12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
• No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

nequaquam considerare credebatur, quando violentusiste omne malum quod poterat inulte perpetrabat.Aestimabatur Deus injusti acta non cernere, quiadifferebat juste damnare; et magna ejus patientia quasiquaedam negligentia putabatur. Iniquus quoque ipsetoties se in peccatis suis non videri a Deo credidit, quotiesinulte peccavit. Cui per quemdam sapientem dicitur: Nedicas, peccavi, et quid accidit mihi triste (Eccli. V, 4)?Emendare non vult nequitiam, pro qua dignam nonpertulit poenam; et quo pie exspectatus est, eo est adpeccandum nequiter instigatus; et patientiae supernaelonganimitatem despiciens, unde corrigere culpam suamdebuit, inde cumulavit, sicut per eumdem Job dicitur:Dedit ei Deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo insuperbia (Job XXIV, 23). Saepe etiam, quia poenam quammeretur repente non suscipit, hoc ipsum Deo nonaestimat displicere quod facit. Eat itaque nunc, et adquaslibet blasphemias praesumendo prorumpat;voluptatum suarum nequitias impleat, aliena rapiat,innocentium oppressione satietur, et quia necdumpercutitur, vias suas a Domino aut non videri aestimet,aut quod pejus est, approbari! Veniet profecto, venietaeterna et repentina percussio; et tunc cognoscet a Deocuncta conspici, quando se improviso exitu viderit procunctorum retributione damnari. Tunc in poena sua oculosaperiet, quos diu tenuit clausos in culpa. Tuncconsiderasse omnia verum judicem sentiet, quandomalorum suorum meritum jam evadere sentiendo nonpossit. Iniquus ergo qui diu exspectatus est, idcirco estrepente sublatus, quia oculi Domini super vias hominum,et omnes gressus eorum considerat. Ac si diceret: Quiaea quae diu patienter conspicit, quandoque inulta nondeserit. Nam ecce subito violentum rapuit, et mala ejusquae exspectando pertulit animadvertendo resecavit.Nemo igitur dicat humana facta Deum non cernere, cuminiquum quempiam iniquitates suas libere prospicitcumulare. Subito enim tollitur, qui diu toleratur.5

quidquid perverse egimus per nequitiam praesumptionis.Nihil sibi nostra blandiatur infirmitas, atque in his quaerecolit, semetipsam delicate non palpet, sed quanto sibimali sit conscia, tanto in se benignius sit severa, proponatcontra se futurum judicium, et quaeque in se sentitdistricte ferienda per sententiam judicis, haec in se pieferiat per poenitentiam conversionis. Unde aptepostquam violenti hujus poena descripta est, sequitur:CAPUT VII9VERS. 23.---Neque enim ultra in hominis potestate estut veniat ad Deum in judicium.12. Dei judicium praevenire debemus nosmetipsosjudicando.---Versus iste tanto majore disputatione indiget,quanto hoc quod dicit, si negligitur, acrius dolet. Hicnimirum non illud judicium designatur, quod peraeternam retributionem punit, sed quod menteconceptum per conversationem diluit. Ad illud quippevenire non desiderat, quisquis se per illud damnariformidat. Dum ergo dicitur: Neque enim ultra in hominispotestate est, ut veniat ad Deum in judicium, profectoostenditur esse quoddam judicium quod quandoqueetiam a damnatis ac reprobis desideretur. Et quod estillud, nisi hoc, de quo Paulus apostolus dicit: Sinosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur (ICor. XI, 31)? et de quo per prophetam dicitur: Non estjudicium in gressibus eorum (Isai. LIX, 8); et de quo Davidait: Honor regis judicium diligit (Psal. XCVIII, 4); videlicetqui jam Deum honorat ex fide, sollicite judicet quid eidebeat in operatione. Unde rursum scriptum est: Judicarecoram Domino, et exspecta eum (Job. XXXV, 14). CoramDomino scilicet judicatur, qui corde Dominum conspicit, etactus suos sub ejus praesentia, sollicita inquisitionediscernit. Quem tanto quis securius exspectat, quantoquotidie vitam suam suspectus examinat. Qui enim adextremum ejus judicium venit, non jam coram illo, sed ab

illo judicatur. De hoc quoque mentis judicio obliviscentianimae per prophetam Dominus dicit: Reduc me inmemoriam, ut judicemur simul; narra si quid habes, utjustificeris (Isai. XLIII, 26).13. Judicii hujus ordo. Accusat conscientia, ratiojudicat, timor ligat, dolor cruciat.---Debet enimuniuscujusque mens et causas suas apud Dominum, etcausas Domini contra se sollicita inquisitione discutere;debet caute pensare, vel quae ab eo bona perceperit, velquae mala bonis illius perverse vivendo responderit.Quod electi quidem quotidie facere omnino non cessant.Unde bene Salomon ait: Cogitationes justorum, judicia(Prov. XII, 5). Accedunt enim ad secretarium judicis intrasinum cordis: considerant quam districte quandoqueferiat qui diu patienter exspectat; metuunt in his quae seegisse meminerunt, et puniunt flendo quod perpetrassese intelligunt; timent subtilia Dei judicia, etiam de hisquae in semetipsis intelligere fortasse non possunt.Vident enim videri divinitus quod ipsi in se perhumanitatem non vident; conspiciunt districtum judicem,qui quo tardius venit, eo severius percutit. Sanctorumetiam patrum residere conventum cum eo paritercontemplantur, eorumque vel exempla, vel dicta secontempsisse reprehendunt, atque in hoc secretointerioris judicii, ipsa mentis suae exsecutione constricti,poenitendo feriunt quod superbiendo commiserunt. Ibinamque adversum se quidque se impugnat, enumerant:ibi ante oculos suos omne quod defleant, coacervant; ibiquidquid per iram districti judicis decerni possit,intuentur; ibi tot patiuntur supplicia, quot pati timent; necdeest in hoc judicio mente cencepto omne ministerium,quod punire reos suos plenius debeat. Nam conscientiaaccusat, ratio judicat, timor ligat, dolor excruciat. Quodjudicium eo certius punit, quo interius saevit, quiavidelicet ab exterioribus non accedit. Unusquisque enimcum causam hujus examinis contra se aggredi coeperit,ipse est actor qui exhibet, ipse reus qui exhibetur; odit se10

qualem fuisse se meminit, et ipse qui est, per semetipsuminsequitur illum qui fuit, atque ab ipso homine adversussemetipsum fit quaedam rixa in animo, parturiens pacemcum Deo. Hanc cordis rixam Dominus requirebat, cum perprophetam diceret: Attendi et auscultavi, nemo quodbonum est loquitur, nullus est qui agat poenitentiamsuper peccato suo, dicens: Quid feci (Jerem. VIII, 6)? Istacordis humani rixa placatus est, cum prophetae suo deAchab rege semetipsum reprehendente loqueretur,dicens: Vidisti Achab humiliatum coram me? Quia igiturhumiliatus est mei causa, non inducam malum in diebusejus (III Reg. XXI, 29).14. Hoc judicium quod mali declinant, justi semperexercent, quam utiliter subeamus. Sic a peccati vetustaterenovamur.---Quia ergo nunc in potestate est internummentis nostrae contra nos subire judicium, recognoscendoaccusemus nosmetipsos, et quales fuimus poenitendotorqueamus; non cessemus dum licet judicare quodfecimus, audiamus caute quod dicitur: Neque enim ultrain hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium.Reproborum namque esse proprium solet, semper pravaagere, et nunquam quae egerint retractare. Omne enimquod faciunt caeca mente pertranseunt, factumque suumnisi cum puniti fuerint, non agnoscunt. At contraelectorum est actus suos quotidie ab ipso cogitationisfonte discutere, et omne quod turbidum profluit ab intimisexsiccare. Sicut enim non sentimus quomodo crescuntmembra, proficit corpus, mutatur species, nigredocapillorum albescit in canis (haec quippe omnia nobisnescientibus aguntur in nobis), ita mens nostra permomenta vivendi ipso curarum usu a semetipsapermutatur, et non agnoscimus, nisi vigilanti custodia adinteriora nostra residentes, provectus nostros quotidiedefectusque pensemus. Hoc ipsum enim in hac mortalivita consistere, quasi ad vetustatem ire est, et cumindiscussa mens relinquitur, in quodam senio torporissopitur, quia sui negligens, propositum robur11

insensibiliter perdens, a forma prioris fortitudinis dumnescit senescit. Unde et per prophetam sub Ephraimspecie dicitur: Comederunt alieni robur ejus, et nescivit;sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit (Oseae II,9). Cum vero semetipsam quaerit, et subtiliter poenitendose discutit, ab ipsa hac vetustate sua lota lacrymis etmoerore incensa renovatur, et quae jam pene inveteratafrixerat, per subministrata interni amoris studia novumcalet. Unde Paulus apostolus usu mortalis vitaeveterascentes discipulos admonet, dicens: Renovaminispiritu mentis vestrae (Ephes. IV, 23).15. Ut hoc agamus, nos admonent exempla SS.Patrum et divina praecepta.---Sed ad haec agenda valdeexempla patrum et sacri eloquii praecepta nos adjuvant.Si enim sanctorum opera inspicimus, et divinis jussionibusaurem praebemus, alia nos contemplata, alia auditasuccendunt, et cor nostrum torpore non constringitur, dumimitatione provocatur. Unde bene ad S. Moysen dicitur:Ignis in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos,subjiciens mane lingua per singulos dies (Levit. VI, 12).Altare quippe Dei est cor nostrum, in quo jubetur ignissemper ardere, quia necesse est ex illo ad Dominumcharitatis flammam indesinenter ascendere. Cui persingulos dies sacerdos ligna subjiciat, ne exstinguatur.Omnis enim Christi fide praeditus membrum utique summisacerdotis effectus est, sicut cunctis fidelibus Petrusapostolus dicit: Vos autem genus electum, regalesacerdotium (I Pet. II, 9). Et sicut Joannes apostolus dicit:Fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes (Apoc. II, 6).Sarcerdos ergo in altari ignem nutriens, quotidie lignasubjiciat, id est fidelis quisque, ne in eo charitatis flammadeficiat, in corde suo tam exempla praecedentium quamsacrae Scripturae testimonia congerere non desistat.Nam quasi quaedam fomenta igni dare est in excitationecharitatis vel exempla patrum vel praecepta dominicaministrare. Quia etenim interna novitas nostra ipsaquotidie hujus vitae conversatione veterascit, ignis iste12

adhibitis lignis nutriendus est, ut dum per usum senostrae vetustatis extenuat, per patrum testimonia etexempla reviviscat. Et bene illic praecipitur ut mane lignaper dies singulos congerantur. Haec quippe non fiunt, nisicum nox caecitatis exstinguitur. Vel certe quia maneprima pars diei est, postpositis cogitationibus vitaepraesentis, hoc primo loco quisque fidelium cogitet, utquod in se jamjamque quasi deficit, quibus valet nisibusstudium charitatis inflammet. Ignis enim iste in altariDomini, id est in corde nostro citius exstinguitur, nisisolerter adhibitis exemplis patrum et dominicistestimoniis reparetur.16. Ita charitatis igne succensi, holocaustum Deosumus. Bene autem illic subjungitur: Et impositoholocausto desuper adolebit adipes pacificorum (Levit. VI,12). Nam quisquis in se ignem hunc charitatis accendit,semetipsum utique holocaustum desuper imponit, quiaomne vitium quod in se male vivebat exurit. Cum enimcogitationum suarum interna considerat, et vitamreprobam per immutationis gladium naecat, in ara se suicordis imposuit, et igne charitatis incendit. De qua hostiapacificorum adipes redolent, quia interna novaecharitatis impinguatio pacem inter nos et Deum faciens,odorem de nobis suavissimum reddit. Quia vero eademcharitas in cordibus electorum inexstinguibilis manet,apte illic subditur: Ignis est iste perpetuus, qui nunquamdeficiet de altari (Ibid., 13). Nunquam profecto de altariignis iste deficiet, quia etiam post hanc vitam eorummentibus fervor charitatis accrescit. Aeterna quippecontemplatione agitur, ut omnipotens Deus quo magisvisus fuerit, eo amplius diligatur.17. Divinis praeceptis et sanctorum exemplis adjuti,libertatem consequimur.---Quod autem divinisadmonitionibus et praecedentium exemplis adjuti dehujus vitae profundo liberamur, bene etiam prophetaJeremia in puteum misso signatum est, qui ut levetur ex13

puteo, funes ad eum et panni veteres deponuntur (Jerem.XXXVIII, 11). Quid enim funibus nisi praecepta dominicafigurantur? Quae quia nos in mala operatione positos, etconvinciunt, et eripiunt, quasi ligant et trahunt, coarctantet levant. Sed ne ligatus his funibus dum trahiturincidatur, simul etiam panni veteres deponuntur, quia nedivina praecepta nos terreant, antiquorum patrum nosexempla confortant, et ex eorum comparatione facerenos posse praesumimus, quod ex nostra imbecillitateformidamus. Si ergo levari de hoc profundo festinamus,ligemur funibus, id est praeceptis dominicis astringamur.Intersint etiam panni veteres, cum quibus meliusteneantur funes; id est, praecedentium confortemurexemplis, ne infirmos nos ac timidos praecepta subtiliavulnerent dum levant. Quasi quosdam pannos veteresPaulus apostolus subjungebat, cum levandis discipulissuis praeceptis spiritalibus exempla veterumcommodaret, dicens: Justi ludibria et verbera experti,insuper et vincula et carceres: lapidati sunt, secti sunt,tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt (Hebr. XI, 36).Et paulo post: Habentes itaque tantam impositam nubemtestium, deponentes omne pondus, et circumstans nospeccatum, per patientiam curramus ad propositum nobiscertamen (Hebr. XII, 1). Et iterum: Mementotepraepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbumDei; quorum intuentes exitum conversationis, imitaminifidem (Hebr. XIII, 7). Superius videlicet, dum spiritaliapraecepta loqueretur, quasi funes miserat, postmodumvero memorans exempla majorum, quasi veteres pannosadhibebat.18. A rebus exterioribus ad cor redeundum.---Excitatiergo tot vocibus praeceptorum, adjuti totcomparationibus exemplorum, ad corda nostra redeamus,discutiamus omne quod agimus, et quidquid in nobisdivinae rectitudinis regulam offendit, accusemus, ut apuddistrictum judicem ipsa nos accusatio excuset. In hocenim mentis nostrae judicio tanto citius absolvimur,14

quanto nos districtius reos tenemus. Nec ad haec agendapraetermittenda sunt tempora, quibus vacat, quia adhaec agenda post hujus vitae tempora non vacat. Vacuequippe non dicitur: Neque enim ultra in hominis potestateest ut veniat ad Deum in judicium. Idcirco namquememoramur quod tunc non possumus, ne nunc quodpossumus negligamus. Sed ecce negotia occupant quaenobis incessanter apposita a considerandis nobismetipsismentis nostrae oculum declinant. In istis namquevisibilibus quae intuetur cor nostrum extra se spargitur, etquid de se intrinsecus agatur obliviscitur dum extrinsecusoccupatur. Divina autem vox terribilibus sententiis suisquasi quibusdam clavis illud pungit ut evigilet, ut homoocculta super se judicia quae pressus torpore dissimulat,terrore saltem pulsatus expavescat. Ut enim superiusdiximus, ipso usu vitae veteris mens male assuetadeprimitur, et in haec quae spectat exterius quasidormiens sopitur: quae postquam semel se ad appetendavisibilia foras fudit, a contemplandis invisibilibus intusevanuit. Unde nunc necesse est ut quae per visibiliaspargitur de invisibilibus judiciis feriatur; et quia in iis seexterioribus male delectata prostravit, saltem percussarequirat quod deseruit. Ecce autem Scriptura sacraterrore quodam torpentia corda transfigit, ne in hisinhaereant quae exterius defluunt, sed quae interiusaeterna perdiderunt. Indicat quid sententia occultadecernitur, ne immoderate a nobis haec publicacogitentur. Dicit quid super nos agatur de nobis, ut ab hocpublico temporalitatis colligamus oculum cordis adsecretum internae dispositionis. Nam postquam multanarrata sunt de poena malorum, subito infertur occultumjudicium, quod pie super nos justeque disponitur,quomodo alii perdunt quod tenere videbantur, et aliiaccipiunt quod alii ex meritis perdunt. Ait enim:CAPUT VIII15

VERS. 24. Conteret multos et innumerabiles, et starefaciet alios pro eis.19. Alii perdunt quod tenere videbantur, alii priusperditum recipiunt. In exteriora respui reprobationissignum; sicut praedestinationis, ad interiora trahi.---Hocquotidie agitur. Sed quia adhuc finis partium utrarumquenon cernitur, minus timetur. Nunquam enim culpam suamreprobi nisi in poena cognoscunt. Et quia poena differtur,culpa despicitur. Labuntur vero a statu justitiae, et locumvitae, illis cadentibus, alii sortiuntur. Sed eo lapsum suumnegligunt, quo interitum qui se in aeternum maneat nonattendunt. Si enim ad illud quod illic passuri sunt oculossuos mitterent, hoc quod hic faciunt timerent. Cunctisautem liquet quod in illa extrema requisitione examenpublicum facturus est omnipotens Deus, ut alios adtormenta deserat, alios ad participationem regnicoelestis admittat. Sed hoc nunc secreto judicio quotidieagitur, quod tunc publico demonstratur. Nam juste acmisericorditer singulorum corda vel examinans, veldisponens, alios in exteriora respuit, alios ad ea quaesunt intrinsecus trahit; hos accendit interna appetere,illos pro voluptatibus suis deserit exteriora cogitare;horum mentem ad superna erigit, illorum superbiam ininfimis desideriis mergit. Aliena autem corda humanisoculis clausa sunt, et nescitur qui repellitur, quiapenetrari nequeunt quae ab unoquoque cogitantur. Namsaepe corde perverso necdum processit usque adeffectum operis deliberatio cogitationis, et adhuc fortasseper habitum intus astringitur, qui jam mente foris vagatur.Sed talis quilibet iste tunc ante oculos interni judiciscecidit, cum ab appetendis interioribus per desideriumexivit. Nonnunquam vero alii post malae operationis usumad spem coelestem subito amore reviviscunt; et qui inperversa actione se sparserant, ad sinum internaeretractationis semetipsos increpando recolligunt. Hosadhuc respicientes homines quales dudum in operenoverant, tales putant. At contra illi per districtae16

considerationis examen vitam suam qualem fuisserecolunt insequuntur, sciturque quid fuerint, sed quid jamcoeperint esse nescitur. In hoc ergo utroque generehominum saepe contingit ut et ii qui videntur starehumano judicio jam in conspectu aeterni judicis jaceant;et qui adhuc coram hominibus jacent, jam in conspectuaeterni judicis stent. Quis enim hominum aestimarepotuisset Judam vivendi sortem etiam post ministeriumapostolatus amittere (Luc. XXIII, 40)? Et quis e contralatronem crederet causam vitae etiam in ipso articulomortis invenire? Occultus autem judex praesidens, etutrorumque corda discernens, alterum pie statuit, alterumjuste confregit. Illum districte exterius repulit, huncintrorsus misericorditer traxit. Unde bene etiam perprophetam casuros alios passionis suae tempore atquealios resurrecturos annuntians, ait: Potum meum cum fletutemperabam (Psal. CI, 10). Potus quippe ab exterioribusinterius trahitur, fletus autem ab interioribus exteriusemanat. Potum ergo Domino cum fletu temperare estalios ab exterioribus introrsus trahere, alios abinterioribus in exteriora reprobare. Conteret ergo multoset innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.20. Reprobatio prius intus agitur, et posteaextrinsecus ostenditur. Electorum numerus certus etdefinitus.---Sicut autem superius diximus, haec contritioprius intus agitur, ut post extrinsecus ostendatur. Haccontritione nonnunquam adhuc quorumdam exterioraquasi sana sunt, sed jam interiora putruerunt. Scriptumnamque est: Ante ruinam exaltatur cor (Prov. XVI, 18). Ibiergo feriuntur, ubi superbiunt. Unde scriptum est: Contrivicor eorum fornicans et recedens a me (Ezech. VI, 9).Interius enim fornicari est exterius vetitis delectari.Magna autem contritio cordis est haec eadem elatiosuperbientis. Eo quippe ipso ab integritate salutis corruit,quo jactantia cujuslibet virtutis intumescit. Superbientesenim Deum despiciunt, et relicta creatoris sui gloria,propriam quaerunt. Quibus jam hoc ipsum cecidisse est,17

amissa superioris sui potentia, in se venisse. Conterunturetiam, quia, relictis coelestibus, terram quaerunt. Quaeautem major poterit esse contritio quam deserto creatorecreaturam quaerere; desertis supernis gaudiis, infimisrebus inhiare? Unde bene per Prophetam dicitur: Humiliatautem peccatores usque ad terram (Psal. CXLVI, 6).Amissis enim coelestibus, terrenum est omne quod sitiunt;et dum plus videri conantur, minus est quod appetunt. Dequibus recte per Jeremiam dictum est: Recedentes a te,in terra scribentur (Jerem. XVII, 13). At contra de electisdicitur: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelis(Luc. X, 20). Ista ergo contritio prius serpit in mente, utpostmodum procedat in opere; prius fundamentacogitationis concutit, ut postmodum fabricam operationisallidat. Unde summa est cura satagendum ut illic viteturubi oritur. Scriptum namque est: Omni custodia serva cortuum, quoniam ex ipso vita procedit (Prov. IV, 23). Etrursum scriptum est: Ex corde exeunt cogitationes malae(Matth. XV, 18). Intus ergo vigilandum est ne mens dumextollitur cadat. Intus servemus omne quod foris agimus.Si enim semel medullam cordis elationis putredoconsumpserit, citius corruit cortex vacua externaevisionis. Notandum vero est quia dum aliis cadentibus adstandum alii solidari perhibentur, electorum numeruscertus et definitus ostenditur. Unde etiam PhiladelphiaeEcclesiae per angelum dicitur: Tene quod habes, ne aliusaccipiat coronam tuam (Apoc. III, 11).21. Doctrina Ecclesiae de praedestinatione etreprobatione spem nutrit humilium, et elationemsuperborum premit. Innumerabiles sunt reprobi.---Hacergo sententia, qua narratur aliorum erigi, aliorum autemvita confringi, et spes nutritur humilium, et elatio premitursuperborum, dum et illi bona possunt amittere de quibussuperbiunt, et isti ea percipere quae quia non habebantcontemnuntur. Formidemus igitur in his quae accepimus,nec eos qui illa necdum assecuti sunt desperemus. Quidenim sumus hodie novimus, quid autem post paululum18

possimus esse nescimus. Hi vero quos fortassedespicimus, et tarde possunt incipere, et tamen vitamnostram ferventioribus studiis anteire. Timendum itaqueest ne etiam nobis cadentibus surgat, qui a nobisstantibus irridetur; quamvis stare jam non novit, qui nonstantem novit irridere. Hunc autem supernorumjudiciorum metum Paulus apostolus discipulorum cordibusincutiens, ait: Qui se existimat stare, videat ne cadat (ICor. X, 12). Quod autem dicens: Conterit multos, illicoadjunxit, Innumerabiles, vel multitudinem exprimerestuduit reproborum, quae humanae rationis numerumtransit; vel certe indicare voluit quod omnes qui pereuntintra electorum numerum non habentur, ut eo sintinnumerabiles, quo extra numerum currunt. UndePropheta intuens tantos hoc Ecclesiae tempore specietenus credere, quantos nimirum certum est electorumnumerum summamque transire, ait: Multiplicati suntsuper numerum (Psal. XXXIX, 6). Ac si diceret: multisEcclesiam intrantibus, etiam hi ad fidem specie tenusveniunt qui a numero regni coelestis excluduntur, quiaelectorum summam sua videlicet multiplicitatetranscendunt. Unde et per Jeremiam prophetam dicitur:Aedificabitur civitas Domino a turre Ananehel usque adportam anguli, et exibit ultra normam mensurae (Jerem.XXXI, 38). Civitatem quippe esse Domini sanctamEcclesiam nullus ignorat. Ananehel vero Dei gratiainterpretatur. In angulo autem duplex paries jungitur.Civitas ergo Domini a turre Ananehel usque ad portamanguli aedificari perhibetur, quia sancta Ecclesia acelsitudine supernae gratiae inchoans, usque adingressum susceptionemque construitur utrorumquepopulorum, Judaici videlicet atque gentilis. Sed quia in eacrescente multitudine etiam reprobi colliguntur, aptesubditur: Et exibit ultra normam mensurae, quia usque adeos quoque extenditur, qui normam justitiae transeuntes,intra mensurae coelestis numerum non sunt. Unde perIsaiam quoque eidem Ecclesiae dicitur: Ad dexteramenim et ad laevam dilataberis, et semen tuum gentes19

haereditabit (Isai. LIV, 3). In tanta quippe multitudinegentium ad dexteram extenditur, dum quosdamjustificandos suscipit. Ad laevam quoque dilatatur, dumad se quosdam etiam in iniquitate permansuros admittit.Propter hanc multitudinem, quae extra electorumnumerum jacet, in Evangelio Dominus dicit: Multi suntvocati, pauci vero electi (Matth. XX, 16). Sed quia hocquod electis aliis alii conteruntur, de merito patientis est,non de iniquitate punientis: Non enim iniquus Deus, quiinfert iram, apte subjungitur (Rom. III, 5).CAPUT IXVERS. 25.---Novit enim opera eorum, et idcircoinducet noctem, et conterentur.22. Deus peccatorem aliquando punit excaecatione.---Sciendum summopere est quod iniquus quisque duobusmodis in nocte conteritur, vel cum exterioris poenaetribulatione percutitur, vel cum occulta sententia interiuscaecatur. In nocte corruit, cum per extremum judiciumvivendi lumen in perpetuum amittit. Unde scriptum est:Ligate ei manus et pedes, et mittite eum in tenebrasexteriores (Matth. XXII, 13). Tunc enim coactus intenebras exteriores mittitur, quia nunc in interioribusexcaecatur voluntarie. Rursum in nocte iniquus conteritur,cum pecatorum praecedentium confusione damnatus,veritatis lumen non invenit, et quid deinceps ageredebeat non agnoscit. Omne quippe peccatum, quodtamen citius poenitendo non tergitur, aut peccatum est etcausa peccati, aut peccatum et poena peccati. Peccatumnamque quod poenitentia non diluit ipso suo ponderemox ad aliud trahit. Unde fit ut non solum peccatum sit,sed peccatum et causa peccati. Ex illo quippe vitio culpasubsequens oritur, ex quo caecata mens ducitur ut pejusex alio ligetur. Sed peccatum quod ex peccato oritur, nonjam peccatum tantummodo, sed peccatum est et poenapeccati, quia justo judicio omnipotens Deus cor peccantis20

obnubilat, ut praecedentis peccati merito etiam in aliiscadat. Quem enim liberare noluit, deserendo percussit.Non ergo immerito poena peccati dicitur, quod justadesuper irrogata caecitate, ex praecedentis peccatiultione perpetratur. Quod videlicet agitur dispositionesuperius ordinata, sed inferius iniquitate confusa, ut etpraecedens culpa sit causa subsequentis, et rursum culpasubsequens sit poena praecedentis. Quod bene ininfidelibus et lubricis Paulus quasi quoddam semenerroris aspexerat, cum dicebat: Qui cum cognovissentDeum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratiasegerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I,21). Sed quod ex hujus erroris semine pullulavit, illicoadjungit, dicens: Propter quod tradidit illos Deus indesideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliisafficiant corpora sua in semetipsis (Ibid., 24). Quia enimcognoscentes Deum peccatum superbiae intelligendocommiserunt, caecantur etiam ne intelligant quodcommittunt. Et qui intelligentiam suam sequi nolunt inpeccato et causa peccati, et ipsum lumen intelligentiaeperdunt in peccato et poena peccati. Prioris ergo peccatimerito peccatorum subsequentium fovea tegitur, ut quimalum sciens perpetrat, deinceps juste in aliis etiamnesciens cadat.23. Culpae culpis puniuntur, ut ex vitiorumincremento supplicia augeantur.---Hoc quippe agitur, utculpae culpis feriantur, quatenus supplicia fiantpeccantium ipsa incrementa vitiorum. Nam quiaomnipotens Deus ad poenitentiam tempus indulget, quodtamen humana malitia ad usum suae iniquitatis intorquet,nimirum justo Dei judicio augeri culpa permittitur, ut adferiendum altius quandoque cumuletur. Hinc enim rursumde quibusdam Paulus apostolus dicit: Ut impleantpeccata sua semper (I Thess. II, 16). Hinc voce angeli adJoannem dicitur: Qui nocet, noceat adhuc; et qui insordibus est, sordescat adhuc (Apoc. XXII, 11). Hinc Davidait: Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, ut non21

intrent in justitiam tuam (Psal. LXVIII, 28). Hinc rursum deDomino ab eodem Psalmista dicitur: Immissiones perangelos malos viam fecit semitae irae suae (Psal. LXXVII,49). Cor quippe Dominus prioribus meritis aggravatumjuste permittit etiam subsequentibus malignorumspirituum persuasionibus falli, quod cum digne in culpatrahitur, reatus ejus in poena cumulatur. Unde et iraesuae Dominus viam de semita fecisse perhibetur. Latiorenim est via quam semita. Ex semita vero irae suae viamfacere est irae causas districte judicando dilatare, ut quiilluminati agere recte noluerunt, juste caecati adhucfaciant, unde amplius puniri mereantur. Hinc per Moysendicitur: Nondum completa sunt peccata Amorrhaeorum(Genes. XV, 16). Hinc per eumdem Moysen Dominus dicit:Ex vinea enim Sodomorum vitis eorum, et propago eorumex Gomorrha (Deut. XXXII, 32). Uva eorum uva fellis, etbotrus amaritudinis in ipsis. Furor draconum vinum eorum,et furor aspidum insanabilis. Nonne haec omniacongregata sunt apud me, et signata in thesauris meis? Indie ultionis reddam eis (Ibid., 33, 34). Quam multa eorummala narravit, et tamen illico adjungit: In tempore quolapsus fuerit pes eorum (Ibid., 35). Ecce atrocissimaillorum facinora describuntur, et tamen ad ultionis diemadhuc subsequens lapsus aspicitur, quo eorum culpaecumulentur. Habent jam quidem unde feriri mereantur;sed sustinetur tamen adhuc peccatum crescere, utpeccantes possit atrocior poena cruciare. Jam meretursupplicium peccatum et causa peccati; sed exspectaturadhuc, ut augmentum supplicii subroget peccatum, etpoena peccati.24. Idem peccatum aliquando poena est et causapeccati. Deus excaecat a caecitate non liberando.---Plerumque vero unum atque idem peccatum, et peccatumest ut et poena et causa peccati. Quod meliusostendemus si res ipsas ad medium deducamus. Effrenataenim ventris ingluvies in fervorem luxuriae plenitudinemcarnis instigat. Perpetrata autem luxuria saepe aut22

perjurio, aut homicidio tegitur, ne humanarum legumultione puniatur. Ponamus ergo ante oculos quod quidamvoracitatis sibi frena laxavit, qua voracitate superatusadulterii facinus admisit; deprehensus autem in adulterio,latenter virum adulterae, ne ad judicium traheretur,occidit. Hoc itaque adulterium, inter voracitatem ethomicidium positum, de illa videlicet nascens, hocgenerans, peccatum est et poena et causa peccati.Peccatum profecto est per semetipsum; poena veropeccati est, quia culpam voracitatis auxit; causa autempeccati est, quia subsequens etiam homicidium genuit.Unum ergo idemque peccatum est et poenapraecedentis, et causa culpae subsequentis, quia ettransacta dum exaggerat damnat, et adhuc sequentiaquae damnari debeant seminat. Igitur quia peccatispraecedentibus caecatur oculus cordis, ipsa caecitasquae peccantis animum ex anteactae culpae damnationeconfundit merito nox vocatur, quia per hanc ab oculisdelinquentis lumen veritatis absconditur. Bene itaquedicitur: Novit enim opera eorum, et idcirco inducetnoctem, et conterentur, quia, ut saepe dictum est,praecedentia nimirum mala faciunt, ut ad peccandumiterum tenebris subsequentibus involvantur, ut eo jamlumen justitiae videre non possint, quo illud et quandopoterant videre noluerunt. Inducere autem noctemDominus dicitur, non quod ipse tenebras inferat, sed quodobscura corda peccantium misericorditer non illustret, uthoc ipsum in nocte caecasse sit a caecitatis tenebrisliberare noluisse. Sequitur:CAPUT XVERS. 26.---Quasi impios percussit eos in locovidentium.25. In Ecclesiae sinu inique viventes, divina ultioquasi impios percutit. Quasi quid significat in Scripturis.Ecclesia locus est videntium.---In Scriptura sacra quasi23

aliquando pro similitudine, aliquando pro veritate poniconsuevit. Pro similitudine enim quasi ponitur, sicutApostolus dicit: Quasi tristes, semper autem gaudentes (IICor. VI, 10). Pro veritate vero ponitur, sicut Joannes ait:Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre(Joan. I, 14). Hoc autem loco nihil differt utrum prosimilitudine an pro veritate sit positum, quia quolibetdicatur ordine, aperte prava malorum vita signatur.Impios vero Scriptura sacra proprie infideles appellat.Hac namque distantia peccatores ab impiis discernuntur,quia cum omnis impius sit peccator, non tamen omnispeccator est impius. Peccator enim dici etiam qui in fidepius est potest. Unde Joannes ait: Si dixerimus quiapeccatum non habemus, ipsi nos seducimus (I Joan. I, 8).Impius vero proprie dicitur qui a religionis pietateseparatur. De talibus enim propheta ait: Non resurgentimpii in judicio (Psal. I, 5). Locus autem videntium sanctaEcclesia vocatur. In ipsa enim recte consistitur, ut lumenverum, quod Deus est, videatur. Unde ad Moysen dicitur:Est locus penes me, et stabis supra petram cum transeatmea majestas (Exod. XXXIII, 21). Et post paululum:Auferam manum meam et videbis posteriora mea (Ibid.,23). Per locum quippe Ecclesia, per petram Dominus, perS. Moysen vero multitudo plebis Israeliticae figuratur,quae Domino in terra praedicante non credidit. Ipsa ergoin petra stetit, terga Domini transeuntis aspiciens, quiavidelicet post passionem ascensionemque dominicam,intra sanctam Ecclesiam deducta, fidem Christi perciperemeruit; et cujus praesentiam non vidit, ejus posterioracognovit. Dicatur ergo de his, quos intra sanctamEcclesiam divina ultio invenit in iniquitatibus perdurantes,dicatur de his quorum vitam Paulus apostolus notat, Quiconfitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I,16): Quasi impios percussit eos in loco videntium. Ibiquippe stabant, ubi Deum videre videbantur. Ibi tenebrasdilexerunt, ubi lumen veritatis aspicitur. Et quamvisapertos habuerunt oculos in fide, tenuerunt tamen eosclausos in opere. Unde bene et de Judaea dicitur:24

Speculatores ejus caeci (Isai. LVI, 10), quia videlicet nonvidebant opere quod professione cernebant. Unde etiamde Balaam scriptum est: Qui cadens apertos habet oculos(Num. XXIV, 16). Cadens quippe in opere apertos tenuitoculos in contemplatione. Ita ergo hi etiam oculosaperientes in fide, et non videntes in opere, intraEcclesiam positi pia specie, extra Ecclesiam inventi suntimpia conversatione. De quibus alias bene scriptum est:Vidi impios sepultos, qui cum adviverent, in loco sanctoerant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum(Eccle. VIII, 10).26. Multos falsos Christianos Ecclesiae paxabscondit. Quidam ex professione Christianae religionisgloriam quaerunt.---Multos enim peste propriae pravitatisobsessos sub Christiano nomine ipsa tranquillitasecclesiasticae pacis abscondit. Quos tamen si levispersecutionis aura pulsaverit, mox extra aream velutpaleas tollit. Quidam vero idcirco Christianitatisvocatione signantur, quia Christi nomine sublimiterexaltato, pene omnes jam videri fideles aspiciunt; et proeo quod hoc vocari alios cernunt, ipsi non videri fideleserubescunt, sed esse negligunt quod dici gloriantur. Remenim virtutis intimae ad decorem sumunt visionisexternae; et qui ante supernum judicem nudi conscientiaeinfidelitate consistunt, ante humanos oculos professionesancta verbo tenus palliantur.27. Fideles qui nequiter vivunt saepe divino judiciofidei jacturam faciunt. Multi in domo fidei, sine fidemoriuntur. Iis vero fidelium societas in supplicii cumulumcedit.---Nonnulli autem fidem medullitus tenent, sedvivere fideliter nullatenus curant. Insequuntur enimmoribus quod credulitate venerantur. Quibus divinojudicio saepe contingit ut per hoc quod nequiter vivunt, etillud perdant quod salubriter credunt. Incessanternamque se pravis actionibus polluunt, et super hocvindictam justi judicii retribui posse diffidunt; et saepe25

cum bene vivere negligunt, etiam persequente nullousque ad perfidiam dilabuntur. Nam qui immineredistrictum judicium non credunt, qui inulte se peccaresuspicantur, quod pacto vel esse vel dici fideles possunt?Fidem quippe perdidisse, est incorrectis malis operibusdigna supplicia reddi posse non credere. Quia ergo dignafidei opera servare contemnunt, etiam fidem perdunt,quam tenere videbantur. Super quos bene per Prophetamsub Jerusalem specie inimicorum destruentium verbamemorantur, a quibus scilicet dicitur: Exinanite, exinaniteusque ad fundamentum in ea (Psal. CXXXVI, 7). Paulusquippe ait: Fundamentum aliud nemo potest ponerepraeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (ICor. III, 11). Inimici ergo destruentes usque adfundamentum Jerusalem exinaniunt, quando perversispiritus a corde fidelium, destructo prius aedificio bonioperis, soliditatem quoque exhauriunt religionis. Sicutenim supra fundamentum fabrica, sic super fidem operaconstruuntur. Usque ad fundamentum ergo exinanisse esteverso bene vivendi opere etiam robur fidei dissipasse.Hinc etiam ad Judaeam per Jeremiam dicitur: Filii quoqueMempheos et Taphneos constupraverunt te usque adverticem (Jerem. II, 16). Usque ad verticem quippeconstuprari est post malae operationis usum etiam in ipsafidei sublimitate corrumpi. Cum enim nequissimi spiritusuniuscujusque animam in pravis operibus involvunt, sedintegritatem fidei vitiare non possunt, quasi adhucinferiora membra polluunt, sed ad verticem nonpertingunt. Quisquis autem in fide corrumpitur, jam usquead verticem constupratur. Malignus enim spiritus quasi abinferioribus membris usque ad summa pertingit, quandoactivam vitam polluens, castam celsitudinem fideidiffidentiae morbo corrumpit. Quia igitur cuncta haechumanis oculis absconsa sunt, sed divinis obtutibuspatent, et multi in hac domo fidei sine fide moriuntur,dicatur recte: Quasi impios percussit eos in locovidentium. Pios enim se in Ecclesia hominibus ostendunt;sed quia divina judicia latere non possunt quasi impii26

feriuntur. Quibus hoc magis ad supplicii cumulum crescit,quod unusquisque eorum in Ecclesia fidelibus admistusveritatem fidei sciendo contemnit; atque eo gravior ultiosequitur, quo per exempla rectorum etiam bene vivendieos scientia comitatur. Quot enim eis modo recti acfideles fratres ostenduntur, tot in venturo judicio testibusimpugnantur. Sciunt ergo quod sequi negligunt. Unde etapte subjungitur:CAPUT XIVERS. 27.--- Qui quasi de industria recesserunt ab eo.28. Peccatum aut ignorantia, aut infirmitate, autstudio, quod gravius, perpetratur. Aliud bonum nonfacere, aliud nec amare, aliud odisse.---Sciendum quippeest quod peccatum tribus modis committitur. Nam autignorantia, aut infirmitate aut studio perpetratur. Etgravius quidem infirmitate quam ignorantia, sed multogravius studio quam infirmitate peccatur. IgnorantiaPaulus peccaverat, cum dicebat: Qui prius fuiblasphemus, et persecutor, et contumeliosus; sedmisericordiam consecutus sum, quia ignorans feci inincredulitate (I Tim. I, 13). Petrus vero infirmitatepeccavit, quando in eo omne robur fidei quod Dominoperhibuit una vox puellae concussit, et Deum quem cordetenuit voce denegavit (Luc. XXII, 57). Sed quia infirmitatisculpa vel ignorantiae eo facilius tergitur, quo non studioperpetratur, Paulus quae ignoravit sciendo correxit, etPetrus motam et quasi arescentem jam radicem fideilacrymis rigando solidavit. Ex industria vero peccaverantii de quibus ipse magister dicebat: Si non venissem etlocutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autemexcusationem non habent de peccato suo (Joan. XV, 22).Et paulo post: Et viderunt, et oderunt me et Patrem meum(Ibid., 24). Aliud est enim bona non facere, aliud bonorumodisse doctorem; sicut aliud est praecipitatione, aliuddeliberatione peccare. Saepe enim peccatum27

praecipitatione, committitur, quod tamen consilio etdeliberatione damnatur. Ex infirmitate enim plerumquesolet accidere amare bonum, sed implere non posse. Exstudio vero peccare est bonum nec facere nec amare.Sicut ergo nonnunquam gravius est peccatum diligere,quam perpetrare, ita nequius est odisse justitiam quamnon fecisse. Sunt ergo nonnulli in Ecclesia qui non solumbona non faciunt, sed etiam persequuntur; et quae ipsifacere negligunt, etiam in aliis detestantur. Horumpeccatum scilicet non ex infirmitate vel ignorantia, sed exsolo studio perpetratur, quia videlicet si vellent implerebona, nec tamen possent, ea quae in se negligunt saltemin aliis amarent. Si enim ea ipsi vel solo voto appeterent,facta ab aliis non odissent; sed quia bona eademaudiendo cognoscunt, vivendo despiciunt,animadvertendo persequuntur, recte dicitur: Qui exindustria recesserunt ab eo. Unde et apte subjungitur:CAPUT XIIIBID.---Et omnes vias ejus intelligere noluerunt.29. Quam graviter delinquant, qui sua ignorantiaimpunitatem peccandi quaerunt. Aliud est nescisse, aliudscire noluisse.---Non enim ait: Infirmitate non intelligunt,sed, intelligere noluerunt, quia saepe quae faceredespiciunt, etiam scire contemnunt. Quia enim scriptumest: Servus nesciens voluntatem domini sui, et faciensdigna plagis, vapulabit paucis; et servus sciensvoluntatem domini sui, et non faciens juxta eam, plagisvapulabit multis (Luc. XII, 47); impunitatem peccandiexistimant remedium nesciendi. Qui nimirum solasuperbiae caligine tenebrescunt, atque ideo nondiscernunt quia aliud est nescisse, aliud scire noluisse.Nescire enim ignorantia est; scire noluisse, superbia. Ettanto magis excusationem non possunt habere quianesciant, quanto magis eis etiam nolentibus opponiturquod cognoscant. Unde per Salomonem dicitur: Nunquid28

non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam, insummis excelsisque verticibus super viam in mediis stanssemitis (Prov. VIII, 1)? Transire fortasse per viam vitaetemporalis cum ejus ignorantia poteramus, si haec eademsapientia in semitae angulis constitisset.30. Viae divinae sapientiae per Incarnationemomnibus patent. Vias Dei intelligere, quid sit. Lumenintelligentiae humilitas aperit, superbia claudit.---Investiganda fuerat, si occultari voluisset. Sed postquamincarnationis suae mysteria publice ostendit, postquamhumilitatis exempla superbientibus praebuit, semetipsamnobis quasi transeuntibus in mediis semitis fixit, utvidelicet in eam, quam quaerere nolumus, impingamus; etquam transeuntes videre negligimus, tangamusoffendentes. Dicatur itaque: Et omnes vias ejus intelligerenoluerunt. Via quippe est incarnatae sapientiae omnisactio quam temporaliter gessit. Viae ejus sunt vivendiordines, quos ad se venientibus stravit. Tot itaque ad sevenientibus vias praebuit, quot bene vivendi exemplamonstravit. Humilitatis ejus vias Propheta aspexerat, cumsuspirabat, dicens: In mandatis tuis me exercebo, etconsiderabo vias tuas (Psal. CXVIII, 15). Hinc rursum deunoquoque justo dicitur qui curat ut per dominicaexempla gradiatur: A Domino gressus hominis diriguntur,et viam ejus cupit nimis (Psal. XXXVI, 23). Quia ergosuperbi quique humiliatis dominicae facta contemnunt,recte dicitur: Vias ejus intelligere noluerunt. Viae enimistae visione despectae sunt, sed intellectu reverendae.Aliud quippe est in eis quod cernitur, aliud quodexspectatur. Quid enim in hac vita aliud quamdejectionem, sputa, ludibria, mortemque intuentiumoculis ostendit? Sed per haec infima transitur ad summa,per haec dedecora quae praecedunt aeterna nobis etgloriosa pollicentur. Viderunt ergo superbi vias Dei, sedintelligere noluerunt, quia dum abjecta quae in se illaeostendunt despiciunt, perdiderunt isti sublimia quaepromittunt. Vias itaque Dei intelligere est et humiliter29

tolerare transitoria, et perseveranter exspectaremansura, ut exemplo Domini coaeterna quaeratur gloriaopprobriis temporalibus comparata, et non quod hicquisque tolerat, sed in id quod exspectat intendat. Adhaec ergo superbi clausos oculos tenuerunt, quia dum ingloria praesentis vitae superbiunt, humilitatis Dominicaecelsitudinem non viderunt. Lumen enim intelligentiaehumilitas aperit, superbia abscondit. Nam secretumquoddam pietatis est, et tanto minus ad illud animuspervenit, quanto magis intumescit, quia eo ipso forasrepellitur, quo insanius afflatur. Sequitur:CAPUT XIIIVERS. 28.---Ut pervenire facerent ad eum clamoremegeni, et audiret vocem pauperum.31. Clamor pauperum ad Deum quando perveniat.Fictus est pastor qui praedicatione neglecta, curissaecularibus occupatur. Confessionis necessitas.---Cumenim isti superbiunt, clamant ad Deum hi qui ab ipsissuperbientibus opprimuntur. Vel certe idcirco dicitur quodad Deum fecerunt clamorem pauperum pervenire, quiaistis cadentibus, in eorum locum pauperes, id est spirituhumiles subrogantur. Et quia hoc eorum casu factum est,ipsi fecisse referuntur, eo videlicet locutionis genere, quopugnare castra dicimus, quia pugnatur ex illis. Vel certequia cuncta quae superius dicta sunt referri etiam adrectores Ecclesiasticos possunt, qui relicto praedicationisstudio, sub occasione regiminis, terrenis negotiisinvolvuntur, apte subjungitur: Ut pervenire facerent adeum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum; quianimirum dum ipsi curis saecularibus occupatipraedicationis officium deserunt, gregem subditum inquerelarum prorumpere clamorem compellunt, ut quasijure unusquisque subjectus de vita ficti pastorisimmurmuret, cur teneat magistri locum, qui non exercetofficium. Quamvis fortasse melius per tumorem potentium30

