12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

edomatur, si infirmitas propria incessanter attenditur.Nam vires nostras veraciter examinare negligimus; etquia de nobis fortiora credimus, idcirco eos qui nobispraelati sunt districte judicamus. Quo enim nosmetipsosminus agnoscimus, eo illos quos reprehendere nitimurplus videmus. Singula haec mala sunt, quae saepe asubditis in praelatos, saepe a praelatis in subditoscommittuntur, quia et omnes subditos hi qui praesuntminus quam ipsi sunt sapientes arbitrantur, et rursum quisubjecti sunt rectorum suorum actiones judicant, et siipsos regimen habere contingeret, se potuisse ageremelius putant. Unde plerumque fit ut et rectores minusprudenter ea quae agenda sunt videant, quia eorumoculos ipsa nebula elationis obscurat; et nonnunquam isqui subjectus est hoc cum praelatus fuerit faciat, quoddudum fieri subjectus arguebat; et pro eo quod illa quaejudicaverat perpetrat, saltem quia judicavit erubescat.Igitur sicut praelatis curandum est ne eorum cordaaestimatione singularis sapientiae locus superior extollat,ita subjectis providendum est ne sibi rectorum factadispliceant.37. Pastores mali honorandi, non imitandi.---Si autemmagistrorum vita jure reprehenditur, oportet ut eossubditi, etiam cum displicent, venerentur. Sed hoc estsolerter intuendum, ne aut quem venerari necesse est,imitari appetas, aut quem imitari despicis, veneraricontemnas. Subtilis etenim via tenenda est rectitudinis ethumilitatis, ut sic reprehensibilia magistrorum factadispliceant, quatenus subditorum mens a servandamagisterii reverentia non recedat. Quod bene in Noedebriato exprimitur, cujus nudata verecundiora boni filiiaversi veniendo texerunt (Genes. IX, 21). Aversari quippedicimur quod reprobamus. Quid est ergo quod filiiverecunda patris superjecto dorsis pallio aversi venientesoperiunt, nisi quod bonis subditis sic praepositorumsuorum mala displicent, ut tamen haec ab aliis occultent?36

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!