12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

169trahens, ab intuentium oculis occultat, et rem quae videriin superficie potuit in profundum rapit. Homo igitur cumde Deo tacet, per rationem in qua est conditus essealiquid videtur. At si loqui de Deo coeperit, illico quam sitnihil ostenditur, quia magnitudinis illius immensitatedevoratur, et quasi in profundum raptus absconditur, quiafari ineffabilem cupiens, ipsa suae ignorantiae angustiadeglutitur. Loquitur enim caro de spiritu, circumscriptusspiritus de incircumscripto, creatura de creatore,temporalis de aeterno, mutabilis de immutabili, mortalisde vivificante; et cum in tenebris positus internum lumensicut est nesciat, homo, de aeternitate disserere cupiens,caecus de luce loquitur. Si ergo locutus fuerit homo,devorabitur, quia si effari homo aeternitatem sicut estappetit, etiam hoc sibi subtrahit quod de illa vel tacitussentit. Sed ecce aeternitas tunc hominibus vere innotuit,cum se eis humanitate suscepta monstravit. Quae quianecdum revelata fuerat, de eisdem hominibus rectesubjungitur:CAPUT XLIVERS. 21.---At nunc non vident lucem.68. Per Christum lux hominibus affulsit.---De quanimirum luce etiam per Prophetam dicitur: Populus quisedebat in tenebris, vidit lucem magnam (Matth. IV, 16;Isai. IX, 2). Sed haec eadem lux qualiter ab hominibusvideatur, insinuat, cum protinus subdit:IBID.---Subito aer cogetur in nubes.Aer quippe ita ipsa sua tenuitate spargitur, ut nullafirmitate solidetur. Nubes autem tanto firmiores suntquanto densiores. Quid ergo per aerem nisi mentessaecularium designantur, quae, innumeris hujus vitaedesideriis deditae, huc illucque more aeris fluidaedisperguntur? Sed aer in nubes cogitur, cum fluxae

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!