12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

nequaquam considerare credebatur, quando violentusiste omne malum quod poterat inulte perpetrabat.Aestimabatur D<strong>eu</strong>s injusti acta non cernere, quiadifferebat juste damnare; et magna ejus patientia quasiquaedam negligentia putabatur. Iniquus quoque ipsetoties se in peccatis suis non videri a Deo credidit, quotiesinulte peccavit. Cui per quemdam sapientem dicitur: Nedicas, peccavi, et quid accidit mihi triste (Eccli. V, 4)?Emendare non vult nequitiam, pro qua dignam nonpertulit poenam; et quo pie exspectatus est, eo est adpeccandum nequiter instigatus; et patientiae supernaelonganimitatem despiciens, unde corrigere culpam suamdebuit, inde cumulavit, sicut per <strong>eu</strong>mdem Job dicitur:Dedit ei D<strong>eu</strong>s locum poenitentiae, et ille abutitur eo insuperbia (Job XXIV, 23). Saepe etiam, quia poenam quammeretur repente non suscipit, hoc ipsum Deo nonaestimat displicere quod facit. Eat itaque nunc, et adquaslibet blasphemias praesumendo prorumpat;voluptatum suarum nequitias impleat, aliena rapiat,innocentium oppressione satietur, et quia necdumpercutitur, vias suas a Domino aut non videri aestimet,aut quod pejus est, approbari! Veniet profecto, venietaeterna et repentina percussio; et tunc cognoscet a Deocuncta conspici, quando se improviso exitu viderit procunctorum retributione damnari. Tunc in poena sua oculosaperiet, quos diu tenuit clausos in culpa. Tuncconsiderasse omnia verum judicem sentiet, quandomalorum suorum meritum jam evadere sentiendo nonpossit. Iniquus ergo qui diu exspectatus est, idcirco estrepente sublatus, quia oculi Domini super vias hominum,et omnes gressus eorum considerat. Ac si diceret: Quiaea quae diu patienter conspicit, quandoque inulta nondeserit. Nam ecce subito violentum rapuit, et mala ejusquae exspectando pertulit animadvertendo resecavit.Nemo igitur dicat humana facta D<strong>eu</strong>m non cernere, cuminiquum quempiam iniquitates suas libere prospicitcumulare. Subito enim tollitur, qui diu toleratur.5

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!