12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

134intimae lucis alieni, tanto nequius viximus quanto, rebuscorporalibus dediti, a spiritualibus longius degebamus.Qua consideratione permotum cor ac male sibi consciumtrepidat, et tantae illius quam audit patriae civem se fieriposse desperat. Unde hic quoque apte subjungitur, quomens pavida ad fiduciam reducatur. Nam de hac lucemox subditur:CAPUT XVVERS. 33.---Annuntiat de ea amico suo quodpossessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.28. Hominibus pene desperantibus coelestemgloriam promittit D<strong>eu</strong>s.---Amicus veritatis est rectaeamator actionis. Unde et ipsa Veritas discipulis dicit: Vosamici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis(Joan. XV, 14). Amicus quippe animae custos dicitur. Undenon immerito qui custodire voluntatem Dei in praeceptisillius nititur, ejus amicus vocatur. Hinc est quod rursumeisdem discipulis Veritas dicit: Vos autem dixi amicos,quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota fecivobis (Ibid., 15). De hac igitur luce aeternae patriaeamico suo D<strong>eu</strong>s annuntiat quod possessio ejus sit, utnequaquam se infirmitatis suae fragilitate desperet,nequaquam hoc quod creatus, sed quod recreatus estpenset, sed tanto certius sciat quia illius lucis claritatempossideat, quanto nunc vitiorum pulsantium tenebrasverius calcat. Bene autem in promissione subjungitur: Etad eam possit ascendere. Quid enim difficilius quamhomini in terra edito terrena et fragilia membra gestanti,coelorum alta conscendere, supernorum spirituum arcanapenetrare?29. Christus pacem inter angelos et hominescomposuit. Aequales nos angelis fecit.---Sed eorumdemspirituum ad nos conditor venit, seque hominem etiamsub ipsis exhibuit, sicut de illo Patri per Prophetam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!