Evangelio Dominus, cum de hujus rei causa loqueretur,ait: Confiteor tibi, Pater Domine coeli et terrae, quiaabscondisti haec a sapientibus et prudentibus, etrevelasti ea parvulis. Ita, pater (Matth. XI, 25). Atque moxtanquam rationem quamdam absconsionis ac revelationisadjungens, ait: Quia sic fuit placitum ante te. Quibusnimirum verbis exempla humilitatis accipimus, ne temerediscutere superna consilia de aliorum vocatione, aliorumvero repulsione praesumamus. Cum enim intulissetutrumque, non mox rationem reddidit, sed sic Deoplacitum dixit, hoc videlicet ostendens, quia injustum essenon potest quod placuit justo. Unde et in vinealaborantibus mercedem reddens, cum quosdam operariosinaequales in opere aequaret in praemio, et plus inmercede quaereret qui labori amplius insudasset, ait:Nonne ex denario convenisti mecum? Volo autem et huicnovissimo dare sicut et tibi; an non licet mihi quod volofacere (Matth. XX, 13)? In cunctis ergo quae exteriusdisponuntur, aperta causa rationis est occultae justitiavoluntatis. Dicatur itaque: Ipso enim concedente pacem,quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum suum,quis est qui contempletur eum? Et quia sic minima sicutmaxima, sic singula Deus judicat sicut cuncta, aptesubjungitur:CAPUT XV32IBID.---Et super gentem, et super omnes homines.33. Deus minimis providet ut maximis; et singulis utuniversis.---Ac si aperte admoneamur intendere, quia hocjudicium, quod super unam gentem describitur, etiamsuper omnes homines invisibili examinatione celebratur,ut alius eligatur, alius repellatur occulte, sed nullusinjuste. Hoc ergo quod in maximis fieri cernimus, etiam innobis singulis caute timeamus. Sic enim intendunturdivina judicia super unam animam, sicut super unamurbem; sic super unam urbem, sicut super unam gentem;

sic super unam gentem, sicut super universam generishumani multitudinem; quia et sic intendit Dominussingulis, ac si vacet a cunctis; et sic simul intenditomnibus, ac si vacet a singulis. Qui enim omniaadministrando implet, regit implendo; nec universisdeest, cum disponit unum; nec uni deest, cum disponituniversos, cuncta scilicet naturae suae potentia quietusoperatur. Quid ergo mirum quia non angustatur intentus,qui operatur quietus? Dicatur itaque quia hoc subtilejudicium exercet et super gentem, et super omneshomines. Quia igitur de specie transivit ad genus, nunc degenere se convertit ad speciem, et quid Judaea propriemereatur, ostendit dicens:CAPUT XVI33VERS. 30.---Qui regnare facit hominem hypocritampropter peccata populi.34. Qui malis praelatis subjacent, id suae culpaetribuant. Propter peccata populorum regnaturus estAntichristus.---Verum namque regem super se Judaearegnare noluit, et idcirco exigentibus meritis hypocritamaccepit, sicut ipsa quoque Veritas in Evangelio dicit: Egoveni in nomine Patris mei, et non accepistis me; si aliusvenerit in nomine suo, illum accipietis (Joan. V, 43). Etsicut Paulus ait: Pro eo quod charitatem veritatis nonreceperunt, ut salvi fierent, ideo mittet illis Deusoperationem erroris, ut credant mendacio (II Thess. II,10). In eo ergo quod dicitur: Qui regnare facit hominemhypocritam propter peccata populi, potest ipsum omniumhypocritarum caput Antichristus designari. Seductorquippe ille tunc sanctitatem simulat, ut ad iniquitatemtrahat. Sed propter peccata populi regnare permittitur,quia nimirum tunc ipsi sub illius regimine praeordinantur,qui ejus dominio digni ante saecula praesciuntur, quipeccatis subsequentibus exigunt, ut sub illo judiciispraecurrentibus disponantur. Quod ergo tunc Antichristus

super impios regnat, non est ex injustitia judicantis, sedex culpa patientis; quamvis plerique et principatum illiusnon viderunt, et tamen ejus principatui peccatorumsuorum conditione deserviunt, quia et quem dominantemsibi minime conspiciunt, eum proculdubio perversevivendo venerantur. An non ejus membra sunt, qui peraffectatae sanctitatis speciem appetunt videri quod nonsunt? Ille namque principaliter hypocrisim sumit, qui cumsit damnatus homo, et nequam spiritus, Deum se essementitur. Sed proculdubio ex ejus nunc corpore prodeunt,qui iniquitates suas sub tegmine sacri honorisabscondunt, ut professione videri appetant, quod esseoperibus recusant. Quia enim scriptum est: Omnis quifacit peccatum, servus est peccati, quanto nunc liberiusperagunt perversa quae volunt, tanto ejus servitioobnixius obligantur (Joan. VIII, 34). Sed nullus, qui talemrectorem patitur, cum quem patitur accuset, quia nimirumsui fuit meriti perversi rectoris subjacere ditioni. Culpamergo proprii magis, accuset operis quam injustitiamgubernantis. Scriptum namque est: Dabo tibi reges infurore meo (Osee XIII, 11). Quid ergo illos nobis praeessedespicimus, quorum super nos regimina ex Domini furoresuscipimus? Si igitur irascente Deo secundum nostramerita rectores accipimus, in illorum actione colligimus,quid ex nostra aestimatione pensemus. Quamvisplerumque et electi subjaceant reprobis. Unde et diuDavid Saulem pertulit (I Reg. XVIII, 11); sed subsequenteculpa adulterii proditur, quia dignus tunc fuit qui tantapraepositi asperitate premeretur.35. Ob delicta gregis aliquando bonus pastorpervertitur.---Sic ergo secundum merita subditorumtribuuntur personae regentium, ut saepe qui videnturboni, accepto mox regimine permutentur; sicut Scripturasacra de eodem Saule intulit, quia cor cum dignitatemutavit. Unde scriptum est: Cum esses parvulus in oculistuis, caput te constitui in tribubus Israel (I Reg. XV, 17).Sic pro qualitatibus subditorum disponuntur acta34

egentium, ut saepe pro malo gregis etiam vere bonidelinquat vita pastoris. Ille enim, Deo attestante,laudatus, ille supernorum mysteriorum conscius Davidpropheta, tumore repentinae elationis inflatus, populumnumerando peccavit, et tamen vindictam populus, Davidpeccante, suscepit (II Reg. XXIV, 9). Cur hoc? quiavidelicet secundum meritum plebium disponuntur cordarectorum. Justus vero judex peccantis vitium ex ipsorumanimadversione corripuit, ex quorum causa peccavit. Sedquia ipse scilicet sua voluntate superbiens, a culpaalienus non fuit, vindictam culpae etiam ipse suscepit.Nam ira saeviens, quae corporaliter populum perculit,rectorem quoque populi intimo cordis dolore prostravit.Certum vero est quod ita sibi invicem et rectorum meritaconnectantur et plebium, ut saepe ex culpa pastorumdeterior fiat vita plebium, et saepe ex plebium meritomutetur vita pastorum.36. Subditi praelatos etiam malos tolerent, si salvafide possint. Humilitas recti magistra.---Sed quia rectoreshabent judicem suum, magna cautela subditorum est nontemere vitam judicare regentium. Neque enim frustra persemetipsum Dominus aes nummulariorum fudit, etcathedras vendentium columbas evertit (Matth. XXI, 21);nimirum significans quia per magistros quidem vitamjudicat plebium, sed per semetipsum facta examinatmagistrorum. Quamvis etiam subditorum vitia, quae amagistris modo vel dissimulantur judicari, vel nequeunt,ejus procul dubio judicio reservantur. Igitur dum salvafide res agitur, virtutis est meritum, si quidquid prioris esttoleratur. Debet tamen humiliter suggeri, si fortassevaleat quod displicet emendari. Sed curandumsummopere est ne in superbiam transeat justitiaeinordinata defensio, ne dum rectitudo incaute diligitur,ipsa magistra rectitudinis humilitas amittatur; ne eum sibipraeesse quisque despiciat, quem fortasse contingit ut inaliqua actione reprehendat. Contra hunc tumoremsuperbiae, subditorum mens ad custodiam humilitatis35

edomatur, si infirmitas propria incessanter attenditur.Nam vires nostras veraciter examinare negligimus; etquia de nobis fortiora credimus, idcirco eos qui nobispraelati sunt districte judicamus. Quo enim nosmetipsosminus agnoscimus, eo illos quos reprehendere nitimurplus videmus. Singula haec mala sunt, quae saepe asubditis in praelatos, saepe a praelatis in subditoscommittuntur, quia et omnes subditos hi qui praesuntminus quam ipsi sunt sapientes arbitrantur, et rursum quisubjecti sunt rectorum suorum actiones judicant, et siipsos regimen habere contingeret, se potuisse ageremelius putant. Unde plerumque fit ut et rectores minusprudenter ea quae agenda sunt videant, quia eorumoculos ipsa nebula elationis obscurat; et nonnunquam isqui subjectus est hoc cum praelatus fuerit faciat, quoddudum fieri subjectus arguebat; et pro eo quod illa quaejudicaverat perpetrat, saltem quia judicavit erubescat.Igitur sicut praelatis curandum est ne eorum cordaaestimatione singularis sapientiae locus superior extollat,ita subjectis providendum est ne sibi rectorum factadispliceant.37. Pastores mali honorandi, non imitandi.---Si autemmagistrorum vita jure reprehenditur, oportet ut eossubditi, etiam cum displicent, venerentur. Sed hoc estsolerter intuendum, ne aut quem venerari necesse est,imitari appetas, aut quem imitari despicis, veneraricontemnas. Subtilis etenim via tenenda est rectitudinis ethumilitatis, ut sic reprehensibilia magistrorum factadispliceant, quatenus subditorum mens a servandamagisterii reverentia non recedat. Quod bene in Noedebriato exprimitur, cujus nudata verecundiora boni filiiaversi veniendo texerunt (Genes. IX, 21). Aversari quippedicimur quod reprobamus. Quid est ergo quod filiiverecunda patris superjecto dorsis pallio aversi venientesoperiunt, nisi quod bonis subditis sic praepositorumsuorum mala displicent, ut tamen haec ab aliis occultent?36

Operimentum aversi deferunt, quia judicantes factum, etvenerantes magisterium, nolunt videre quod tegunt.38. Pastores temporalibus vacantes contemnere, estDeum accusare. Potestas regiminis ministrari non potestsine studio curae temporalis.---Sunt vero nonnulli qui siparum quid de spiritali conversatione inchoant, cumrectores suos temporalia agere et terrena considerant,mox ordinem supernae dispositionis accusant, quodnequaquam bene ad regendum praelati sint, per quosconversationis infimae exempla monstrantur. Sed hinimirum dum temperare se a rectorum suorumreprehensione negligunt, culpae suae exigentibus meritis,usque ad reprehensionem conditoris excedunt: cujusprofecto dispensatio inde ab humilibus rectior agnoscitur,unde ab elatis non recta judicatur. Quia enim potestasregiminis ministrari non potest sine studio curaetemporalis, aliquando omnipotens Deus miradispensatione pietatis, ut tenerae spiritalium mentes aterrena cura disjunctae sint, onus regiminis duris aclaboriosis cordibus injungit, ut tanto illae ab hoc mundosecurius lateant, quanto haec in terrenis sollicitudinibuslibenter elaborant. In exhibitione quippe suscepti onerispro ipsis quoque utilitatibus subditorum durae viae suntmundanae servitutis.39. Quantum debeamus iis qui a temporalium cura,ipsis vacando, nos liberant.---Et saepe, ut dictum est,misericors Deus quo suos tenere diligit, eo illos solliciteab externis actionibus abscondit. Nam et plerumquepaterfamilias ad eum laborem servos dirigit, a quosubtiles filios suspendit; et inde filii sine vexatione decorisunt, unde servi in pulvere foedantur. Quod quam recte inEcclesia divinitus agitur, ipsa tabernaculi constructionesignatur. Ad Moysen quippe divina voce praecipitur ut adtegenda interius sancta sanctorum ex bysso, cocco atquehyacintho vela texantur, jussumque est ut adprotegendum tabernaculum, vela cilicina et pelles37

extenderet, quae nimirum vel pluvias, vel ventos, velpulverem tolerarent (Exod. XXVI, 1). Quid ergo per pelleset cilicia, quibus tabernaculum tegitur, nisi grossashominum mentes accipimus, quae aliquando in Ecclesiaocculto Dei judicio, quamvis durae sint, praeferuntur?Quae quia servire curis temporalibus non timent, oportetut tentationum ventos et pluvias de hujus mundicontrarietatibus portent. Quid vero per hyacinthum,coccum, byssumque signatur, nisi sanctorum vita tenera,sed clara? Quae dum caute in tabernaculo sub ciliciis etpellibus absconditur, sua ei integra pulchritudo servatur.Ut enim in interioribus tabernaculi byssus fulgeat, coccuscoruscet, hyacinthus caeruleo colore resplendeat,desuper pelles et cilicia imbres, ventos et pulveremportant. Qui igitur magnis virtutibus in sanctae Ecclesiaesinu proficiunt, praepositorum suorum vitam despicerenon debent, cum vacare eos rebus exterioribus vident,quia hoc quod ipsi securi intima penetrant, ex illorumadjumento est qui contra procellas hujus saeculi exteriuslaborant. Quam enim candoris sui gratiam retineret, sibyssum pluvia tangeret? Aut quid fulgoris atque claritatiscoccus vel hyacinthus ostenderet, si haec susceptus pulvisfoedaret? Sit ergo desuper textura cilicii fortis adpulverem, sit inferius color hyacinthinus aptus addecorem. Ornent Ecclesiam qui solis rebus spiritalibusvacant, tegant Ecclesiam, quos et labor rerumcorporalium non gravat. Nequaquam ergo contrarectorem suum exteriora agentem murmuret is qui intraEcclesiam sanctam jam spiritaliter fulget. Si enim tusecure interius ut coccus rutilas, cilicium quo protegeriscur accusas?40. Prava praelatorum exempla Deus ordinat inpoenam superborum subditorum. Dum maledicerevidentur prophetae, praedicunt.---Sed a quibusdamquaeritur quia dum saltem pro utilitate subditorumrectores nimium temporalibus curis inserviunt, plerique inEcclesia eorum exemplo deterescunt. Quod verum valde38

esse quis abneget, cum curari a pastoribus terrena quamcoelestia sollicitius videt? Sed neque haec injusta sunt, si,ut superius diximus, res praesidentium juxta subditorummerita disponuntur. Occulte namque et sponteperpetratae culpae exigunt ut prava et a pastoribusexempla praebeantur, quatenus justo judicio is qui de viaDei superbus exorbitat, in via qua graditur etiam perducatum pastoris offendat. Unde per prophetam quoquepraenuntiantis studio dicitur, non maledicentis voto:Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorumsemper incurva (Psal. LXVIII, 24). Ac si dicat: Quihumanae vitae actionibus quasi praevidendis itineribuspraesunt, veritatis lucem non habeant, ut et qui sequuntursubditi, iniquitatum suarum oneribus incurvati, omnemstatum rectitudinis amittant. Quod factum procul dubio inJudaea novimus, cum in ipso nostri Redemptoris adventupharisaeorum turba atque sacerdotum a vero luminementis oculos clausit, et per praepositorum exemplagradiens in infidelitatis tenebris populus erravit.41. Quo sensu Deus faciat regnare hypocritam.---Sedquaeri rationabiliter potest quomodo hoc in loco diciturquod regnare hypocritam Dominus facit, cum de hac respecialiter per prophetam conqueritur, dicens: Ipseregnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et noncognovi (Osae. VIII, 4). Quis enim recte sentiens dicatquia facit Dominus quod minime cognoscit? Sed quia scireDei approbare est, nescire reprobare; unde quibusdamquos reprobat dicit: Nescio vos unde sitis, discedite a meomnes operarii iniquitatis (Luc. XIII, 25); et aliquandofacere Dei est id quod fieri prohibet, irascendopermittere; unde et regis Aegypti cor se obdurareasseruit (Exod. IV, 21), quia videlicet obdurari permisit;miro modo hypocritas Dominus et regnare facit et nescit:facit sinendo, nescit reprobando. Unde necesse est ut adomne quod in hac vita concupiscitur prius voluntas internarequiratur. Quam cum humani cordis auris percipereappetit, sciat quia haec non verbis, sed rebus sonat.39

Locus ergo regiminis cum regendus offertur, in se priusnecesse est ut quisque discutiat, si loco vita congruit, siab honore actio non dissentit, ne justus omnium rector eopost in tribulatione preces non audiat, quod ipsa quoqueejus, de quo tribulatio oritur, exordia honoris ignorat.LIBER VIGESIMUS SEXTUS.40Exponit sanctus Doctor septem ultimos versus cap.XXXIV, et caput XXXV ex integro, cum uno et vigintiprioribus versibus cap. XXXVI. Ubi latissime in sensus tumallegoricos tum morales excurrit.CAPUT PRIMUM.1. Fictae ac verae humilitatis indicia.---In locutionibussuis hoc arrogantes viri habere inter alia proprium solent,quod ab auditoribus suis ne quid fortasse inordinatumdixerint tunc requirunt, cum se laudabiliter aliquid dixissecognoscunt. Haec videlicet faciunt, non quod de dictissuis ambigant, sed quod ab audientium judicio favoresquaerant. Nam inveniri facile poterit quo animopercunctantur, si quisquam cum eorum bona laudat,etiam mala reprehendat. Certum quippe est quia sicutinflantur laudibus, ita correptionibus inflammantur; etcum a quolibet se vel juste reprehendi conspiciunt, mox inmalis suis fomitem defensionis exquirunt. Quomodo ergode bonis suis humiliter ambigunt, qui mala sua defendereetiam perverse moliuntur? Ille est enim vere humilis inbonis, qui non est defensor in malis. Nam qui de malissuis arguitur, et contra verba arguentis accenditur,quando de bonis suis quasi humiliter titubat, perhumilitatis vocem ornari appetit, non doceri. Eliu itaquevitam arrogantium signans, postquam multa interna etsublimia intulit, ecce in verbis formam humilitatis assumit,et aequitate proposita, sub quadam discipulatus imaginebeatum Job alloquitur dicens:

41CAPUT II.CAP. XXXIV, VERS. 31, 32.--- Quia ego locutus sum adDeum, te quoque non prohibebo. Si erravi, tu doce me; siiniquitatem locutus sum, ultra non addam.3. Humilitatis larva cito abjicitur.---Sicut saepecontingit ut bona loquantur et mali, multa Eliu fortia paulosuperius se dixisse meminerat, et securus idcirco nefortasse erraverit requirebat. Neque enim requireret, sise errasse credidisset. Est namque, ut dixi, propriaarrogantium fraus ut tunc de errore requirere studeant,quando se noverint non errasse. Qui rursum requirere velargui de errore despiciunt, si quando se errasse veraciterpraecognoscunt. Non enim esse, sed videri humilesappetunt; et tunc requirendo speciem humilitatisassumunt, quando de ipsa magis requisitione laudantur.Sed quia omnino difficile est ut elatio quae regnat incorde non erumpat in voce; auditores arrogantium sieorum paulisper taciti exspectant atque considerant,citius corda illorum subsequentia verba manifestant. Diuquippe morari non possunt in ipsa humilitatis imagine,quam specie tenus sumunt. Superbis enim mentibushumilitas alta est, et cum ejus formam conscendereambiunt, lassatis animi gressibus quasi a clivosis atqueasperis itineribus dilabuntur. Alienum est scilicet quodvideri appetunt, et idcirco ejus imagini diu inhaererenequaquam possunt. Grave pondus aestimant, cum eamsaltem specie tenus portant, et quousque hanc abjiciant,vim quamdam in corde patiuntur, quia videlicet elationisusui male dominanti deserviunt, atque ejus imperiosemetipsos quales sint prodere compelluntur, ne diupossint videri quod non sunt. Unde Eliu quoque postquamde errore doceri se petiit, postquam iniquitatem non seultra locuturum promisit, subito ab humilitatis specie adverba tumidae causationis exsilivit. Nam subdidit, dicens:

42CAPUT IIIVERS. 33.---Nunquid a te Deus expetit eam, quiadisplicuit tibi?3. Sancti humanum judicium non metuunt, seddivinum, ad quod etiam provocare simulant mali.---Ac sidiceret: Ego coram Domino rationes positurus sum curmodo iniquitas mea a te reprehenditur, quae constatquod in judicio a te non requiratur. Recti viri cum injusteab hominibus impetuntur, ad supernum judiciumrecurrunt. Unde et ab eodem beato Job dicitur: Ecce incoelo testis meus, et conscius meus in excelsis (Job. XVI,19). Et quia ei placere summopere cupiunt, ejus soliustestimonium requirunt. Perversi quoque, quia justorumvitam deserunt, sed nonnunquam eloquia sequuntur, cumde suis male gestis increpantur, hoc assumunt inargumentum defensionis, quod justi proferunt intestimonium puritatis. Unde eis et consuetudo jam factaest, ut si quis eos de factis suis arguat, Dei magisjudicium quam hominum quaerant. A Deo enim et cum sedamnandos noverint, judicari non metuunt, et judicari abhominibus erubescunt. Proponunt ergo majus quod nonmetuunt, ut hoc minus declinare valeant quod erubescunt.Scriptum quippe est: Unusquisque nostrum pro serationem reddet Deo (Rom. XIV, 12). Quia ergo tuncdamnatio uniuscujusque manifesta est, exinde modoiniqui colligunt, ut etiam perversa uniuscujusque actio sitsecura; ne modo eam quilibet justus arguendo discutiat, aqua constat quod in judicio alienus existat. At contrapiorum conscientiae grande sibi conferri praemiumcredunt, cum de quibusdam modo suis actionibus illicitisarguuntur. Proponunt etenim ante oculos cordis quiadistrictum Dei judicium tanto verius tunc super eosmitigabitur, quanto nunc acrius arguente hominepraevenitur; et temporalem iram super se lucrumcomputant, per quam se aeternam posse evadere nonignorant. Eliu ergo typum cunctorum arrogantium tenens,

et magis eligens aeterna invectione percuti, quamtemporaliter increpari, dicat: Nunquid a te Deus expetiteam, quia displicuit tibi? Quia vero esse culpabilioressolent hi qui loqui in contentione inchoant, quam quirespondent, subdidit, dicens:CAPUT IV43IBID.---Tu enim coepisti loqui, et non ego.4. Frustra se innocentes putant, qui pulsati durarespondent.---Eo se innocentem credidit, quo pulsatuserupit; nimirum nesciens quia innocentia non temporedefenditur, sed ratione. Quid enim ejus defensionibusadminiculatur, quod etsi tacenti nulla intulit, recte tameninchoanti prava respondit? Postquam vero in verbiselationis ostenditur, ecce iterum sub requisitionisvelamine palliatur, atque infert, dicens:IBID.---Quod si quid melius nosti, loquere.Quamvis dum non ait: Quia melius nosti, sed, Si quidmelius nosti, loquere, nimis hoc ipsum superbisse est, demelioris scientia dubitasse. Hoc tamen, quod beato Joblocum loquendi tribuit, humilitatem se exhibuisseindicavit. Sed, sicut supra dictum est, quia in actionearrogantium omne quod superducto sermone tegitur,prorumpente rursum intentione elationis aperitur, citiusEliu innotuit qua mente beatum Job loqui postulavit. Namsequitur:CAPUT VVERS. 34, 35.---Viri intelligentes loquantur mihi, et virsapiens audiat me. Job autem stulte locutus est, et verbaillius non sonant disciplinam.

5. Mentiri non licet humilitatis gratia.---Ecce dumquasi humiliter beato Job loqui tribuit, quid intrinsecusgestaret ostendit, dicens: Viri intelligentes loquantur mihi;dedignatus videlicet si beatus Job loqui praesumeret, quiquasi ejus intelligere verba non posset. Et quia non solumad loquendum, sed etiam ad audiendum, beatum Jobindignum fuisse judicavit, illico adjunxit: Vir sapiensaudiat me. Ac si diceret: Huic loqui injuste conceditur, quietiam audire verba sapientium non meretur. Atque moxaperte, quam despecta de illo sentiat, manifestat, dicens:Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonantdisciplinam. Sine disciplina locutum beatum Job credidit,quia justum se in suis operibus fuisse memoravit. Verumfortasse Eliu diceret, si ea quae beatus Job de seipsonarraverat, non de illo haec eadem ipse disciplinaeauctor existimasset. Innocenter enim Job se asseruitflagellatum, quem Deus etiam perhibuit frustrapercussum (Job. II, 3). Quid ergo vox percussi superbumsonuit, quae a sententia ferientis nullatenus discrepavit?Incaute sunt humiles, qui se mendacio illaqueant, dumarrogantiam vitant; imo mentiendo superbiunt, quiacontra veritatem se erigunt quam relinquunt. Qui enim,necessitate cogente, vera de se bona loquitur, tantomagis humilitati jungitur, quanto et veritati sociatur. AnPaulus humilis non fuit, quando aemulatione veritatiscontra falsos apostolos tot de se discipulis fortia gestanarravit (I Tim. II, 7; Act. XX, 18, 19) Qui nimirum veritatiinimicus existeret, si abscondendo virtutes proprias,praedicatores errorum praevalere permisisset.Sed quia arrogantes viri in eo quod bonorum dictasuperbe examinant, verborum magis superficiem quamrerum ordinem pensant, Eliu beati Job sententiasdisciplinam credidit non sonasse. Quia vero saepeasperitas superborum usque ad duritiam maledictionisextenditur, illico contra beatum Job, quasi ad Deumfaciens verba, subjungit:44

45CAPUT VIVERS. 36.---Pater mi, probetur Job usque ad finem.6. Superbi afflictis compati nesciunt. In correptionesic tumentia premenda sunt, ut cruenta foveantur.---Eccehoc quod de arrogantiae tumore conceperat in verbisetiam maledictionis exaltat. Sed fortasse benevolae vimprobationis optaret, si stetisse eum in probationejudicasset. Ut ergo aperte malitia ejus crudelitatisappareat, probari eum adhuc per flagella deprecatur,quem inter flagella lapsum fuisse jam queritur. Praemisitquod sensit, ut apertius cognosci debeat quod optavit.Adhuc feriri postulat quem jam peccasse sub manuferientis accusat. Propria haec arrogantium vota sunt, utvitam dolentium examinari acrius deprecentur, quiaquanto sibimetipsis justiores sunt, tanto alienis doloribusduriores existunt. Nesciunt enim in se passionem alienaeinfirmitatis trahere, et sicut suae, ita etiam proximiimbecillitati misereri. Quia enim de se alta sentiunt,idcirco humilibus nullatenus condescendunt. Eliu beatumJob pro culpa percussum credit, atque ideo exhibenda eipietatis viscera nec inter tot dolores aestimavit. Viriautem veraciter sancti cum flagellari quempiam etiampro culpa cognoscunt, etsi quaedam ejus inordinatacorripiunt, ad quaedam tamen dolentia compatiuntur; etsic sciunt tumentia premere, ut sciant etiam cruentarefovere, quatenus in eis cum dura emolliuntur, infirmaroborentur. At contra arrogantes viri quia charitatisviscera non habent, non solum non compatiuntur etiamjustis dolentibus, sed eos insuper sub specie justaeincrepationis affligunt; et vel si qua in eis sunt parva malaexaggerant, vel ea quae vere bona sunt male apud seinterpretando commutant.7. Sancti doctores delinquentium vitia exaggeraresolent. Quid sit cordis parietem fodere.---Quamvis etiamcasti doctores saepe exaggerare soleant delinquentium

vitia, et ex quibusdam signis publicis occulta rimari, utpossint ex minimis majora cognoscere. Unde adEzechielem dicitur: Fili hominis, fode parietem (Ezech.VIII, 8). Ubi mox subdidit: Et cum fodissem parietem,apparuit ostium unum, et dixit ad me: Ingredere, et videabominationes pessimas, quas isti faciunt hic. Etingressus vidi; et ecce omnis similitudo reptilium, etanimalium abominatio, et universa idola domus Israeldepicta erant in pariete (Ibid., IX, 10). Per Ezechielemquippe praepositorum persona signatur, per parietemduritia subditorum. Et quid est parietem fodere, nisiasperis correptionibus duritiam cordis aperire? Quemcum perfodisset, apparuit ostium, quia cum cordis duritiaasperis correptionibus aperitur, quasi quaedam januaostenditur, ex qua omnia in eo qui corripitur cogitationuminteriora videantur. Unde et bene illic sequitur: Et dixit adme: Ingredere, et vide abominationes pessimas, quas istifaciunt hic. Quasi ingreditur ut abominationes aspiciat,qui discussis quibusdam signis exterius apparentibus, itacorda subditorum penetrat, ut cuncta ei quae illici ecogitantur innotescant. Unde et subdidit: Et ingressus vidi;et ecce omnis similitudo reptilium, et animaliumabominatio. In reptilibus, cogitationes omnino terrenaesignantur; in animalibus vero, jam quidem aliquantulum aterra suspensae, sed adhuc terrenae mercedis praemiarequirentes. Nam reptilia toto ex corpore terraeinhaerent; animalia autem ventre a terra suspensa sunt,appetitu tamen gulae ad terram semper inclinantur.Reptilia itaque sunt intra parietem, quando cogitationesvolvuntur in mente quae a terrenis desideriis nunquamlevantur. Animalia quoque sunt intra parietem, quando etsi qua jam justa, si qua honesta cogitantur, appetendistamen lucris temporalibus honoribusque deserviunt; etper semetipsa quidem jam quasi a terra suspensa sunt,sed adhuc per ambitum quasi per gulae desiderium sesead ima submittunt. Unde et bene subditur: Et universaidola domus Israel depicta erant in pariete. Scriptumquippe est: Et avaritia, quae est idolorum servitus (Coloss.46

III, 5). Recte ergo post animalia idola describuntur, quiaetsi honesta actione quasi a terra se erigunt, ambitionetamen inhonesta semetipsos ad terram deponunt. Beneautem dicitur: Depicta erant, quia dum exteriorum rerumintrinsecus species attrahuntur, in corde quasi depingiturquidquid fictis imaginibus cogitatur.8. Rectoris animarum in scrutandis cordis piaculis piaseveritas. Qui a correptione cessat, damnari metuat.---Notandum itaque est quia prius foramen in pariete, acdeinde ostium cernitur, et tunc demum occultaabominatio demonstratur, quia nimirum uniuscujusquepeccati prius signa forinsecus, deinde janua apertaeiniquitatis ostenditur, et tunc demum omne malum quodintus latet aperitur. Idcirco ergo solent etiam sanctidoctores graviter minuta discutere, ut ab extremisexterioribus ad occulta possint majora pervenire. Verbaasperae increpationis movent, ut spinas mortiferaecogitationis eradicent; et haec cum agunt, charitatisamore saeviunt, non inflatione elationis intumescunt. Morienim pro ipsis parati sunt, quos quasi usque ad mortemsaevientes affligunt. Servant in cogitatione quod diligunt,sumunt in specie quod persequuntur. Bona praedicantesinsinuant, mala autem caventes praenuntiant, non ut Eliudesiderantes exorant. Erga commissos sibi itanonnunquam in correptione fervent, ac si de tranquillitatenihil habeant; sed ita in dilectione tranquilli sunt, ac sinullus eos fervor accendat. Valde enim metuunt ne si apravorum correptione cessaverint, ipsi pro eorumdamnatione puniantur; et cum ad verba invectionisinflammantur, inviti quidem ad haec veniunt, sed tamenhaec defensionem sibi apud districtum judicempraeparant.9. Corripiendorum et erudiendorum ad poenitentiamet pietatem delinquentium ordo.---Unde et eidem rursusEzechieli dicitur: Fili hominis, sume tibi laterem, et poneseum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem, et47

ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabismunitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eamcastra, et pones arietes in gyro. Et tu sume tibisartaginem ferream, et pones eam murum ferreum interte et inter civitatem (Ezech. IV, 1, seq.). Cujus enimEzechiel nisi magistrorum speciem tenet? cui dicitur:Sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes ineo civitatem Jerusalem. Doctores quippe sancti sibilaterem sumunt, quando terrenum cor auditorum utdoceant apprehendunt. Quem laterem coram se ponunt,quia tota illud sollicitudinis intentione custodiunt. In quoet civitatem Jerusalem jubentur describere, quiapraedicando terrenis cordibus curant summopere quantasit supernae pacis visio demonstrare. Cui bene etiamdicitur: Et ordinabis adversus eam obsidionem, etaedificabis munitiones. Sancti enim praedicatoresobsidionem circa laterem in quo Jerusalem civitasdescripta est ordinant, quando terrenae menti, sed jamsupernam patriam requirenti, quanta eam in hujus vitaetempore vitiorum impugnet adversitas demonstrant. Cumenim unumquodque peccatum quomodo menti insidieturostenditur, quasi obsidio circa Jerusalem civitatem vocepraedicatoris ordinatur. Sed quia non solum insinuantquomodo mentem insidiantia vitia expugnent, sed etiamquomodo custoditae virtutes roborent, recte subjungitur:Et aedificabis munitiones. Munitiones quippe sanctuspraedicator aedificat, quando quae virtutes quibus vitiisobvient, insinuare non cessat. Et quia virtutibuscrescentibus plerumque bella tentationis augentur, recteadhuc additur: Et comportabis aggerem; et dabis contraeam castra, et pones arietes in gyro. Aggerem namquecomportat, quando praedicator quisque molem crescentistentationis indicat. Et contra Jerusalem castra erigit,quando rectae intentioni audientium hostis callidicircumventiones quasi incomprehensibiles insidiaspraedicit. Atque in gyro arietes ponit, quandotentationum aculeos in hac vita nos undiquecircumdantes, et virtutum murum perforantes innotescit.48

10. Quis et quantus zelus ad id necessarius.---Ubibene additur: Et tu sume tibi sartaginem ferream, etpones eam murum ferreum inter te et inter civitatem(Ezech. IV, 3). Per sartaginem namque frixura, per ferrumvero fortitudo ostenditur. Quid autem ita magistri atquedoctoris mentem quam zelus Domini frigit et excruciat?Unde et Paulus hujus sartaginis incendebatur frixura, cumdiceret: Quis infirmatur, et ego non infirmor? et quisscandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29) Et quiaquisquis zelo Dei contra peccantes accenditur, forti inperpetuum custodia munitur, ne ex neglectapraedicationis et regiminis cura damnetur, recte dicitur:Pones eam murum ferreum inter te et inter civitatem(Ezech. IV, 3). Sartago enim ferrea murus ferreus interprophetam et civitatem ponitur, quia cum nunc fortemzelum doctores exhibent, eumdem zelum postmoduminter se et auditores suos fortem munitionem tenent, netunc ad vindictam destituti sint, si nunc fuerint incorreptione dissoluti. Hanc sartaginem propheta idem, utinter se et auditores suos murum sumeret, audiebat, cumei divina vox praemitteret, dicens: Si tu annuntiaverisimpio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua, et avia sua impia, ipse quidem in impietate sua morietur, tuautem animam tuam liberasti (Ezech. III, 19). Hancsartaginem inter se et discipulos murum Paulus posuerat,cum dicebat: Mundus sum a sanguine omnium vestrum;non enim subterfugi quominus annuntiarem omneconsilium Dei vobis (Act. XX, 26). Nunc ergo doctoresnecesse est ut appetant zeli ardoribus frigi, ne coganturpost de torpore negligentiae igne gehennae cruciari.11. Qua discretione exercendus. Ex occulto odio nonprodeat.---Sed aliud est quod injustis et subditis, aliudquod justis et non subditis debemus. Ad illorum noscorreptionem atque custodiam reddendarum rationumdebet timor accendere; ad istorum vero venerationemipsa considerata aequitas inclinare. Sed arrogantes viri,quia hujus formam discretionis ignorant, hoc justis et non49

subditis exhibent, quod a bonis praedicatoribus fieri etinjustis et subditis vident. Qui cum ad fervorem invectionisinjuste prosiliunt, etiam per verba maledictionisexcedunt. Quia enim nequaquam proximos sicut sediligunt, proximis optare non desinunt quod ipsi sibimetevenire pertimescunt. Unde Eliu occultum odium inmanifestatione maledictionis exsudans, ait: Pater mi,probetur Job usque ad finem, ne desinas ab homineiniquitatis. Hominem iniquitatis vocat, quem Deus justumprae omnibus superna attestatione denuntiat. Et quiamulta adhuc sub hac indiscretione subjuncta sunt,breviter ea aestimo transcurrenda. Dicta enim quaegravitate carent, intenta expositione non indigent.Sequitur:CAPUT VII50VERS. 37.---Qui addidit super peccata suablasphemiam.12. Eliu eos adumbrat, qui cum pro veritate loquivideantur, a veritate sunt alieni.---Accusat eum et propeccatis flagella meruisse, et post flagella peccasse.Longe vero aliter Dominus judicat, qui et frustraflagellatum insinuat, et bona duplicia post flagellaretribuit (Job. II, 3). Poena enim debetur culpae, nonpraemium. Beatus ergo Job sine culpa locutus ostenditur,quem post locutionem praemia subsequuntur (Job. XLII,10). Eliu itaque, quia pro Domini defensionibus loquens,de beato Job aliud quam Dominus sentit, quasi dum proveritate verba multiplicat, a veritate discordat. Sequitur:CAPUT VIIIIBID.---Inter nos interim constringatur, et tunc adjudicium provocet sermonibus suis Deum.

