12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

166quot auditores ei concorditer inhaerent. Natura namquevestimentorum est ut per semetipsa calere non possint,sed adjuncta viventi corpori, dum exhalantes membrorumporos contegunt, emanantem ab intimis calorem premunt,quo nimirum calore haec eadem vestimenta calefiunt, sedcalefacta calorem quem acceperint retinendo ad corpusreddunt. Quid ergo per vestimenta viventi corporiadhaerentia nisi discipulorum vita magistris beneviventibus conjuncta signatur? Quae quasi per poroscalorem accipit, quia ad amorem Dei et exemplo actioniset impulsu exhortationis ignescit. Quae velut frigusproprium expellit, dum a pristina iniquitate discedit;calorem quem accepit retinet, quia in eo quempraedicando sumpserit fervore convalescit. Doctoresautem sancti dum auditores suos in amorem Dei proficeresentiunt, ipsi amplius in doctrinae virtute fervescunt; etquia eos ad summa inardescere et fervescereconspiciunt, ad praedicanda bona coelestis patriaevalidius succenduntur. Qui et si quando pro eo quodadhuc vitam corruptibilem humanae infirmitatis agunt dequalibet culpa saltem tenuiter in opere, in locutione, incogitatione tentantur, discipulorum suorum profectumconspiciunt, et ipsi vel in minimis esse reprehensibileserubescunt, ne qua forte exempla tortitudinis praebeanteis quos praedicationis voce ad regulam intimaerectitudinis vocant. Dum ergo verbo doctorumaccenduntur auditores, quasi ex viventi corporevestimenta calefiunt. Sed dum ex profectu auditorumetiam vita docentium proficit, quasi ex calefactisvestimentis calor ad corpus redit. Sed nequaquam sibidoctores tribuant quod per exhortationem suam adsumma proficere auditores vident, quia nisi Spiritussanctus eorum corda repleat, ad aures corporum voxdocentium incassum sonat. Formare enim vocem magistriexterius possunt, sed hanc imprimere interius nonpossunt: Neque enim qui plantat est aliquid, neque quirigat, sed qui incrementum dat D<strong>eu</strong>s (I Cor. III, 7). Dicaturergo: Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!