12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

in quo oritur, suffocetur, coram districto judice omnemeritum nostrae actionis exstinguitur. Hinc ergopensandum est illa cordis elatio quanta animadversionedamnabitur, quae usque ad audaciam vocis nutritur, sineque haec est excusabilis quae in corde latenteroboritur. Considerandum quoque qualis intrinsecusregnat, quae eo usque servata est, ut etiam foraserumpere non erubescat. Eliu ergo quia magna sensit,semetipsum humiliter temperare nescivit, scientiaecelsitudinem tenuit, humilitatis gratiam recusavit; et dumsequitur bonum quo bene dicere appetiit, bonum quobene vivere potuisset amisit. Scientia quippe instat,charitas vero aedificat (I Cor. VIII, 1). Sed jam nuncrectum dicat, quod tamen recte dicere ignorat. Nampostquam inflatas animi cogitationes per verba elationisexhalavit, fortem sententiam subdidit, dicens:CAPUT XXVIVERS. 5.---D<strong>eu</strong>s potentes non abjicit, cum et ipse sitpotens.44. Potentia temporalis, etsi bona, elationistentationi est obnoxia. Qui se videt plus caeteris posse,plus sapere facile credit. Hic Satanae similis.---In usuvitae mortalis quaedam ex semetipsis sunt noxia,quaedam vero ex his quae circa ipsa versantur. Exsemetipsis quaedam sunt noxia, sicut peccata atqueflagitia. Quaedam vero nonnunquam nobis ex his quaecirca ipsa sunt nocent, sicut temporalis potentia, velcopula conjugalis. Bonum namque est conjugium, sedmala sunt quae circa illud ex hujus mundi curasuccrescunt. Unde Paulus ait: Qui autem cum uxore estcogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uxori (I Cor.VII, 33). Unde et quibusdam meliora persuadens, eos aconjugio revocat, dicens: Hoc autem dico, non ut laqu<strong>eu</strong>mvobis injiciam, sed ad id quod honestum est, et quodfacultatem praebeat sine impedimento Dominum76

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!