12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

possimus esse nescimus. Hi vero quos fortassedespicimus, et tarde possunt incipere, et tamen vitamnostram ferventioribus studiis anteire. Timendum itaqueest ne etiam nobis cadentibus surgat, qui a nobisstantibus irridetur; quamvis stare jam non novit, qui nonstantem novit irridere. Hunc autem supernorumjudiciorum metum Paulus apostolus discipulorum cordibusincutiens, ait: Qui se existimat stare, videat ne cadat (ICor. X, 12). Quod autem dicens: Conterit multos, illicoadjunxit, Innumerabiles, vel multitudinem exprimerestuduit reproborum, quae humanae rationis numerumtransit; vel certe indicare voluit quod omnes qui per<strong>eu</strong>ntintra electorum numerum non habentur, ut eo sintinnumerabiles, quo extra numerum currunt. UndePropheta intuens tantos hoc Ecclesiae tempore specietenus credere, quantos nimirum certum est electorumnumerum summamque transire, ait: Multiplicati suntsuper numerum (Psal. XXXIX, 6). Ac si diceret: multisEcclesiam intrantibus, etiam hi ad fidem specie tenusveniunt qui a numero regni coelestis excluduntur, quiaelectorum summam sua videlicet multiplicitatetranscendunt. Unde et per Jeremiam prophetam dicitur:Aedificabitur civitas Domino a turre Ananehel usque adportam anguli, et exibit ultra normam mensurae (Jerem.XXXI, 38). Civitatem quippe esse Domini sanctamEcclesiam nullus ignorat. Ananehel vero Dei gratiainterpretatur. In angulo autem duplex paries jungitur.Civitas ergo Domini a turre Ananehel usque ad portamanguli aedificari perhibetur, quia sancta Ecclesia acelsitudine supernae gratiae inchoans, usque adingressum susceptionemque construitur utrorumquepopulorum, Judaici videlicet atque gentilis. Sed quia in eacrescente multitudine etiam reprobi colliguntur, aptesubditur: Et exibit ultra normam mensurae, quia usque adeos quoque extenditur, qui normam justitiae trans<strong>eu</strong>ntes,intra mensurae coelestis numerum non sunt. Unde perIsaiam quoque eidem Ecclesiae dicitur: Ad dexteramenim et ad laevam dilataberis, et semen tuum gentes19

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!