13. Non solum inepta dicere student, sed multa.---Acsi diceret: Ex nostra assertione cognoscat quianequaquam divinae examinationi sufficiat. Et quiaarrogantes viri non solum student inepta dicere, sedetiam multa; versus qui sequitur, bene de illo frequenterinfertur.CAPUT IX51est.CAP. XXXV, VERS. 1.---Igitur Eliu haec rursum locutus14. Superborum immensa loquacitas.---Omnis quimulta loquitur, in locutione sua semper incipere studet,quatenus inchoatione ipsa suspensos auditores faciat, uteo attentius taceant, quo quasi novum audire aliquidexspectant. Eliu vero alia finiens, alia incessanterexorditur, ut immensa loquacitas per subjuncta semperinitia continuetur. Sequitur:CAPUT XVERS. 2.---Nunquid aequa tibi videtur tua cogitatio, utdiceres: Justior sum Deo?15. Innocentes quam injuste soleant accusare.---Quiabeatus Job justiorem se Deo non dixerit, omnis qui textumhistoriae legit, agnoscit, sed ait: Proponat aequitatemcontra me, et perveniet ad victoriam judicium meum (Job.XXIII, 7). Vitam suam videlicet pensans, et causaspercussionis ignorans, ut saepe jam dictum est, prodiluendis peccatis se credidit et non pro augendis meritisflagellari; et idcirco judicium suum ad victoriam pervenireconfisus est, quia culpam in se, pro qua debuisset percuti,non invenit. Quod quidem de illo et Dominus ad diabolumdixit: Commovisti me adversus eum, ut affligerem eumfrustra (Job. II, 3). Quid ergo haec loquendo peccavit, quiverbis istis divinae de se et occultae sententiae etiam

nesciendo consensit? Aut quid obest si a rectitudineveritatis humano judicio verba nostra superficie tenusdiscrepant, quando in cordis cardine ei compaginataconcordant? Humanae aures verba nostra talia judicantqualia foris sonant; divina vero judicia talia ea audiuntqualia ex intimis proferuntur. Apud homines cor ex verbis,apud Deum vero verba pensantur ex corde. Beatus ergoJob dum hoc ait exterius quod interius Dominus dixit,omne quod locutus est tanto juste exterius intulit, quantopie ab interna sententia non recessit. Quamvis propheticospiritu repletus, in eo quod ait: Proponat aequitatemcontra me, et perveniet ad victoriam judicium meum (Job.XXIII, 7), intueri Redemptoris nostri praesentiam potuit.Ipse enim qui est virtus Patris et sapientia, etiam ejusaequitas non inconvenienter accipitur. Unde scriptum est:Qui factus est nobis a Deo sapientia, et justitia, etsanctificatio (I Cor. I, 30). Quam scilicet aequitatem, quiaDeus iniquis fugentibus incarnatam ostendendo contraposuit, eos protinus ab iniquitate revocavit, et humanumgenus in eo judicio antiquum adversarium vicit, quoaequitatem Dei adversantem suis itineribus invenit.Sequitur:CAPUT XIVERS. 3.---Dixisti enim: Non tibi placet quod rectumest, vel quid tibi proderit si ego peccavero?16. Aut falsa loquuntur, aut si vera, at nonconvenientia.---Si tota libri series attenditur, nihil horumbeatus Job dixisse monstratur. Sed arrogantes viri, sicutet superius diximus, habere hoc proprium solent, ut dumin nimia invectione prodeunt, etiam invehendomentiantur; et cum non possunt juste reprehendere quaesunt, reprehendant mentiendo quae non sunt. Sequitur:VERS. 4.---Itaque ego respondebo sermonibus tuis etamicis tuis tecum.52

53Dictis superioribus quasi beati Job culpabilia verbanarravit, atque ex eis sibi materiam loquendi proposuit;sed verbis subsequentibus forti acumine discutit hoc quodsibi ad dicendi materiam fallaciter finxit. Et fortes quidemsunt sententiae quae sequuntur, sed beati Job personaenon congruunt; tantoque eum increpationis hujus tela nonferiunt, quanto contra eum injuste mittuntur. Sequitur:CAPUT XIIVERS. 5-7.---Suspice coelum, et intuere, etcontemplare aethera quod altior te sit. Si peccaveris,quid ei nocebis; et si multiplicatae fuerint iniquitatestuae, quid facies contra eum? Porro si juste egeris quiddonabis ei, aut quid de manu tua accipiet?17. Vestigia Dei sunt creaturae.---Quamvis beato Jobscienti majora nequaquam dici ista debuerint, vera tamensunt quae dicuntur, quod videlicet Deo nec peccatanostra noceant, nec bene gesta concurrant. Undesubsecutus, adjunxit:VERS. 8.---Homini qui similis tui est nocebit impietastua, et filium hominis adjuvabit justitia tua.Sed inter haec illud est solerter intuendum, quod ait:Suspice coelum, et intuere, et contemplare aethera quodaltior te sit. Haec enim dicens, nimirum colligit utconsiderare debeat quanto minus Deo actione sua autprosit aut noceat, qui altitudini coeli atque aetherisprodesse vel nocere non possit. Quamvis in coelo velaethere possimus supernas potestates accipere, divinissemper obtutibus inhaerentes, ut cum angelicos spirituslonge adhuc a nobis distare conspicimus, ipsi creatoriatque dominatori spirituum quam longe distamus inferiusagnoscamus, corpoream tamen coeli aetherisquemateriam hoc loco sentire nil obstat. Nam si vigilanter

exteriora conspicimus, per ipsa eadem ad interiorarevocamur. Vestigia quippe creatoris nostri sunt miraopera visibilis creaturae. Ipsum namque adhuc videre nonpossumus; sed jam ad ejus visionem tendimus, si eum inhis quae fecit miramur. Ejus ergo vestigia creaturamdicimus, quia per haec quae ab ipso sunt sequendo imusad ipsum. Unde Paulus ait: Invisibilia ejus per ea quaefacta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoquevirtus ejus et divinitas (Rom. I, 20). Unde et in libroSapientiae scriptum est: Per magnitudinem enimcreaturae et speciem potest intelligibiliter creator videri(Sap. XIII, 5). Menti enim nostrae peccato suo exteriussparsae necdum Deus sicut est interius innotescit; seddum facturae suae decus foris proponit, quasi quibusdamnobis nutibus innuit, et quae intus sequamur ostendit, etmiro modo ipsis formis exterioribus nos ad interioraperducit; innuit immensa admiratione quod est, mira haecexterius ostendendo quae non est. Hinc enim de sapientiascriptum est: In viis ostendit se illis hilariter, et omniprovidentia occurrit illis (Sap. VI, 17).18. Viae sunt ad Creatorem. Per visibilia a Deorecessimus; per eadem ad Deum reverti debemus.---Viaequippe ad Creatorem sunt opera considerata creaturae.Quae dum facta cernimus, potentiam factoris miramur. Inistis viis a sapientia omni nobis providentia occurritur,quia factoris nobis virtus inquirenda proponitur in omnequod mirabiliter factum videtur; et quocumque se verteritanima, si vigilanter intendit, in iisdem ipsis Deum invenit,per quae reliquit; ejusque potentiam ex eorum rursusconsideratione cognoscit, quorum amore deseruit; et perquae perversa cecidit, per haec conversa revocatur. Ubienim lapsi sumus, ibi incumbimus ut surgamus; et quasiibi surgendo manum considerationis figimus, ubi pedeamoris lubrici corruentes negligendo jacebamus. Quiaenim ab invisibilibus per visibilia cecidimus, dignum est utad invisibilia ipsis rursum visibilibus innitamur, ut quocasu anima venit ad infima, eo gradu revertatur ad54

summa; atque eisdem quibus corruit passibus surgat,dum, sicut dictum est, illa nos ad Deum bene consideratarevocant, quae nos ab eo male electa diviserunt. Eliuitaque, ut vim considerationis admoveret, atque excorporeis rebus ostenderet quanto sit homine excelsiorDeus, bene intulit: Suscipe coelum, et intuere, etcontemplare aethera quod altior te sit. Ipsis enim rebuscreatis atque corporeis agnoscimus quantum a creatorisnostri sublimitate distamus, quia per omne quod cernimusesse humiles admonemur, ut quasi quaedam sit lectiomenti nostrae species considerata creaturae. Dicat ergo:Suscipe coelum; et intuere, et contemplare aethera quodaltior te sit. Si peccaveris, quid ei nocebis? et simultiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contraeum? Porro si juste egeris, quid donabis ei, aut quid demanu tua accipiet? Ac si diceret: Ex ipsis creaturisintellige quas altiores te esse corporaliter vides, quantuma divinae potentiae sublimitate disjungeris; atque ex hactua consideratione collige quia Deum nec bene vivendoadjuves, nec rursus malis actionibus graves.19. Angelis inferiores sumus, quanto magis Deo!---Sivero, sicut superius diximus, in coelo vel aethere supernaspotestates accipimus, verbis istis Eliu considerare nosadmonet, ut quia ipsi angelici spiritus creatoris nostripotentiam plene contemplari non possunt, de quibustamen certum est quia nobis eo ipso altiores sunt quolapsi in infimis non sunt, videlicet colligamus quanto Deoinferiores existimus, qui etiam creaturis sublimibus sedlonge illo inferioribus subjacemus. Ac si diceret: Videquantum a divina celsitudine separaris, a cujus potentiaetiam potestates illae humilitate contremiscunt quae teimmensa sublimitate transcendunt, et quanto ipse summoinferior es, qui inferiorem te esse etiam inferioribusdeprehendis. Ostendendo vero summa, reducit adaequalia, atque ait:55

56CAPUT XIIIVERS. 8.---Homini qui similis tui est nocebit impielastua, et filium hominis adjuvabit justitia tua.20. Homo homini nocere aut prodesse potest, nonangelis.---Humana impietas ei nocet, quem pervertendoinquinat. Et rursus eum adjuvat nostra justitia quem apravis actionibus immutat. Nocere enim vel juvarenesciunt ea quae vel a bono corrumpere vel a malopermutare non possunt. Supernae igitur potestates eolaedi vel juvari nequeunt, quo esse jam incommutabilesacceperunt. Sed considerare haec nequeunt, qui terrenisdesideriis implicantur. Sparsis enim foris mentibus adsemetipsas redire difficile est, quia prava itinera semelcaptas tanto delectabiliter tenent, quanto in eis omnequod libuerit licet. Nullus quippe disciplinae murus obviatqui constringat, nulla retributionis prospicitur poena quaeterreat, sed clausis oculis cordis eo anima praecipitaturin infimis, quo obscuratur a summis; et tanto securiusmala temporalia perpetrat, quanto durius bona aeternadesperat.21. Mali bonos premendo purgant.---Sed istareproborum nequitia triturae more electorum vitam quasigrana a paleis separans, premit ut purget. Mali enimbonos magis ab hujus mundi desideriis expediunt, dumaffligunt; quia dum multa eis hic violenta ingerunt,festinare illos ad superna compellunt. Quod bene deIsraelitico populo vocante Moyse et Pharaone regesaeviente signatum est (Exod. III, 7). Tunc namqueMoyses ad vocandum missus est, cum jam Pharao durisoperibus ad opprimendum fuerat excitatus, utIsraelitarum mentes Aegypto deformiter inhaerentes,alius dum vocaret quasi traheret, alius quasi impelleretdum saeviret; et plebs in servitio turpiter fixa, velprovocata bonis, vel malis impulsa moveretur. Hocquotidie agitur, dum praedicatis coelestibus praemiis,

saevire in electos reprobi permittuntur, ut si adrepromissionis terram vocati exire negligimus, pressurissaltem saevientibus impellamur, atque haec Aegyptus,videlicet vita praesens, quae nos oppressit blandiens,adjuvet premens; et quae dum fovit, servitutis jugocontrivit, libertatis viam dum cruciat ostendat. Haecutique causa est quod ab injustis justi sinuntur affligi, utscilicet dum futura audiunt bona quae cupiant, patianturetiam mala praesentia quae perhorrescant, atque adfaciliorem exitum dum amor provocat, cruciatus impellat.Unde Eliu eosdem labores electorum sub oppressionibusreproborum exsequens, ait:CAPUT XIVVERS. 9.---Propter multitudinem culumniatorumclamabunt et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.22. Pejores sunt qui pravis exemplis, virtutibus nosspoliant, quam qui exterioribus bonis.---Calamniatoresrecte dicere possumus omnes iniquos, non solum quiexteriora bona rapiunt, sed etiam qui malis suis moribus,et vitae reprobae exemplo interna nostra dissiparecontendunt. Illi namque ea quae nobis extra suntinvadere ambiunt, isti vero nos praedari interiusquaerunt. Illi amore rerum, isti non cessant odio saevirevirtutum. Illi invident quod habemus, isti quod vivimus. Illistudent rapere bona exteriora, quia placent; isti sataguntinteriora bona dissipare, quia displicent. Quanto igiturmorum vita a rerum distat substantia, tanto graviorcalumniator est qui male videndo vim nostris infertmoribus, quam qui violenter opprimendo damna ingeritrebus. Nihil iste de nostra sustentatione subtraxit, sedexempla nobis perditionis apposuit. Eo ergo gravioremcalumniam intulit, quo quietum cor in tentationecommovit. Qui etsi nequaquam nobis actionis suae operapersuasit, pugnam tamen tentationis ingessit. Gravemigitur de vita ejus calumniam sustinemus, quia nimirum57

intus patimur quod cum labore vincamus. Et quia in hocmundo abundat malorum vita quae cruciet, recte dicitur:Propter multitudinem calumniatorum clamabunt.23. Alii vitia suadens, alii jubent et tyrannica vi ad eacogunt.---Quia vero ea quae verbis suadere non valentextorquere nonnunquam etiam effrenatis viribus student,apte subjungitur: Et ejulabunt propter vim brachiityrannorum. Quisquis enim male vivere suo nos exemplocompellit, adhuc in nobis voce calumniatoris utitur;quisquis vero peccatum suadens etiam terrere nosappetit, jam contra nos brachio tyrannidis saevit. Aliudest enim vitia suadere vivendo, aliud jubere terrendo.Dum ergo exempla malae actionis aspicimus, quasi adhucstrepitum calumniatoris audimus; dum vero vi peccarecogimur, jam tyrannum in corde sustinemus.24. Eorum tamen conatibus resistunt electorummentes. Ad Deum eundum est, non solum per mollia, sedetiam per aspera.---Sed robustorum mentes in Deoimmobiliter fixae tanto ista despiciunt, quanto cernuntquod contra praecepta conditoris excrescunt. Aeternitatisquippe praemia praestolantes vires ex adversitatibussumunt, quia crescente pugna gloriosiorem sibi nonambigunt manere victoriam. Sic itaque electorumdesideria dum praemuntur, adversitate proficiunt, sicutignis flatu premitur ut crescat; et unde quasi extinguicernitur, inde roboratur. In eo namque ostendimus quantaad Dominum cupiditate flagramus, si non solum ad eumper tranquilla et mollia, sed etiam per aspera et duratransimus. Hinc namque propheta ait: Qui perfecit pedesmeos quasi cervi (Psal. XVII, 34). Cervus enim cummontium juga conscendit, quaeque aspicit aspera,quaeque se objiciunt sentibus illigata, dato saltutransgreditur, et absque ullo cursus sui obstaculo insuperiora elevatur. Ita etiam electorum mentes quaequesibi in hoc mundo obsistere atque obviare conspiciunt,contemplationis saltu transcendunt, et more cervorum,58

despectis terrenarum rerum sentibus, in superna seevehunt. Hinc rursum dicit: Et in Deo meo transgrediarmurum (Ibid., 30). Murus quippe est omne quod itinerinostro objicitur, ne ad eum qui diligitur, transeatur. Sedmurum transgredimur, cum prae amore supernae patriae,quaeque in hoc mundo fuerint objecta calcamus. Hinc pereumdem Prophetam certanti animae Dominus dicit:Exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te adaquas contradictionis (Psal. LXXX, 8). Absconditumquippe tempestatis est, cum in corde contritocogitationum tentantium fluctus intumescunt, cum contraamoris sancti studia curarum saecularium se tumultusillidunt. In abscondito ergo tempestatis auditur, quiaclamor deprecantis est haec ipsa tribulationis fluctuatio.Quia vero omnino non desunt qui bona quaerentibussuadere perversa moliantur, aquae contradictionis suntpopuli resistentes. Et quia tunc probatur desiderium cumaliqua ei adversitate resistitur, recte dicitur: Probavi tead aquas contradictionis. His itaque virtutum nisibusrobusti ex adversitate proficiunt, sed infirmi saepe indesideriis suis, si qua eis fuerint, ex adverso objecta,languescunt, et cum valida tribulatione pulsantur,pusillanimitate deficiunt. Unde Eliu beato Job probrapusillanimitatis impingens, praemissis malorumoppressionibus, infirmorum mox pusillanimitatesexsequitur, dicens:CAPUT XVVERS. 10.---Et non dixit, Ubi est Deus qui fecit me?25. Qui tentatione frangitur, Dei providentiam serionon cogitat.---Mos sacrae Scripturae est ut a singularinumero ad pluralem subito transeat, atque a pluralisaepe se ad singularem vertat. Unde Eliu cum diceret:Clamabunt, et ejulabunt, nequaquam subdidit: Nondixerunt, ubi est Deus: Non dixit ubi est Deus. A pluraliquippe numero in singularem veniens, ad personam59

subito infirmi uniuscujusque transivit, fortasse quia asingulis melius recognoscitur quidquid dici de eissingulariter auditur, ut ad cor suum quisque redeat, et insemetipso hoc quod de unoquoque dicitur reprehendat.Singularem igitur numerum tenuit, dicens: Non dixit, Ubiest Deus qui fecit me. Quisquis enim adversitatumtribulatione frangitur a quo factus est minimecontemplatur. Nam qui quod non erat fecit, factum sinegubernatione non deserit; et qui benigne hominemcondidit, nequaquam injuste cruciari permittit; nec sinitneglecte perire quod est, qui hoc etiam quod non fuitcreavit ut esset. Cum ergo causam tribulationis nostraerequirimus, et fortasse tardius invenimus, est istaconsideratio, quod nihil injuste patiamur, quia si Deoauctore sumus qui non fuimus, Deo regente non affligimurinjuste qui sumus. Sequitur:CAPUT XVIIBID.---Cui dedit carmina in nocte26. Ne vincamur, Deus tribulationes consolationecondit.---Carmen in nocte est laetitia in tribulatione, quiaetsi pressuris temporalitatis affligimur, spe jam tamen deaeternitate gaudemus. Carmina Paulus in noctepraedicabat, dicens: Spe gaudentes, in tribulationepatientes (Rom. XII, 12). Carmen in nocte Davidsumpserat, qui dicebat: Tu mihi es refugium a pressuraquae circumdedit me, exsultatio mea, redime me acircumdantibus me (Psal. XXXI, 7). Ecce noctempressuram nominat, et tamen liberatorem suum interangustias exsultationem vocat. Foris quidem nox erat incircumdatione pressurae, sed intus carmina resonabantde consolatione laetitiae. Quia enim ad aeterna gaudiaredire non possumus, nisi per temporalia detrimenta, totasacrae Scripturae intentio est ut spes manentis laetitiaenos inter haec transitoria adversa corroboret. Unde etEzechiel propheta librum se accepisse testatur, in quoscriptae erant lamentationes, carmen et vae (Ezech. II, 9).60

Quid enim libro hoc, nisi divina eloquia figurantur? Quaequia nobis lacrymas luctusque praecipiunt, lamentationesin eo scriptae referuntur. Carmen quoque et vaecontinent, quia sic de spe gaudium praedicant, ut inpraesenti tamen pressuras atque angustias incident.Carmen et vae continent, quia etsi illic dulcia appetimus,prius necesse est ut hic amara toleremus. Carmen et vaediscipulis praedicabat Dominus, cum dicebat: Haeclocutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundopressuram habebitis (Joan. XVI, 33). Ac si aperte diceret:Sit vobis de me interius quod consolando reficiat, quiaerit de mundo exterius quod saeviendo graviter premat.Quia ergo infirmus quisque cum premitur, a spe gaudiinimia pusillanimitate lassatur, et dum foris adversatolerat, intus obliviscitur quo gaudebat, bene dicitur: Nondixit, Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina innocte? Si enim ista diceret, vim quam patitur temperaret;et per hoc quod mansurum intus quaereret, id quod foristransitorium sustinet esse intolerabile non aestimaret.Sequitur:CAPUT XVII61VERS. 11.---Qui docet nos super jumenta terrae, etsuper volucres coeli erudit nos.27. Deus nos docet carnis voluptates, et spirituselationem cavere.---Jumenta terrae sunt, qui usu vitaecarnalis ima appetunt; volucres vero coeli sunt, quisuperbae curiositatis studio sublimia perscrutantur. Illivivendo se deponunt infra quam sunt, isti inquirendo seelevant ultra quam possunt. Illos in infimis voluptas dejicitcarnis, istos quasi in superioribus erigit libido curiositatis.Illis per sacra eloquia dicitur: Nolite fieri sicut equus etmulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9); istorumsuperbus labor increpatur, dum dicitur: Altiora te nequaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris (Eccli. III, 22).Illis dicitur: Mortificate membra vestra, quae sunt super

terram, fornicationem, immunditiam, libidinem,concupiscentiam malam (Coloss. III, 5); istis dicitur: Nemovos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam(Coloss. II, 8). Docet igitur nos Deus super jumenta terraeet volucres coeli, quia dum hoc quod sumus agnoscimus,nec carnis nos infirmitas dejicit, nec superbiae spirituselevat; nec defluendo imis subjicimur, nec superbiendode sublimibus inflamur. Qui enim carne labitur,jumentorum appetitu prosternitur; qui vero extolliturmente, more volucrum quasi levitatis penna sublevatur.28. Superbia luxuriae seminarium. Caro mergit quossuperba scientia sublevat. Juste mens amittit carnisdominium si Deo servire deneget.---Sed si vigilanterintenditur, ut et mentis humilitas, et carnis castimoniateneatur, cito cognoscimus, quia alterum custoditur exaltero. Nam multis saepe superbia luxuriae seminariumfuit, quia dum eos spiritus quasi in altum erexit, caro ininfimis mersit. Hi enim prius secreto elevantur, sedpostmodum publice corruunt, quia dum occultisintumescunt motibus cordis, apertis cadunt lapsibuscorporis. Sic sic elati justa fuerant retributione feriendi, utquia superbiendo se hominibus praeferunt, luxuriandousque ad jumentorum similitudinem devolvantur. Homoquippe cum in honore esset, non intellexit, comparatusest jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal.XLVIII, 13). Quasi scientiae enim illos in altum pennasublevaverat, de quibus Paulus hoc quod et superiusprotulimus dicebat: Quia cum cognovissent Deum, nonsicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sedevanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I, 21). Quomodoautem in jumentorum, aut plusquam jumentorumvoluptatem deciderint, subdidit dicens: Tradidit eos Deusin desideria cordis eorum, in immunditiam (Ibid., 24).Ecce caro mersit quos superba scientia sublevavit, et avolatu volucrum ultra appetitum lapsi sunt jumentorum;atquae inde sub se prostrati sunt, unde super se irevidebantur. Curandum itaque est, et omni custodia mens62

a superbiae tumore servanda. Non enim ante oculos Deivacuae transvolant cogitationes nostrae; et nullamomenta temporis per animum transeunt sine staturetributionis. Intus ergo videt Deus quod mentem elevat,et idcirco permittit foris invalescere quod deponat. Intusprius extollitur, quod foris postmodum luxuriaecorruptione feriatur. Occultam videlicet culpam sequituraperta percussio, ut malis exterioribus interiora punianturet cor publice corruat, quod latenter tumebat. Hincquippe per Osee contra Israelitas dicitur: Spiritusfornicationis in medio eorum, et Dominum noncognoverunt (Ose. V, 4). Qui ut ostenderet quod causalibidinis ex culpa proruperit elationis, mox subdiditdicens: Et respondebit arrogantia Israel in faciem ejus(Ibid., 5). Ac si diceret: Culpa quae per elationem mentisin occulto latuit per carnis luxuriam in aperto respondit.Proinde per humilitatis custodiam servanda est munditiacastitatis. Si enim pie spiritus sub Deo premitur, caroillicite super spiritum non levatur. Habet quippe spirituscommissum sibi dominium carnis, si tamen sub Dominorecognoscit jura legitimae servitutis. Nam si auctoremsuum superbiendo contemnit, jure et a subjecta carnepraelium suscipit. Unde et ille primus inobediens mox utsuperbiendo peccavit, pudenda contexit (Genes. III, 7).Quia enim contumeliam spiritus Deo intulit, moxcontumeliam carnis invenit. Et quia auctori suo essesubditus noluit, jus carnis subditae quam regebat amisit,ut in seipso videlicet inobedientiae suae confusioredundaret, et superatus disceret, quid elatus amisisset.29. Si cordis humilitatem negligamus, Deus carnisintegritatem despicit.---Nullus ergo postquam supernaappetere coeperit, si carnis voluptate prosternitur, tuncse victum judicet, cum aperte superatur. Si enimplerumque virus libidinis de radice nascitur elationis, tunccaro vicit, cum spiritus latenter intumuit: jam tunc animaper originem culpae in petulantiam jumentorum cecidit,cum efferendo se, more volucrum, ultra quam debuit63

evolavit. Hinc est enim quod longa continentia repentesolvitur, hinc quod plerumque et usque ad seniumvirginitas servata vitiatur. Quia enim negligitur humilitascordis, rectus judex despicit etiam integritatem corporis;et quandoque per apertum malum reprobos annuntiat,quos dudum reprobos in occulto tolerabat. Nam qui diuservatum bonum subito perdidit, apud semetipsum intusaliud malum tenuit, ex quo aliud subito erupit per quodab omnipotente Deo etiam tunc alienus exstitit, quandose ei per munditiam corporis inhaerere monstravit. Quiaigitur mentis elatio ad pollutionem pertrahit carnis,reproborum cor a volatu volucrum ad petulantiammergitur jumentorum. Sancti autem viri ne appetitubestiali ad luxuriae voraginem devolvantur, sollicitecogitationes mentis a superbiae volatu custodiunt; ac nein infima desipiendo corruant, omne quod sublimitersapiunt, humiliter premunt. Recte itaque dicitur: Quidocet nos super jumenta terrae, et super volucres coelierudit nos. Subaudis, hoc quoque non dixit.30. In adversis deficimus, quia prosperis utimoderate nescimus.---Hoc itaque quod jumentis acvolucribus antecellit, eum non dicit in tribulationememorari; ac si diceret: Infirmus quisque idcirconequaquam se in perturbatione corroborat, quia et intranquillitate non temperat; et ideo nescit adversatolerare, quia constitutus in prosperis cogitatione se nonnovit a volatu volucrum premere, nec carnales motus ajumentorum ingluvie sublevare. Sed hoc beato Job tantoinconvenienter dicitur, quanto vita ejus inter alta etinfima mirabiliter temperatur. Quod quidem intelligi etaliter potest: Qui docet nos super jumenta terrae, etsuper volucres coeli erudit nos. Nam sicut jumentorumvocabulo signatur vita hominum carnis adhuc motibussubditorum, ita appellatione volucrum figuratur elatiospirituum superborum, ut per jumenta quidem terrenihomines, per volucres vero daemonia designentur. Undecum semina Dominus juxta viam diceret cecidisse,64

subjungit: Venerunt volucres coeli, et comederunt ea(Matth. XIII, 4), nimirum per volucres signans aereaspotestates.31. Sancti dum Deo se subdunt, cuncta transitoriasuperant et despiciunt.---Sancti autem viri, quia necinfima hominum exempla appetunt, nec rursumdaemoniaca subtilitate falluntur, et super jumenta terrae,et super coeli volucres virtute eruditionis excrescunt.Super jumenta enim terrae edocti sunt, quia quidquid inimis potest ambiri despiciunt. Super volucres quoquecoeli eruditi sunt, quia omnes immundorum spirituuminsidias comprehendunt. Super jumenta terrae edoctisunt, quia nihil in hac vita quod praeterit quaerunt. Supervolucres coeli eruditi sunt, quia potestates aereas, quasadhuc per carnis infirmitatem tolerant, jam vitae meritiscalcant. Paulus jam super jumenta terrae edoctus fuerat,dicens: Multi enim ambulant. Et paulo post: Quorum finisinteritus, quorum deus venter est, et gloria in confusioneipsorum, qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio incoelis est (Philip. III, 18, 19). Et rursum super volucrescoeli eruditum se noverat, cum dicebat: Nescitis quoniamangelos judicabimus (I Cor. VI, 3)? Sub se jumentacernebat, quia videlicet in terra adhuc positus calcabatmores hominum qui in infimis conversantur. Et rursumvolatum volucrum meritorum dignitate transcenderat,quia subiturus coelestia judicaturum se angelos nonignorabat. In illis immundorum infima, in istis superborumsumma calcabat. Mentes quippe sanctorum transitoriacuncta despiciunt, et sub se labi quidquid superbit,quidquid praeterit, contemplantur; et quasi in quodamrerum vertice constitutae, tanto sibi omnia subesseconspiciunt, quanto semetipsas verius auctori omniumsubdunt; atque inde cuncta transcendunt, unde creatoricunctorum vera se humilitate substernunt. Dicat ergo: Quidocet nos super jumenta terrae, et super volucres coelierudit nos. Ac si diceret: Infirmus pusillanimitate victusista non dixit, et idcirco eum adversitas tentationis65

perculit, quia tranquillitatis tempore haec cunctatranseuntia nulla perfectione superavit. Hujus enim vitaeadversa non perhorresceret, si perfectionis merito etiamsecunda calcasset. Sequitur:CAPUT XVIIIVERS. 12.---Ibi clamabunt, et non exaudiet proptersuperbiam malorum.32. Justi permittuntur opprimi ut purgentur, et utoppressorum nequitia consummetur.---Ibi videlicet intribulatione, ut e contra de gaudio scriptum est: Filiiservorum tuorum inhabitabunt ibi (Psal. CI, 29). Sedvidetur incertum utrum dicat: Propter superbiam malorumnon exaudiet; an, propter superbiam malorum clamabunt.Intelligi autem melius potest, si non exaudiri potiuspropter malorum superbiam, quam clamare referantur.Nam quod propter malorum superbiam clamant, jamsupra dictum est, eo versu quo dicitur: Proptermultitudinem violentorum clamabunt. Aliquid ergo nobishoc versu innuitur quod paulo subtilius attendatur, quiasaepe oppressi quidam dum clamaverint, ex se quidemmerentur audiri, sed tamen eorum desideria propteropprimentium superbiam differuntur. Justus quippe Deuset suos permittit temporaliter opprimi, et violentorummalitiam nequiter augeri, ut dum horum vita inpurgatione teritur, illorum nequitia consummetur.Plerumque vero accidit, ut justi in tribulatione deprehensi,supernum solatium etiam temporaliter percipiant, quodtamen non temporaliter implorant. Salvari enim nonpropter se, sed propter adversariorum salutemconcupiscunt, ut dum illos omnipotens Deus ab immensispericulis facto quodam miraculo liberat, virtutem suamipsis etiam persecutoribus innotescat; atque indeadversarios ad aeternitatem redimat, unde suostemporaliter salvat, sicut Propheta quoque vocemmartyrum suscipiens, ait: Propter inimicos meos eripe me66

(Psal. LXVIII, 19). Ac si diceret: Propter me quidem eripide temporali tribulatione non appeto, sed tamen eripipropter adversarios meos concupisco, ut dum mea vitasalvari mirabiliter cernitur, ipso miraculorum visuinimicorum duritia convertatur. Sicut ergo saepe Dominussuorum vitam temporaliter pro inimicorum conversioneeripit, ita saepe suorum voces propter damnationempersequentium non exaudit, ut videlicet inde reatumsuum cumulent, unde praevaluisse se nequiter gaudent.Nam qui invisibilia despiciunt, moveri nonnunquamvisibilibus miraculis possunt. Sed idcirco cum justisplerumque nil mirum visibiliter agitur, quia eorumadversarii illuminari invisibiliter non merentur. Dicaturergo: Ibi clamabant, et non exaudiet propter superbiammalorum. Ac si diceret: Reatus opprimentium audirevoces prohibet oppressorum. Nec eripiuntur visibiliterjusti, quia salvari invisibiliter non merentur injusti. Underursum per Prophetam dicitur: Cum viderit sapientesmorientes, simul insipiens et stultus peribunt (Psal. XLVIII,11). Quos enim visibiliter mori conspiciunt, invisibilitervivere posse non credunt; atque eo reatum infidelitatissuae cumulant, quo visa morte fidelium de aeternitatedesperant. Igitur violenti quique inde deterius deficiunt,unde contra vitam innocentium exterius convalescunt;tantoque illos intima veritas a se foras ejicit, quanto eoscontra suos temporaliter quod volunt posse permittit.33. Malorum poena gravior, est prosperitas.Manifestum est reprobationis indicium.---Quisquis itaquebonorum vitam persequitur, tunc pejore ultione damnatur,cum nulla ei adversitate resistitur; et tunc fortioris iraepericulis subjacet, cum prospere peragit quod nequiterconcupiscit, quia videlicet vindicta superni judicii adfutura eum supplicia reservando deseruit, cui hic in maloobviare contempsit. Hinc enim per Prophetam Dominusdicit: Dimisi eos secundum desideria cordis eorum, etibunt in voluntatibus suis (Psal. LXXX, 13). Hinc rursumdicitur: Non est virga Dei super illos (Job. XXI, 9). Hinc67

etiam de ipso eorum capite scriptum est: Faciet etprosperabitur (Dan. VIII, 12). Hinc rursus de eodemdicitur: Et dolus in manu ejus dirigetur (Dan. VIII, 25). Inmanu quippe Antichristi dolus dirigitur, quia in hoc quodcontra bonos proposuerit implere temporaliter nullaadversitate praepeditur. Hinc rursus per Salomonemdicitur: Prosperitas stultorum perdet illos (Prov. I, 32).Manifestum ergo perditionis indicium est, quandoaffectatis iniquitatibus subsequens favet effectus, et nullacontrarietas impedit quod mens perversa conceperit.Nam saepe pravorum hominum dum tardantur vota,mutantur; et dum difficultatem perfectionis sentiunt,reatum malae actionis agnoscunt; et quibus prius invitiscontradicitur, volentes postmodum hoc quod conceperant,adversantur. Quia igitur malos cum deserit Dominuspraevalere permittit, et unde superborum nequitiaperficitur, inde humilium longanimitas consummatur,dicatur recte: Ibi clamabunt, et non exaudiet proptersuperbiam malorum. Sequitur:CAPUT XIX68VERS. 13.---Neque enim frustra audiet Deus, etOmnipotens singulorum causas intuebitur.34. Desideria sanctorum eo cumulatius exaudiuntur,quo tardius.---Notandum quod duo sunt dicta, quia etclamantem non frustra audit, et tamen quod patiturrespicit, et exaudire voces dissimulat, et quodunusquisque tolerat non ignorat. Nemo ergo qui tardiusauditur credat quod a superna cura negligatur. Saepeenim nostra desideria, quia celeriter non fiunt,exaudiuntur; et quod impleri concite petimus, et ipsamelius tarditate prosperatur. Saepe vox nostra eoperficitur quo differtur; et cum superficietenus petitionegligitur, vota nostra altius in cogitationum radicecomplentur: sicut et semina messium gelu pressasolidantur; et quo ad superficiem tardius exeunt, eo ad

frugem multipliciora consurgunt. Desideria itaque nostradilatione extenduntur, ut proficiant; proficiunt, ut ad hocquod perceptura sunt convalescant; exercitantur incertamine, ut majoribus cumulentur praemiis inretributione, labor protrahitur pugnae, ut crescat coronavictoriae. Suos ergo Dominus cum velociter non exaudit,quo repellere creditur trahit. Internus quippe est medicus,et peccatorum in nobis contagia quae inesse medullitusreprobat secat, abscindit virus putredinis ferrotribulationis; et quo voces aegri audire dissimulat, eoaegritudinis finem procurat. Hinc enim Propheta ait: Deusmeus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, etnon ad insipientiam mihi (Psal. XXI, 3). Ac si diceret:Nequaquam mihi ad insipientiam proficit quod die acnocte clamantem me continue non exaudis, quia unde mein temporali tribulatione quasi deseris, inde ad aeternamsapientiam plus erudis. Hinc etiam dicit: Adjutor inopportunitatibus, in tribulatione (Psal. IX, 10).Tribulationem quippe dicturus, opportunitates praemisit,quia saepe et tribulatione conterimur, et tamenopportunum nondum est ut ad desiderium ereptionisadjuvemur. Dicatur ergo: Neque enim frustra audiet Deus,et Omnipotens singulorum causas intuebitur. Sed quiaplerumque nonnulli et ipsa adjutorii tarditate franguntur,apte subjungit:CAPUT. XXVERS. 14.---Etiam cum dixeris: Non considerat,judicare coram illo, et exspecta eum.35. Desperationis procella ingruente, ad memoriamrevocanda sunt Dei beneficia.---Fortasse enim dum clamornoster quasi negligitur, spes quae cordi inerat infirmatur;et superna adjutoria defutura credimus, quia tardiusimpetramus; ac pene inconsiderata Deo esseingemiscimus, quae inulta toleramus. Sed cum ista nosdesperationis procella conturbat, concussa mens citius in69

portum spei se collocat, si causas suas cum Dominosubtiliter pensat, si bona ejus ad memoriam revocat, simala quae bonis ejus reddidit apud semetipsam callidenon excusat, si perpendit quid ab eo juste meruit et quidclementer accepit, si vitam suam vivaciter discutit, si anteDei oculos omne quod agit examinans semetipsamsibimet non abscondit, si factam se quae non eratmeminit, si illuminatam se atque sublevatam quae intenebris jacebat agnoscit. Haec ergo in semetipsa cunctarecolligens, dum bona accepta considerat, adversa quaetolerat non accusat; nec desperatione frangitur, quaetantorum munerum consolatione roboratur, quia spem defuturis recipit, dum transacta beneficia recognoscit. Dicatitaque: Etiam cum dixeris: Non considerat, judicare coramillo, et exspecta eum. Ac si diceret: Cum idcirco Deusconsiderare non creditur, quia tarde miseretur, intimacogitationis ingredere, atque illic coram ejus oculiscausae tuae judicium suscipe; et quae ipse vivendocontulisti, vel quae misericorditer percepisti, discerne; ettunc ad spei fiduciam redis, dum bona tantae benignitatiserubescis, quatenus inter adversa fidenter exspectesquem et post delicta propitium recolis. Speranda etenimfuerant superna adjutoria, etiam si nulla beneficiapraecessissent. Sciendumque quia Deus hominem quembenigne condidit inique non spernit.36. Qui praeterita munera considerat, futura nondesperet.---Pensandum est igitur quanti est periculitransacta munera cernere, et futura desperare; quanti estpericuli si in hac procella tribulationum desperationisnaufragio frangimur, qui ad portum spei velut immensisfunibus praeteritis donis ligamur. Dicatur itaque recte:Judicare coram illo, et exspecta eum. Nam quisemetipsum coram Deo non judicat, eum dum affligiturnon exspectat. Cujus enim bona praecessisse dissimulat,adjutoria subsequi posse desperat; et cum praeteritorumobliviscitur, etiam subsequentium largitate fraudatur. Sedecce dum nos affligimur, dum consolationis gratiam70

longanimiter sustinemus, mali ad pejora prorumpunt,atque eo iniquitatis exaggeratione proficiunt, quo sineverbere relinquuntur. Et tamen omnipotens peccantesmisericorditer exspectat, tempus ad poenitentiam tribuit,quod non conversis ad gravioris reatus testimonium vertit;patienter iram retinet, quam quandoque irretractabilitereffundit. Unde apte subjungitur:CAPUT XXIVERS. 15.---Nunc enim non infert furorem suum, neculciscitur valde scelus.37. Deus hic diu tolerat quos in aeternum estdamnaturus.---Diu quippe Deus tolerat quem inperpetuum damnat; et furorem nunc inferre dissimulat,quia effundendum sine fine in posterum servat. Electorumnamque est hic conteri, ut ad praemia debeant aeternaehaereditatis erudiri. Nostrum est hic flagella percipere,quibus servatur de aeternitate gaudere. Hinc enimscriptum est: Flagellat omnem filium quem recipit (Hebr.,XII, 6). Hinc ad Joannem dicitur: Ego quos amo arguo etcastigo (Apoc. III, 19). Hinc Petrus ait: Tempus est utincipiat judicium de domo Dei (I Petr. IV, 17). Ubi moxadmirando subjungit: Si autem primum a nobis, qui finiseorum qui non credunt Dei Evangelio (Ibid., 17)? Peccataquippe nequaquam divina severitas inulta remanerepermittit, sed ira judicii a nostra hic correptione inchoat,ut in reproborum damnatione conquiescat. Eant ergo nuncreprobi, et voluptatum suarum desideria inulta iniquitateconsumment; atque eo temporalia flagella non sentiant,quo aeterna eos supplicia exspectant. Bene autem inultaeorum nequitia Cham peccante signata est, cui a patredicitur: Maledictus Chanaan puer, servus erit fratribussuis (Gen. IX, 25). Chanaan videlicet Cham filius. Et quidest quod Cham peccante Chanaan ejus filius sententiamultionis accipit? Quid est quod non in se, sed inposteritate percutitur, nisi quod reproborum nequitiae hic71

quidem inultae proficiunt, sed in posterum feriuntur?Dicatur ergo: Nunc enim non infert furorem suum, neculciscitur valde scelus.38. Eos tamen aliquando hac in vita ferire inchoat.---Notandum vero est quod subintulit, Valde, quia etsiquaedam longanimiter tolerat, quaedam tamen etiam inhac vita flagellat et hic nonnunquam ferire inchoat, quodaeterna damnatione consummat. Ergo et nonnullapercutit, et nonnulla inulta derelinquit, quia si nullaresecaret, quis Deum res humanas curare crederet? Etrursus, si hic cuncta percuteret, extremum judicium underestaret? Quaedam igitur feriuntur, ut rectoris nostrisuper nos sollicitudinem formidemus; quaedam veroinulta servantur, ut adhuc judicium restare sentiamus.Bene ergo dicitur: Nec ulciscitur valde scelus, quia dumexiguum quiddam de iniquitate percutitur, inconversismentibus aeterni jam judicii sententia propinatur.39. Aliud est rectum dicere, aliud recte.---Totumitaque hoc ab Eliu rectum dicitur, si recte diceretur. Scitenim quid loqui debeat, sed cui loquatur ignorat. Verasunt namque quae dixit, sed a beati Job increpationibusaliena, quia tanto hac correptione non eguit, quanto necaliqua pusillanimitate peccavit. Sed quia justis viris soletoccasio esse virtutum elatio superborum, occulto judiciocum beato Job agitur, ut post flagella poenarum etiamper verba arrogantium crescat. Ecce enim tanto magis asuperbiae ministro despicitur quanto a magistra veritateintrinsecus idem refovetur. Nam Eliu postquam tot fortiase dixisse cognovit, quid elationis gestaret aperuit, atquebeatum Job alta de se sentiendo despexit, dicens:CAPUT XXIIVERS. 16.---Ergo Job frustra aperit eos suum, etabsque scientia verba multiplicat.72

40. Superborum vitia sunt loquacitas, et audiendiimpatientia.---Haec nimirum inferens, beatum Job et nilscisse asserit, et multa dixisse; et cum ipse quae sentitloquaciter inferat, hunc de vitio loquacitatis accusat. Sedhoc quoque esse proprium arrogantium vitium solet, ut etpauca credant quae ipsi multa dixerint, et multa credantquae ipsis pauca dicuntur. Quia enim sua dicere sempervolunt, aliena audire non possunt; vim se pati existimant,si ea quae immoderate sentiunt immoderatius noneffundant. Et quamvis beatus Job ad ejus verba tacuerit,Eliu tamen de locutione illius, qua amicis responderat,causam invectionis invenit, ut sibi exhibere latius ejussilentium posset, atque ut ipse multa respondeat, illumverba multiplicasse confirmat. Nam et mox initia prolixaelocutionis exorditur; et quasi adhuc nil dixerit, inchoareconatur. Unde subditur:CAPUT XXIII73CAP. XXXVI, VERS. 1, 2.---Addens quoque Eliu, etiamhaec locutus est: Sustine me paululum, et indicabo tibi.41. Ex multiloquio suam doctrinam metiuntur. Dumsese ostentant, pro Deo loqui fingunt.---Multa jam dixerat,et sustineri adhuc paululum sperat, quia videlicetarrogantes grave se damnum perpeti judicant, siscientiam suam loquendi brevitate constringant. Tantoenim semetipsos credunt doctiores ostendere, quanto sepotuerint multiplicitate loquacitatis aperire. Sed quiasaepe sibi sentiunt silentii reverentiam non deferri,Domini nonnunquam potentiam de quo quasi loquunturinsinuant, ac sub praetextu illius sibi silentium exigunt,quod minime merentur; et dum specietenus Deumproferunt, auditum sibi ex reverentia ejus exigentes, sestudent magis ostendere quam illius facta praedicare.Unde et Eliu subjungit, dicens:IBID.---Adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.

