12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

138cognovit, postquam supernae lucis radios raptimcontemplando contigit, admiratione summorum sese abinfimis suscitatus elevavit, ut nulla jam ei nisi quaeaeterna sunt libeant, et, despectis trans<strong>eu</strong>ntibus, solaquae permanent, requirat. Bene ergo dicitur: Super hocexpavit cor m<strong>eu</strong>m, et motum est de loco suo, quia pigrumcor, et terrenis dudum cogitationibus deditum, cumrepente per excessum se ad summa suspendit,cogitationis infimae locum mutavit. Sed quia persemetipsam in amore praesentis saeculi prostrata mensdormitat, et nisi divinae gratiae aspiratione pulsetur, insuis delectationibus frigida insensibilisque torpescit,necesse est ut quomodo interna cogitatione tangatur, velqualiter ad spiritalia sensificetur, adjungat. Sequitur:CAPUT XVIIVERS. 2.---Audiet auditionem in terrore vocis ejus, etsonum de ore illius procedentem.33. D<strong>eu</strong>s prius timore judicii nos castigat, posteacoelestis dulcedinis consolatione reficit.---Mos sacrieloquii est ut cum audire aliquid per auditum insinuat,audiri <strong>eu</strong>mdem auditum dicat, sicut Habacuc ait: Domine,audivi auditum tuum, et timui (Habac. III, 1). Unde hicquoque dicitur: Audiet auditionem in terrore vocis ejus.Notandum vero est quod vox Dei non in gaudio, sed interrore audiri perhibetur, quia nimirum peccator quisquedum sola quae terrena sunt cogitat, dum cor oppressuminfimis cogitationibus gestat, si repente divinae gratiaeaspiratione tangitur, hoc ante omnia intelligit, quodcuncta quae agit districta aeterni judicis animadversionepuniantur. Auditio igitur vocis Dei prius in terrore fit, utpostea vertatur in dulcedinem, quia ante nos districtijudicii timore castigat, ut jam castigatos supernaedulcedinis consolatione reficiat. Nam cum nos violentarerum temporalium delectatio possidet, et mentis nostraeoculos in somno torporis premit, si manu subita superni

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!