12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

evolavit. Hinc est enim quod longa continentia repentesolvitur, hinc quod plerumque et usque ad seniumvirginitas servata vitiatur. Quia enim negligitur humilitascordis, rectus judex despicit etiam integritatem corporis;et quandoque per apertum malum reprobos annuntiat,quos dudum reprobos in occulto tolerabat. Nam qui diuservatum bonum subito perdidit, apud semetipsum intusaliud malum tenuit, ex quo aliud subito erupit per quodab omnipotente Deo etiam tunc alienus exstitit, quandose ei per munditiam corporis inhaerere monstravit. Quiaigitur mentis elatio ad pollutionem pertrahit carnis,reproborum cor a volatu volucrum ad petulantiammergitur jumentorum. Sancti autem viri ne appetitubestiali ad luxuriae voraginem devolvantur, sollicitecogitationes mentis a superbiae volatu custodiunt; ac nein infima desipiendo corruant, omne quod sublimitersapiunt, humiliter premunt. Recte itaque dicitur: Quidocet nos super jumenta terrae, et super volucres coelierudit nos. Subaudis, hoc quoque non dixit.30. In adversis deficimus, quia prosperis utimoderate nescimus.---Hoc itaque quod jumentis acvolucribus antecellit, <strong>eu</strong>m non dicit in tribulationememorari; ac si diceret: Infirmus quisque idcirconequaquam se in perturbatione corroborat, quia et intranquillitate non temperat; et ideo nescit adversatolerare, quia constitutus in prosperis cogitatione se nonnovit a volatu volucrum premere, nec carnales motus ajumentorum ingluvie sublevare. Sed hoc beato Job tantoinconvenienter dicitur, quanto vita ejus inter alta etinfima mirabiliter temperatur. Quod quidem intelligi etaliter potest: Qui docet nos super jumenta terrae, etsuper volucres coeli erudit nos. Nam sicut jumentorumvocabulo signatur vita hominum carnis adhuc motibussubditorum, ita appellatione volucrum figuratur elatiospirituum superborum, ut per jumenta quidem terrenihomines, per volucres vero daemonia designentur. Undecum semina Dominus juxta viam diceret cecidisse,64

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!