74Quia vero nonnunquam doctores sancti crebrorepetunt si qua obscurius dicunt, ut quae occultapraedicant auditorum cordibus voce haec iterationisinfundant, plerumque hoc appetunt etiam arrogantesimitari, et insolenter ea quae dixerint replicant, non quoauditorum cordibus insinuare res appetant, sed quoeorum judicio videri eloquentes volunt. Unde Eliusubjungens ait:VERS. 3.---Repetam scientiam meam a principio. Sedquia nominata scientia, tumor cordis in voce claruerat;arrogans aperte cognoscitur, si non citius aliquo velaminepallietur. Unde mox in occultatione suae arrogantiaeDomini justitiam subinferens, ait:IBID.---Et operatorem meum probabo justum.Ut dum quasi pro Dei justitia loquitur, apud humanajudicia quidquid arroganter effluit excusetur. Sequitur:CAPUT XXIVVERS. 4.---Vere enim absque mendacio sermones mei.42. Testimonium a Deo non habentes, ab hominibusquaerunt.---Cum ab infirmis auditoribus se intelligi nonposse conspiciunt, solent plerumque etiam justi laudarebona quae dicunt, non quo ipsi suis laudibus inhient, sedquo auditores suos ad audiendi sollicitudinem accendant,ut dum eorum voce proferuntur, ab illorum cordibusardentiori affectu rapiantur. Unde Paulus cum miraCorinthiis et multa dixisset: adjunxit Os nostrum patet advos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est (II Cor, VI, 11).Sed arrogantes dum cor bonorum nesciunt, et solasaliquando voces imitantur, efferunt laudando quaedicunt, non quod eis torpor audientium displicet, sedquod sibi inhianter placent. Justorum vocem imitantes

simulant, sed vim vocis ignorant. Vident quod justiproferunt, sed nesciunt quod requirunt. Cum enim sanctidoctores laudem praedicationis exaltant, quasi manuvocis ab imis cogitationibus corda audientium levant, utexcussa velociter dictis sequentibus velut in itinereoccurrant et tanto ea intelligentiae amplexu constringant,quanto illa et quasi priusquam cernerent in vocelaudantis amaverant. Sed haec, ut dixi, arrogantesnesciunt. Quia enim foris est quod appetunt, quid sit intusdesiderabile sentire non possunt. De electorum quippeEcclesia scriptum est: Omnis gloria ejus filiae regum abintus (Psal. XLIV, 14). Et sapientes virgines in vasis oleumportare referuntur (Matth. XXV, 4). Unde et sanctorumvoce dicitur: Gloria nostra haec est, testimoniumconscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Arrogantes autem,quia coram Deo conscientiae suae testimonium nonhabent, quaerunt coram hominibus testimonium vocisalienae; quam cum tarde reperiunt, ipsi etiam inimpudentiam sui favoris erumpunt. Si enim non inveniuntvoces hominum, quas inhianter exspectant, ipsi scientiamsuam laudantes praedicant. Unde et Eliu subdit dicens:CAPUT XXV75IBID.---Et perfecta scientia probabitur tibi.43. Cordis elatio licet occulta, inexcusabilis; quantomagis quae verbis foras erumpit.---Nimirum sensit semagna dicturum, sed tumenti corde hoc quod desemetipso sublimiter aestimavit tacere non potuit: etidcirco quod rectum sensit laudando praecucurrit: quiajam quidem divino judicio reus esset, si magna de sesaltem silendo sensisset. Ante subtile enim veritatisexamen securi omnino non sumus, etiam si humanojudicio quod in nobis reprehendi debeat non habemus.Nam plerumque negligentius cogitantes elationepulsamur, quam tamen tacentes premimus. Sed nisiretractatione concita tumor occultus in ipso cubili cordis,

in quo oritur, suffocetur, coram districto judice omnemeritum nostrae actionis exstinguitur. Hinc ergopensandum est illa cordis elatio quanta animadversionedamnabitur, quae usque ad audaciam vocis nutritur, sineque haec est excusabilis quae in corde latenteroboritur. Considerandum quoque qualis intrinsecusregnat, quae eo usque servata est, ut etiam foraserumpere non erubescat. Eliu ergo quia magna sensit,semetipsum humiliter temperare nescivit, scientiaecelsitudinem tenuit, humilitatis gratiam recusavit; et dumsequitur bonum quo bene dicere appetiit, bonum quobene vivere potuisset amisit. Scientia quippe instat,charitas vero aedificat (I Cor. VIII, 1). Sed jam nuncrectum dicat, quod tamen recte dicere ignorat. Nampostquam inflatas animi cogitationes per verba elationisexhalavit, fortem sententiam subdidit, dicens:CAPUT XXVIVERS. 5.---Deus potentes non abjicit, cum et ipse sitpotens.44. Potentia temporalis, etsi bona, elationistentationi est obnoxia. Qui se videt plus caeteris posse,plus sapere facile credit. Hic Satanae similis.---In usuvitae mortalis quaedam ex semetipsis sunt noxia,quaedam vero ex his quae circa ipsa versantur. Exsemetipsis quaedam sunt noxia, sicut peccata atqueflagitia. Quaedam vero nonnunquam nobis ex his quaecirca ipsa sunt nocent, sicut temporalis potentia, velcopula conjugalis. Bonum namque est conjugium, sedmala sunt quae circa illud ex hujus mundi curasuccrescunt. Unde Paulus ait: Qui autem cum uxore estcogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uxori (I Cor.VII, 33). Unde et quibusdam meliora persuadens, eos aconjugio revocat, dicens: Hoc autem dico, non ut laqueumvobis injiciam, sed ad id quod honestum est, et quodfacultatem praebeat sine impedimento Dominum76

obsecrandi (Ibid., 35). Dum ergo tenetur quod non nocet,ex rebus juxta positis committitur plerumque quod nocet;sicut saepe rectum mundumque iter pergimus, et tamenortis juxta viam vepribus per vestimenta retinemur. In viaquidem munda non offendimus, sed a latere nascitur quopungamur. Magna est etiam potentia temporalis, quaehabet apud Deum meritum suum de bona administrationeregiminis; nonnunquam tamen eo ipso quo praeeminetcaeteris, elatione cogitationis intumescit; et dum ad usumcuncta subjacent, dum ad votum velociter jussacomplentur, dum omnes subditi si qua bene gesta suntlaudibus efferunt, male gestis autem nulla auctoritatecontradicunt, dum plerumque laudant etiam quodobjurgare debuerunt, seductus ab his quae infrasubduntur, super se animus tollitur; et dum foris immensofavore circumdatur, intus veritate vacuatur; atque oblitussui, in voces se spargit alienas; talemque se credit,qualem foris audit, non qualem intus discernere debuit;subjectos despicit, eosque aequales sibi naturae ordinenon agnoscit; et quos sorte potestatis excesserit,transcendisse se etiam vitae meritis credit; cunctis seaestimat amplius sapere, quibus se videt amplius posse.In quodam quippe se constituit culmine apud semetipsum;et qui aequa caeteris naturae conditione constringitur, exaequo respicere caeteros dedignatur; sicque usque adejus similitudinem ducitur de quo scriptum est: Omnesublime videt, et ipse est rex super universos filiossuperbiae (Job. XLI, 25). Et de cujus corpore dicitur:Generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebrae ejus inalta surrectae (Prov. XXX, 13). Ad ejus similitudinemducitur, qui singulare culmen appetens, et socialemangelorum vitam despiciens, ait: Ascendam superaltitudinem nubium; similis ero altissimo (Isai. XIV, 14).Miro ergo judicio intus foveam dejectionis invenit, dumforis se in culmine potestatis extollit. Apostatae quippeangelo similis efficitur, dum homo hominibus esse similisdedignatur. Sic Saul ab humilitatis merito in tumoremsuperbiae culmine potestatis excrevit. Per humilitatem77

quippe praelatus est per superbiam reprobatus, Dominoattestante qui ait: Nonne cum esses parvulus in oculistuis, caput te constitui in tribubus Israel (I Reg. XV, 17)?Parvulum se ante potestatem viderat, sed, fultustemporali potentia, jam se parvulum non videbat.Caeterorum namque comparatione se praeferens,magnum se apud se esse judicabat. Miro autem modocum apud se parvulus, apud Dominum magnus; cum veroapud se magnus, apud Dominum parvulus fuit. Magnosnos Dominus apud nos esse prohibet per prophetamdicens: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coramvobismetipsis prudentes (Isai. V, 21). Ne magni apud nosesse debeamus, Paulus admonens, ait: Nolite prudentesesse apud vosmetipsos (Rom. XII, 15). Plerumque ergodum ex subjectorum affluentia animus inflatur, in luxumsuperbiae ipso potentiae fastigio lenocinantecorrumpitur.45. Legitima potestas ea est, quae super culpas, nonsuper homines erigitur. S. Petri exemplum, et S. Pauli.---Sed aliud est quaelibet bona non esse, aliud bona benehabere nescire. Bona namque est ordine suo potentia,sed cauta regentis indiget vita. Igitur bene hanc exercet,qui et retinere illam noverit, et impugnare. Bene hancexercet, qui scit per illam super culpas erigi, et scit cumilla caeteris aequalitate componi. Humana enim mensplerumque extollitur, etiam cum nulla potestate fulcitur;quanto magis in altum se erigit, cum se etiam ei potestasadjungit? Et tamen corrigendis aliorum vitiis aptaexsecutione praeparatur. Unde et per Paulum dicitur:Minister enim Dei est, vindex in iram ei qui malum agit(Rom. XIII, 4). Cum ergo potentiae temporalis ministeriumsuscipitur, summa cura vigilandum est, ut sciat quisque etsumere ex ea quod adjuvat, et expugnare quod tentat; etaequalem se cum illa caeteris cernere, et tamen sepeccantibus zelo ultionis praeferre. Quam discretionemplenius cognoscimus, si etiam potestatis ecclesiasticaeexempla cernamus. Petrus namque, auctore Deo,78

Ecclesiae principatum tenens a bene agente Cornelio, etsese ei humiliter prosternente, immoderatius venerarirecusavit, seque illi similem recognovit, dicens: Surge, nefeceris, et ego ipse homo sum (Act. X, 26). Sed cumAnaniae et Sapphirae culpam reperit, mox quanta supercaeteros potentia excrevisset ostendit (Act. V, 5, seq.).Verbo enim eorum vitam perculit, quam spirituperscrutante deprehendit; et summum se intra Ecclesiamcontra peccata recoluit, quod, honore sibi vehementerimpenso, coram bene agentibus fratribus non agnovit.Illic communionem aequalitatis meruit sanctitas actionis,hic zelus ultionis jus aperuit potestatis, Paulus beneargentibus fratribus praelatum se esse nesciebat, cumdiceret: Non quia dominamur fidei vestrae, sed adjutoressumus gaudii vestri (II Cor. I, 23). Atque illico adjunxit:Fide enim statis. Ac si diceret: Ideo non dominamur fideivestrae, quia fide statis. Aequales enim vobis sumus, ubivos stare cognoscimus. Quasi praelatum se fratribus essenesciebat, cum diceret: Facti sumus parvuli in mediovestrum (I Thess. II, 7), et, Nos autem servos vestros perJesum Christum (II Cor. IV, 5). Sed cum culpam quaecorrigi debuisset invenit, illico magistrum se esse recoluit,dicens: Quid vultis? in virga veniam ad vos (I Cor. IV, 5)?46. Praelati dum culpas puniunt jure potestatis,aequales se iis qui corriguntur agnoscant per humilitatiscustodiam. Ipsis etiam se postponant, quare.---Summusitaque locus bene regitur, cum is qui praeest vitiis potiusquam fratribus dominatur. Cunctos quippe naturaaequales genuit; ut autem alii ad regendum aliiscommittantur, non eos natura, sed culpa postponit. Vitiisergo se debent rectores erigere, quorum et causapraeferuntur; et cum delinquentes corrigunt, solliciteattendant, ut per disciplinam culpas quidem jurepotestatis feriant, sed per humilitatis custodiam aequalesse ipsis fratribus qui corriguntur agnoscant. Quamvisplerumque etiam dignum est ut eosdem quos corrigimustacita nobis cogitatione praeferamus. Illorum namque per79

nos vitia disciplinae vigore feriuntur; in his vero quae ipsicommittimus ne verbi quidem ab aliquo invectionelaceramur. Tanto ergo apud Dominum obligatiores sumusquanto apud homines inulte peccamus. Disciplina autemnostra subditos tanto divino judicio liberiores reddit,quanto hic eorum culpas sine vindicta non deserit.Servanda itaque est in corde humilitas, et in operedisciplina. Atque inter haec solerter intuendum, ne dumimmoderatius custoditur virtus humilitatis, solvantur juraregiminis; et dum praelatus quisque plus se quam decetdejicit, subditorum vitam stringere sub disciplinae vinculonon possit. Teneamus ergo exterius quod pro aliorumutilitate suscipimus, teneamus interius quod de nostraaestimatione sentimus. Sed tamen decenter quibusdamerumpentibus signis tales nos apud nos esse ipsi etiamqui nobis commissi sunt non ignorent, ut et de auctoritatenostra quod formident videant, et de humilitate quodimitentur agnoscant. Servata autem auctoritate regiminis,ad cor nostrum sine cessatione redeamus, etconsideremus assidue quod sumus aequaliter cumcaeteris conditi, non quod temporaliter caeteris praelati.Potestas enim quanto exterius eminet, tanto premiinterius debet, ne cogitationem vincat, ne indelectationem sui animum rapiat, ne jam sub se menseam regere non possit, cui se libidine dominandisupponit.47. Potestatis humiliter administratae exemplum inS. David.---Bene David regni potentiam regere noverat,qui elationem ejusdem potentiae semetipsum premendovincebat, dicens: Domine, non est exaltatum cor meum(Psal. CXXX 1). Quippe in ejus humilitatis augmentumsubjunxit: Neque elati sunt oculi mei. Atque addidit:Neque ambulavi in magnis. Et adhuc subtilissimasemetipsum inquisitione discutiens, ait: Neque inmirabilibus super me. Omnesque etiam cogitationes suasa fundo cordis exhauriens, subjungit, dicens: Si nonhumiliter sentiebam sed exaltavi animam meam. Ecce80

humilitatis hostiam ab intimo cordis oblatam crebroreplicat, et iterum atque iterum confitendo offerre noncessat; eamque multipliciter loquens judicis sui oculisostentat. Quid est hoc? et quomodo istud sacrificium Deoplacere cognoverat, quod in conspectu ejus tantaiteratione vocis immolabat, nisi quod vicina esse superbiapotentibus solet, et pene semper rebus affluentibus elatiosociatur, quia et saepe humoris abundantia duritiam dattumoris?48. Rara humilitatis et potestatis societas.---Mirumvero valde est cum in cordibus sublimium regnat humilitasmorum. Unde pensandum est quia potentes quique cumhumiliter sapiunt, culmen extraneae et quasi longepositae virtutis attingunt, et recte hac virtute Dominumquantocius placant, quia illud ei sacrificium humiliterofferunt, quod potentes invenire vix possunt. Subtilissimanamque ars vivendi est culmen tenere, gloriam premere;esse quidem in potentia, sed potentem se esse nescire;ad largienda bona potentem se cognoscere, adrependenda noxia omne quod potenter valet ignorare.Recte itaque de talibus dicitur: Deus potentes non abjicit,cum et ipse sit potens. Deum quippe imitari desiderat, quifastigium potentiae alienis intentus utilitatibus, et nonsuis laudibus elatus administrat, qui praelatus caeterisprodesse appetit, non praeesse. Tumoris namque elatio,non ordo potestatis in crimine est. Potentiam Deus tribuit,elationem vero potentiae malitia nostrae mentis invenit.Tollamus ergo quod de nostro contulimus, et bona suntquae Deo largiente possidemus. Quia enim nequaquamjusta potentia, sed actio prava damnatur, aptesubjungitur:CAPUT XXVIIVERS. 6.---Sed non salvat impios, et judiciumpauperibus tribuit.81

49. Deus potestatis superbiam non celsitudinemdamnat.---Scriptura sacra plerumque pauperes, humilesvocare consuevit. Unde in Evangelio cum adjectionespiritus nominantur, dum dicitur: Beati pauperes spiritu,quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Quiaenim divitiae visibiliter potentes ostendunt, apudsemetipsos pauperes sunt, qui elati in suis conscientiisnon sunt. Eos vero impios vocat, qui aut a fidei pietatedisjuncti sunt, aut in hoc quod fideliter credunt pravis sibimoribus contradicunt. Quia ergo omnipotens Deusmalitiae superbiam, non potentiae celsitudinem damnat,postquam dictum est: Deus potentes non abjicit, cum etipse sit potens, recte subjungitur: Sed non salvat impios,et judicium pauperibus tribuit. Id est, elatos destruit,humiles vero per judicium liberos reddit. Vel certejudicium pauperibus tribuit, quia hi qui nunc nequiteropprimuntur, ipsi tunc super oppressores suos judicesveniunt.50. Reproborum alii judicantur, alii non judicantur.---Duae quippe sunt partes, electorum scilicet, atquereproborum. Sed bini ordines eisdem singulis partibuscontinentur. Alii namque judicantur et pereunt, alii nonjudicantur et pereunt. Alii judicantur et regnant, alii nonjudicantur et regnant. Judicantur et pereunt quibusDominica inclamatione dicitur: Esurivi, et non dedistismihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; hospeseram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me;aeger et in carcere, et non visitastis me (Matth. XXV, 42,43). Quibus praemittitur: Discedite a me, maledicti, inignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus(Ibid., 41). Alii vero in extremo judicio non judicantur etpereunt, de quibus Propheta ait: Non resurgunt impii injudicio (Psal. I, 5). Et de quibus Dominus dicit: Qui autemnon credit, jam judicatus est (Joan. III, 18). Et de quibusPaulus ait: Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt(Rom. II, 12). Resurgunt ergo etiam omnes infideles, sedad tormentum, non ad judicium. Non enim eorum tunc82

causa discutitur, quia ad conspectum districti judicis jamcum damnatione suae infidelitatis accedunt.Professionem vero fidei retinentes, sed professionis operanon habentes, redarguunt ut pereant. Qui vero nec fideisacramenta tenuerunt increpationem judicis in extremaexaminatione non audiunt, quia, praejudicati infidelitatissuae tenebris, ejus quem despexerant invectioneredargui non merentur. Illi saltem judicis verba audiunt,quia ejus fidei saltem verba tenuerunt. Isti in damnationesua aeterni judicis nec verba percipiunt, quia ejusreverentiam nec verbo tenus servare voluerunt. Illilegaliter pereunt, quia sub lege positi peccaverunt; istisin perditione sua de lege nihil dicitur quia nihil legishabere conati sunt. Princeps namque terrenamrempublicam regens, aliter punit civem interiusdelinquentem, atque aliter exterius hostem rebellantem.In illo jura sua consulit, eumque sub verbis dignaeinvectionis addicit; contra hostem vero bella movet,instrumenta perditionis exercet, dignaque ejus malitiaetormenta retribuit, de malo vero ejus quid lex habeat nonrequirit. Neque enim lege necesse est perimi, qui legenunquam potuit teneri. Ita ergo in extremo judicio etlegalis illum invectio percutit qui ab eo quod professionetenuit, actione declinavit; et iste sine judicii invectioneperimitur, qui lege fidei non tenetur.51. Electorum quoque alii judicium subeunt, alii non,sed judices sedent.---Ex electorum vero parte aliijudicantur et regnant, qui vitae maculas lacrymis tergunt,qui mala praecedentia factis sequentibus redimentes,quidquid illicitum aliquando fecerunt ab oculis judiciseleemosynarum superductione cooperiunt. Quibus judexveniens in dextera consistentibus dicit: Esurivi, et dedistismihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospeseram, et collegistis me; nudus, et cooperuistis me;infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis adme (Matth. XXV, 35). Quibus praemittit, dicens: Venite,benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a83

constitutione mundi (Ibid., 34). Alii autem non judicanturet regnant qui etiam praecepta legis perfectione virtutumtranscendunt, quia nequaquam hoc solum quod cunctisdivina lex praecipit implere contenti sunt, sedpraestantiori desiderio plus exhibere appetunt quampraeceptis generalibus audire potuerunt. Quibusdominica voce dicitur: Vos qui reliquistis omnia, et secutiestis me, cum sederit Filius hominis in sede majestatissuae, sedebitis et vos super duodecim thronos, judicantesduodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Et de quibuspropheta ait: Dominus ad judicium veniet cum senioribuspopuli sui (Isai. III, 14). Et de quibus Salomon, cum desanctae Ecclesiae sponso loqueretur, intulit dicens:Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribusterrae (Prov. XXXI, 23). Hi itaque in extremo judicio nonjudicantur et regnant, quia cum auctore suo etiam judicesveniunt. Relinquentes quippe omnia plus promptadevotione exsecuti sunt quam juberi generaliteraudierunt. Speciali namque jussione paucisperfectioribus, et non generaliter omnibus, dicitur hocquod adolescens dives audivit: Vade et vende omnia quaehabes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo,et veni et sequere me (Matth. XIX, 21). Si enim sub hocpraecepto cunctos jussio generalis astringeret, culpaprofecto esset aliquid nos de hoc mundo possidere. Sedaliud est quod per sacram Scripturam omnibusgeneraliter praecipitur, aliud quod specialiterperfectioribus imperatur. Hi ergo recte sub generalijudicio non tenentur, qui et praecepta generalia vivendovicerunt. Sicut enim non judicantur et pereunt, quisuadente perfidia lege teneri contemnunt, ita nonjudicantur et regnant, qui, suadente pietate, etiam ultrageneralia divinae legis praecepta proficiunt. Hinc estquod Paulus, etiam specialia praecepta transcendens,plus opere exhibuit quam institutione permissionisaccepit (I Thess. II, 7). Cum enim accepisset utEvangelium praedicans de Evangelio viveret, etEvangelium audientibus contulit, et tamen Evangelii84

sumptibus sustentari recusavit. Cur ergo iste judicetur utregnet, qui minus quod servaret accepit, sed majus quodviveret invenit? Dicatur igitur recte: Judicium pauperibustribuit, quia quanto huic mundo magna humilitatedespecti sunt, tanto tunc acceptis sedibus majore culminepotestatis excrescunt. Unde et sequitur:CAPUT XXVIIIVERS. 7.---Non auferet a justo oculos suos, et reges insolio collocat in perpetuum, et illic eriguntur.52. Deus justos tunc magis respicit, cum injusteaffliguntur.---Abstulisse enim a justis oculos suos fortasseDominus creditur, quia injustorum crudelitatibus hic sinevindicta lacerantur; sed famulos suos tunc magis respicit,cum injuste eos nequitia persequentis affligit. Vidensenim quid hic humiliter tolerent, nimirum jam praevidetquid illic eis misericorditer recompenset. Non ergo auferta justo oculos suos. Ecce iste humiliter ingemiscit, illesuperbit et nequiter floret. Iste cor conterit, ille se degloria iniquitatis extollit. Horum ergo quis divinisobtutibus longe est, qui injustitiam pertulit, an qui eampatientibus irrogavit; qui supernam gratiam intermaeroris tenebras tenuit, an qui inter exteriora gaudialumen justitiae intus amisit?53. Cur sancti, reges in S. Scriptura vocantur. Sanctosin throno cum Christo sedere est ex ejus potestatejudicare.---Bene autem sancti viri Scripturae sacraetestimonio reges vocantur, quia, praelati cunctis motibuscarnis, modo luxuriae appetitum frenant, modo aestumavaritiae temperant, modo gloriam elationis inclinant,modo suggestionem livoris obruunt, modo ignem furorisexstingnunt. Reges ergo sunt, quia tentationum suarummotibus non consentiendo succumbere, sed regendopraeesse noverunt. Quia igitur ab hac potestate regiminisad potestatem transeunt retributionis, dicatur recte:85

Reges in solio collocat in perpetuum. Semetipsos enimregendo, ad tempus fatigati sunt, sed in regni erectionisaeternae solio in perpetuum collocantur; et eo illicaccipiunt alios digne judicare, quo hic nesciuntsibimetipsis nequiter parcere. Hinc enim alias dicitur:Donec justitia convertatur in judicium (Psal. XCIII, 15).Paulus de se suisque consortibus dicit: Ut nos efficeremurjustitia Dei in ipso (II Cor. V, 21). Justitia ergo in judiciumvertitur, quia hi qui nunc juste atque irreprehensibilitervivunt, tunc judicandi potentiam nanciscuntur. HincLaodiceae Ecclesiae Dominus dicit: Qui vicerit, dabo eisedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedicum Patre meo in throno ejus (Apoc. III, 21). VincensDominus in throno cum Patre sedisse se asserit, quia postpassionis certamina, post resurrectionis palmam, clariusse omnibus quod potestati Patris esset aequalis indicavit,eique se non disparem calcato mortis aculeo innotuit.Unde et Mariae necdum credenti se Patri similem, dicit:Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem (Joan.XX, 17). Nobis enim in throno filii sedere, est ex ejusdemFilii potestate judicare. Quia enim judicii principatum exejus virtute percipimus, velut in throno ejus residemus.Nec abhorret a vero quod alias super duodecim thronosventuros testatur esse discipulos (Matth. XIX, 28), hic veroin throno suo perhibet esse sessuros. Per thronos quippeduodecim universale judicium, per thronum vero Filisingulare culmen judiciariae potestatis ostenditur. Hocergo duodecim thronis, quod uno throno Filii designatur,quia videlicet universale judicium ex Mediatoris nostriinterventione percipitur. Dicatur ergo: Reges in soliocollocat in perpetuum.54. Sanctorum sessio est aeterna. Prius humiliati,erigentur.---Apte autem in perpetuum subdens apertequid dicat insinuat. Si enim de terreni regni solio diceret,nullatenus in perpetuum subdidisset, quia qui illudarripiunt, profecto non in eo in perpetuum, sedtemporaliter collocantur. Bene autem subdidit: Et illic86

eriguntur. Ac si intentioni audientis innueret, dicens: Quiahic humiliati sunt, illic eriguntur. Sanctis namque viris istelocus humilitatis est, ut ille sit celsitudinis. Unde aliasscriptum est: Humiliasti eos in loco afflictionis (Psal. XLIII,20). Locus quippe afflictionis est vita praesens: Qui ergoad aeternam patriam tendunt, nunc semetipsostemporaliter in afflictionis loco despiciunt, ut tunc in locogaudii veraciter sublimentur. Sequitur:CAPUT XXIXVERS. 8, 9. Et si fuerint in catenis, et vincianturfunibus paupertatis, indicabit eis opera eorum, et sceleraeorum, quia violenti fuerint55. Catenis ligari se putant sancti, quandiu hicvivunt.---Catenae obligationis sunt ipsa adhuc retentioperegrinationis. Ligatum se his catenis Paulus aspexerat,cum dicebat: Desiderium habens dissolvi, et cum Christoesse (Philip. I, 23). Paupertatis funibus vinctum se essecernebat, quando veras divitias intuens, eas etiamdiscipulis exorabat, dicens: Ut sciatis quae sit spesvocationis ejus, quae divitiae gloriae haereditatis ejus insanctis (Ephes. I, 18).Bene autem post ista subditur: Indicabit eis operaeorum, et scelera eorum, quia violenti fuerint. Cum enimsupernam gloriam magis amando cognoscimus, tunc malaquae egimus graviora fuisse sentimus. Unde et Pauluspost perceptam gratiam supernorum ea quae in se studiavirtutum crediderat fuisse jam scelera cognoscebat,dicens: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, etcontumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quiaignorans feci in incredulitate (I Tim. I, 13). Vel certe: Sedquae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propterChristum detrimenta (Philip. III, 7). Unde et apte subditur:87

88CAPUT XXXVERS. 10.--- Revelabit quoque aurum eorum, utcorripiat; et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.56. Amore coelestis gloriae graviora fiunt peccataprius perpetrata.---Aurem ab iniquitate revelare estintellectum cognitionis aperire. Revelata vero aureunusquisque corripitur, quando intrinsecus aeternorumbonorum desiderium percipit, et quae mala extrinsecusperpetravit agnoscitPotest vero in catenis et funibus paupertatis poenaetiam temporalis afflictionis intelligi, quia saepe quijubentis verba non audiunt, ferientis verberibusadmonentur, ut ad bona desideria saltem poenaetrahant, quos praemia non invitant. Unde per Prophetamdicitur: In camo et freno maxillas eorum constringe, quinon approximant ad te (Psal. XXXI, 9). Si vero etiamflagella despiciunt, constat nimirum quod tanto illicgravioris vindictae supplicia sentiant, quanto hic majorisprovidentiae gratiam calcant. Unde et sequitur:CAPUT XXXIVERS. 11, 12.---Si audierint et observaverint,complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria. Siautem non audierint, transibunt per gladium, etconsumentur stultitia.57. Quam severe puniendi, qui a perditis moribusnec flagellis coercentur.---Per bonum recta actio, pergloriam vero superna retributio designatur. Qui ergoobedire praeceptis coelestibus student, dies suos in bonocomplent, annos in gloria, quia et cursum praesentistemporis in recto opere, et consummationem suamperficiunt felici retributione. Si vero non audierint,transibunt per gladium, et consumentur stultitia, quia et

vindicta eos in tribulatione percutit, et finis in fatuitateconcludit. Sunt enim nonnulli quos a perditis moribus nectormenta compescunt. De quibus per prophetam dicitur:Percussisti eos nec doluerunt; flagellasti eos, et renueruntaccipere disciplinam (Jerem. V, 3). Et de quibus subBabylonis specie dicitur: Curavimus Babylonem, et non estsanata (Jerem. LI, 9). De quibus rursum dicitur: Interfeciet perdidi populum meum, et tamen a viis suis non suntreversi (Jerem. XV, 7). Hi nonnunquam deteriores existuntex verbere, quia pulsati doloribus, aut contumacipertinacia duriores existunt, aut, quod pejus est, inblasphemiae etiam exasperationem prosiliunt. Bene ergodicitur quod per gladium transeunt, et stultitiaconsumuntur, quia peccata quae flagellis emendaredebuerant, flagellis exaggerant. Et hic jam poenaspercussionis sentiunt, et illic justae retributionis supplicianon evadunt. Fatuitas quippe stultitiae est quod illos sicimquitas obligat, ut a culpa eos nec poena compescat.Sequitur:CAPUT XXXIIVERS. 13.---Simulatores et callidi provocant iram Dei.58. Simulatoris callidi imago.---Cum simulatoresdiceret, apte subjungit et callidi, quia nisi ingeniocalleant, quod videri appetunt congrue simulare nonpossunt. Sunt enim nonnulla vitia quae etiam a sensutardioribus facile perpetrantur. Elatione namqueintumescere, avaritiae aestibus inhiare, luxuriae pulsantisuccumbere, etiam quilibet obtusis sensibus potest;simulationis vero falsitatem exsequi, nisi qui subtiliorisingenii fuerit, non potest. Quisquis enim talis est, adcustodienda duo videlicet continua observatione dividitur,ut callide noverit et occultare quod est, et ostentare quodnon est; et vera mala premere, et falsa bona monstrare;nec se aperte in hoc quod videtur extollere, atque, utmajorem gloriam teneat, saepe se simulare gloriam89

declinare. Quia enim ante oculos hominum sequendo eamapprehendere non potest, studet plerumque gloriamtenere fugiendo. Haec itaque simplicibus minimecongruunt, quia si congruunt, jam simplices non sunt.59. Iram Dei non solum meretur, sed provocat.---Beneautem cum diceret: Simulatores et callidi, non subdidit,merentur, sed provocant iram Dei. Iram quippe Deimereri, est etiam nesciendo peccare. Provocare vero estmandatis illius sciendo contraire; scire bonum, seddespicere; facere posse, nec velle. Hi enim perpetrationenequitiae intrinsecus tenebrescunt, et ostentationejustitiae superficie tenus dealbantur. Quibus voceDominica dicitur: Vae vobis, Scribae et Pharisaeihypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quaeforis parent hominibus speciosa, intus vero plena suntossibus mortuorum, et omni spurcitia; ita et vos quidemforis apparetis hominibus justi, intus autem pleni estishypocrisi et iniquitate. (Matth. XXIII, 27). Foris ergoostendendo servant quae vivendo intus impugnant. Intusvero mala cogitantes exaggerant quae foris aliudsuperducentes occultant. Ante districtum itaque judicemexcusationem jam de ignorantia habere non possunt, quiadum ante oculos hominum omnem modum sanctitatisostentant, ipsi sibi sunt testimonio quia bene vivere nonignorant. Dicatur igitur recte: Simulatores et callidiprovocant iram Dei. Quid vero eos ad extremum sequatur,adjungit, dicens:CAPUT XXXIIIIbid.---Neque clamabunt cum vincti fuerint.60. Etiam percussus peccata confiteri erubescit.---Omnis iniquus qui cum iniquus sit, sanctus videri nonappetit, in flagelli percussione deprehensus, fateri quodiniquus sit non erubescit. Qui vero iniqua agens, humanade se judicia sub specie sanctitatis intercipit, etiam cum90

flagello percutitur, iniquum se prodere refugit, quiasanctus videri consuevit. Si quando autem gravitercoarctatur, iniquum se vix superficie tenus confitetur, quiainterna sua detegere veraci confessione confunditur.Quasi liberi vero sumus, cum nulla correptionecastigamur; vincimur autem, cum flagello percussionisastringimur. Vincti igitur tanto clamamus altius, quanto inpercussione positi peccata nostra veracius confitemur.Apud aures quippe Dei vox valida devota confessio est.Quia ergo simulatores quosque, etiam cum percussionisflagella corripiunt, ad confessionem simplicem nonperducunt (cognosci enim peccatores refugiunt, quiasancti omnium opinione ferebantur), quamvis eos adextremum jam flagella feriant, quamvis duci se adaeterna supplicia non ignorent, tales tamen cupiunt apudhumana judicia remanere, quales se studuerant semperostendere. Deprehensi ergo etiam flagello percussionisextremae, quia confessionem puram vel afflicti exererenegligunt, quasi vincti clamare contemnunt. Bene ergodicitur: Neque clamabunt cum vincti fuerint.61. Hypocritae sanctos se, non quia sunt, sed quiadicuntur, existimant. Vana spe delusi, ad confessionisremedium etiam in extremis non confugiunt. Ab hominelonge saepe distat ejus cor.---Quamvis intelligi etiamaliter potest. Omnis enim qui, cum iniquus sit, dici sanctusab hominibus non pertimescit, etsi iniquum se tacitacogitatione reprehendit, tamen dum saepius sanctumaudire se coeperit, hoc quod de se intrinsecus tenebatamittit. Cor quippe exterius fundit, et quia libenter forisfalsum de se testimonium recipit, qualem se intus habeatnon requirit. Unde fit ut vacuae laudis fomenta etiam cumdefuerint quaerat, et oblitus quod est appetat videri quodnon est. Igitur qui tales sunt, dum justos se ante humanajudicia simulant, dum actiones suas laudibus dignasintuentium oculis ostentant, occulta cum eis justitiaagitur, ut quo nituntur foris alios fallere, eo de se intusetiam ipsi fallantur. Nam omnem circa se sollicitae91

investigationis oculum perdunt. Vitam enim suam etdiscutere et perscrutari dissimulant, sed tales se qualesaudiunt putant, sanctosque se esse, non quia ita vivunt,sed quia ita dicuntur, existimant. Subtile autem Deijudicium, seque ipsos intueri negligunt, quia fidem suimeriti in attestatione ponunt oris alieni. Cum vero subitapercussione feriuntur, iniquos se vel veraciter fateri, velsicut sunt, deprehendere omnino non possunt, quiavidelicet sanctos se humana professione crediderunt.Bene ergo dicitur: Neque clamabunt cum vincti fuerint.Spe enim vacua tales se ante supernum judicem venireconfidunt, quales se hominibus innotuisse cognoscunt;seque ipsos miseri nec inter tormenta deprehendunt, etdum testimonium falsae laudis aspiciunt, remedium veraeconfessionis amittunt. Etiam vincti ducuntur, et nonclamant, quia, humanae laudis importunitate superati,sanctos se miseri et cum in peccatis moriuntur putant.Quibus bene per prophetam dicitur: Redite,praevaricatores, ad cor (Isai. XLVI, 8). Si enim ad corredirent, per exterioris attestationis se verba nonfunderent. Nam quid vicinius nobis est corde nostro? quidvicinius nobis est ea re quae intra nos est? Et tamen cumper pravas cogitationes spargitur, a nobis cor nostrumlongius evagatur. Longe ergo prophetas praevaricatoremmittit, cum eum ad cor suum redire compellit, quia quo seexterius fudit, eo ad se unde possit redire vix invenit.Quia vero simulatorum mens pro eo quod ab unaaeternitatis intentione dividitur, cogitationummultiplicium inundatione vastatur, recte subjungitur:CAPUT XXXIVVERS. 14.---Morietur in tempestate anima eorum.62. Tempestate subita hypocritae moriuntur.---Quasitranquille namque videbantur vivere, cum de sanctitatiscurarent laude gaudere. Sed tempestate subita eorumanima moritur, quae humanae laudis pessima92

tranquillitate laetabatur. Plerumque subito inopinatatempestas omne quod aer serenum blanditur immutat; eteo periculum vitari non potest, quo nec potuit praevideri.Unde simulatores, qui vitae suae custodiam negligunt, intempestate mori referuntur. Hinc quippe eos turbo subitusinternae percussionis ejicit, quos arrogantia externifavoris extollit; et dum amplectuntur in laude quod nonsunt, repente inveniunt in ultione quod sunt. Bene autemper Salomonem dicitur: Quomodo probatur in conflatorioargentum, et in fornace aurum, sic probatur homo orelaudantis (Prov. XXVII, 21). Laus quippe sua justos cruciat,iniquos exaltat. Sed justos dum cruciat purgat, iniquosdum laetificat reprobos monstrat. Isti enim sua laudepascuntur, quia auctoris sui gloriam non requirunt. Illiautem qui auctoris gloriam quaerunt, sua laudecruciantur, ne non sit intus quod foris dicitur, ne, si estetiam quod dicitur, ante Dei oculos ipsis favoribusvacuetur: ne humana laus robur mentis emolliat, eamquein sui delectatione prosternat; et quae adjumentum debetesse augendi operis, jam retributio sit laboris. Cum verosua praeconia in Dei laudem tendere sentiunt, ea etiamdesiderabiliter amplectuntur. Scriptum namque est:Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrumqui in coelis est (Matth. V, 16). Viam se ergo hominibusfaciunt, quoties in se aliquid quo Deus cognoscaturostendunt, quia non student in se humanam laudemfigere, sed quaerunt eam per se medios ad auctorisgloriam pertransire. Arrogantes autem humanis laudibusmollia corda prostituunt, quia suis amoribuscorrumpuntur. De quibus alias dicitur: Erunt hominesseipsos amantes (II Tim. III, 2). Apte vero hic de haceorum corruptione subjungitur:CAPUT XXXVIBID.---Et vita eorum inter effeminatos.93

