit, quia in hac aetate quae annuis quatuortemporibus volvitur, usque ad finem mundi per orapraedicantium nascentes sibi quotidie sobolescontemplatur. Nec abhorret a vero quod per generationesdicimus tempora designari. Quid enim unaquaequesuccessio, nisi quaedam propago est generis? Et pincernaregis Aegypti cum vidisset somnium quod tres propaginesduceret (Genes. XL, 12), Joseph praeditus in solutionesomniorum, tres propagines, tres dies renuntiatdesignare. Si ergo per tres propagines spatium triumdierum exprimitur, cur non etiam per quatuorgenerationes annua quatuor tempora figurentur? Sanctaitaque Ecclesia videt filios suos, cum primam fideliumsobolem conspicit. Videt filios filiorum, cum ab eisdemfidelibus ad fidem gigni et filios cognoscit. Quae etiamsenex et plena dierum moritur, quia, subsequente luce exmercede quotidianorum operum, deposito corruptionispondere, ad incorruptionem spiritalis patriae mutatur.Plena videlicet dierum moritur cui labentes anni non86

transeunt, sed stantium actuum retributione solidantur.Plena dierum moritur quae per haec transeuntia temporaid quod non transit operatur. Unde et apostolis dicitur:Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitamaeternam (Joan. VI, 27). Dies itaque suos sancta Ecclesia,etiam cum praesentem vitam deserit, non amittit, quia inelectis suis tanto eorum lucem multiplicius invenit, quantonunc in eis ab omni tentatione se cautius sollicitiusquecustodit. Dies suos Ecclesia non amittit, quia sese in hacvita vigilanter quotidie pensare non negligit, et ad omniaquae recte facere valeat inertia nulla torpescit. Hinc estenim quod de illa per Salomonem dicitur: Consideratsemitas domus suae, et panem otiosa non comedit (Prov.XXXI, 27). Semitas quippe domus suae considerat, quiacunctas suae conscientiae cogitationes subtiliterinvestigat. Panem otiosa non comedit, quia hoc quod desacro eloquio intelligendo perceperit, ante aeterni judicisoculos exhibendo operibus ostendit. Mori autem dicitur,quia cum illam aeternitatis contemplatio absorbuerit, abhac mutabilitatis suae vicissitudine funditus exstinguit, utin ea jam hoc quod acumen intimae visionis impediat ullomodo nihil vivat. Tanto enim verius tunc interna conspicit,quanto cunctis exterioribus plenius occumbit. Hanc itaquemortem, hanc dierum plenitudinem, et in beato Job, unoscilicet membro Ecclesiae, credamus factam, et in totasimul Ecclesia speremus esse faciendam, quatenus itateneatur rei gestae Veritas, ut non evacuetur reigerendae prophetia. Bona enim, quae de sanctorum vitacognoscimus, si veritate carent, nulla sunt; si mysteria nonhabent, minima. Quae ergo per Spiritum sanctumbonorum vita describitur, et per intellectum nobisspiritalem fulgeat, et tamen sensus a fide historiae nonrecedat, quatenus tanto fixior animus in suo intellectupermaneat, quanto hunc quasi in quodam medioconstitutum, et erga futura spes, et erga praeterita fidesligat.87

49. Conclusio totius operis. Quam formidandum nequi de Deo loquuntur, aut mala incaute dicant, aut bonanon bene. Intentioni placendi Deo humanae laudisintentio se interserit.---Expleto itaque hoc opere, ad memihi video esse redeundum. Multum quippe mens nostraetiam cum recte loqui conatur, extra semetipsamspargitur. Integritatem namque animi, dum cogitanturverba qualiter proferantur, quia eum trahunt intrinsecus,minuunt. Igitur a publico locutionis redeundum est adcuriam cordis, ut quasi in quodam concilio consultationisad meipsum discernendum convocem cogitationes mentis,quatenus ibi videam ne aut incaute mala, aut bona nonbene dixerim. Tunc enim bene dicitur bonum, cum is quidicit, soli ei a quo accepit per id appetit placere quoddicit. Et quidem mala me aliqua etsi dixisse non invenio,tamen quia omnino non dixerim, non defendo. Bona verosi qua divinitus accipiens dixi, meo videlicet vitio minusme bene dixisse profiteor. Nam ad me intrinsecusrediens, postpositis verborum foliis, postpositissententiarum ramis, dum ipsam subtiliter radicem meaeintentionis inspicio, Deo quidem ex ea me summopereplacere voluisse cognosco, sed eidem intentioni qua Deoplacere studeo furtim se nescio quomodo intentiohumanae laudis interserit. Quod cum jam postmodumtardeque discerno, invenio me aliter agere quod scio mealiter inchoasse. Sic etenim saepe intentionem nostram,dum ante Dei oculos recte incipitur, occulte subjuncta, eteam velut in itinere comprehendens, intentio humanaelaudis assequitur, sicut pro necessitate quidem cibussumitur, sed in ipso esu, dum furtim gula subrepit, edendidelectatio permiscetur. Unde plerumque contingit utrefectionem corporis, quam salutis causa coepimus,causa voluptatis expleamus. Fatendum est igitur quodrectam quidem intentionem nostram, quae soli Deoplacere appetit, nonnunquam intentio minus recta, quaede donis Dei placere hominibus quaerit, insidiandocomitatur. Si autem de his divinitus districte discutimur,quis inter ista remanet salutis locus, quando et mala88

nostra pura mala sunt, et bona quae nos habere credimuspura bona esse nequaquam possunt? Sed hoc mihioperae pretium credo, quod fraternis auribus omne quodin me latenter ipse reprehendo, incunctanter aperio. Quiaenim exponendo, non celavi quod sensi, confitendo nonabscondo quod patior. Per expositionem patefeci dona,per confessionem detego vulnera. Et quia in hoc tammagno humano genere, nec parvuli desunt qui dictis meisdebeant instrui, nec magni desunt qui cognitae meaevaleant infirmitati misereri, per haec utraque aliisfratribus quantum possum curam confero, ab aliis spero.Illis dixi exponendo quod faciant, istis aperio confitendoquod parcant. Illis verborum medicamenta non subtraho,istis lacerationem vulnerum non abscondo. Igitur quaesout quisquis haec legerit, apud districtum judicem solatiummihi suae orationis impendat, et omne quod in mesordidum deprehendit fletibus diluat. Orationis autematque expositionis virtute collata, lector meus inrecompensatione me superat, si cum per me verbaaccipit, pro me lacrymas reddat.FINIS89

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!