12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

1121. Ex superborum recte dictis sumendum quod prosit,respuendum quod noceat.---Quisquis de magnis dictisarrogantium sumere scientiam nititur, providere solerterdebet, ne hoc quod eorum scientia altum tumet, imitetur,ne cum virtutum verbis morum vitia colligat, et in eo quodloquendi notitiam assequitur, vivendi se imperitiatransfigat. Hos namque cum fortia dicere audimus, sedtamen de dictis fortibus tumere conspicimus, quasidoctrinae hortum ingressi, de spinis rosas attingimus.Discreta ergo nobis sollicitudine opus est, et carperequod redolet, et cavere quod pungit, ne si fortasseimprovide dictorum flos legitur, incauta legentis manusmorum spina laceretur. Eliu itaque doctus et arrogansprofert aliquando quod redoleat, aliquando quod pungat.Sic igitur sumendum est de ejus doctrina quod fragrat, uttamen sollicite cavendum sit de elatione quod vulnerat.Qui multa quidem superius moraliter intulit, sed in verbissequentibus ad sola se prophetiae arcana sustulit. Imaenim moralitatis deserit, et ad prophetiae summaconscendit.2. Superbi spiritu prophetiae aliquando repleti.---Necmirandum quod vir arrogans impleri prophetico spiritupotuit, cum Saul etiam in numero prophetarum fuit (I Reg.X, 6). Sed hoc de Saule cur dicimus, cum ex visione angeliaccepisse verba rationabilia et asinam noverimus (Num.XXII, 28)? Sed sicut irrationale animal rationis verbaedidit, nec tamen ad permutationem naturae rationalisaccessit, ita saepe quilibet indignus sancta verba perprophetiae spiritum accipit, sed tamen ad promerendamsanctitatis gloriam non pertingit, ut et supra se loquendoemineat, et infra se vivendo torpescat. Unde nunc EliuRedemptoris nostri adventum humilem non humilisconspicit, et <strong>eu</strong>m prophetando praedicat, quem elatismoribus impugnat, dicens:CAPUT II

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!