63. Effeminati sunt qui laudibus humaniscorrumpuntur.---Si enim virditer viverent, laus transitorianulla eos corruptione vitiaret. Unde electis Prophetapersuadet, dicens: Viriliter agite, et confortetur corvestrum (Psal. XXX, 25). Dicens enim Viriliter agite, etconfortetur cor vestrum, illico subdidit, quasi sexum cordismunire curavit. Luxuriosi quippe mens corrumpitur, sirebus transitoriis delectatur. Igitur simulatorum vita intereffeminatos moritur, quia laudis luxuria corruptareperitur. Translatione vero alia non habetur: Vita eoruminter effeminatos, sed, Vita eorum vulneretur ab angelis.Utramque tamen etsi sermone discrepat, rationeconcordat, quia effeminatorum vitam angeli vulnerant,dum nuntii veritatis eam jaculis sanctae praedicationisimpugnant. Quia igitur de damnatione reproborum quidagatur audivimus, de ereptione humilium quid sequaturaudiamus:VERS. 15.---Eripiet pauperem de angustia sua.64. Humiles, cum moriuntur, de angustia liberantur.---Pauper de angustia sua eripitur cum unusquisque humilisde hac peregrinationis suae afflictione liberatur. Nam etassiduis hic tribulationis premitur, ut ad requirendumverae consolationis gaudium provocetur. Unde etsequitur:IBID.--- Et revelabit in tribulatione aurem ejus.Aurem in tribulatione revelare est auditum cordisverberum plagis aperire. Cum enim praeceptadespicimus, pia districtione nobiscum agitur, ut flagellatimeamus. Aurem itaque cordis tribulatio aperit, quamsaepe hujus mundi prosperitas claudit. Per Salomonemnamque dicitur: Aversio parvulorum interficiet eos, etprosperitas stultorum perdet illos (Prov. I, 32). Sequitur:94

95CAPUT XXXVIVERS. 16.---Igitur salvabit te de ore angusto latissime.65. Peccati consuetudo puteus arctissimus, ex quosola gratia nos potest educere.---Omnis qui vitae viamdeserens in peccatorum se tenebras dejicit, semetipsumquasi in puteum vel foveam mergit. Si vero diutinaperpetratione etiam consuetudine iniquitatis opprimiturne ad superiora jam possit exsurgere, quasi angusto oreputei coarctatur. Unde David propheta sub speciepeccantium exorat, dicens: Non me demergat tempestasaquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeatsuper me puteus os suum (Psal. LXVIII, 16). Quem enimmali operis iniquitas a bona stabilitate commovit, quasitempestas aquae rapuit; sed si adhuc longa consuetudinenon praevaluit, non demersit. Jam in puteum cecidit quihoc quod divina lex prohibet perpetravit. Sed si adhuclonga consuetudo non deprimit, nequaquam os suumputeus coangustavit. Tanto erga facilius egreditur, quantominori consuetudine coarctatur. Unde Jeremias propheta,dum Judaeam iniquitatibus longa consuetudine obrutamfuisse conspiceret, in lamentis suis sub ejus speciesemetipsum deplorat, dicens: Lapsa est in lacum vitamea, et posuerunt lapidem super me (Thren. III, 53). Inlacum quippe vita labitur cum labe iniquitatis inquinatur.Lapis vero superponitur cum etiam dura consuetudinemens in peccato devoratur, ut etsi velit exsurgere, jamutcumque non possit, quia moles desuper malaeconsuetudinis premit. Sed quia divinae potentiaesubjacet, et post angustiam pravae consuetudinis adbonae actionis amplitudinem revocatur, idcirco dicitur:Salvabit te de ore angusto latissime. Latissime quippe deore angusto salvatur, qui et post iniquitatis jugum adlibertatem boni operis poenitendo reducitur.66. Quanta angustia est ab opprimente malaconsuetudine exsurgere velle nec posse.---Quaedam

namque quasi conclusi oris angustia est ab opprimentemala consuetudine exsurgere velle, nec posse; jamquidem desiderio ad superna tendere, sed adhuc actu ininfimis remanere; praeire corde, nec tamen sequi opere,atque in semetipso contradictionem perpeti semetipsum.Cum vero ita tendens anima manu gratiae exaltantisadjuvatur, ab angusto ore ad latitudinem pervenit, quia,victis difficultatibus, opera bona perficit quae concupiscit.S. David propheta conclusionem angusti oris conspexerat,cum dicebat: Salvam fecisti de necessitatibus animammeam, nec conclusisti me in manus inimici (Psal. XXX, 9).Latissime autem salvatum se noverat, cum subderet,dicens: Statuisti in loco spatioso pedes meos (Ibid.). Inspatioso quippe loco pedes stabiliti sunt, quando et adcongruentia bona tendimus, et nulla difficultatepraepedimur. Quasi enim per latum locum quo volumuspergimus, quia nullis objectis difficultatibus angustamur.67. In hunc puteum cecidisse Job immerito creditus.---Sed haec Eliu recte diceret, si beato Job ejus sententiaconveniret. Pro culpa enim flagellatum credidit, et idcircoeum in os angustum cecidisse judicavit. Quo enimvalidioribus vidit eum plagis affici, eo deterioribuscredidit iniquitatibus praegravari, profecto nesciens quodflagella ejus augmentum essent meriti, non poenapeccati. Cum vero eum in os angustum cecidisse fateatur,ad huc quasi latius exsequitur in quanta Job profunditateteneatur dicens:CAPUT XXXVII96IBID.---Et non habente fundamentum subter se.68. Quem includit puteus arctus malaeconsuetudinis, infernus absorbet, et desperationisabyssus.---Omne peccatum fundamentum non habet, quianon ex propria natura subsistit. Malum quippe sinesubstantia est. Quod tamen, utcunque sit, in boni natura

coalescit. Igitur os angustum nullum subter se diciturhabere fundamentum, quia peccati inquinatio subsistendijus non habet proprium. Quia vero a fundo diciturfundamentum, possumus etiam fundamentum pro fundopositum non inconvenienter accipere, sicut auditus abaure dicitur, et tamen plerumque ipsa auris auditusnomine designatur. Cum ergo diceret os angustum,explere profundi voraginem volens, subdidit: Et nonhabente fundamentum subter se. Quem enim rapitiniquitas, infernus absorbet. Internus vero recte fundumnon habere creditur, quia quisquis ab illo rapitur, inimmenso profundo devoratur. Immensam namque ejusexplere latitudinem volens propheta, ait: Dilatavitinfernus animam suam, et aperuit os suum absque ullotermino (Isai. V, 14). Sicut ergo sine termino dilatatusdicitur qui ad se plurimos trahit, ita sine fundo altus nonincongrue creditur, quia eos quos in se suscipit, quasi inquadam abysso suae immensitatis absorbet. Itaque cumdiceret: Salvabit te de ore angusto latissime, aptesubjunxit: Et non habente fundamentum subter se. Ac sidiceret: De ore angusto salvabit quod sub se fundum nonhabet, quia enim per peccatum tenditur ad infernum,quem a peccato salvat, de ore angusto liberat. Quemvero de ore angusto eripit, ab inferni profundo subducit.69. Quamvis etiam aliter intelligi potest. Nam sicutqui in puteum mergitur putei profundo retinetur, itacorruens quasi in quodam fundi loco consisteret anima, sisemel lapsa in aliqua se peccati mensura retineret. Sedcum peccato in quod labitur non potest esse contenta,dum quotidie ad deteriora dejicitur, quasi in puteo quocecidit fundum non invenit quo figatur. Esset enim fundusputei, si fuisset mensura peccati; unde bene alias dicitur:Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit(Prov. XVIII, 3). Redire namque dissimulat, quia misererisibi posse desperat. Sed cum desperando ampliuspeccat, quasi puteo suo fundum subtrahit, ne ubi retineripossit inveniat. Sequitur:97

98CAPUT XXXVIIIIBID.---Requies autem mensae tuae erit plenapinguedine.70. Quem eripit gratia, internae satietatisdelectatione replet. Requies mensae est refectiosatietatis internae; quae pinguedine plena dicitur, quia inaeternae voluptatis delectatione praeparatur. Hujusmensae epulas esuriebat Propheta, cum diceret: Satiabordum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15). Hujusmensae pocula sitiebat, dicens: Sitivit anima mea adDeum vivum; quando veniam, et apparebo ante faciemDei (Psal. XLII, 3)? Eliu itaque in beato Job temporaliaverbera aeternorum volens retributione consolari, quodjure ei debebatur ex meritis, ex semetipso quasi gratuitopromittit, dicens: Requies autem mensae tuae erit plenapinguedine. Sequitur:CAPUT XXXIXVERS. 17.---Causa tua quasi impii judicata est,causam judiciumque recipies.71. Flagellantur justi, ut ad majorem vigilantiamerudiantur.---Bonorum causa justitia est. Quorum causaquasi impii judicatur, quia eorum hic justitia paternoflagello fatigatur, ut ad ampliorem vigilantiam non solumpraeceptione mandatorum, sed etiam verberumpercussione doceantur. Sed causam judiciumquerecipiunt, quia ex ea justitia qua modo vivunt tunc inculmine judiciariae potestatis enitescunt, ut tanto tuncpotentius cuncta judicent, quanto nunc in eis subtiliuscuncta judicantur. Haec Eliu quasi nova spondendo intulit,quae beatus Job semper credendo stabiliter tenuit.Habent profecto haec propria omnes arrogantes, ut etmalum mentientes exaggerent, et si quod forsitan bonumdicunt, hoc velut incognitum proferant. Unde fit ut etiam

doctiores se docere audeant, quia videlicet se scire taliasolos putant. Cum vero ad aliqua consolationis verbadescendunt, statim viluisse se aestimant, et perincrepationis tumidae asperitatem quasi quoddam sibiingenium reformant, ut qui condescendisse blandientestestes visi sunt, exorta subito increpatione timeantur.Unde et mox Eliu subdidit, dicens:CAPUT XL99VERS. 18-21.---Non te ergo superet ira, ut aliquemopprimas; nec multitudo locorum inclinet te. Deponemagnitudinem tuam absque tribulatione, et omnesrobustos fortitudine. Ne protrahas noctem, ut ascendantpopuli pro eis. Cave ne declines ad iniquitatem; hancenim coepisti sequi post miseriam.72. Superbi quidquid ab aliis recte fit, carpunt.---Inplerisque Codicibus, donorum; in paucis vero, sedantiquioribus, locorum invenimus. Sed quia expositionenon indiget si dicatur: Nec multitudo donorum inclinet te,hoc magis exponi placuit quod cum difficultatealiquantula videtur aperiri. Haec autem quantae elationisverba sint, ipse qui ea formavit tumor ostendit. Sed quiaEliu arrogantium et beatum Job tenere typum diximuselectorum, si ea subtilius discernimus, etiam nunc intraEcclesiam quomodo arrogantibus congruantdemonstramus. Sancti viri aliena opera etiam parvamirantur, sua vero etiam magna despiciunt. At contra,arrogantes aliena etiam magna despiciunt, sua vel quaeparva sunt admirantur; et plerumque de suis malis bonaaestimant, de alienis autem bonis mala sentire noncessant. Nam dum propriam gloriam quaerunt, perniciosestudent ut quidquid virtutis ab aliis agitur iniquitatis notalaceretur, et bonae pondus actionis vertunt in maculamcriminis. Saepe enim cum vident ab Ecclesia districtepravos corrigi, quasi queruntur injuste innocentes affligi,et nitorem disciplinae ejus commutant appellatione

100nequitiae. Unde Eliu figuram arrogantium servans,beatum Job quasi admonens, ait: Non te ergo superet ira,ut aliquem opprimas. Arrogantes enim irae motumdeputant, quidquid a sancta Ecclesia geritur censuradisciplinae. Et quia humanae laudis appetitu benignistudent semper apparere, nullos censent districtioneseveritatis corrigendos. Unde et a bonis rectoribus, sicutsuperius dictum est, opprimi aestimant quos invitoscernunt a vitiis coerceri.73. Ecclesiae in cunctis mundi partibus potentiatemporalis. Hanc immerito Ecclesiae hostes eiexprobrant. Etsi quidam intra ejus sinum sint qui de ipsiusgloria superbiant.---Auctore autem Domino, quia incunctis mundi partibus sancta Ecclesia culmine religionisexcrevit, hanc ipsam temporalem potentiam, qua quidembene utitur, obtrectando in vitium elationis inflectunt.Unde Eliu subjungit, dicens: Nec multitudo locoruminclinet te. Ac si eidem sanctae Ecclesiae humilitatemmagis in prosperis conservanti arrogantium voce dicatur:Quia ubique fidei reverentia coleris, cave ne ejusdemreverentiae fascibus extollaris. Quosdam quippeconspiciunt qui sub religionis obtentu vitio elationisintumescunt, et quod in quibusdam jure reprehendunt,hoc injuste ad crimen omnium pertrahunt: nequaquamvidelicet perpendentes quod sint in ea qui et despicientesnoverint perfecte temporalia regere, et amantes aeternaplenis desideriis exspectare; et dispensationempotestatis acceptae peragere, et humilitatis insitaeministerium custodire, ut nec humilitatis causa curamsuscepti regiminis negligant, nec rursum occasioneregiminis in eis humilitas intumescat. Etsi quidam fortasseintra ipsam sunt qui non Dei sed suae gloriae subreligionis praetextu deserviunt, studet tamen eos, aut, sivalet, districte corrigere, aut, si non valet, aequanimitertolerare; et vel corrigendo illos quasi filios amplectitur,vel tolerando quasi ab hostibus exercetur. Scit namquequod per eorum superbiam laceretur vita justorum, scit

101quod in ejus crimen extenditur quidquid talium pravitatepeccatur, sed notam alieni criminis sustinere tanto minusmetuit quanto et caput suum talia tolerasse cognoscit. Deillo quippe scriptum est: Et cum iniquis deputatus est(Marc. XV, 28). De illo rursum dicitur: Languores nostrosipse tulit, et dolores nostros ipse portavit (Isai. LIII, 4).Eant ergo arrogantes, et aestimatione pravorum vitammordeant innocentum. Scit electorum Ecclesia et illorumfacta, et horum verba tolerare, scit pravorum mentestolerando convertere. Qui etsi converti nequiverint, eorumtamen ignominiam aequanimiter suffert. Perpenditquippe quia ad duplex ejus praemium proficit quod exeorum meritis foris despicitur, quorum et intus vitalaceratur.74. Qui temporaliter extollitur, cadit.---Notandumvero quod non ait: Nec multitudo locorum extollat te, sedait: Nec multitudo locorum inclinet te. Omnis enim quitemporaliter extollitur eo ipso quo extollitur inclinatur,quia cum se exterius erigit, intus cadit. Eliu itaque casumcordis in elatione intuens, ait: Nec multitudo locoruminclinet te. Ac si voce arrogantium sanctae Ecclesiaediceretur: Cave ne, si universitatis veneratione extolleris,ab interna intentione curveris. Sequitur:CAPUT XLIVERS. 19.---Depone magnitudinem tuam absquetribulatione, et omnes robustos fortitudine.75. Apostolis et Ecclesiae fortibus ad praemiavocatis, Deus eorum vice debiles ad certamina roboravit.---Quos alios sanctae Ecclesiae robustos accipimus, nisi eosqui ad vincenda mundi hujus desideria et coeptissublimibus et consummatis profectibus convalescunt?Magnitudo itaque ejus in robustorum suorum vitaconsistit, quia tunc gloriosior redditur, cum prodefensione veritatis ad mortem usque ab electis illius

102constanti virtute certatur. Arrogantes igitur viri subductisde hoc mundo apostolis, subductis ad superna martyribus,quia fortasse doctiores valentioresque praepositosabunde deesse conspiciunt, quasi solos se remansisseintra Ecclesiam suspicantur. Unde dum se praeferunt, eivelut consulentes illudunt, dicentes: Deponemagnitudinem tuam absque tribulatione, et omnesrobustos fortitudine. Ac si apertis exprobrationibusdicant: Nequaquam te magnitudinem habere confidas,quia subductis prioribus, patribus jam non habes dequorum vita glorieris. Dicunt haec profecto, nescientesquia omnipotens Deus Ecclesiam suam digna sineadministratione non deserit. Nam cum fortes adpraemium vocat, eorum vice debiles ad certaminaroborat; cum illos suscipiendo remunerat, istis laborumvires, quas remuneret, subministrat. De quibus eidemsanctae Ecclesiae dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibifilii, constitues eos principes super omnem terram (Psal.XLIV, 17). In virtutem quippe antiquorum patrum, hi quipostmodum praelati sunt subrogantur, quia et cumannosa arbusta succiduntur, in eorum robur teneravirgulta succrescunt. Sed arrogantes viri convalescerenon credunt quos infirmos aliquando noverunt; etpermutatos venerari despiciunt, quos despicabiles fuissememinerunt.76. In Ecclesia justi multo pauciores quam iniqui.Superbi pastores quae patres eorum moriendo severunt,hoec exsultando metunt.---Quia vero in ea justiorespaucos, iniquos autem numerosiores aspiciunt, sicut et intritura frugum major est multitudo palearum, etiamjustorum vitam ex iniquorum aestimatione contemnunt.Vident profecto quod nonnulli rectores illius, temporalipotestate subnixi, ejusdem potestatis elatione pascuntur.Vident quod religionis reverentiam, quam huic mundopatres moriendo servaverunt, hi exsultando in terrenisgaudiis metunt; et perpendunt quidem quia robusti sunt,sed non fortitudine. Nam dum temporali potestate

103fulciuntur, quasi quadam debilitate roborantur. Quantoenim exterius fortes sunt, tanto a cunctis fortitudinisviribus intus inanescunt. Et idcirco ab arrogantibus eidicitur: Depone robustos fortitudine. Ac si aperte dicatur:Illi tibi veraciter robusti inhaeserant, qui in te hoc quoddocendo locuti sunt, vivendo tenuerunt; nunc vero hi quitibi praesident visione robusti sunt, non fortitudine, quiahonorabiles quidem se ostentare non desinunt, sed tantoimbecilliores et contemptibiliores sunt, quanto honoris suigloriam despici pro veritate pertimescunt. Quodarrogantes quidem de plerisque veraciter sentiunt, sedeo in elationis vitium corruunt, quo omnes quos praeesseconspiciunt tales arbitrantur. Neque enim debetplurimorum malum tendere in aestimationem cunctorum,quia etsi iniqui sunt quos cognoscentes dijudicant,nonnulli tamen sancti sunt quos ignorant. Triturae quippetempus est, et adhuc grana sub paleis latent. Nullus ergoex area fructus exspectabitur, si hoc solum in ea essecreditur, quod superficie tenus videtur. Igitur quia quoscernunt, despiciunt, et in antiquorum patrum ordinibushos quos norunt subrogari contemnunt, apte subjungitur:CAPUT XLIIVERS. 20.---Ne protrahas noctem, ut ascendant populipro eis.77. Nox Ecclesiae est, cum doctorum et fortium locaindocti ac debiles obtinent.---Ac si aperte arrogantesdicant: Ignorantiae tuae obscuritate non agas, ut in locofortium numerositatem subroges infirmorum. Populiquippe nomine designantur, qui quasi vulgariconsuetudini dediti, in cunctis quae appetunt passimvivunt. Noctem vero protrahere est ut pro robustis populiascendant, si per negligentiam agitur ut doctorum etfortium loca indocti ac debiles sortiantur. Populi prorobustis ascendunt quando hi qui vivere inique didiceruntpastorum loca percipiunt. Quod recte quidem dici poterat

104si humiliter diceretur. Arrogantes enim, etiam cum bonaadmonent, superstitionis suae vitium exercent. Nam plus,sicut et superius dictum est, increpando ferire appetuntquam consolando refovere. Unde mox subjungitur:VERS. 21.--- Ne declines ad iniquitatem; hanc enimcoepisti sequi post miseriam.Hoc profecto arrogantes Ecclesiae miseriam vocant,quod despectam Deo ejus multitudinem suspicantur; et eoillam altiori elatione contemnunt, quo et despectam Deofunditus suspicantur.His igitur figurata expositione transcursis, jam nuncinferenda sunt quae moraliter sentiuntur, ut figuraEcclesiae cognita, quam expressam generaliter credimus,audiamus etiam quid ex his verbis in singulis specialitercolligamus. Ait itaque:CAPUT XLIIICAP. XXXVI, VERS. 18.---Non te ergo superet ira, utaliquem opprimas.78. SENSUS MORALIS.---In facienda correctione,subesse debet ira, non praeesse.---Omnis per quemnecesse est aliena vitia corrigi semetipsum prius debetsolerter intueri, ne dum aliorum culpas ulciscitur, ipseulciscendi furore superetur. Plerumque enim mentem subobtentu justitiae irae immanitas vastat, et dum quasisaevit zelo rectitudinis, rabiem explet furoris, justeque sefacere aestimat, quidquid ira nequiter dictat. Unde etmodum saepe ulciscendi transgreditur, quia mensurajustitiae non frenatur. Dignum quippe est ut cum alienacorrigimus prius nostra metiamur, ut prius mens a suaaccensione deferveat, prius intra semetipsam zeli suiimpetum tranquilla aequitate componat, ne si adanimadvertenda vitia abrupto furore trahimur, peccatum

105corrigendo peccemus, et qui culpam dijudicandoinsequimur, immoderate feriendo faciamus. Non autemjam correctio delinquentis, sed magis oppressio sequitur,si in ultione ira ultra quam culpa meretur extenditur. Incorreptione quippe vitiorum subesse menti debetiracundia, non praeesse, ut exsecutionem justitiae nondominando praeveniat, sed famulando subsequatur, etnotum judicium possessa impleat, non possidenspraecurrat. Bene itaque dicitur: Non te ergo superet ira,ut aliquem opprimas. Quia videlicet si is qui corrigerenititur ira superatur, opprimit antequam corrigat. Namdum plus quam debet accenditur, sub justae ultionisobtentu ad immanitatem crudelitatis effrenatur. Quodplerumque idcirco evenit, quia corda rectorum minusamori sunt solius creatoris intenta. Nam dum multa in hacvita appetunt, innumeris cogitationibus disperguntur; etcum subito subditorum culpas reperiunt, digne cum Deoeas judicare nequeunt, quia corda sua in curis transitoriissparsa ad districtionis culmen colligere repente nonpossunt. Commoti ergo tanto minus ad ulciscendapeccata libram aequitatis inveniunt, quanto eamtranquillitatis suae tempore non requirunt. Unde cum Eliudiceret: Non te superet ira, ut aliquem opprimas,quatenus easdem causas injustitiae et irae superantisexprimeret, illico adjunxit:CAPUT XLIVIBID.---Nec multitudo locorum inclinet te.79. Ex originali peccato inquieta hominis mutabilitasoritur. Cum qualitate rerum non possit, varietate saltemquaerit satiari.---In tot quippe locis inclinamur in quotsupervacuis curis extendimur. Nam sicut locus estcorporis spatium corporale, ita locus est mentisunaquaeque intentio cogitationis. Quae dum huc illucqueimpellitur, si delectatione aliqua cogitationis suaelibenter occupatur, velut in quodam loco ponitur ut

106quiescat. Nam quoties victi taedio a cogitatione incogitationem ducimur, quasi fessa mente de loco adlocum migramus. Tot itaque loca culmen mentis inclinant,quot subortae cogitationes unitatem bonae intentionisdissipant. Recta etenim mens staret, si uni cui debueratcogitationi semper inhaereret. Recta mens staret, si nonse innumeris motibus fluxa mutabilitate prosterneret. Seddum nunc ista pertractat, nunc ad alia dilabitur, quasi perlocorum multitudinem a statu suae rectitudinis inclinatur;et dum per plura se tendit, ab una, cui adhaerere debuit,intentione se dejicit. Qui tamen mutabilitatis usus exprimae praevaricationis vitio jam quasi in naturam venit.Nam cum stare animus in semetipso nititur, a semetipsoaliquo modo etiam nesciendo derivatur. Humana namqueanima ab unaquaque re cui intenditur fastidio impellenteremovetur. Sed dum inhianter cogitanda appetit, etrepente cogitata fastidit, docet quod aliunde pendet,quae quolibet posita non requiescit. Ad illum quippesuspensa est a quo formata. Et quia ad Deum solumappetendum facta est, omne autem quod infra appetitminus est, jure ei non sufficit quod Deus non est. Hinc estquod huc illucque spargitur, et ab unaquaque re, utdiximus, fastidio impellente removetur. Delectationisvidelicet avida, quaerit quo pauset, unum vero quemsufficienter habere poterat amisit. Unde nunc per multaducitur, ut quia qualitate rerum non potest, saltemvarietate satietur.80. Sancti adhaerendo Deo, huic anxietatimedentur.---Sancti autem viri causa se observationecustodiunt, ne ab intentione sua mutabiliter dissolvantur,et quia idem esse appetunt, ad cogitationem qua Deumdiligunt se solerter astringunt. In contemplatione namquecreatoris hoc accepturi sunt, ut una semper mentisstabilitate perfruantur. Nulla eos tunc mutabilitasdissipat, quia scilicet eorum cogitatio sibimetipsi semperindissimilis perseverat. Hoc ergo cum labore nuncconantes imitantur, quod post in munere gaudentes

107accipiunt. Cui se Propheta immutabilitati virtute amorisastrinxerat, cum dicebat: Unam petii a Domino, hancrequiram, ut inhabitem in domo Domini (Psal. XXVI, 4).Huic Paulus unitati intentione adhaeserat, dicens: Unumautem, quae retro sunt oblitus, ad ea quae ante suntextentus, sequor ad palmam supernae vocationis Dei inChristo (Philip. III, 13). Nam si quid in eorum cordehumanitus diffluit, mox hoc discussio severa restringit; etcum quasi pueriliter cogitatio labitur, juvenili moxcoercitione refrenatur. Unde fit ut sparsam mentemcontinuo colligant, et in una quantum praevalentcogitatione componant. Quia igitur status mentiscogitationum mutabilitate curvatur, recte ab Eliu dicitur:Nec multitudo locorum inclinet te.81. Deo ita vacantibus cavenda elatio.---Sed saepedum viri justi animus in ipsa intentionis suae arceconsistit, dum ab omni mutabilitatis se sparsione colligit,dum quidquid in se superflue oboritur premit; ipsa suaerectitudinis gloria tangitur, et in tumore propriaepraesumptionis elevatur. Qui enim magna agit, quamvisde se humilia sentiat, scit tamen magna esse quae agit.Nam si magna esse nescit, ea procul dubio minimecustodit. Quae dum custodire negligit, aut in eis minusproficit, aut ea funditus amittit. Dum ergo bona nostraopera scire necesse est ut custodiamus, ex ipsa eorumscientia elationis aditus panditur, et ad operantis corculpae manus admittitur, qua vastante rapiantur. Miraautem dispensatione agitur, ut conditor nostersublevatum prosperis animum subita concuti tentationepermittat, quatenus semetipsum in infirmitate veriusvideat, et ab eo quem de virtutibus sumpserat, jam seipsomelior elationis fastu descendat. Unde et bene nuncsubditur:CAPUT XLV

108VERS. 19.---Depone magnitudinem tuam absquetribulatione, et omnes robustos fortitudine.82. Ne de nobis praesumamus, Deus tentatione nospulsari permittit.---Robusti quippe sunt motus cordis, cumnulla nisi quae virtutis sunt sentiunt. Sed magnitudinem etrobustos motus deponimus, quando pulsante vitio cogimurpensare quid sumus. Robustos motus deponimus, quandojam non de virtute attollimur, sed in culpa consentiendoobrui de ipsa qua quatimur infirmitate formidamus.Multum namque de se animus confidit quando sibi advotum vires suppetere conspicit. Jam sibi fiduciamsanctitatis arrogat, jam se idoneum etiam ad cunctavirtutum culmina quae sola cogitatione conceperit putat.Sed cum hunc tentatio subito oborta transverberat, easquae natae de virtutibus fuerant, elatas cogitationesfunditus turbat. Quasi securam quippe urbem inopinatushostis ingreditur, et repentino gladio superborum civiumcolla feriuntur. Nihil ergo tunc nisi continuus luctus agitur,dum capta urbs animi a magnatum suorum gloria caedeinterveniente vacuatur. Unde nunc dicitur: Deponemagnitudinem tuam absque tribulatione, et omnesrobustos fortitudine. Ac si aperte diceretur: Omne quodintrinsecus de bona actione intumueras reprime, et cordismotus quos ex recto opere robustos habueras depone,quia jam in ipsa adversitatis tentatione consideras quamfrustra prius de te magna elatus aestimabas. Quaevidelicet magnitudo idcirco absque tribulationedeponenda dicitur, quia nimirum cum per tentationemhumilitas proficit, prospera est ipsa adversitas quaementem ab elatione custodit. Sed tamen sine magnatribulatione non agitur, cum tranquilla mens irruentetentatione quasi repentino hoste turbatur. Ipsa namquetentationis adversitas dum se menti inserit, quasdam inilla tenebras gignit, eamque obscuritate suaeamaritudinis turbat, quae apud se dudum virtutumdulcedine irradiante claruerat. Unde et apte subjungitur:

109CAPUT XLVIVERS. 20.---Ne protrahas noctem ut ascendant populipro eis.83. Tentatio tenebras gignit, et procellas excitat.---Nox quippe protrahitur cum suborta de tentatione tristitiaconsolatione concita non finitur. Nox protrahitur quiamoeror animi confusis cogitationibus elongatur. Nam dummens posita in tentatione considerat quod a virtutis suaepristina soliditate repellitur, superductis moeroribus,quasi quibusdam tenebris caecatur, atque ab omni lucegaudii ejus oculus clauditur, dum sollicita trepidat ne hocquod esse dudum coeperat funditus amittat. Unde etbene dicitur quod in hac nocte pro robustis populiascendunt, quia videlicet in hoc moerore tentationis prorobustis motibus indignae cogitationes et multiplices incorde prosiliunt. Nam dum se in perturbatione conspicitjam pene amisisse quod fuerat, fluctus in se innumerostumultusque coacervat, modo tranquillitatem suam quiaperdidit dolet; modo ne usque ad prava opera corruatpertimescit; modo in quo culmine steterat meminit; modoin quo vitiorum profundo per delectationem jaceatattendit; modo ad resumendas vires se reparat; modo seeas posse resumere quasi victus jam fractusque desperat.84. Hac in nocte multiplices cogitationes quasipopuli tumultuantes premunt.--- Cum ergo super addictammentem tam multiplices cogitationes prodeunt, hancquasi in nocte populi consurgentes premunt. Quosnimirum populos non per se, sed per divinae protectionisauxilium Propheta subigere se posse praesumpserat, cumdicebat: Protector meus, et in ipso sperabo, subjicienspopulos sub me (Psal. CXLIII, 2). Sanctis quippe mentibuspopuli subiguntur, cum ab eis per districtae severitatispraesentiam cogitationes stultae dissiliunt, ut non perabrupta phantasmatum rapiant, sed rationi subditae acorde humiliter conquiescant. Quia ergo positus in

110tentatione animus, qui de se in prosperis majorapraesumebat, tumultus spei desperationisque tolerat,recte nunc dicitur: Ne protrahas noctem, ut ascendantpopuli pro eis. Ac si aperte diceretur: In tentationedeprehensus, citius tenebras moeroris incide, ne qui intranquillitate de te alta senseras, in perturbationequoque deterius cogitationum te caligine confundas.Quod recte Eliu diceret, si tamen cui diceret sciret. Namhaec beato Job tanto minus congruunt, quanto ab illoomnia altius sciuntur. Quia vero, ut saepe diximus,arrogantes, dum praesumunt docere quos non debent,usque ad contumeliosa increpationum verba dilabuntur,subditur.CAPUT XLVIIVERS. 21.---Cave ne declines ad iniquitatem; hancenim coepisti sequi post miseriam.85. Tunc cavenda est impatientia, quae in Jobimmerito impingitur.---Iniquitatem post miseriam sequitur,qui post mala quae pro correptione sustinet ferventicorde impatientiae se facibus inflammat. Quod beatumJob perpetrasse Eliu credidit, qui eum inter flagellapositum liberis effari vocibus audivit, videlicet nesciens,quia omne quod dixit, non hoc de iniquitate impatientiae,sed de virtute veritatis protulit, qui ab interni judicissententia nec cum se justificaret erravit. Sedconsiderandum valde est quomodo cum diceret: Nedeclines ad iniquitatem, de eadem iniquitate protinussubdidit: Hanc enim coepisti sequi post miseriam.86. Superbi in arguendo modum servare nesciunt.---Quid est hoc quod dum ad eam declinare vetat, de eaprotinus quasi ad quam declinatum jam fuerit damnat,nisi quod arrogantes viri plus videri judices quamconsolatores volunt? Unde et nonnunquam ea districtissententiis feriunt, quae nata in corde suspicantur et

111priusquam certa sit culpa delinquentium, proferturinvectio districta verborum; et ante per sententiampercutitur, quam prodeat quod feriatur.87. Sanctorum discretio in corripiendo.---Quamvis etjusti viri plerumque pravis et occultis cogitationibusarguendo obviant; sed cum easdem cogitationes aliquaquae praeeunt opera demonstrant, plerumque abauditorum suorum cordibus ea vitia quae necdum prolatasunt manu correptionis eradicant, sed jam illa subsequiconspiciunt ex aliis quae praecedunt. Sicut enimcorporales medici quasdam aegritudines jam venisseinveniunt, quasdam vero ne veniant medentur, itadoctores sancti aliquando inventa vulnera salutirestituunt, aliquando vero agunt in mentibus nevulnerentur. In quibus solerter intuendum est, quia sicutcerta plerumque cum asperitate redarguunt, ita incertisvitiis et cum tranquillitate contradicunt; certa ferientesincrepant, incerta praemunientes devitant. Quam quiaarrogantes viri discretionis regulam nesciunt,sententiarum suarum jaculis sicut nota, sic incognita; sicutcerta, sic etiam incerta configunt. Unde nunc ab Eliudicitur: Cave ne declines ad iniquitatem; hanc enimcoepisti sequi post miseriam. Quia vero ea quae subnexasunt longiori allegatione protrahuntur, istum libellum hocfine constringimus, ne immoderatius extendatur.LIBER VIGESIMUS SEPTIMUS.Duodecim ultimi versus capitis XXXVI exponuntur,cum integro capite XXXVII, ingeniose quaesitis adastruendam, tum doctrinam, tum ethicen christianamsensibus.CAPUT PRIMUM.

1121. Ex superborum recte dictis sumendum quod prosit,respuendum quod noceat.---Quisquis de magnis dictisarrogantium sumere scientiam nititur, providere solerterdebet, ne hoc quod eorum scientia altum tumet, imitetur,ne cum virtutum verbis morum vitia colligat, et in eo quodloquendi notitiam assequitur, vivendi se imperitiatransfigat. Hos namque cum fortia dicere audimus, sedtamen de dictis fortibus tumere conspicimus, quasidoctrinae hortum ingressi, de spinis rosas attingimus.Discreta ergo nobis sollicitudine opus est, et carperequod redolet, et cavere quod pungit, ne si fortasseimprovide dictorum flos legitur, incauta legentis manusmorum spina laceretur. Eliu itaque doctus et arrogansprofert aliquando quod redoleat, aliquando quod pungat.Sic igitur sumendum est de ejus doctrina quod fragrat, uttamen sollicite cavendum sit de elatione quod vulnerat.Qui multa quidem superius moraliter intulit, sed in verbissequentibus ad sola se prophetiae arcana sustulit. Imaenim moralitatis deserit, et ad prophetiae summaconscendit.2. Superbi spiritu prophetiae aliquando repleti.---Necmirandum quod vir arrogans impleri prophetico spiritupotuit, cum Saul etiam in numero prophetarum fuit (I Reg.X, 6). Sed hoc de Saule cur dicimus, cum ex visione angeliaccepisse verba rationabilia et asinam noverimus (Num.XXII, 28)? Sed sicut irrationale animal rationis verbaedidit, nec tamen ad permutationem naturae rationalisaccessit, ita saepe quilibet indignus sancta verba perprophetiae spiritum accipit, sed tamen ad promerendamsanctitatis gloriam non pertingit, ut et supra se loquendoemineat, et infra se vivendo torpescat. Unde nunc EliuRedemptoris nostri adventum humilem non humilisconspicit, et eum prophetando praedicat, quem elatismoribus impugnat, dicens:CAPUT II

113CAP. XXXVI, VERS. 22.---Ecce Deus excelsus infortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.3. Christus simul humilis in infirmitate et excelsus infortitudine caeteros legislatores longe antecellit.---Ac siaperte dicat: Qui humilis videbitur in infirmitate, excelsusmanet in fortitudine, Paulo hoc etiam attestante, qui ait:Quia et si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtuteDei (II Cor. XIII, 4). De quo recte subjungitur: Nullus eisimilis in legislatoribus. Legislator Moyses, legislatorJosue, legislatores etiam prophetae; legislatores cunctosdicere possumus, quos ex lege admonuisse recta populumscimus. Sed huic Mediatori in legislatoribus similis nullusest, quia isti gratuito vocati ex peccatis ad innocentiamredeunt, et ab his quae in semetipsis experti suntpraedicando alios reducunt. Redemptor autem nosterhomo sine peccato est, filius sine adoptione, necperpetravit unquam quod redarguit, et sic mundo exhumanitate loquitur, ut tamen eidem mundo ante saeculaex divinitate dominetur. Hunc Mediatorem Dei ethominum quidam legislatoribus similem fuissecrediderunt. Nam requirenti: Quem dicunt homines essefilium hominis? responderunt discipuli, dicentes: AliiJoannem Baptistam, alii Eliam, alii Jeremiam, aut unum exprophetis (Matth. XVI, 13). [d 1Kb] Sed nimirum Petroquam excelsus in fortitudine esset aperuit, cum eumveraciter intuens, a legislatorum aequalitate discrevit,dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi (Ibid., 16). Unde rectede illo sponsa in Canticis canticorum dicit: In lectulo meoper noctes quaesivi quem diligit anima mea, quaesiviillum, et non inveni (Cant. III, 1). Et paulo post: Inveneruntme vigiles, qui custodiunt civitatem. De quibus rursumdicit: Vulneraverunt me, tulerunt pallium meum. Quositerum percunctatur, dicens: Num quem diligit anima meavidistis? Paululum cum pertransissem eos, inveni quemdiligit anima mea (Cant. III, 3).

1144. Qui in nocte quaeritur, sed non nisi transcensisprophetis et patriarchis invenitur.---Dilectus namque pernoctes in lectulo quaeritur, quia intra secreta cordiscubilia in tribulatione spiritus desideratur. Quem tamenquaerens sponsa non invenit, quia electa quaeque animajam quidem amoris ejus facibus flagrat, sed adhucquaesita negatur species, ut amantis desiderium crescat;et quasi in siti aqua subtrahitur, ut ejusdem sitis aestusaugeatur, et quo hanc diutius sitiens desiderat, eoquandoque cum invenerit avidius sumat. Sed hancquaerentem vigiles inveniunt, eamque vulnerant, et ejuspallium tollunt, quia unamquamque animam redemptorissui jam speciem requirentem, cum solliciti doctoresinveniunt, hanc per praedicationis verbum coelestisamoris spiculis vulnerant, et si quod ei adhuc de vetustaconversatione tegmen inest, subtrahunt, ut quo exuta abhujus mundi onere redditur, eo is qui quaeritur, ab illacitius inveniatur. Bene autem subditur: Paululum cumpertransissem eos, inveni quem diligit anima mea. Quiavisionis ejus mens avida, nisi prophetarumaestimationem, nisi patriarcharum celsitudinem, nisicunctorum hominum mensuram transcenderet, eum quiest super homines non inveniret. Transire ergo est vigiles,etiam eos quos miratur anima in ejus comparationepostponere. Et tunc is qui quaerebatur, cernitur, si homoquidem, sed tamen extra mensuras hominum credatur.Unde bene nunc dicitur: Nullus ei similis in legislatoribus.Sed is videlicet per infirmitatem carnis nostris obtutibusapparens, dum alios reprobat, alios vocat, mira judiciaexhibuit, quae a nobis et cogitari possint, et comprehendinon possint. Ait namque: In judicium ego in hunc mundumveni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant(Joan. IX, 39). Et rursum: Confiteor tibi, Pater, Dominecoeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus etprudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25). Inquibus nimirum judiciis Judaea repellitur, gentilitasaggregatur. Quod videlicet factum mirari possumus, sed

115perscrutari nullatenus valemus. Unde et bene nunc ab Eliusubditur:CAPUT IIIVERS. 23.---Quis poterit scrutari vias ejus? aut quisaudet ei dicere: Operatus es iniquitatem?5. Judicia ejus scrutam, multo minus reprehenderenon debemus.---Ac si dicat: Cujus perscrutari actio nonpotest, quo pacto reprehendi potest? Nemo enim benejudicat quod ignorat. Tanto ergo debemus sub ejusjudiciis silendo quiescere, quanto et rationem judiciorumillius nos cernimus non videre. Unde et bene subditur:CAPUT IVVERS. 24.---Memento quod ignores opus ejus, de quocecinerunt viri.6. Angeli et doctores ea, etsi laudent, minime tamencognoscunt. In Scriptura sacra viri aliquando angeli,aliquando autem perfectae vitae homines memorantur.Nam quia aliquando vir angelus dicitur, Daniel prophetatestatur, dicens: Ecce vir Gabriel (Dan. IX, 21). Rursum,quia virorum nomine perfectae vitae hominesexprimuntur, in Proverbiis sapientia loquitur, dicens: Oviri, ad vos clamito (Prov. VIII, 4). De Domino igitur viricanunt, cum ejus nobis potentiam vel superni spiritus, velperfecti quique doctores innotescunt. Sed tamen opusejus ignoratur, quia nimirum judicia illius ipsi etiam quihunc praedicant impenetrata venerantur. Et sciunt ergoquem praedicant, et tamen ejus opera ignorant, quiacognoscunt per gratiam eum a quo facti sunt, sed ejusjudicia comprehendere nequeunt, quae ab illo etiamsuper ipsos fiunt. Quod enim omnipotens Deus perspicuein sua actione non cernitur, Psalmista testatur, dicens:Qui posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12). Et

116rursum: Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Atqueiterum: Abyssus sicut pallium amictus ejus (Psal, CIII, 6).Unde bene etiam per Salomonem dicitur: Sicut ignorasquae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa inventre praegnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricatorest omnium (Eccle. XI, 5).7. Occultorum Dei judiciorum exemplum in parvulissine baptismo, vel post baptismum morientibus.---Ut enimunum e multis loquar, duo ad hanc lucem parvuli veniunt,sed uni datur ut ad redemptionem per baptisma redeat,alter ante subtrahitur quam hunc regenerans undaperfundat. Et saepe fidelium filius sine fide rapitur, saepeinfidelium concesso fidei sacramento renovatur. Sedfortasse aliquis dicat quod hunc Deus acturum praveetiam post baptisma noverat, et idcirco eum adbaptismatis gratiam non perducat. Quod si ita est,peccata quorumdam proculdubio priusquam sintperpetrata puniuntur. Et quis ista recte sentiens dixeritquia omnipotens Deus, qui alios a perpetratis facinoribusliberat, haec in aliis etiam non perpetrata condemnet?Occulta itaque sunt ejus judicia; et quanta obscuritatenequeunt conspici, tanta debent humilitate venerari.Dicat ergo: Memento quod ignores opus ejus, de quocecinerunt viri. Ac si aperte diceret: De quo fortes quiquelocuti sunt, ejus opera tuae mentis oculis absconduntur,quia mensuram tuae notitiae eo ipso quo humanitatecircumscriberis transeunt. Sequitur:CAPUT VVERS. 25.---Omnes homines vident eum, unusquisqueintuetur procul.8. Deus nonnisi procul, etiam ab electis videtur.---Omnis homo eo ipso quo rationalis est conditus, debet exratione colligere eum qui se condidit Deum esse. Quemnimirum jam videre est damnationem illius ratiocinando

117conspicere. Cum vero dictum sit: Omnes homines videnteum, recte subjungitur: Unusquisque intuetur procul.Procul quippe eum intueri est non jam illum per speciemcernere, sed adhuc ex sola operum suorum admirationepensare. Procul illum hic etiam electi conspiciunt, quianecdum claritatem illius per acumen intimae visionisapprehendunt. Cui etsi jam per amorem juxta sunt, adhuctamen ab illo terrenae inhabitationis ponderedisjunguntur; et quamvis ei bene vivendo inhaereant, acontemplationis ejus specie longe se esse suspirant.Quem nimirum reprobi etiam cum ad judicium venientemviderint, procul intuentur, quia non eum in divinitatisforma, sed in sola qua et comprehendi potuit humanitateconspiciunt, quia videlicet eorum oculos reducta tunc admemoriam sua male gesta reverberant, et dum ejushumanitatem vident, cujus divinitatis claritatem nonvident, miro modo ab ejus visione quem conspiciunt longefiunt. Sed cum dicitur: Memento quod ignores opus ejus,ac deinde subjungitur: Omnes homines vident eum, quem,sicut diximus, videre est transcendentem omnia ejusessentiam ex ratione colligere, valde mirandum est quodet ipsum cernimus, et ejus opus ignoramus. Dubii quippede ejus essentia non sumus, et tamen in ejus judiciisincerti remanemus. Patet nobis quod summum est,absconditur quod minimum. Minus quippe sunt ejus operaquam ipse; et agentem cernimus, sed in actionecaligamus: quia videlicet cur quid fiat incertum est, sedquis sit qui haec incerta faciat, incertum non est. Dicatergo: Memento quod ignores opus ejus, de quo cecineruntviri: Omnes homines vident eum, unusquisque intueturprocul, quia eum, cujus judicia minime comprehendimus,esse per rationem videmus; quem tamen adhuc proculcernimus, quia ab ejus fortitudine nubilo infirmitatisnostrae separamur. Sequitur:CAPUT VI

118VERS. 26.---Ecce Deus magnus vincens scientiamnostram.9. De Deo tunc tantum aliquid intelligere incipimus,cum eum nos digne cognoscere non posse sentimus.---Superius dixerat: Ecce Deus excelsus: nunc iterum dicit:Ecce Deus magnus. Quid est quod de Deo loquens eccedicit, et ecce repetit, nisi quod ecce dicimus de ea requam in praesenti monstramus? et quia Deus ubiquepraesens est, cum de illo ecce dicitur, etiam nonvidentibus adesse memoratur. Bene autem eum vincerescientiam nostram narrat, quem videri ab omnibusdixerat, quia etsi ex ratione conspicitur, magnitudo tamenillius nulla nostri sensus subtilitate penetratur. Quidquidnamque de claritate ejus magnitudinis scimus, infraipsum est; et tanto ab ejus scientia longe repellimur,quanto ejus potentiam nos comprehendisse suspicamur.Nam quamvis in altum mens nostra rapiatur, ejus tamenmagnitudinis immensitate transcenditur. Cujus tuncaliquid quasi ex parte cognoscimus, quando eum nosdigne cognoscere non posse sentimus. Sequitur:CAPUT VIIIbid.---Numerus annorum ejus inaestimabilis.10. Deus sine spatio immensus, sine initio aut fineaeternus.---Dicere utcunque aeternitatem voluit, et ipsamaeternitatis longitudinem annos vocavit. Cum enimbrevitatem temporis dilatare volumus, momenta perhoras, horas per dies, dies per menses, menses autem perannos extendimus. Quia ergo peramplum quiddam dicerevoluit, sed quid diceret latius non invenit, in Deo annossine aestimatione numeri multiplicavit, dicens: Numerusannorum ejus inaestimabilis, ut dum ea quae apud sesunt prolixa multiplicat, aeternitatis longitudinem semetiri non posse infirmitas humana cognoscat. Tendeitaque oculum in aeternitatem, ut videas Deum, vel

119quando est a principio, vel quousque; et nusquam finissuperior, quia esse non incipit; nusquam finis inferior,quia esse non desinit. Intra ipsum omnia coangustantur,ipse vero circa omnia sine spatio extenditur, sine locodilatatur. Ecce cuncta quae facta sunt, ea ipsacircumscriptione qua creata sunt, superiori et inferiorifine cinguntur. Lege enim sua, quia a non esse incipiunt,festinant non esse.11. Quaedam aeterna futura sunt, sed non fuerunt.---Sed quaedam mirabiliter acceperunt ut quamvis ea finissuperior inchoat, finis tamen inferior non constringat; etlicet esse incipiant, esse in perpetuum non desistant.Horum vero aeternitas idcirco summae est aeternitatidissimilis, quia aeterna esse coeperunt. Cum ad extremaprospicimus, horum finem, qui omnino deest, noncomprehendimus; eorum tamen initia cernimus, cummentem retro revocamus; et dum in eis infra supraqueanimum ducimus, non capimus omnino quousque sunt, sedvidemus ex quo. Deus autem quia quasi quiddam in eoper aeternitatem longum est, quod nec initio oritur, necfine terminatur, nec ex quo in semetipso recipit, necquousque, dicatur ergo: Numerus annorum ejusinaestimabilis. Per hoc ergo quod annorum illius numerusdicitur, diutinum ejus esse ostenditur. Per hoc vero quodinaestimabilis memoratur, hoc ipsum esse infinitum etincomprehensibile demonstratur. Sed quia humanismentibus innotescat agnovimus, dum omnes hominesvident eum; et quia ejus magnitudinem admirantescernimus, dum annorum ejus numerus inaestimabilishabetur, restat jam ut etiam quid agat audiamus.Sequitur:CAPUT VIIIVERS. 27.---Qui aufert stellas pluviae, et effunditimbres ad instar gurgitum.

12012. Sancti patriarchae et prophetae stellae fueruntpluviam generantes.---Duo in hac vita sunt generajustorum: unum videlicet bene viventium, sed nulladocentium; aliud vero recte viventium, et eadem rectadocentium, sicut et in coeli facie aliae stellae prodeuntquas nullae pluviae subsequuntur, aliae prodeunt quaearentem terram magnis imbribus infundunt. Igitur quotiesin sancta Ecclesia recte quidam vivunt, sed tamenpraedicare eamdem rectitudinem nesciunt, stellaequidem sunt, sed in siccitate aeris natae; quia perexemplum bene vivendi lucere caeteris possunt, sed perpraedicationis verbum pluere nequeunt. Cum vero in eaquidam et recte vivunt, et aliis eamdem rectitudinemverbis praedicationis influunt, quasi ad proferendaspluvias in coelo stellae producuntur, quae sic vitae suaemeritis luceant, ut etiam sermone praedicationis pluant.An non in hoc coelo astrum pluviae S. Moyses exstitit, quicum de supernis emicuit, corda peccantium quasiarentem inferius terram sanctae exhortationis pluvia adubertatem germinis infudit? An non Isaias astrum pluviaeostensus est, qui in eo quod lucem veritatis praevidenstenuit, siccitatem infidelium prophetando annuntiansrigavit? An non Jeremias et prophetae caeteri, velut incoelo positi astra pluviae fuerunt, qui in praedicationisculmine erecti, dum pravitatem peccantium libereincrepare ausi sunt, quasi verborum guttis obcaecationishumanae pulverem rigando presserunt? Quorum videlicetanimas ab hac corruptibili carne susceptas, quia expraesenti vita superna judicia auferunt, quasi a coelifacie stellae pluviae subtrahuntur, et ad occultum astraredeunt, dum peractis suis cursibus sanctorum animae inthesauris dispositionis intimae reconduntur.13. His subductis, missi apostoli, qui imbres tanquamgurgites effuderunt.---Sed quia terra aresceret sisubductis stellis pluviae superna funditus fluentacessarent, recte dicitur: Qui aufert stellas pluviae, eteffundit imbres ad instar gurgitum. Nam cum prophetas

121abstulit, eorum vice Dominus apostolus misit, qui insimilitudinem gurgitum pluerent, postquam subductisantiquis Patribus exteriora legis praedicamentatacuissent. Stellas ergo pluviae abscondit, et ad instargurgitum imbres fudit, quia dum praedicatores legis adsecreta et intima retulit, per dicta sequentium uberior vispraedicationis emanavit.14. Post apostolos, sancti Patres doctrinam sacramauxerunt.---Possunt quoque per stellas pluviae, sanctiapostoli designari, de quibus Judaeae reprobatae perJeremiam dicitur: Prohibitae sunt stellae pluviarum, etserotinus imber non fuit (Jerem. III, 3). Stellas ergopluviae Dominus abstraxit, atque ad instar gurgitumimbres fudit, quia cum de Judaea praedicantes apostolosabstulit, doctrina novae gratiae mundum rigavit. Quodutrumque factum in Ecclesia potest non inconvenienterintelligi, quia cum solutis corporibus ad secretossupernorum sinus apostolorum animas retulit, quasi acoeli facie stellas pluviae abscondit. Sed ablatis stellispluviae, in morem gurgitum imbres dedit, quia etiamreductis ad superna apostolis, per expositorumsequentium linguas, divinae fluenta scientiae diuabscondita largiori effusione patefecit. Nam quod illi subbrevitate locuti sunt, hoc exponendo isti multipliciterauxerunt. Unde et non immerito ipsa expositorumpraedicatio gurgitibus comparatur: quia dum multorumpraecedentium dicta colligunt, ipsi in eo quod astruuntprofundius dilatantur. Nam dum testimonia testimoniisjungunt, quasi ex guttis gurgites faciunt. Quorum verbisdum quotidie gentilitas docetur, quia peccatorum menscoelestem scientiam accipit, quasi stans in terra aquagurgites ostendit. Sed nequaquam se eisdem apostolisexpositores in scientia praeferant, cum exponendo latiusloquuntur. Meminisse quippe incessanter debent, perquos ejusdem scientiae inventiones acceperunt. Unde etapte subjungitur:

122CAPUT IXVERS. 28.---Qui de nubibus fluunt.15. Nec tamen apostolis hujus doctrinae primistraditoribus praeferendi.---Hi quippe de nubibus gurgitesfluunt, quia si ex sanctis apostolis vis intelligentiae noninciperet, nequaquam per doctorum ora largior manaret.In Scriptura enim sacra aliquando per nubes, mobilesquique homines, aliquando prophetae, aliquando autemapostoli designantur. Per nubes quippe mobilitashumanae mentis exprimitur, sicut Salomon ait: Quiventum observat, non seminat; et qui considerat nubes,nunquam metit (Eccle. XI, 4). Ventum procul dubioimmundum spiritum, nubes vero subjectos ei hominesappellat; quos toties huc illucque impellit et revocat,quoties tentationes ejus in eorum cordibus suggestionumflatibus alternant. Qui igitur ventum observat, nonseminat, quia qui tentationes venturas metuit, cor adbona opera non proponit. Et qui considerat nubes, nonmetit, quia is qui ante humanae mutabilitatis terroremtrepidat, mercedis aeternae retributione se privat. Pernubes prophetae figurantur, sicut per Psalmistam dicitur:Tenebrosa aqua in nubibus aeris (Psal. XVII, 12); id est,occulta scientia in prophetis. Per nubes quoque apostolidesignantur, sicut per Isaiam dicitur: Mandabo nubibus,ne pluant super eam imbrem (Isai. V, 6). Ipsi igiturstellae, quia vitae meritis lucent; ipsi nubes, quia arentemnostri pectoris terram coelestis intelligentiae fluentisrigant. Si enim nubes non essent, nequaquam eos intuenspropheta dixisset: Qui sunt isti, qui ut nubes volant (Isai.LX, 8)? Imbrium itaque gurgites de nubibus fluunt, quiaprofundae praedicationes sequentium intelligentiaeoriginem a sanctis apostolis acceperunt. De quibus adhucnubibus apte subjungitur:CAPUT X

123IBID.---Quae praetexunt cuncta desuper.16. Nubes cur apostoli dicantur.---Nubes cumdesuper aerem praetexunt, si in coelum oculos attollimus,non coelum, sed ipsas intuemur; nec visus nosteraethereas plagas penetrat, quia ei illas ipsa suainfirmitas occultat; et cum de coelo sol rutilat, priusinterfuso aere pascitur, ut post in coelo solis radioscontempletur. Quia ergo carnales homines sumus, cumsuperna appetere nitimur, quasi in coelum oculoslevamus, et velut in coelum aciem intendimus, quia, pressiusu rerum corporalium, docere spiritalia conamur. Sedquia transire intellectus noster ad divina non sinitur, nisiprius per sanctorum praecedentium exempla formetur,quasi jam coetum noster oculus suscipit, sed nubes videt,quia comprehendere ea quae Dei sunt appetit, sed vixmirari ea quae hominibus collata sunt potest. Unde etalias dicitur: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis(Psal. LXXV, 5). Qui enim orientem solem contemplari nonvalet, irradiatos montes aspicit, et quia sol ortus sitdeprehendit. Ex aeternis ergo montibus nos Deusilluminat, quia per admiratam vitam Patrumpraecedentium, radio nos suae claritatis illustrat. Ecce instudio devotionis dominicae et charitatis accendimur, sedin hac devotione atque charitate melius harum nubiumcontemplatione formamur. Quid enim devotius Petro(Matth. XIV. 29)? Quid charius Joanne (Joan. XIII, 23)? Illeper devotionem fluida maris dorsa calcare non timuit, isteper amorem in ipso auctoris nostri pectore requievit; etqui ad corporalis coenae refectionem venerat, spiratalepabulum de sinu Redemptoris sumpsit.17. Cur prophetae et antiqui Patres nubes quoquedicantur. Abraham obedientiam nos docet; Isaacpatientiam; Jacob laboriosam vitam; Joseph castitatem;Moyses mansuetudinem; Josue constantiam; Samuelbenignitatem; David pietatem et humilitatem.---Sed quia

124signari per nubes etiam prophetas diximus, necesse est utadhuc ad medium superiorum Patrum exempladeducamus. Ecce cum praeceptis coelestibus subdi perobedientiam cupimus, consideratis antiquorum patrumvestigiis juvamur. Quid enim Abraham obedientius, qui adunam vocem dominicam cognatos ac patriam deserit, etpro adipiscenda aeterna haereditate ipsum ferire nontrepidat quem senex jam et pene moriturus acceperathaeredem (Genes. XII, 4)? Cum patientiae virtutemapprehendere conamur, praecedentium exemplaconspicimus. Quid enim Isaac patientius, qui ligna portat,de holocausto interrogat, atque post paululum ligatur, etnon loquitur; arae superponitur et non reluctatur (Genes.XXII, 7)? Quid ergo isto viro dici patientius potest, quiquasi ad solatium ducitur, et requirit; ad feriendumligatur, et conticescit; et oblaturus holocaustuminterrogat, offerendus in holocaustum tacet? Cum accingiad laborum tolerantiam nitimur, exemplis praecedentibussublevamur. Quid enim Jacob laboriosius, qui apud Labantam longo tempore propinquus jure cognationis, operaexercuit servitutis, et vice obsecutus est famuli, utperfrueretur praemiis haeredis (Genes. XXX, 26)? Cumarcem continentiae et castitatis ascendere nitimur,exemplis praecedentium sublevamur. Quid enim Josephcastius, qui ad desiderium petulantis dominae, jugoluxuriae premi non potuit etiam captivus? Et quidemhominibus exstitit servus, sed contra dominantemnequitiam et in servitio liber fuit (Genes. XXXIX, 12). Cummansuetudine repleri concupiscimus, praecedentiumexemplis adjuvamur. Quid enim Moyse mansuetius, quicommissi sibi populi seditionem tolerat, et tamenirascentem Dominum pro eisdem suis persecutoribusrogat, seque pro illis divino furori objicit, quia in sanctoejus pectore etiam ex persecutione charitas ignescit(Exod. XXXII, 32)? Cum contra adversa mundi formarementis constantiam nitimur, praecedentiumconsideratione fulcimur. Quid enim Josue constantius, quiad explorandam gentium qualitatem missus, nec

125proceritatis magnitudinem, nec numerositatismultitudinem expavit. Unde et easdem gentes, quasexplorando non timuit, etiam praeliando prostravit (JosueX, 7). Cum benignitatis culmen apprehendere conamur,praecedentium exemplis instruimur. Quid enim Samuelebenignius, qui de principatu regendi populi dejectus,successorem sibi humiliter requirit, inventumque ungit inregem, unctum mox patitur persecutorem (I Reg. X; XII,1). A quo ne moriatur, trepidat; et tamen ne ei Dominusirascatur, rogat. Ipse quippe cum mitteretur, ait: AudietSaul, et interficiet me (I Reg. XVI, 2). Et ei per semetipsamVeritas dicit: Quousque tu luges Saulem, cum egoabjecerim eum (Ibid., 1)? Quid ergo isto viro benigniusdici potest, qui et hunc non vult divinitus percuti a quoformidat occidi? Cum ad pietatis atque humilitatiscelsitudinem tendimus, praecedentium exemplis levamur.Quid enim David misericordius, quid humilius dici potest,qui a rege reprobo pro victoriis contumelias recepit, quide manu hostili Israeliticam gentem fortis eripuit, ettamen ipse ne moriatur quasi debilis fugit (I Reg. XVII, 18,19); qui et se electum divino judicio, et persecutoremsuum reprobum agnoscit, et tamen eidem persecutori suocrebrae satisfactionis humilitate se subjicit, quipersecutoris lanceam tollit, oram chlamydis detruncat,atque ad cacumen montis protinus properat, et unoeodemque tempore quia occidendi potestatem habueritostentat, et ne occidatur rogat?18. More nubium extensa super nos illorumsanctorum vita legimur.---Quia ergo in cunctis quaespiritaliter appetimus exemplis praecedentibusinformamur, bene de his nubibus dicitur: Quae praetexuntcuncta desuper. More enim nubium extensa super nospatrum vita tegimur, ut ad fructum fecundi germinisinfundamur. Et quasi intuentes coelum prius nubesaspicimus, quia ante bonorum facta admirando cernimus,et post illa quae sunt coelestia experiendo penetramus.Sed quia nequaquam harum nubium, id est antiquorum

126patrum, vita nobis virtusque patesceret, nisi eam nubesaliae, id est sancti apostoli lumine suae praedicationisaperirent, ad has nubes quae praedicando mundumcircumeunt sermo redeat, et quid per illas Dominus inmundo egerit ostendat. Sequitur:CAPUT XIVERS. 29, 30.---Si voluerit extendere nubes quasitentorium suum, et fulgurare lumine suo desuper,cardines quoque maris operiet.19. Sancti Dei tentoria sunt, in quibus apud noshabitat et ambulat. Paulo Romam petente, latens in ejuspectore quasi sub tentorio ibat Deus.---Extendit nubesDominus, dum ministris suis viam praedicationis aperiens,eos in mundi latitudinem circumquaque diffundit. Beneautem dictum est: Quasi tentorium suum. Tentoriumquippe in itinere poni solet. Et cum praedicatores sanctiin mandum mittuntur, iter Deo faciunt. Unde scriptum est:Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, quipraeparabit viam tuam ante te (Malac. III 1). Et underursum per Psalmistam dicitur: Iter facite ei qui ascenditsuper occasum (Psal. LXVII, 5). Et rursum: Deus, cumegredereris coram populo tuo, dum transgredereris perdesertum, terra mota est (Ibid., 8). Deus enim, qui persemetipsum non localiter ubique est, per praedicatoressuos in mundi partes localiter ambulat. Unde etiam perprophetam dicitur: Et inambulabo in eis (Levit. XXVI, 12; IICor. VI, 16). Iter quippe per eos agit, dum humaniscordibus eorum se eloquio infundit. Atque in hoc itineretentoria Dei sunt haec eadem corda sanctorum, quibusquasi in via quiescendo tegitur, dum per haec ad menteshominum veniens, agit quae disposuit, et non videtur.Hinc est quod simul omnis synagoga tentorium vocatur,cum cessasse a praedicatione sacerdotes Dominus perJeremiam queritur, dicens: Non est qui extendat ultratentorium meum, et erigat pelles meas (Jerem. X, 20).

127Hinc rursum de exterminatione ejus dicitur: Dissipavitquasi hortum tentorium suum, demolitus est tabernaculumsuum (Thren. II, 6). Quia enim in unius populi cultu tuncDominus inter homines latuit, eumdem sibi populumtentorium vocavit. Unde et recte nunc nubes istae ejustentorium dicuntur, quia ad nos Deus per gratiam veniens,intra praedicatorum suorum mentes operitur. An Paulusejus tentorium non erat, cum a Jerusalem per circuitumusque ad Illyricum ad corda mortalium veniens, in ejusmente Dominus quiescebat (Rom. XV, 19)? Nubes quippeerat hominibus, tentorium Deo, quia quem praedicando,infundebat audientibus, hunc invisibiliter in menteretinebat. Idem rursus dum catenis vinctus Romampeteret Paulus occupaturus mundum, latens in ejuspectore quasi sub tentorio ibat Deus (Act. XXVIII, 15),quia et occultus videri non poterat, et per verbapraedicationis proditus iter inchoatae gratiae sinecessatione peragebat. Nubes ejus Moyses exstitit, cumpriusquam plebi Israeliticae ducatum praeberet,quadraginta annis in deserto permanens, et sublimiaappetens, a conversatione populi segregatus vixit. Sedtentorium Dei factus est, cum ad revocandum populum inAegyptum missus ibat (Exod. III, 10), portans invisibilemin corde veritatem, cum omnipotens Deus, qui patescebatin opere, latebat in corde. Et ubique praesens omniacontinens, iter in suo famulo in Aegyptum veniensfaciebat. Unde scriptum est: Ivit Deus in Aegyptum, utredimeret sibi populum (Exod. XV, 13, sec. LXX). Ecce iredicitur, per cujus incircumscriptam praesentiam cunctacontinentur, quia is qui ubique ex majestate est quasi invia gressus ponit ex praedicatione.20. Deus per sanctos fulgurat, cum edit miracula.Haec in praedicatoribus necessaria.---Sed eisdem sanctispraedicatoribus nequaquam ad persuadendum verbasufficiunt, nisi etiam miracula addantur. Unde cum dictumsit: Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,recte subjungitur: Et fulgurare lumine suo desuper. Quid

128enim sentire fulgura, nisi miracula debemus? de quibusper Psalmistam dicitur: Fulgura multiplicabis, etconturbabis eos (Psal. CXLIII, 6, sec. LXX). Per has ergonubes lumine suo desuper fulgurat, quia perpraedicatores sanctos insensibilitatis nostrae tenebrasetiam miraculis illustrat.21. Extremorum etiam terminorum mundi conversio.Britannia fidei subdita.---Cumque nubes istae verbispluunt, cumque miraculis vim coruscae lucis aperiunt,extremos etiam mundi terminos in divinum amoremconvertunt. Unde recte subditur: Cardines quoque marisoperiet. Quod faciendum quidem Eliu vocibus audivimus,sed auctore Deo jam factum cernimus. Omnipotens enimDominus coruscantibus nubibus cardines maris operuit,quia emicantibus praedicatorum miraculis, ad fidemetiam terminos mundi perduxit. Ecce enim penecunctarum jam gentium corda penetravit; ecce in una fideOrientis limitem Occidentisque conjunxit; ecce linguaBritanniae, quae nil aliud noverat, quam barbarumfrendere, jam dudum in divinis laudibus Hebraeum coepitAlleluia resonare. Ecce quondam tumidus, jam substratussanctorum pedibus servit Oceanus, ejusque barbarosmotus, quos terreni principes edomare ferro nequiverant,hos pro divina formidine sacerdotum ora simplicibusverbis ligant; et qui catervas pugnantium infidelisnequaquam metuerat, jam nunc fidelis humilium linguastimet. Quia enim perceptis coelestibus verbis,clarescentibus quoque miraculis, virtus ei divinaecognitionis infunditur, ejusdem divinitatis terrorerefrenatur, ut prava agere metuat, ac totis desideriis adaeternitatis gratiam pervenire concupiscat. Unde hicquoque convenienter adjungitur:CAPUT XIIVERS. 31.---Per haec enim judicat populos, et datescas multis mortalibus.

12922. Per eosdem praedicatores nubibus designatos, etterror infligitur, et esca datur.---Per haec nimirum verbapraedicatorum, id est guttas nubium, per haec fulguramiraculorum Deus populos judicat, quia eorum cordaterrita ad poenitentiam vocat. Nam dum superna audiunt,dum mira opera attendunt, mox ad corda sua redeunt, etse de anteactis pravitatibus affligentes, aeterna tormentapertimescunt. Sed per easdem nubes per quas terrorinfligitur, etiam esca datur, quia magna praedicatorumdispensatio est, ut sic sciant superbientium mentesaffligere, ut etiam afflictas noverint consolationis eloquionutrire, quatenus et peccantes de aeternis suppliciisterreant, et poenitentes de superni regni gaudiis pascant.Unde bene ipse dispensationis ordo servatus est, utordinate Eliu diceret quod per has nubes prius judicatpopulos, et postmodum escas praebet, quia nimirumomnipotens Deus per praedicatores suos prius nos deprava actione corripiens concutit, et postmodum perspem consolans nutrit. Si enim divina dispensatio per hasnubes judicium modo non ageret, nequaquam eisdemnubibus dixisset: Accipite Spiritum sanctum; quorumremiseritis peccata, remittuntur eis; et quorumretinueritis, retenta sunt (Joan. XX, 22). Et rursum, si pereas jejuna nostra corda non pasceret, nequaquam deesurientibus populis discipulis Dominus diceret: Date illisvos manducare (Matth. XIV, 16). Quod sic tunc eorummanibus factum credimus, ut hoc eorum verbis quotidiefieri sine cessatione videamus. Quid enim agit Petrus,cum per epistolas loquitur, nisi ut verbi pabulo cordanostra male jejuna satientur? Quid Paulus, quid Joannesper epistolas loquentes operantur, nisi ut mentes nostraecoelestia alimenta percipiant, et inediae suae fastidiumquo moriebantur vincant? Dicatur ergo: Si volueritextendere nubes quasi tentorium suum, et fulgurarelumine suo desuper, cardines quoque maris operiet. Perhaec enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus.Ac si aperte diceret: Si sanctos suos in ministeriumpraedicationis extendit, eorumque verba miraculis

130adjuvat, totius mundi limites ad fidem vocat, per quae etprius superbientes judicat, et post per verbumconsolationis nutriens in spe humiles roborat.23. Non omnibus fides datur.---Sed cum escas daremortalibus diceret, notandum quod non ait, omnibus, sedmultis, quia videlicet scriptum est: Non omnium est fides(II Thess. III, 2). Et quibusdam dicitur: Propterea vos nonauditis, quia ex Deo non estis (Joan, VIII, 47). Et rursum:Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me,traxerit eum (Joan. VI, 44). Et rursum: Novit Dominus quisunt ejus (II Tim. II, 19). Unde in ipsa quoque sanctaEcclesia plurimi fidem tenent, et vitam fidei non tenent;humilitatis dominicae sacramenta percipiunt, sedhumiliari dominica imitatione contemnunt; blanda divinieloquii praedicamenta communicant, sed apud seimmanes in tumore perseverant. Unde hic quoque,postquam per cardines maris aggregatae Ecclesiaelatitudo signata est, apte subjungitur:CAPUT XIIIVERS. 32.--- Immanibus abscondit lucem.24. Superbientibus veritatis cognitio denegatur.---Immanes quippe sunt, qui se elatis cogitationibusextollunt. Quos contra per Isaiam dicitur: Vae quisapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsisprudentes (Isai. V, 21). Quos contra etiam Paulus ait:Nolite prudentes esse apud vosmetipsos (Rom. XII, 16).Sed his immanibus lux absconditur, quia nimirumsuperbientibus veritatis cognitio denegatur. Unde persemetipsam Veritas dicit: Confiteor tibi, Pater Dominecoeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus etprudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25):sapientes et prudentes videlicet superbientes vocans. Quienim non subjunxit: Revelasti ea stultis, sed parvulis,tumorem se damnasse innotuit, non acumen. Unde et

131alias dicitur: Custodiens parvulos Dominus (Psal. CXIV, 6).Atque ut ostendatur haec eadem parvitas quid vocatur,adjungitur: Humiliatus sum, et liberavit me (Ibid., 6). Quiaergo sunt multi in Ecclesia, qui parvuli esse despiciunt,etiam in humilitatis loco immanes apud se esse minimedesistunt. Hos plerumque videas honoribus extolli,voluptatibus perfrui, rerum multiplicitate dilatari. Hisaepe nil praecipue nisi praeesse caeteris appetunt, amultis timeri gratulantur; recte vivere negligunt, et rectaevitae famam habere concupiscunt; adulationes quaerunt,favoribus intumescunt. Et quia in rebus sibi copiosepraesentibus prompti sunt, ventura gaudia non requirunt.Cumque eos multiplex actio occupat, etiam a semetipsisalienos demonstrat. Et tamen si qua fidei tentatioexsurgat, quia in ea saltem specie tenus continentur,hanc verbis, hanc laboribus defendunt, et patriamcoelestem vindicant, nec tamen amant.25. Multi pro repromissionis terra pugnant, quamminime tamen diligunt. Exemplum Gaditarum etRubenitarum.---Quos bene apud Moysen filii Ruben etGad, et dimidia tribus Manasse exprimunt, qui multapecora et jumenta possidentes, dum extra Jordanem eaquae viderant campestria concupiscunt, in repromissionisterra haereditatem habere noluerunt, dicentes: Terraquam percussit Dominus in conspectu filiorum Israel,regionis uberrimae est ad pastum animalium; et nos servitui habemus jumenta plurima precamurque, si invenimusgratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam inpossessionem, nec facias nos transire Jordanem (Num.XXXII, 4). Qui igitur jumenta plurima possident, Jordanemtransire refugiunt, quia quos multa mundi implicamentaoccupant, habitationem coelestis patriae non requirunt.Sed ipsa eos quam specie tenus tenent, fides increpat, neotii delectatione torpescant, atque exemplo suo alios alaboris tolerantia, et studio longanimitatis frangant. Undeeis per Moysen dicitur: Nunquid fratres vestri ibunt adpugnam, et vos hic sedebitis? Cur subvertitis mentes

132filiorum Israel (Ibid., 7)? Sed quia erubescunt nondefendere quod confitentur, pro eadem fide quamprofessi sunt, ad certamen properant, eamque non sibi,sed proximis vindicant. Unde et ad Moysen dicunt: Caulasovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulisquenostris urbes munitas; nos autem ipsi armati et accinctipergemus ad praelium ante filios Israel (Ibid., 16). Quimox fortes pro aliis veniunt, et repromissionis terram abhostibus liberant, et relinquunt; atque ad pascendaarmenta extra Jordanem redeunt. Multi quippe quamvisfideles, curis praesentibus occupati, quasi armenta extraJordanem pascunt, quia contra fidem baptismatis totamente omnique desiderio rebus perituris inserviunt. Quitamen ut, diximus, cum fidei tentatio oritur, defensionumarmis accinguntur. Hostes fidei superando trucidant, ethaereditatem terrae repromissionis, id est fructum fideinon amant; sicque pro illa pugnant, ut tamen sua pignoraextra illam deponant. Quia enim parvulos foris habent,affectum in ejus habitatione non habent. Unde adcampestria redeunt, quia ab altis cacuminibus montiumquasi a spe coelestium dilabuntur, ut extra repromissionisterram bruta animalia nutriant, quia ad pascendos variisdesideriis irrationabiles animi motus elaborant, quiaaeternae lucis quanta sit claritas nesciunt qui transitoriisoccupationibus obcaecantur; et dum de terrenis rebussuperbiunt, coelestis sibi luminis aditum claudunt.Unde recte nunc dicitur: Immanibus abscondit lucem.Sed tamen aliquando hos immanes superna gratiarespicit, atque ipsis rerum abundantium occupationibusaffligit, eorumque prosperitatibus adversas quidem, sedutiles tribulationes interserit, ut contristati ad corredeant, atque in perituris rebus quam inaniteroccupentur agnoscant. Unde hic quoque postquamsubtracta lux dicitur, apte subjungitur:CAPUT XIV

133IBID.---Et praecipit ei ut rursus adveniat.26. Veritatis lumen, quod elatis occupatisquementibus absconditur, afflictis et humiliatis revelatur.---Quia veritatis lumen, quod elatis occupatisque mentibusabsconditur, afflictis humiliatisque revelatur. Lex quippeadvenit, cum afflicta mens ipsas quas de perituris rebustribulationum tenebras tolerat agnoscit, quia nisi aliquidex lumine interno perciperet, nec hoc ipsum quia lumenperdiderat videret. Quod intelligi specialiter etiam deJudaeis potest, qui idcirco Redemptori nostro in carnevenienti contradicere ausi sunt, quia apud semetipsosimmanes exstiterunt. Sed his immanibus lux absconsa est,quia superbi lumen veritatis dum persequuntur,amiserunt. Sed quia in fine mundi ad fidem recipiendisunt, recte subjungitur: Et praecipit ei ut rursus adveniat.Unde etiam per Isaiam dicitur: Si fuerit numerus filiorumIsrael quasi arena maris, reliquiae salvae fient (Isai. X,22). Tunc quippe ad eos lux revertitur, cum ipsi adconfitendam Redemptoris nostri potentiam revertuntur.27. Deus, ut vult, lumen aut abscondit, aut revelat.---Si autem in manibus, nequaquam per dativum casumunum nomen, sed duas partes orationis accipimus; potestintelligi, quia in manibus lux absconditur, cum apudrectum judicem iniqui quique in suis operibus caecantur.Cui tamen praecipitur ut rursus adveniat, quia dumpeccatores se suis viribus salvari non posse cognoverint,gratiae lumen accipiunt, et protectionis intimae radiisillustrantur, ut majore ardore postmodum coelestempatriam diligant, quam prius in terrena delectationeflagrabant. Sed haec cum de coelesti patria loquimur, cuiinesse mira claritate praedita angelorum agminaaudimus, cui rerum omnium conditor praesidet, quamvisione sua reficiens replet, cui vera haereditas lux est etdefectus ejusdem luminis nullus est, ad nosmetipsosmentem reducimus, et quod terrena gestemus membracogitamus, pensamus quod, nati in tenebris atque a radiis

134intimae lucis alieni, tanto nequius viximus quanto, rebuscorporalibus dediti, a spiritualibus longius degebamus.Qua consideratione permotum cor ac male sibi consciumtrepidat, et tantae illius quam audit patriae civem se fieriposse desperat. Unde hic quoque apte subjungitur, quomens pavida ad fiduciam reducatur. Nam de hac lucemox subditur:CAPUT XVVERS. 33.---Annuntiat de ea amico suo quodpossessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.28. Hominibus pene desperantibus coelestemgloriam promittit Deus.---Amicus veritatis est rectaeamator actionis. Unde et ipsa Veritas discipulis dicit: Vosamici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis(Joan. XV, 14). Amicus quippe animae custos dicitur. Undenon immerito qui custodire voluntatem Dei in praeceptisillius nititur, ejus amicus vocatur. Hinc est quod rursumeisdem discipulis Veritas dicit: Vos autem dixi amicos,quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota fecivobis (Ibid., 15). De hac igitur luce aeternae patriaeamico suo Deus annuntiat quod possessio ejus sit, utnequaquam se infirmitatis suae fragilitate desperet,nequaquam hoc quod creatus, sed quod recreatus estpenset, sed tanto certius sciat quia illius lucis claritatempossideat, quanto nunc vitiorum pulsantium tenebrasverius calcat. Bene autem in promissione subjungitur: Etad eam possit ascendere. Quid enim difficilius quamhomini in terra edito terrena et fragilia membra gestanti,coelorum alta conscendere, supernorum spirituum arcanapenetrare?29. Christus pacem inter angelos et hominescomposuit. Aequales nos angelis fecit.---Sed eorumdemspirituum ad nos conditor venit, seque hominem etiamsub ipsis exhibuit, sicut de illo Patri per Prophetam

135dicitur: Minuisti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 6).Et quia inter nos et eosdem spiritus discordantis vitaescandalum reperit, mira potentia, mirabiliori etiampietate summa creans, ima suscipiens, ima cum summisjunxit. Hinc est quod eodem Rege nato, angelorum choriin ejus annuntiatione prodeunt, hymnum dicunt, et devictapravae vitae discordia, hos quos dudum despexerant,cives agnoscunt, consono ore praedicantes: Gloria inexcelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis(Luc. II, 14). Ac si aperte dicant: Quos a nobis malitiadisjunxerat, jam nunc in terra nata bonitas jungat. Hincest quod ante incarnationem ejus in Testamento veteriadorasse homo angelum legitur, nec tamen adorareprohibetur (Genes. XVIII, 2); sed post Mediatorisadventum, cum se Joannes adorando angeloprostravisset, audivit: Vide ne feceris, conservus tuus sumet fratrum tuorum (Apoc. XIX, 10; XXII, 9). Quid est enimquod prius aequanimiter se concedebant adorari, post abhomine angeli recusant, nisi quod prius hominemcarnalibus corruptionibus deditum, nec ab eisdemcarnalibus corruptionibus redemptum, quo abjectioremnoverant, justius contemnebant; postmodum verohumanam naturam eo jam subjectam habere nonpoterant, quo hanc in auctore suo etiam super semetipsosductam videbant? Neque enim jam debebat in membrissubjecta despici, quae in ipso membrorum capite meruitpraelata venerari. Is ergo qui propter nos minor angelisexstitit aequales non angelis virtute suae minorationisfecit. Unde et moriendo docuit mortem non metui,resurgendo de vita confidi, ascendendo de coelestispatriae haereditate gloriari, ut quo caput praeisseconspiciunt, illuc se subsequi et membra gratulentur.Unde bene ab eodem nostro capite dicitur: Ubicunquecorpus fuerit, illuc congregabuntur et aquilae (Matth.XXIV, 28). Unde Petrus ait: In haereditatemincorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem,conservatam in coelis (I Pet. I, 4). Unde Paulus dicit:Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus

136habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deohabemus domum non manufactam, aeternam in coelis (IICor. V, 1).30. Solus Christus coelum ascendit, quod solis ejusmembris patet.---Sed si nos quoque, qui editi in terrasumus, coelum conscendimus, ubi est quod rursum Veritasdicit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelodescendit, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13)?Cui nimirum sententiae statim obiviat quod haec eademVeritas dicit: Pater, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum(Joan. XVII, 24). Quae sibi in verbis suis non discrepat,sed ad inquirenda haec quasi discordantia studiumnostrae mentis inflammat. Omnes enim nos qui in ejusfide nati sumus, ejus procul dubio corpus existimus. Quiaigitur mira dispensatione pietatis membrorum suorumDominus caput factus est, repulsa reproborummultitudine, solus est etiam nobiscum. Nemo igiturascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filiushominis qui est in coelo (Joan. III, 13), quia dum nos unumcum illo jam facti sumus, unde solus venit in se, illuc solusredit etiam in nobis; et is qui in coelo semper est, adcoelum quotidie ascendit, quia qui divinitate super omniapermanet, humanitatis suae compage sese quotidie adcoelos trahit. Non ergo se desperet humana fragilitas,unigeniti sanguinem consideret, et in pretio suoconspiciat quam magna est quae tanti valet. Perpendatsollicite quo caput praecessit, et quae ad vivendumpraeceptis astringitur, ad sperandum exemplo roboretur;confidat coelos, speret supernam patriam, angelorum sesociam sciat, atque in suo capite praelatam se etiamangelis gaudeat. Dicatur igitur recte de hac luceaeternae patriae: Annuntiat de ea amico suo quodpossessio ejus sit, et ad eam possit ascendere. Sed valdemira sunt ista, valde terribilia, quod homo in terra editus,atque a coelesti patria exigentibus meritis longedamnatus, non solum ad statum conditionis reducitur, sedetiam gloriosius exaltatur, ut qui paradisum perdidit

137coelum recipiat; et non solum hunc debiti sui reatus nonteneat, sed huic post culpam dona cumulatius excrescant,ut ille contemptor Dei, ille imitator diaboli, si ad fructumpoenitentiae redeat, usque ad celsitudinemcontemplandae intimae lucis ascendat. Cujus itaque cornon in hujus pietatis admiratione exsiliat? Cujus torpornon in sublevatione tantae considerationis expavescat?Unde et apte subjungitur:CAPUT XVICAP. XXXVII, VERS. 1.---Super hoc expavit cor meum,et motum est de loco suo.31. Considerata aeternae patriae luce, mens inecstasim rapitur.---Quia pavor dum mentem percutit, hanca semetipsa alienam reddit, nonnunquam Latiniinterpretes cestasim pavorem vocant, sicut perPsalmistam dicitur: Ego dixi in pavore meo, projectus suma vultu oculorum tuorum (Psal. XXX, 23). Ubi videlicet nonpavor, sed excessus dici poterat; sed pavor illic proexcessu ponitur, quia sicut in excessu, ita in pavorealienatur animus. Unde hic quoque considerata luceaeternae patriae, recte subjungitur: Super hoc expavitcor meum. Ac si dicat: In admirationis excessu setranstulit, et quia novae spei spiritu mens afflata est,semetipsam qualis in vetusta cogitatione fuerat reliquit.32. Cor, terrenis despectis, ad sola coelestiasuspirat.---Bene autem dicitur: Et motum est de loco suo.Locus quippe humani cordis est delectatio vitaepraesentis. Sed cum divina aspiratione tangitur locusnostri cordis, fit amor aeternitatis. Consideratione igituraeternae patriae de loco suo animus movetur, quiaderelictis infimis, in supernis cogitationibus ponitur. Priusenim quae essent aeterna nesciebat, in praesentiumdelectatione torpuerat, simulque ipse transiens amoretranseuntia tenebat. Sed postquam quae essent aeterna

138cognovit, postquam supernae lucis radios raptimcontemplando contigit, admiratione summorum sese abinfimis suscitatus elevavit, ut nulla jam ei nisi quaeaeterna sunt libeant, et, despectis transeuntibus, solaquae permanent, requirat. Bene ergo dicitur: Super hocexpavit cor meum, et motum est de loco suo, quia pigrumcor, et terrenis dudum cogitationibus deditum, cumrepente per excessum se ad summa suspendit,cogitationis infimae locum mutavit. Sed quia persemetipsam in amore praesentis saeculi prostrata mensdormitat, et nisi divinae gratiae aspiratione pulsetur, insuis delectationibus frigida insensibilisque torpescit,necesse est ut quomodo interna cogitatione tangatur, velqualiter ad spiritalia sensificetur, adjungat. Sequitur:CAPUT XVIIVERS. 2.---Audiet auditionem in terrore vocis ejus, etsonum de ore illius procedentem.33. Deus prius timore judicii nos castigat, posteacoelestis dulcedinis consolatione reficit.---Mos sacrieloquii est ut cum audire aliquid per auditum insinuat,audiri eumdem auditum dicat, sicut Habacuc ait: Domine,audivi auditum tuum, et timui (Habac. III, 1). Unde hicquoque dicitur: Audiet auditionem in terrore vocis ejus.Notandum vero est quod vox Dei non in gaudio, sed interrore audiri perhibetur, quia nimirum peccator quisquedum sola quae terrena sunt cogitat, dum cor oppressuminfimis cogitationibus gestat, si repente divinae gratiaeaspiratione tangitur, hoc ante omnia intelligit, quodcuncta quae agit districta aeterni judicis animadversionepuniantur. Auditio igitur vocis Dei prius in terrore fit, utpostea vertatur in dulcedinem, quia ante nos districtijudicii timore castigat, ut jam castigatos supernaedulcedinis consolatione reficiat. Nam cum nos violentarerum temporalium delectatio possidet, et mentis nostraeoculos in somno torporis premit, si manu subita superni

139respectus excitamur, diu clausos mox eosdem ad veritatislucem oculos mentis aperimus, quae egimus malameminimus, quam districtus judex contra haec veniatvidemus: versatur mente quantus ille sit tanti judicisadventus, quae tunc illa sit hominum angelorumquefrequentia, quanta vi contra reprobos et ardentiapugnent elementa, quam terribiliter aeterna prodeat dedistricti judicis ore sententia, qua reprobis dicitur:Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quipraeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41).Eorumdem poena reproborum ante oculos volvitur, etquae sint gehennae tenebrae, cum gravi amaritudinisobscuritate pensatur. Quia ergo superbum cor priusterrore concutitur, ut concussum in amore solidetur, rectenunc dicitur: Audiet auditionem in terrore vocis ejus. Ubiet bene subjungitur: Et sonum de ore illius procedentem34. Utrumque praestat spiritus sanctus de ore Dominiprocedens.---Sonus de ore Dei est vis timoris de supernairruens aspiratione, quia cum nos de venturis Dominusaspirando replet, procul dubio de male gestis praeteritisterret. Potest autem per os Dei, unigenitus designariFilius, qui sicut brachium ejus dicitur, quia per eum cunctaPater operatur, de quo propheta ait: Et brachium Dominicui revelatum est (Isai. LIII, 1)? de quo Joannes dicit:Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3); ita etiam osdicitur. Hinc est enim quod propheta ait: Os enim Dominilocutum est haec (Isai. LVIII, 14). Per quem nobis omnialoquitur, ac si oris nomine patenter diceretur verbum,sicut nos quoque pro verbis linguam dicere solemus, utcum Graecam, vel Latinam linguam dicimus, Latina velGraeca verba monstramus. Os ergo Domini non immeritoipsum accipimus. Unde et ei sponsa in Canticiscanticorum dicit: Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 1).Ac si dicat: Tangat me dulcedine praesentiae unigenitiFilii redemptoris mei. Per sonum vero oris potest ejusdemDomini sanctus Spiritus designari. Unde et alias inejusdem Spiritus significatione scriptum est: Factus est

140repente de coelo sonus tanquam advenientis spiritusvehementis (Act. II, 2). Sonus igitur de ore Dominiprocedit, cum consubstantialis ei Spiritus ad nos perFilium veniens, surditatem nostrae insensibilitatis rumpit,sicut de eodem sono incircumscripto atque incorporeo osDomini loquitur, dicens: De meo accipiet, et annuntiabitvobis (Joan. XVI, 15). Potest ergo et per terrorem vocis visformidinis, et per sonum oris dulcedo consolationisintelligi, quia quos Spiritus sanctus replet, prius eos deterrena actione terrificat, et postmodum spe coelestiumconsolatur, ut tanto post confidendo de praemiisgaudeant quanto prius sola supplicia conspiciendometuebant. Hinc est quod de unigeniti Spiritu quasi dehoc oris sono Paulus dicit: Non enim accepistis spiritumservitutis iterum in timorem, sed accepistis spiritumadoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba pater (Rom.VIII, 15). Hinc per semetipsam Veritas dicit: AccipiteSpiritum sanctum, quorum remiseritis peccata,remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan.XX, 22). Ecce conversorum terror vertitur in potestatem,quia dum mala sua poenitendo puniunt, usque adexercendum judicium ascendunt; ut hoc in Deo posseaccipiant, quod prius de Deo ipsi metuebant. Judicesquippe fiunt qui supernum judicium perfecte timuerunt, etaliena jam peccata incipiunt dimittere qui priusformidaverant ne retinerentur sua. Sed quia hoc ipsumjudicium quod spiritaliter agitur modo a carnalibus nonvidetur, sunt nonnulli qui Deum res humanas curare nonaestimant, et eas ferri fortuitis motibus putant. Contraquos recte subditur:CAPUT XVIIIVERS. 3.---Subter omnes coelos ipse considerat, etlumen illius super terminos terrae.35. Dei erga summa et infima providentia.---Ac siaperte diceretur: Qui summa regit, etiam extrema non

141deserit, quia sic impenditur maximis, ut tamen haeceadem cura regiminis non praepediatur a parvis. Quienim ubique praesens, et ubique aequalis est, etiam indissimilibus sibi ipsi dissimilis non est. Aeque ergo omniarespicit, aeque cuncta disponit, qui in omnibus locispraesens, nec localiter tenetur, nec varia curandovariatur. Si autem coelos sanctos praedicatoresaccipimus, Propheta attestante qui ait: Coeli enarrantgloriam Dei (Psal. XVIII, 1), postquam per sonum orisadventus Spiritus sancti designatur, recte subjungitur:Subter omnes coelos ipse considerat, et lumen illius superterminos terrae.36. Miracula cur in Ecclesiae exordiis concessa.---Sunt namque nonnulli qui cum mira apostolorum operaaudiunt, quod accepto Spiritu sancto mortuos verbosuscitarent, ab obsessis daemonia pellerent, umbrainfirmitates amoverent (Act. V, 12, seq.), ventura quaequeprophetando praedicerent, et unigenitum Verbum Dei,omnium gentium loquentes lingua, praedicarent (Act. II,4), quia has virtutes nunc in Ecclesia non vident,subtractam jam ab Ecclesia supernam gratiamsuspicantur, nescientes pensare quod scriptum est:Adjutor in opportunitatibus, in tribulatione (Psal. IX, 10).Tunc quippe sancta Ecclesia miraculorum adjutoriisindiguit, cum eam tribulatio persecutionis pressit. Nampostquam superbiam infidelitatis edomuit, non jamvirtutum signa, sed sola merita operum requirit, quamviset illa per multos cum opportunitas exigit ostendat.Scriptum quippe est: Linguae in signum sunt non fidelibus,sed infidelibus (I Cor. XIV, 22). Ubi ergo omnes fidelessunt, quae causa exigit ut signa monstrentur? Unde citiusfortasse satisfacimus, si quid de ipsa apostolicadispensatione memoremus.37. Signa non fidelibus, sed infidelibus data.---Paulusnamque egregius praedicator Melitem veniens, etplenam infidelibus insulam sciens, patrem Publii

142dysenteria febribusque vexatum, orando salvavit (Act.XXVIII, 8), et tamen aegrotanti Timotheo praecepit,dicens: Modico vino utere propter stomachum tuum etfrequentes tuas infirmitates (I Tim. V, 23). Quid est, Paule,quod aegrum infidelem orando ad salutem revocas, ettantum adjutorem Evangelii more medici per alimentacuras, nisi quod idcirco fiunt exteriora miracula ut menteshominum ad interiora perducatur, quatenus per hoc quodmirum visibiliter ostenditur ea quae admirabiliora suntinvisibilia credantur? Signo quippe virtutis pater Publiisanandus fuerat, ut mente revivisceret, dum miraculo adsalutem rediret; Timotheo autem adhibendum forismiraculum non erat, quia jam totus intus vivebat. Quid estergo mirum si, propagata fide, crebro miracula non fiunt,quando haec ipsi quoque apostoli in quibusdam jamfidelibus non fecerunt? Elevatis ergo coelis, Dominusinferiora considerat, quia et ablatis summispraedicatoribus, incessanter etiam infima nostraeinfirmitatis curat. Et quasi subter coelos lumen illius,terminos respicit, quia post sublimem vitampraecedentium etiam peccatorum mores actusquegratiae suae illustratione comprehendit. Qui etsi virtutumsigna nunc per vitam fidelium crebro non exerit, abeisdem tamen fidelibus per virtutem operum nunquamrecedit. Potest etiam lumen illius super terminos terraeita intelligi, quod praedicatio supernae gratiae dumgentes ad fidem colligit, intra semetipsam mundi limitesclausit.38. Divinae gratiae miraculum in conversionepeccatorum in extremis positorum.---Vel certe terminiterrae. sunt fines hominum peccatorum. Et saepecontingit ut plerique Deum deserant, et vitae suaetempora in desideriis carnalibus expendant; sed tamensuperna gratia respecti in extremis suis ad Deum redeunt,quae sint judicia aeterna cognoscunt, cunctaque quae seperverse egisse meminerint, fletibus puniunt, atque haecvere se insequi rectis operibus ostendunt. Quibus

143subsequente justitia, profecto totum dimittitur quod antedeliquerunt. Hinc enim per prophetiae spiritum Annadicit: Dominus judicabit fines terrae (I Reg. II, 10), quianimirum anteactam vitam Deus non judicat, quandoposteriora peccatorum respectu supernae pietatisillustrat. Hinc Moyses ait: Primogenita asini mutabis ove(Exod. XIII, 13). Per asinum quippe immunditia, per ovemvero innocentia designatur. Asini ergo primogenita ovemutare, est immundae vitae primordia in innocentiaesimplicitatem convertere, ut postquam illa peccator egit,quae ut immunda Dominus respuit, ea jam agendoproferat, quae Dei sacrificio imponat. Quia ergo postprava opera peccator convertitur, et ab actionum suarumtenebris juxta finem aliquando revocatur, recte nuncdicitur: Et lumen illius super terminos terrae. Sed graviluctu afficit eadem gratia, quae post facinora mentemreplet. Nam male gesta ad memoriam reducit, sibiquehominem quam sit juste damnandus ostendit. Unde fit utpeccatum omne quod se egisse reminiscitur, quotidianisfletibus insequatur; et quo magis valet jam quod justumest cernere, eo ardentius appetit injustum sese gemitibuspunire. Unde apte subjungitur:CAPUT XIXVERS. 4.---Post eum rugiet sonitus.39. Afflante et lucente gratia, poenitentiae gemituset rugitus audiuntur.---Quem enim Dominus illustrandorepleverit, ejus vitam proculdubio in lamentum vertit;atque illuminatae menti quo magis aeterna suppliciainsinuat, eo hanc durius de transacta nequitia gemitibusfatigat; et dolet homo quod fuit, quia bonum jam incipitvidere quod non fuit; odit qualem se fuisse meminit, amatqualem se esse debuisse cognoscit, et solam jampoenitentiae amaritudinem diligit, quia caute consideratin quantis voluptatibus sua delectatione peccavit. Beneergo dicitur: Post eum rugiet sonitus, quia cum mentem

144Deus ingreditur, constat proculdubio quod moxpoenitentiae gemitus sequatur, ut ei jam salubriter flerelibeat, quae prius de iniquitatibus flenda jucunditategaudebat. Sed quo uberius culpa fletur, eo altius cognitioveritatis attingitur, quia ad videndum internum lumenpolluta dudum conscientia lacrymis baptizata renovatur.Unde post poenitentiae rugitum apte subjungitur:CAPUT XXIBID.---Tonabit voce magnitudinis suae.40. Vox Dei torpentem peccatorem excitans, tonitruisimilis.---Voce enim magnitudinis suae Deus tonat, cum senobis bene jam per lamenta praeparatis quam sit magnusin supernis insinuat. Quasi enim de coelo tonitrus proceditcum nos incuria negligentiaque torpentes respectusgratiae pavore subito percutit, atque in terra positi sonumde superioribus audimus, quia terrena cogitantes superniterroris sententiam repente pertimescimus, et mens benejam de summis sollicita trepidat, quae prius in infimismale secura torpebat. Sed istius visitationis occultaequibus modis se nobis insinuet terror ignoratur; nequeipsius mentis acie comprehenditur, cujus ad meliusintentio commutatur. Unde apte subjungitur:CAPUT XXIIBID.---Et non investigabitur, cum audita fuerit voxejus.41. Quibus modis haec vox se in aures cordis insinuetignoratur.---Vox Domini auditur cum gratiae ejus aspiratiomente concipitur, cum insensibilitas occultae surditatisrumpitur, et cor ad studium summi amoris excitatumvirtutis intimae clamore penetratur. Sed istam vocemsupervenientis Spiritus, quae se in aures cordis insinuat,nec ipsa mens quae per hanc illustrata fuerit investigat.

145Pensare enim non valet invisibilis virtus quibus sibimeatibus influat, quibus ad se modis veniat, quibusrecedat. Unde et bene per Joannem dicitur: Spiritus ubivult spirat; et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, etquo vadat (Joan. III, 8). Vocem enim spiritus audire, est vicompunctionis intimae in amorem invisibilis conditorisassurgere. Sed nemo scit unde veniat, quia ignoratur perora praedicantium quibus se ad nos occasionibus fundat.Et nemo scit quo vadat, quia cum unam praedicationemmulti audiunt, intelligi proculdubio non potest quemdeserens abjiciat, aut cujus ingrediens in corderequiescat. Una quippe res foris agitur, sed non per hancuno modo intuentium corda penetrantur, quia quiinvisibiliter visibilia modificat, in humanis cordibuscausarum semina incomprehensibiliter plantat. Hinc estquod resuscitato Lazaro quidam crediderunt, sed tamenJudaeorum plurimi ad persecutionis zelum ex hac ipsaresuscitatione commoti sunt (Joan. XI, 45). Unum ergoidemque que miraculum quod aliis lumen fidei praebuit,alios per invidiae tenebras a lumine mentis excaecavit.Hinc est quod uterque latro et eamdem et suae mortisimilem mortem Redemptoris vidit (Luc. XXIII, 39); sedeum superbiendo alter contumeliis lacessere non timuit,quem timendo alter honoravit; atque in una re unautriusque cogitatio non fuit, quia hanc internus arbiterinvisibiliter modificando distinxit. Sed hi occultaeaspirationis modi, quia comprehendi nostra cogitationenequeunt, nimirum divinae vocis vestigia nesciuntur. Beneergo dicitur: Et non investigabitur, cum audita fuerit voxejus. Unde et adhuc subjungitur:CAPUT XXIIVERS. 5.---Tonabit Deus voce sua mirabiliter.42. Mirabiliter sonat Deus, quia silenter et occulta vicoelesti simul cibo reficit.---Voce sua Deus mirabilitertonat, quia occulta vi corda nostra incomprehensibiliter

146penetrat. Quae dum latentibus motibus premit in timore,et format in amore, quanto ardore sequendus sit aliquomodo silenter clamat, et fit cujusdam impulsionis nimietasin mente, cum nihil sonet in voce. Quae tanto apud nosvalentius perstrepit, quanto et ab omni exteriori strepituaurem nostri surdescere cordis facit. Unde et anima adsemetipsam mox hoc intimo clamore collecta miraturquod audit, quia vim compunctionis incognitae percipit.Cujus ipsa admiratio bene apud Moysen manna desuperveniente signatur (Exod. XVI, 15). Dulcis enim cibus qui desupernis accipitur manhu vocatur. Manhu enim diciturQuid est hoc? Et quid est hoc dicimus, quando hoc quodcernimus nescientes admiramur. Supernum igitur mannaanima percipit, cum per vocem compunctionis elevatanovam speciem internae refectionis obstupescit, ut divinadulcedine repleta jure respondeat, Quid est hoc? quiadum ab infima cogitatione suspenditur, ea quae desupernis conspicit insolite miratur. Et quia cum hac vocetorporis nostri surditas rumpitur, vetustae vitae protinususus mutatur, ut anima superno spiritu afflata, et insummis appetat quae contempserat, et contemnat ininfimis quae appetebat, recte subjungitur:CAPUT XXIIIIBID.---Qui facit magna et inscrutabilia.43. Mira et stupenda in peccatoris conversione Deusoperatur.---Ut enim homo terrenis usibus deditus, iniquisdesideriis pressus, subito ad nova efferveat, atque adconsueta frigescat, exterioribus curis renuntiet, in interniscontemplationibus anhelet, quis hanc virtutem supernaevocis considerare sufficiat? quis considerandocomprehendat? Magna sunt quae per vocem suamDominus facit, sed minus magna essent si perscrutaripotuissent. Facit ergo magna et inscrutabilia, quiaostendit foris perfectionem operis, sed latet intus ipsaqualitas operationis. Voce sua foris etiam per apostolos

147insonat, sed corda audientium per seipsum interiusillustrat, Paulo attestante qui ait: Ego plantavi, Apollorigavit, Deus autem incrementum dedit. Neque quiplantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementumdat Deus (I Cor. III, 6). Quamvis ergo nostris mentibussupernae vocis auditum non ipsi praebeant, missi tamensunt, ut verbis nobis exterioribus condescendant. Undeapte subjungitur.CAPUT XXIVVERS. 6.---Qui praecipit nivi ut descendat in terram,et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suae.44. Sancti praedicatores quorum conversatio incoelis est, infirmis tamen fratribus condescendunt.---QuiaPsalmista ait: Lavabis me, et super nivem dealbabor(Psal. L, 8), quid hoc loco nivem, nisi per lucem justitiaecandida accipimus corda sanctorum? Aquae autemductae in superioribus constipantur, ut nives fiant. Sedcum hae ipsae nives ad terram veniunt, in aquarumiterum liquorum vertuntur. Aquae igitur suntpraedicatorum mentes: quae dum ad contemplandasuperna se erigunt, altiori intellectu solidantur. Cumquein summa consideratione rapiuntur, virtutemconfirmationis accipiunt. Sed quia adhuc in terris fraternadilectione retinentur, semetipsas ab alto intellectumodificant, et infirmis humiliter praedicantes more niviumcorda arentia liquatae rigant. Nives ergo ad terram decoelestibus veniunt, cum sublimia corda sanctorum quaejam solida contemplatione pascuntur pro fraternacharitate ad humilia praedicationis verba descendunt.Sicut enim nix terram cum jacet operit, cum vero liquaturrigat, ita sanctorum virtus et per firmitatem suam apudDeum vitam peccatorum protegit, et percondescensionem suam quasi liquefacta arentem terramut fructus proferat infundit. Et quia aqua prius ab infimistrahitur, ut post a superioribus sparsa reddatur, sancti

148quique etiam cum in virtutum arce consistunt, undeelevati sunt considerant, ne alienae infirmitatis abjectacontemnant. Quasi ergo aquae ad terras de quibussublevatae sunt redeunt, dum condescendentes justipeccatoribus reminisci non desinunt quod fuerunt. Certeaqua in terris adhuc Paulus fuerat, cum legem carnalitersapiebat; sed ductus ad coelestia, in nivem versus est;quia quod prius infirmum sapuit ad soliditatem veraeintelligentiae commutavit; et tamen condescendensfratribus quasi nix ima repetiit, quia et post virtutumculmina quam fuerit indignus agnoscit, dicens: Qui priusfui blasphemus et persecutor (I Tim. I, 13), etc. Ecce quamclementer suae imbecillitatis reminiscitur, ut aliorumaequanimiter infirma patiatur. Quasi enim ad terram dequa sumpta fuerat post coelum aqua rediit, dum posttanta suae contemplationis arcana peccatorem se Paulusmeminit, ut prodesse humiliter peccatoribus possit.Videamus itaque aqua haec in nivis soliditatem vertendaqualiter trahatur ad summa. Ait: Sive mente excedimus,Deo (II Cor. V, 13). Videamus qualiter ad ima nix redeat,ut dum liquatur infundat. Ait: Sive sobrii sumus, vobis(Ibid.). Videamus qua manu ducitur, ut et jacens elevarivaleat, et sublevata revocari. Ait: Charitas enim Christiurget nos (Ibid., 14). Quia igitur charitas Christi, quaesanctorum mentes ad superna sublevat, eas piomoderamine pro fraterna dilectione etiam ad humilitatemcondescensionis format, recte dicitur: Qui praecipit nivi utdescendat in terram. Ubi et apte subjungitur: Et hiemispluviis et imbri fortitudinis suae.45. Hiems est vita praesens, in qua sanctorumpraedicatorum abundant pluviae.---Hiems quippe est vitapraesens, in qua nos etsi jam spes ad superna erigit,adhuc tamen mortalitatis nostrae frigidus torpor astringit,quia scriptum est: Corpus quod corrumpitur aggravatanimam, et deprimit terrena habitatio sensum multacogitantem (Sap. IX, 15). Habet autem haec hiemspluvias, rectorum procul dubio praedicationes. De quibus

149videlicet pluviis per S. Moysen dicitur: Exspectetur sicutpluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verbamea (Deut. XXXII, 2). Hae nimirum pluviae hiemicongruunt, aestate cessabunt, quia cum nunc carnaliumoculis vita coelestis absconditur, necesse est utsanctorum nobis praedicationibus irroretur. Cum veroaeterni judicii aestus incanduerit, nullus verbapraedicantium necessaria tunc habebit, quia, venientejudice, ad cor suum quisque reducitur, ut sancta jam cumagere non valet sentiat, et rectum quod sequi debuit extortitudinis suae poena cognoscat. Unde bene perprophetam dicitur: Congrega eos quasi gregem advictimam, et sanctifica eos in die occisionis (Jerem. XII,3). In die enim occisionis sanctificantur reprobi, quia tuncsancta quae debuerunt agere sentiunt, cum dignapravitatis suae supplicia jam declinare non possunt. Quiaautem praedicationes sanctae cum vita praesenti, id estpluviae cum hieme cessabunt, recte exeunti animae,atque ad aeternae felicitatis aestiva properanti, sponsivoce suadentis dicitur: Surge, propera, amica mea,formosa mea, et veni; jam enim hiems transiit, imber abiitet recessit (Cant. II, 10). Transeunte quippe hieme, imberrecedit, quia cum vita praesens peragitur, in qua nosignorantiae nubilo carnis corruptibilis torpor astrinxerat,omne ministerium praedicationis cessat. Clarius quippeper nos tunc videbimus hoc quod sanctorum vocibus nuncobscurius audimus. Praecipit igitur Dominus nivi, et hiemispluviis, ut in terram descendant, dum aspiratione sanctispiritus pro corrigendis peccatoribus corda sanctorum administerium praedicationis humiliat. Ubi recte additur: Etimbri fortitudinis suae.46.---Imber fortitudinis, praedicatio divinitatis; imberinfirmitatis, praedicatio humanitatis Christi.---Imberquippe fortitudinis Dei est praedicatio divinitatis. Namimber infirmitatis est praedicatio ejus incarnationis, dequa per Paulum dicitur: Quod infirmum est Dei, fortius esthominibus (I Cor. I, 25). Et rursum: Si crucifixus est ex

150infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Sicautem sancti viri humanitatis ejus infirma praedicant, utauditorum suorum cordibus etiam divinitatis fortiainfundant. Audiamus per tonitruum nubis, imbremfortitudinis: In principio erat Verbum, et Verbum eratapud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Audiamusetiam imbrem infirmitatis: Verbum caro factum est, ethabitavit in nobis (Ibid., 14). Audiamus imbremfortitudinis: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipsofactum est nihil. Quod factum est, in ipso vita erat (Ibid.,3). Audiamus etiam imbrem infirmitatis: In propria venit,et sui eum non receperunt (Ibid., 11). Imbri ergofortitudinis suae praecipit ut in terram descendat, quiasanctorum suorum vocibus sic nobis humanitatis suaeinfirma praedicat, ut nobis etiam mira et fortia suaedivinitatis innotescat. Sed cum virtutem nostri conditorisaudimus, statim ad corda nostra formidine compellentereducimur, et tantum super nos judicem perpendentes,quae digne, quaeve egimus indigne, pensamus. Unde etbene subjungitur:CAPUT XXVVERS. 7.---Qui in manu omnium hominum signat, utnoverint singuli opera sua.47. Cognoscendo Deum nosmet agnoscimus, etseverius judicamus.---Mala enim quae agunt homines,pensare contemnunt. Sed cum virtutem supernaedistrictionis audiunt, pravorum operum hoc quod sedeprimit pondus agnoscunt. Praedicationis quippe verbispulsati evigilant, ut pensent ad quae supplicia seseantiquae actionis meritum trahat. Dum ergo imberfortitudinis in terram descendit, in manu uniuscujusquesignatur, ut sua opera sciat, quia dum virtusincomprehensibilis majestatis agnoscitur, ab unoquoquesubtilius sua vita pensatur

15148. Naturali lumine, tanquam lege mentis, pravum etrectum innotescunt.---Quod tamen intelligi et aliter potest.Creator namque omnipotens a cunctis insensibilibusirrationabilibusque distinctum rationabilem creaturamhominem condidit, quatenus quod egerit ignorare nonpossit. Naturae enim lege scire compellitur, seu pravumsive rectum sit quod operatur. Nam ad judicium proactione cur venit, si potuit nescire quod egit? Et ipsi ergoqui praeceptis dominicis erudiri contemnunt, utrum bonaan mala sint quae faciunt sciunt. Nam si bona se facerenesciunt, cur de aliquibus factis in ostentationegloriantur? Rursum si mala se agere ignorant, cur ineisdem factis alienos oculos declinant? Ipsi enim sibitestes sunt, quia sciunt malum esse quod agunt, quodvideri ab aliis verentur. Si enim veraciter malum esse noncrederent, nequaquam hoc ab aliis videri formidarent.Unde et bene per quemdam sapientem dicitur: Cum sittimida nequitia, dat testimonium condemnationi (Sap.XVII, 10). Quia dum de facto suo conscientiam pulsanstimor redarguit, ipsa sibi testimonium perhibet damnabileesse quod agit. Quo contra per Joannem dicitur: Si cornostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus apudDeum (I Joan. III, 21). Fugiant ergo iniqui humanos oculos,semetipsos certe fugere non possunt. Quia enim malumquod faciunt noverunt, habent testem conscientiam,habent judicem rationem suam. In peccato igitur quodcommittunt prius contra se judicium suae rationisinveniunt, et post ad districtionem aeterni examinisperducuntur. Et hoc est fortasse quod per Psalmistamdicitur: Abyssus abyssum invocat in voce cataractarumtuarum (Psal. XLI, 8). Quia dum miro ordine dispositionisoccultae malum non permittitur nesciri quod agitur, et suose jam judicio peccator in conscientia condemnat, et postcondemnationem propriam ad aeterni judicis sententiamproperat. Abyssum ergo abyssum invocare est de judicioad judicium pervenire. Eant ergo praedicatores sancti,redarguant facta peccantium, auditores autem pravicontemnant verba justorum, defendant quantum voluerint

152pravitates suas, atque impudenter gestas impudentiusdefendendo multiplicent: certe ipsi sibi in conscientiatestes sunt quia excusabiles non sunt. Eo enim ipso quorationabilem creaturam Deus hominem condidit, in manuomnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua.Sed quia Eliu de pravitate singulorum sententiamprotulit, illico ad ipsum pravitatis auctorem, per quemunumquodque malum oboritur, mentis oculos deflectit, utquia uno hoc versu pravi capitis membra perstrinxerat,etiam hoc ipsum membrorum caput sub brevitatedescribat. Vel certe quia superius, nubium Dei virtutesintulerat, agit nunc ut contra bonorum vitam etiamadversarii impugnationes innotescat. Nam sequitur:CAPUT XXVIVERS. 8.---Ingredietur bestia latibulum suum, et inantro suo morabitur.49. Diaboli antrum Antichristus, et reprobi omnes.---Quis alius nomine bestiae, nisi antiquus hostis accipitur,qui deceptionem primi hominis saevus impetiit, etintegritatem vitae illius male suadendo laniavit? Contraquem prophetae vocibus de sancta electorum Ecclesia inantiquum statum restauranda promittitur: Et mala bestianon transibit per eam (Isai. XXXV, 9). Sed haec bestiacum post Redemptoris adventum, post praedicatorumvoces, quasi post tonitruum nubium in fine mundi illumdamnatum hominem qui Antichristus vocatur invaserit,quid aliud quam latibulum suum ingreditur, ut in antroproprio demoretur? Vas quippe illud diaboli antrum aclatibulum bestiae est, ut insidians hominibus viam hujusvitae carpentibus, in illo et per signa lateat, et permalitiam occidat. Qui tamen omnium reproborum cordaetiam nunc priusquam apertus appareat possidet, eaqueper occultam malitiam quasi proprium antrum tenet,atque ad omne quod nocere bonis appetit in eorum se

153obscuris mentibus abscondit. An Judaeorumpersequentium corda antrum hujus bestiae non fuerunt, inquorum diu consiliis latuit, sed repente vocibus erupitclamantium: Crucifige, crucifige (Joan. XIX, 6)? Et quia adlacerationem mentis pertingere tentando non potuit inRedemptore nostro (Matth. IV, 3), ad mortem carnisanhelavit. Haec nimirum bestia multa electorum cordatenuit, sed hanc ab illis moriens Agnus excussit. Unde etin Evangelio dicit: Nunc princeps hujus mundi ejicieturforas (Joan. XII, 31). Qui miro rectoque judicio dumconfessiones humilium illuminans suscepit, superborumoculos deserens clausit. Unde ei per Psalmistam dicitur:Posuisti tenebras, et facta est nox, in ipsa pertransibuntomnes bestiae silvarum; catuli leonum rugientes utrapiant, et quaerant a Deo escam sibi (Psal. CIII, 20, 21).Tenebras quippe Dominus ponit, cum peccatis judiciarependens, lumen suae intelligentiae subtrahit. Et noxefficitur, quia pravorum mens ignorantiae suae erroribuscaecatur. In qua omnes bestiae silvae pertranseunt, dummaligni spiritus sub opacitate fraudis latentes inreproborum corda pravitates suas explendo percurrunt. Inqua et catuli leonum rugiunt, quia nequissimarum sedtamen eminentium potestatum ministri spiritus importunistentationibus insurgunt. Qui tamen a Deo escamexpetunt, quia nimirum capere animas nequeunt, nisijusto judicio praevalere divinitus permittantur. Ubi etapte subjungitur: Ortus est sol, et congregati sunt, et incubilibus suis se collocaverunt (Psal. CIII, 20). Quiaveritatis lumine per carnem apparente, a fideliummentibus excussi, quasi ad cubilia sua reversi sunt, dumsola infidelium corda tenuerunt. Quod igitur illic leonumcubile, hic antrum bestiae dicitur.50. Bonorum mentes diabolus aliquando ingreditur,sed in eis non moratur.---Notandum vero magnopereaestimo quod bestia haec non solum antrum suumingredi, sed in eo etiam morari perhibetur. Aliquandonamque etiam bonorum mentes ingreditur, illicita

154suggerit, tentationibus fatigat, rectitudinem spiritus addelectationem carnis deflectere conatur, delectationemquoque ad consensum perducere nititur, sed tamenresistente superno adjutorio praevalere prohibetur.Intrare ergo in mentes bonorum potest, sed in eis morarinon potest, quia cor justi hujus bestiae antrum non est.Quos enim quasi proprium antrum possidet, eorummentes procul dubio immorans tenet, quia et prius in eiscogitationes usque ad iniqua desideria et post iniquadesideria usque ad nequissima opera perducit. Nequeenim student reprobi suggestiones ejus recta judicii manurepellere, cujus voluntatibus appetunt subditadelectatione servire. Cumque in eorum cordibus pravumquid oritur, mox per studium delectationis enutritur; etcum sibi minime resistitur, protinus ex consensuroboratur, statimque consensus ad opus perducitur, opusvero etiam consuetudine gravatur. Recte ergo in antrosuo morari haec bestia dicitur, quae tandiu cogitationesreproborum tenet, quousque eorum vitam etiam aculeopravi operis perforet. Unde bene ad Judaeam Dominusper prophetam dicit: Quousque morabuntur in tecogitationes noxiae (Jerem. IV, 14)? Neque enimreprehendit cur veniant, sed cur morentur. Et in bonaenim corda cogitationes illicitae veniunt, sed tamenmorari prohibentur, quia recti quique ne captivandamdomum conscientiae praebeant, ab ipso cordis liminehostem fugant. Qui et si quando repentinis suggestionibususque ad primum vestibulum subripuerit, ad consensustamen januam non pertingit. Huic nimirum bestiae,impulsu subitae formidinis victus, januam cordis Petrusnegando aperuit, sed citius cognoscendo restitit, flendoclausit (Matth. XXVI, 70). Quia vero antiquus hostispersecutorum corda non solum intrando tenuit, sed etiamtenendo possedit, dicatur recte: Ingredietur bestialatibulum suum, et in antro suo morabitur. Quantumnamque in Judaeorum mentibus demorata sit discimus,cum illorum consilia attestatione evangelicae narrationisaudimus. In illa namque describitur, cum Redemptorem

155nostrum vivificare mortuos cernerent, in mortem ejusquanta anxietate crudelitatis insanirent, quot explerecontra illum prava desideria ardenter vellent, sed tamenpopulum timerent (Joan. XI, 24, 49); quot occasionesoccidendi quaererent, et invenire non possent (Matth.XXVI, 3, 4); quot ad votum suae saevitiae alienigenarummanibus usi sunt, quia eum quem legaliter interimere ipsinon poterant feriendum gentibus tradiderunt, ut ex solapotestate Romanus praeses ageret quod ex sola malitiaut agi debuisset ipsi anhelarent (Joan. XVIII, 28). Unde etapte subjungitur.CAPUT XXVIIVERS. 9.---Ab interioribus egredietur tempestas, et abArcturo frigus.51. Christus a Judaeis et gentilibus persecutionempassus.---Scriptura sacra cum contra Arcturum interioramemorat, diversam Aquilonis partibus Austri plagamdesignat. Unde in hoc eodem libro scribitur: Qui facitArcturum, et Orionas, et interiora Austri (Job. IX, 9). Quiaigitur interiora Austri sol ferventior tenet, in Arcturo verocursum omnimodo non habet, interiorum nomine plebsJudaica, Arcturi autem vocabulo hoc in loco populusgentilis exprimitur. Hi enim qui unum atque invisibilemDeum noverant, ejusdemque legi saltem carnaliterserviebant, quasi sub meridiano sole ferventes in fideicalore tenebantur. Gentiles autem quia nullam scientiamsupernae cognitionis attigerant, velut sine sole frigidi subAquilone remanebant. Quia vero tempestas impellit,frigus autem torpore opprimit, recte nunc dicitur: Abinterioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus. Acsi aperte diceretur: A Judaeis surgit malitia persequens,et a gentilibus potestas premens. Neque enim miraculafieri legis praecepta vetuerant, et tamen Judaei proeisdem miraculis interimere humani generisRedemptorem quaerebant (Joan. XI, 48). Unde explere

156hoc quod coeperant non valentes, ad Pilati praetoriumconcurrerunt, ut ipse hunc perimeret quem injusteperimentem lex nulla cohiberet (Joan. XVIII, 28). Abinterioribus ergo tempestas atque ab Arcturo frigusprodiit, dum quod Judaea ex invidia petiit, hoc gentilisjudex ex Romana auctoritate perpetravit. Unde benecontra hanc eamdem invidiam adhuc subditur:CAPUT XXVIIIVERS. 10.---Flante Deo concrescit gelu.52. Judaeorum corda invidiae gelu obduruerant.---Quia quo fidelium cordibus Spiritus sanctus aspiravit, quomajora virtutum miracula contulit, eo in infideliummentibus gravioribus invidiae torpor excrevit, atque indecontra Deum plebs infidelis obduruit, unde humilispopulus anteactam duritiam, qua se astrinxerat emollivit.Deo enim flante in gelu versi fuerant, qui visis miraculisinvidentes dicebant: Ecce totus mundus post eum abiit(Joan. XII, 19). Conspiciebant signa, cernebant perministros ejus miracula, totum jam mundum secuturumfidei praedicamenta praevidebant; et tamen quo sanctusSpiritus mundum repleverat (Sap. I, 7), eo illorum mentesarctius invidiae malitia ligabat. Aqua ergo in gelu versafuerat dum, eunte post Deum mundo, Judaea in invidiapigra remanebat. Sed quia supernae potestati suppetiitetiam tantae crudelitatis duritiam solvere atque adamandum se corda infidelium liquare, post hoc gelu moxbene subditur:CAPUT XXIXIBID.---Et rursum latissimae funduntur aquae.53. Quorumdam postea emollita, et in pluviamliquata.---Post gelu quippe Dominus latissimas aquasfudit, quia postquam Judaeorum saevitiam usque ad

157mortem pertulit, eorum corda protinus ab infidelitatisduritia amoris sui aspiratione liquefecit; ut tanto postdesiderabilius ad obediendum currerent, quantopraeceptis illius prius obstinatius restitissent. Unde beneper quemdam sapientem dicitur: Sicut glacies in sereno,sic resolventur peccata tua (Eccli. III, 17). Ab hoc frigiditorporis gelu solvi Propheta desideraverat, cum dicebat:Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens inAustro (Psal. CXXV, 4). De his aquis, id est ad Deumconcurrentibus populis, rursum dicitur: Mittet verbumsuum, et liquefaciet ea, flabit spiritus ejus, et fluentaquae (Psal. CXLVII, 18). Aquae de gelu currunt, quiaplerique ex duris persecutoribus magni praedicatoresfiunt. Gelu igitur in aqua liquatur, cum torpor internifrigoris ad irrigationem vertitur praedicationis. An Paulusgelu non erat, qui acceptis epistolis Damascum pergens(Act. IX, 2), in corde fidelium quasi in terra jactata verbiDei semina, ne ad perfectionem operum surgerent,restringere quaerebat? Sed gelu hoc in aquam rediit,quia quos persequendo prius premere studuit, hospostmodum fluentis sanctae exhortationis infudit; ut tantouberior electorum messis exsurgeret, quanto hanc imberDei etiam ab ore persecutoris irrigaret. Unde et benesubditurCAPUT XXXVERS. 11.---Frumentum desiderat nubes.54. Electi frumentum sunt, cui Verbi divini imbernecessarius.---Quid enim electi quique sunt, nisi frumentaDei coelestibus horreis recondenda? Quae nunc in trituraareae paleas tolerant, quia in hac purgatione sanctaeEcclesiae mores contrarios reproborum portant,quousque haec internus agricola ventilabro judiciidirimat, et in superna habitacula electos suos, quasimunda jam grana suscipiens, aeternis paleas ignibustradat. Unde bene per Joannem dicitur: Cujus ventilabrum

158in manu sua, et permundabit aream suam, et congregabittriticum in horreum suum, paleas autem comburet igniinexstinguibili (Matth. III, 12). Sed hoc frumentumquousque ad perfectionem fructuum veniat, nubiumpluvias exspectat ut crescat, quia bonorum menspraedicantium verbis infunditur, ne ab humore charitatisdesideriorum carnalium sole siccetur. Hoc frumentumsupernus agricola in mundo surgere ac nubes desiderareconspexerat, cum dicebat: Messis quidem multa, operariiautem pauci. Rogate autem Dominum messis, ut mittatoperarios in messem suam (Matth. IX, 37). Qui igitur hicfrumentum, illic messis, qui vero hic nubes, illic operariivocantur, quia praedicatores sancti et nubes sunt, etoperarii; nubes videlicet per doctrinam, operarii pervitam; nubes quia verbis influunt, operarii quia nondesinunt agere quod loquuntur. Unde et subditur;CAPUT XXXIIBID., 6.---Et nubes spargunt lumen suum.55. Nubes sunt sancti praedicatores.--- Nubes enimlumen spargere est praedicatores sanctos exempla vitaeet loquendo et agendo dilatare. Sed quamvisannuntiationis intimae lumen spargant, non tamen adconvertenda omnium quae appetunt corda perveniunt.Nam sequitur:CAPUT XXXIIVERS. 12.---Quae lustrant cuncta per circuitum,quocunque eas voluntas gubernantis duxerit.56. Universa lustrant, Deo eorum cursus gubernante.---Saepe enim praedicatores sancti exhortari quosdamvolunt, sed nequeunt. Saepe quosdam declinareappetunt, sed tamen internae instigationis impulsu

159exhortari eos instantissime compelluntur. Videamusnubem Dei quomodo gubernantis manu, et ad ea quaenon appetit, ducitur, atque ab impulsu suo iterumgubernantis manu retinetur. Certe Paulus cum vestimentasua excutiens a Corinthiis discedere vellet, audivit: Nolitimere, sed loquere, et ne taceas, propter quod egotecum sum, et nemo opponetur tibi ut noceat te, quoniammultus est mihi populus in hac civitate (Act. XVIII, 9).Rursum cum ad Thessalonicenses voluisset ire, retentusest, dicens: Volui venire ad vos ego quidem Paulus, etsemel et iterum, sed impedivit me Satanas (I Thess. II,18). Neque enim per semetipsum Satan praepedire tantiapostoli vias potuit, sed occultae dispensationis usibus,dum adversatur, nesciens deservivit; ut nimirum Paulusdum ad alios vellet accedere, nec valeret, eis a quibusrecedere non poterat aptius prodesset. Nubes igitur Deicuncta per circuitum lustrant, quia praedicationis lucemundi fines illuminant. Sed quia divinis nutibus subditaenequeunt explere quod volunt, ire non possunt, nisi quoeas voluntas gubernantis duxerit. Unde et adhucsubjungitur:CAPUT XXXIIIIBID.---Ad omne quod praeceperit eis super faciemorbis terrae.57. Et internos motus moderante.---Saepe enim cumgubernantis voluntate perducuntur; aliter agereappetunt, sed aliter disponuntur. Nam plerumquequosdam auditores suos student blande corrigere, ettamen eorum sermo in asperitatem ducitur. Plerumquequosdam resecare aspere appetunt, sed tamen eorumvigor per mansuetudinis spiritum refrenatur. Sicut ergonon possunt ire quo volunt, ita etiam nequeunt agere sicutvolunt. Quia enim eos internus arbiter tenet cum mittit, itaillos etiam modificans suscipit cum perducit, ut aliquandoin cogitatione alia disponant, sed alia in opere peragant;

160aliquando aliter inchoent, sed aliter consumment. Quiaigitur juxta hoc quod sibi praecipitur serviunt, dicaturrecte: Quocunque eas voluntas gubernantis duxerit, adomne quod praeceperit illis super faciem orbis terrae. Eoenim apertiorem viam praedicationis inveniunt, quo adhanc non suis, sed praeceptoris sui nutibus ducuntur.Unde adhuc subditur:CAPUT XXXIVVERS. 13.---Sive in una tribu, sive in terra sua, sive inquocunque loco misericordiae suae eas jusserit inveniri.58. Non Judaeis tantum, sed etiam gentilibusconcessa Evangelii praedicatio.---Una tribus profecto Judaintelligitur, quae in Scriptura sacra clara ac multiplexprae caeteris memoratur. Quae in hoc quod ex seRedemptoris nostri carnem protulit, speciale praeomnibus munus accepit. Terra autem Dei simul omnisJudaea nominatur, quia quae tunc ei fidei suae fructumprotulit, cum totus sub idolorum cultu delapsis gentibusmundus erravit. Locus autem misericordiae Dei est ipsagentilitas, cujus culpas districtus judex si justeanimadverteret, ad reconciliationem gratiae nunquamveniret. Quae cum nulla apud Deum merita habuit,reconciliationis tamen gratiam ex sola misericordiaaccepit. Unde bene per Paulum dicitur: Gentes autemsuper misericordia honorare Deum (Rom. XV, 9). Underursus scriptum est: Qui quondam non consecutimisericordiam, nunc autem misericordiam consecuti (IPet. II, 10). Nubes ergo suas Deus ducit, sive in una tribu,sive in terra sua, seu in quocunque loco misericordiaesuae eas jusserit inveniri, quia praedicatores VeterisNovique Testamenti aliquando soli tribui Judae contulit,et Israel pene totum ex prava regum gubernationereprobavit. Aliquando et in terra sua has pluere nubesfacit, quia eumdem Israeliticum populum ad antiquamgratiam post correptionem captivitatemque revocavit.

161Aliquando de loco suae misericordiae eas clarescerevoluit, quia per praedicatores sanctos etiam gentibusvirtutum miracula ostendit, ut sola misericordia a jugoerroris absolveret, quos ingenitae perfidiae iradeprimebat. Sed ecce Eliu, quia futura per propheticumspiritum sensit, quia multa sublimiter protulit, vir arroganselationis suae pondere lassatus non valet portare quaedicit. Nam per jactantiam protinus adjungit:CAPUT XXXVVERS. 14.---Ausculta haec, Job; sta, et consideramiracula Dei.59. Quid sit Dei miracula stando, quid jacendoconsiderare.---Quasi in comparatione sui jacentem vidit,quem ad verba tantae praedicationis ut staret admonuit.Quamvis et per hoc quod dicit Ausculta, gravem beatoJob contumeliam irrogat, quia, sicut jam de illo etsuperius diximus (Lib. XII, n. 38, et saepe deinceps),arrogantia minoris est auditum sibi velle extorqueremajoris. Sed licet Eliu bona quae dicit nesciat pensare cuidicat, nos qui erudiri ab omnibus quaerimus, indagareverba doctrinae illius subtiliter debemus. Nam magnafortassis virtutis arte dicitur: Sta, et considera miraculaDei. Sunt nonnulli quippe qui Dei miracula jacentesconsiderant, quia operationis ejus potentiam nonsequentes admirantur. Stare quippe est recte agere.Unde et per Paulum dicitur: Qui se existimat stare, videatne cadat (I Cor. X, 12). Et saepe quidem superna judiciamirantur, praedicamenta coelestis patriae cum audiuntdiligunt, mira opera internae dispositionis obstupescunt,sed tamen amando et vivendo ad haec eadem operaassurgere negligunt. Jacentes ergo Dei miraculaconsiderant, qui ejus potentiam sciendo pensant, sedvivendo non amant. Per contemplationem quidem inconsideratione oculos tendunt, sed tamen perintentionem sese a terra non erigunt. Unde bene in

162Balaam exprobrationem dicitur: Qui cadens apertoshabet oculos (Num. XXII, 16). Multa namque de adventuRedemptoris dixerat, et quae in novissimis temporibuserant ventura praevidebat, sed tamen ei vivendoassurgere noluit, quem praevidendo praedicavit. Jacensergo apertos oculos habuit, cum ejus mentem etprophetia ad coelestia tenderet, et avaritia in terraretineret. Jacens apertos oculos habuit, quia eum viderede superioribus potuit, quem prostratus in infimis nonamavit. Eliu itaque, qui beatum Job nequaquam crediditvivendo tenuisse quod dixit, quasi admonens dicit: Sta, etconsidera miracula Dei. Quem adhuc de venturis discutit,et quasi de ignorantia humilians adjungit:CAPUT XXXVIIBID. 15.---Nunquid scis quando praeceperit Deuspluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus?60. Deo afflati praedicatores irrigant et lucent.---Sinubes sancti praedicatores sunt, pluviae nubium suntverba praedicationum. Sed nubes cum per aeratransvolant, nisi pluviae deorsum veniant, nesciturquantam aquarum immensitatem portant. Nisi coruscussol inter pluvias erumpat, intelligi non valet quid in eisetiam claritatis lateat, quia nimirum praedicatores sanctisi taceant, et nequaquam loquentes ostendant, quanta sitcoelestis spei claritas, quam in cordibus gestant, autreliquis hominibus similes, aut longe his despectioresvidentur. Cum autem aperire per praedicationemcoeperint quae sit supernae patriae remuneratio quamintrinsecus tenent; cum persecutione pressi in qua virtutisarce profecerint innotescunt, cum visione despectiloquendo insinuant unde timeantur, ipsae quae denubibus influunt pluviae lucem nobis earumdem nubiumostendunt. Per verba enim praedicatorum cognoscimus utin eis claritatem vitae quam appetunt cum magnahumilitate veneremur. Hanc nimirum lucem Paulus

163discipulis ostendebat, cum diceret: Ut sciatis quae sitspes vocationis ejus, quae divitiae gloriae haereditatisejus in sanctis, et quae sit supereminens magnitudovirtutis ejus in nos qui credimus (Ephes. I, 18). Hanc lucemCorinthii per scriptorum verba quasi per pluviae guttasagnoverant, cum dicebant: Epistolae graves sunt etfortes, praesentia autem corporis infirma, et sermocontemptibilis (II Cor. X, 10). Sed plerumquepraedicatores sancti ostendere semetipsos ut prosintcupiunt, nec tamen possunt; plerumque latere ut quietisint appetunt, nec tamen permittuntur. Nemo igitur scitquando lucem nubium pluviae ostendant, quia nemocomprehendit quando Deus virtutem praedicationispraebeat, ut praedicantium gloria clarescat. Dicit ergo:Nunquid scis quando praeceperit Deus pluviis utostenderent lucem nubium ejus? Ac si aperte dicat:Nunquid si venturos in mundo praedicatores jamconspicis, quando eos ad praedicandum Dominusrepletione sancti Spiritus impellat, quibusve modis eorumvitae claritatem mundo innotescat apprehendis? Undeadhuc apte subjungitur.CAPUT XXXVIIVERS. 16.---Nunquid nosti semitas nubium magnas, etperfectas scientias?61. Arcta bene vivendi doctrina, non est ampla via,sed semita.---Habent istae nubes semitas subtilissimas,scilicet sanctae praedicationis vias. Angusta quippeporta est, quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14). Eos ergoper semitas astringunt, qui ab intentionis eorum tramiteper lata mundi desideria evagando non exeunt. Arctaenim bene vivendi censura non est ampla via, sed semita,in qua praedicator quisque studiose constringitur, quiasub praeceptorum custodia sollicite coangustatur. An nonquasi quaedam angustia est itineris, in hoc quidemmundo vivere, sed de hujus mundi concupiscentia nihil

164habere, aliena non appetere, propria non tenere, laudesmundi despicere, et pro Deo opprobria amare, gloriamfugere, despectum sequi, adulantes despicere,despicientes honorare, mala nocentium ex cordedimittere, et erga eos dilectionis gratiam immobilem incorde retinere? Quae videlicet omnia semitae sunt, sedmagnae, quia quanto in praesenti vita pro ipsa vivendicustodia angustae sunt, tanto amplius in aeternaretributione dilatantur. Unde et bene subditur: Etperfectas scientias.62. Perfecta scientia est, scire se nihil esse.---Perfecta quippe scientia est, et cuncta haec solliciteagere, et se de suis meritis scire nihil esse. Unde et ipsaenubes de hac perfecta scientia docentur, cum eis voceVeritatis dicitur: Cum feceritis omnia quae praecepta suntvobis, dicite: Servi inutiles sumus (Luc. XVII, 10). Perfectascientia est scire omnia, et tamen juxta quemdam modumscientem se esse nescire, quia etsi jam Dei praeceptanovimus, etsi jam virtutem verborum illius sollicitaintentione pensamus, etsi jam quae intellexisse noscredimus agimus, adhuc tamen acta eadem quadistrictione examinis sint discutienda nescimus, necdumDei faciem cernimus, necdum occulta ejus consiliavidemus. Quanta ergo est nostra scientia, quae quousquemortalitatis pondere premitur, ipso suae incertitudinisnubilo caecatur? De qua bene per Paulum dicitur: Qui seexistimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodumoporteat eum scire (I Cor. VIII, 2). In hoc itaque mundodum vivimus, tum perfecte quae scienda sunt scimus, cumproficientes per intelligentiam, nihil nos perfecte scirecognoscimus. Dicit igitur: Nunquid nosti semitas nubiummagnas, et perfectas scientias? Ac si aperte dicat:Nunquid jam summa acta praedicantium conspicis, quipostquam per scientiam ad alta se elevant, deorsum sehumiliter per cognitionem suae ignorantiae inclinant?Quod quia solius sancti Spiritus dono agitur, ut humanumcor non solum de scientia, sed etiam de ipsa sua

165ignorantia perfecte doceatur, et calore amoris adsuperna ferveat, dum minora esse quae cognovit ininfimis pensat, recte subjungitur:CAPUT XXXVIIIVERS. 17.---Nonne vestimenta tua calida sunt, cumperflata fuerit terra Austro?63. Qui Ecclesiae inhaerent, afflatu sancti Spiritusincalescunt.---Saepe beatum Job figuram sanctaeEcclesiae tenere jam diximus. Vestimenta vero Ecclesiaesunt omnes qui ei fidei adunatione junguntur. De quibuseidem Ecclesiae per prophetam Dominus dicit: Vivo ego,quia omnibus his velut ornamento vestieris (Isai. XLIX, 18).Per Austrum vero, qui nimirum calidus ventus est, nonimmerito Spiritus sanctus designatur, quo quisque dumtangitur, ab iniquitatis suae torpore liberatur. Unde benein Canticis canticorum dicitur: Surge, Aquilo, et veni,Auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius(Cant. IV, 16). Aquilo enim jubetur ut surgat, ut nimirum isqui mortalium corda restringit adversarius spiritus fugiat.Auster enim venit et hortum perflat, ut ejus aromatadiffluant, quia per adventum sancti Spiritus, dum menshominum repletur, ex ea mox opinio virtutum aspergitur,ut jure jam sanctorum lingua quasi hortus Austro perflatusdicat: Christi bonus odor sumus Deo (I Cor. II, 15).Vestimenta ergo sanctae Ecclesiae calida sunt, dum terraAustro perflatur, quia hi qui ei per fidem inhaerent,ferventibus charitatis studiis inardescunt, dum eorummens sancti Spiritus afflatu perfunditur. Quod quidem etde eodem beato Job nihil obstat intelligi, quia sic haecgeneraliter in sancta Ecclesia dicimus, ut tamen permembra ejus singula specialiter teneamus.64. Ex doctorum et auditorum concordia mutua in eisfervet charitas.---Unusquisque enim qui recte vivit, atquehoc et alios docere consuevit, quasi tot vestimenta habet,

166quot auditores ei concorditer inhaerent. Natura namquevestimentorum est ut per semetipsa calere non possint,sed adjuncta viventi corpori, dum exhalantes membrorumporos contegunt, emanantem ab intimis calorem premunt,quo nimirum calore haec eadem vestimenta calefiunt, sedcalefacta calorem quem acceperint retinendo ad corpusreddunt. Quid ergo per vestimenta viventi corporiadhaerentia nisi discipulorum vita magistris beneviventibus conjuncta signatur? Quae quasi per poroscalorem accipit, quia ad amorem Dei et exemplo actioniset impulsu exhortationis ignescit. Quae velut frigusproprium expellit, dum a pristina iniquitate discedit;calorem quem accepit retinet, quia in eo quempraedicando sumpserit fervore convalescit. Doctoresautem sancti dum auditores suos in amorem Dei proficeresentiunt, ipsi amplius in doctrinae virtute fervescunt; etquia eos ad summa inardescere et fervescereconspiciunt, ad praedicanda bona coelestis patriaevalidius succenduntur. Qui et si quando pro eo quodadhuc vitam corruptibilem humanae infirmitatis agunt dequalibet culpa saltem tenuiter in opere, in locutione, incogitatione tentantur, discipulorum suorum profectumconspiciunt, et ipsi vel in minimis esse reprehensibileserubescunt, ne qua forte exempla tortitudinis praebeanteis quos praedicationis voce ad regulam intimaerectitudinis vocant. Dum ergo verbo doctorumaccenduntur auditores, quasi ex viventi corporevestimenta calefiunt. Sed dum ex profectu auditorumetiam vita docentium proficit, quasi ex calefactisvestimentis calor ad corpus redit. Sed nequaquam sibidoctores tribuant quod per exhortationem suam adsumma proficere auditores vident, quia nisi Spiritussanctus eorum corda repleat, ad aures corporum voxdocentium incassum sonat. Formare enim vocem magistriexterius possunt, sed hanc imprimere interius nonpossunt: Neque enim qui plantat est aliquid, neque quirigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Dicaturergo: Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata

167fuerit terra Austro? Quia nimirum tunc auditores qui jambene viventibus doctoribus inhaerent calorem superniamoris accipiunt, cum per afflatum sancti Spiritusexcitantur, ac si aperte beato Job diceret: Incassum tibitribuis si quos per te profecisse in virtutibus contemplaris,quia hi quos per te incaluisse aestimas, nisi eos Spiritussancti fervor attingeret, frigidi in sua insensibilitateremanerent. Postquam vero haec fortiter dixit, perarrogantiam leviter motus, irrisionis illico verba subjungit,dicens:CAPUT XXXIXVERS. 18.---Tu forsitan cum eo fabricatus es coelos,qui solidissimi quasi aere fusi sunt.65. Per coelos quasi aere fusos, sancti angeli, etelectorum mentes signantur.---Possunt per coelos hi qui incoelestibus sunt conditi angelici spiritus designari. Undeet in oratione nostra dicere voce Veritatis instruimur: Fiatvoluntas tua sicut in coelo et in terra. Ut nimirum voluntasDei, sicut a superiori creatura agitur, ita in omnibus etiamab humana infirmitate servetur. De quibus bene dicitur:Qui solidissimi quasi aere fusi sunt (Matth. VI, 10).Naturae namque aeris est, rubigine difficile consumi. Etvirtutes angelicae quae in divino amore fixaeperstiterunt, lapsis superbientibus angelis, hoc in munereretributionis acceperunt, ut nulla jam rubiginesubripientis culpae mordeantur, ut in contemplationeconditoris sine felicitatis fine permaneant, et in hoc quodsunt conditae aeterna stabilitate subsistant. Quod beneapud Moysen ipsa de mundi origine historiae verbatestantur (Genes. I, 6), cum et prius factum coelumdicitur, et hoc idem postmodum firmamentum vocatur,quia videlicet natura angelica et prius subtilius est insuperioribus condita, et post ne unquam potuisset cadere,mirabilius confirmata. Possunt etiam per coelos, ut saepediximus, electorum mentes exprimi, a cunctis terrenis

168contagiis intimo amore suspensae. Qui quamvis corporedegant in infimis, quia tamen corde jam inhaerentsummis, veraciter dicunt: Nostra conversatio in coelis est(Phil. III, 20). Qui solidissimi ut aere fusi sunt, quia abintegritate coeptae fortitudinis nulla mutabilitatisrubigine consumuntur. Quibus et fortiter contra adversadurantibus, auctoris voce dicitur: Vos estis amici mei, quipermansistis mecum in tentationibus meis. Sed quamvisdoctus et arrogans cum irridere sanctum virum nititur,irrisioni suae fortia dicta permisceat, a dictis tamenfortibus semper ad supervacua verba relabitur. Namiterum deridendo subjungit:VERS. 19.---Ostende nobis quid dicamus illi, nosquippe involvimur tenebris.66. Ac si dicat: Tu, qui jam magna intelligentiae luceperfrueris, docere nos qui ignorantiae tenebris involvimurdebes. Qui mox ab irrisione resiliens, despiciendosubjungit:VERS. 20.---Quis narrabit ei quoe loquor?Ac si aperte dicat: Quae ego ei de suis laudibusacute sentiens non audita loquor, quis haec narrare velpostquam audierit potest? Sed quia cum doctrina etarrogantia in unius mentis habitatione confligit, aloquentis ore non solum sonat vivendi levitas, sed etiamgravitas sentiendi, postquam Eliu per arrogantiam leviterintumuit, dicens: Quis narrabit ei quae loquor? mox perdoctrinam subdidit:CAPUT XLIBID.---Etiam si locutus fuerit homo, devorabitur.67. Hominem de Deo loqui, est caecum de luminedisserere.---Omne quod aliquid devorat, hoc introrsus

169trahens, ab intuentium oculis occultat, et rem quae videriin superficie potuit in profundum rapit. Homo igitur cumde Deo tacet, per rationem in qua est conditus essealiquid videtur. At si loqui de Deo coeperit, illico quam sitnihil ostenditur, quia magnitudinis illius immensitatedevoratur, et quasi in profundum raptus absconditur, quiafari ineffabilem cupiens, ipsa suae ignorantiae angustiadeglutitur. Loquitur enim caro de spiritu, circumscriptusspiritus de incircumscripto, creatura de creatore,temporalis de aeterno, mutabilis de immutabili, mortalisde vivificante; et cum in tenebris positus internum lumensicut est nesciat, homo, de aeternitate disserere cupiens,caecus de luce loquitur. Si ergo locutus fuerit homo,devorabitur, quia si effari homo aeternitatem sicut estappetit, etiam hoc sibi subtrahit quod de illa vel tacitussentit. Sed ecce aeternitas tunc hominibus vere innotuit,cum se eis humanitate suscepta monstravit. Quae quianecdum revelata fuerat, de eisdem hominibus rectesubjungitur:CAPUT XLIVERS. 21.---At nunc non vident lucem.68. Per Christum lux hominibus affulsit.---De quanimirum luce etiam per Prophetam dicitur: Populus quisedebat in tenebris, vidit lucem magnam (Matth. IV, 16;Isai. IX, 2). Sed haec eadem lux qualiter ab hominibusvideatur, insinuat, cum protinus subdit:IBID.---Subito aer cogetur in nubes.Aer quippe ita ipsa sua tenuitate spargitur, ut nullafirmitate solidetur. Nubes autem tanto firmiores suntquanto densiores. Quid ergo per aerem nisi mentessaecularium designantur, quae, innumeris hujus vitaedesideriis deditae, huc illucque more aeris fluidaedisperguntur? Sed aer in nubes cogitur, cum fluxae

170mentes per superni respectus gratiam virtutis soliditateroborantur, ut intra sinum cordis recta sentiendo secolligant, et in vanis cogitationibus non liquescant.69. Petrus et caeteri apostoli per gratiam in nubessolidati.---Aer Petrus fuerat, cum per terrena desideriasparsus, eum quasi aura transiens pro vita carnis curapiscationis agitabat (Matth. IV, 18). Aer etiam apostoliomnes exstiterant, qui jam per legem alta didicerant, sednecdum per fidem firma sapiebant (Ibid.). Subito autemaer in nubes coactus est, quia per respectum supernaegratiae fluxa corda piscantium in soliditatem versa suntpraedicatorum, ut eorum infirmae cogitationes fortiasentiendo densescerent, ac more nubium aquas scientiaecaperent, et subter jacentem terram verbispraedicationis irrigarent, quo peracto ministerio, ad coelisecreta recurrerent, atque ad aeternam requiem finitolabore pervenirent. Unde et bene mox subditur:CAPUT XLIIIBID.---Et ventus transiens fugabit eas.70. Irrigato praedicatione Evangelii mundo, nubesillae a nostris oculis fugatae.---Ventus quippe transiensest vita praesens. Ventus ergo transiens nubes fugat, quiamortalis vita percurrens praedicatores sanctos a nostrisoculis corporaliter occultat. Ventus transiens nubes fugat,quia vitae temporalis excursus a carne apostolossubtrahit, et eos a terrae superficie in secreta requiequasi in coelorum cardine abscondit. Sed quia usque admortem praedicare non desinunt, et praesentis vitaespatium more nubium cum verborum pluvia excurrunt,quid eorum laboribus in sancta Ecclesia agatur adjungit,cum protinus subdit:CAPUT XLIII

171VERS. 22.---Ab Aquilone aurum veniet.71. A gentilibus Christiana religio potissimumpropagata.---Quid per Aquilonem, nisi peccati frigoreconstricta gentilitas designatur? quam ille sub jugo suaetyrannidis tenuit qui superbiens dixit: Sedebo in montetestamenti, in lateribus Aquilonis, ascendam superaltitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isai. XIV, 13,14). Quid vero auri nomine, nisi animae fidelesexprimuntur? De quibus per Jeremiam dicitur: Quomodoobscuratum est aurum, mutatus est color optimus (Thren.IV, 1)? Aurum quippe obscuratum doluit, quia inquibusdam claritatem innocentiae versam in culpaenigredinem vidit. Ab Aquilone ergo aurum venire dicitur,quia per respectum gratiae Redemptoris a gentilitatedudum perfidiae torpore frigida intra sanctam Ecclesiampretiosa Deo vita fidelium multiplicatur. Ab Aquiloneetenim aurum venit cum ab ipsis idolorum cultoribus verain Domino fides clarescit. Sed conversis ad fidemgentibus, Judaea contradicit, et ad praemiorumretributionem coelestium dedignatur suscipere eos quidudum fuerant cultores idolorum. Unde postconversionem gentium Petro dicitur: Quare introisti adviros praeputium habentes, et comedisti cum eis (Act. XI,3)? Quo contra recte per Isaiam Dominus dicit: DicamAquiloni: Da; et Austro: Noli prohibere (Isai. XLIII, 6). Sicutenim per Aquilonem gentilitas, sic per Austrum Judaeasignatur, quae quasi meridiano sole incaluit, quia,Redemptore in carne apparente, fervorem fidei primasuscepit. Aquiloni ergo da dicitur cum offerre Deo suaefidei munera gentilitas imperatur. Austro autem jubeturne prohibeat, quia Hebraeis in fide consistentibuspraecipitur ne vitam gentium repellendo condemnent.Unde hic quoque quia dictum est: Ad Aquilone aurumveniet, apte subjungitur:IBID.---Et a Deo formidolosa laudatio.

17272. De gentium conversione apostoli et alii excircumcisione fideles Deum laudaverunt.---Sic enimformidolosa laudatio a Deo venire dicitur, ac si ab his quiin parte Dei sunt id est a fidelibus venire diceretur. Auroigitur ab Aquilone veniente, a Deo formidolosa laudatioprodiit, quia dum claritatem suae fidei gentilitas obtulit,multitudo Hebraeorum fidelium divina judiciapertimescendo laudavit. Sed quomodo ab Aquilone veniataurum, quomodo ab his qui sub Deo sunt formidolosalaudatio erumpat, ipsa nobis historia sacri eloquiiostendit. Scriptum quippe est: Cornelius centurio cohortisquae dicitur Italica, religiosus et timens Deum, cum omnidomo sua, faciens eleemosynas multas plebi, etdeprecans Deum semper, vidit in visu manifeste, quasihora diei nona, angelum Dei introeuntem ad se, etdicentem sibi: Corneli. At ille intuens eum, timorecorreptus dixit: Quis es, Domine? Dixit autem illi:Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt inmemoriam in conspectu Dei (Act. X, 1 seq.). Aurum ergoab Aquilone venit, dum in conspectu Dei ex gentibus cumeleemosynis oratio ascendit. Quod cum Petrus fratribusretulisset (Ibid., 12), quomodo vel Cornelius angelum, velipse de coelo submitti ad se linteum cum bestiis reptilibusac volatilibus vidisset, vel quomodo Spiritus sanctus etiamante baptisma gentilium corda perfuderit, qui nunquam inJudaeorum mentibus nisi post aquam baptismatis venit,protinus scriptum est: His auditis tacuerunt, etglorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus Deuspoenitentiam ad vitam dedit (Act. XI, 18). Multitudo ergofidelium formidolosam Deo laudem obtulit, quae, salvatisgentibus, a suo se murmure, dona coelestis gratiaeadmirando, compressit. Unde ipse quoque Petrus miratur,dicens: In veritate comperi quod non est personarumacceptor Deus (Act. X, 34).73. Et de Judaeorum reprobatione timuerunt.---Sedcum gentes fidem suscipiunt, cur ab eis qui jam fidelessunt formidolosa venire laudatio dicitur, cum laeta venire

173potius quam formidolosa debuisset? Sed idcirco conversisgentibus, ab Hebraeis jam fidelibus formidolosa laudatioprodiit, quia nimirum juste Judaea repulsa est, dum pieest gentilitas vocata; et damna suae repulsionis timuit,dum lucra alienae vocationis vidit. Unde nos quoquequotidie, dum iniquos quosque ad inopinatam vitaecelsitudinem provehi repente conspicimus, sub occultisDei judiciis timendo gaudemus, ne per occulta judiciaquosdam Deus qui digni putantur deserat, qui per haecad se eos qui indigni aestimantur vocat. Sequitur:CAPUT XLVVERS. 23.---Digne eum invenire non possumus.74. De Deo qui magnus est fortitudine, judicio etjustitia, digne sentire non possumus.---Et si invenire jameum possimus, non tamen digne, quia quidquid in illosentimus ex fide est, et non ex specie. Hoc tamen quodjam se invenisse considerat adjungit, dicens:IBID.---Magnus fortitudine et judicio et justitia, etenarrari non potest.Magnus quippe est fortitudine, quia fortemadversarium superat, et de domo illius vasa contumeliaeauferens in misericordiae vasa permutat. Magnus judicio,quia etsi hic electos suos per adversa deprimit, eosquandoque in gloria aeternae prosperitatis extollit.Magnus justitia, quia etsi hic diu tolerat, quandoquetamen reprobos sine termino damnat. Bene autemsubditur: Et enarrari non potest. Qui enim sentiri dignenon valet, quanto minus dici? Sed melius hunc utcunquedicimus, si sub considerationis ejus formidine admirandotaceamus. Sequitur:CAPUT XLVI

174VERS. 24.---Ideo timebunt eum viri, et non audebuntcontemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.75. Qui recte praedicant, sed non vivunt,damnationis suae praecones fiunt.---Hoc loco Eliu viroseos qui ad intelligentiam sunt fortes appellat. Etnotandum quod non ait: Et non audebunt contemplarisapientes; sed, Qui sibi videntur esse sapientes. Quibusvidelicet verbis peritos quidem, sed arrogantes insinuat.Eliu ergo dum multa fortiter sentit, in locutionis suae finese tetigit. Viri namque arrogantes et docti cum recte nonvivunt, sed tamen recta dicere doctrinae impulsionibuscompelluntur, ipsi damnationis suae aliquomodopraecones fiunt, quia dum ea quae agere respuuntpraedicantes insinuant, suis se vocibus damnatosclamant. Contra quos bene per Psalmistam dicitur:Conversi sunt in arcum perversum (Psal. LXXVII, 57). Arcusquippe perversus ipsum a quo intenditur percutit. In dictisautem suis arrogantium linguae arcui perverso suntsimiles, quia dum contra elationem verba faciunt in suisauctoribus sagittas figunt. Unde summa curaprovidendum est ne accepta sapientia, cum ignorantiaetenebras illuminat, lumen humilitatis tollat, et jamsapientia esse nequeat. Quae etsi virtute locutionisfulgeat, elationis tamen velamine cor loquentis obscurat.76. Alia bona summa, alia media.---Alia namque suntbona summa, alia bona media. Bona enim summa sunt,fides, spes, charitas. Quae cum veraciter habentur, inmalum inflecti non possunt. Bona autem sunt media,prophetia, doctrina, curationum virtus, et caetera (I Cor.XII, 10), quae ita inter utrumque sunt posita, ut aliquandoper haec sola aeterna patria, aliquando vero gloriaterrena requiratur. Medias ergo has virtutes dicimus,quas ad quodcunque mens appetit inclinamus. Quibusperceptis ita uti animus sicut terrenis divitiis potest. Perterrenas namque divitias alii in gloriae ostentationesuperbiunt, alii erga proximorum indigentiam ministeria

175pietatis operantur. Cum per doctrinam igitur atqueprophetiam laus exterior quaeritur, quasi per corporalesdivitias terrenae gloriae culmen ambitur. Cum verodoctrina atque prophetia lucrandis animabus impenditur,quasi acceptae divitiae egenis fratribus largiuntur. Quiaergo saepe per ipsa dona, quae se percipere exsultat, amanu dantis incautus animus elongat, vigilanti provisionecurandum est ut et prius subigantur vitia, et post subcircumspectione dona teneantur. Nam si in eis mensincaute se deserit, non per haec adjuta subvehitur, sedquasi pro anteactis laboribus remunerata reprobatur.Unde fit etiam ut accepta virtus dum in usu transitoriaelaudis assumitur, quia vitio militat, virtus non sit. Quiaenim origo virtutis humilitas est, illa in nobis virtusveraciter pullulat, quae in radice propria, id est inhumilitate perdurat. A qua nimirum si abscinditur arescit,quia vivificantem se in intimis humorem charitatis perdit.77. Mira S. Davidis in summis humilitas. Pugnandohostes; humilitatem sectando semetipsum vicit.---Sed quiaper hoc quod ab Eliu dicitur, Non audebunt contemplariomnes qui sibi videntur esse sapientes, occulta cordiselatio reprobatur, intueri libet quanta virtutum muneraDavid perceperat, atque in his omnibus quam forti sehumilitate servabat (I Reg. XVII, 36; XVIII, 25). Quem enimnon extolleret ora leonum frangere, ursorum brachiadissipare, despectis prioribus fratribus eligi, reprobatorege ad regni gubernacula ungi, timendum cunctis unolapide Goliam sternere, a rege proposita, extinctisAllophylis, numerosa praeputia reportare, promissumtandem regnum percipere, cunctumque Israeliticumpopulum sine ulla contradictione possidere (II Reg. III,18)? Et tamen cum arcam Dei in Jerusalem revocat (Ibid.,VI, 14), quasi oblitus praelatum se omnibus, admistuspopulis ante arcam saltat. Et quia coram arca saltare, utcreditur, vulgi mos fuerat, rex se in divino obsequio persaltum rotat. Ecce quem Dominus cunctis singulariterpraetulit, sese sub Domino et exaequando minimis, et

176abjecta exhibendo contemnit. Non potestas regni admemoriam reducitur, non subjectorum oculis saltandovilescere metuit, non se honore praelatum caeteris anteejus arcam qui honorem dederat recognoscit. Coram Deoegit vilia vel extrema, ut illa ex humilitate solidaret quaecoram hominibus gesserat fortia. Quid de ejus factis abaliis sentiatur ignoro; ego David plus saltantem stupeoquam pugnantem. Pugnando quippe hostes subdidit,saltando autem coram Domino semetipsum vicit. QuemMichol filia Saul adhuc ex tumore regii generis insana,cum humiliatum despiceret, dicens: Quam gloriosus fuithodie rex Israel discooperiens se ante ancillas servorumsuorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris(Ibid., 20), protinus audivit: Vivit Dominus, quia ludamante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum.Ac paulo post ait: Et ludam, et vilior fiam plus quam factussum, eroque humilis in oculis meis (Ibid., 22). Ac si apertedicat: Vilescere coram hominibus appeto, quia servareme coram Domino ingenuum per humilitatem quaero.78. Alii humiliter de se sentiendo, despici metuunt;alii despici cupiendo de sua humilitate superbiunt.---Suntvero nonnulli qui de semetipsis humilia sentiunt, quia inhonoribus positi nil se esse nisi pulverem favillamqueperpendunt, sed tamen coram hominibus despectiapparere refugiunt, et contra hoc quod de se interiuscogitant, quasi rigida exterius venustate palliantur. Etsunt nonnulli qui viles videri ab hominibus appetunt,atque omne quod sunt dejectos se exhibendocontemnunt: sed tamen apud se introrsus quasi ex ipsomerito ostensae vilitatis intumescunt, et tanto magis incorde elati sunt quanto amplius in specie elationempremunt. Quae utraque unius elationis bella magna Davidcircumspectione deprehendit, mira virtute superavit. Quiaenim, de semetipso intus humilia sentiens, honoremexterius non quaerit insinuat, dicens: Ludam et vilior fiam(Ibid., 22). Et quia per hoc quod vilem se exteriuspraebuit, nequaquam interius intumescit, adjungit:

177Eroque humilis in oculis meis (Ibid., 22). Ac si dicat:Qualem me exterius despiciens exhibeo, talem me etinterius attendo. Quid ergo acturi sunt quos doctrinaelevat, si David ex carne sua venturum Redemptoremnoverat, ejusque gaudia prophetando nuntiabat, ettamen in semetipso cervicem cordis valida discretioniscalce deprimebat, dicens: Eroque humilis in oculis meis?79. Dei sapientiam contemplari nequeunt qui sibisapientes videntur. Sectanda laudabilis fatuitas.---Beneergo per Eliu dicitur: Ideo timebunt eum viri, et nonaudebunt contemplari omnes qui sibi videntur essesapientes. Contemplari enim Dei sapientiam non possuntqui sibi sapientes videntur, quia tanto ab ejus luce longesunt, quanto apud semetipsos humiles non sunt, quia ineorum mentibus dum tumor elationis crescit, aciemcontemplationis claudit; et unde se lucere prae caeterisaestimant, inde se lumine veritatis privant. Si igiturveraciter sapientes esse atque ipsam sapientiamcontemplari appetimus, stultos nos humilitercognoscamus. Relinquamus noxiam sapientiam, discamuslaudabilem fatuitatem. Hinc quippe scriptum est: Stultamundi elegit Deus, ut confundat sapientes (I Cor. I, 27).Hinc rursum dicitur: Si quis videtur inter vos sapiens essein hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (Ibid., III, 18).Hinc evangelicae historiae verba testantur quia Zachaeuscum videre prae turba nihil posset, sycomori arboremascendit, ut transeuntem Dominum cerneret. Sycomorusquippe ficus fatua dicitur. Pusillus itaque Zachaeussycomorum subiit, et Dominum vidit (Luc. XIX, 4 seq.),quia qui mundi stultitiam humiliter eligunt, ipsi Deisapientiam subtiliter contemplantur. Pusillitatem namquenostram ad videndum Dominum turba praepedit, quiainfirmitatem humanae mentis, ne lucem veritatis intendat,curarum saecularium tumultus premit. Sed prudentersycomorum ascendimus, si provide eam quae divinituspraecipitur stultitiam mente tenemus. Quid enim in hocmundo stultius quam amissa non quaerere, possessa

178rapientibus relaxare, nullam pro acceptis injuriis injuriamreddere, imo et adjunctis aliis patientiam praebere?Quasi enim sycomorum nos ascendere Dominus praecipit,cum dicit: Qui aufert quae tua sunt ne repetas (Luc. VI,30). Et rursum: Si quis te percusserit in dextram maxillam,praebe illi et alteram (Matth. V, 39). Per sycomorumDominus transiens cernitur, quia per hanc sapientemstultitiam etsi necdum ut est solide, jam tamen percontemplationis lumen Dei sapientia quasi in transituvidetur. Quam juxta Eliu verba videre nequeunt, qui sibisapientes esse videntur, quia ad conspiciendum Dominumin elata cogitationum suarum turba deprehensi, adhucsycomori arborem non invenerunt.>>sequitur Pars 9>>

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!