12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

considerationis examen vitam suam qualem fuisserecolunt insequuntur, sciturque quid fuerint, sed quid jamcoeperint esse nescitur. In hoc ergo utroque generehominum saepe contingit ut et ii qui videntur starehumano judicio jam in conspectu aeterni judicis jaceant;et qui adhuc coram hominibus jacent, jam in conspectuaeterni judicis stent. Quis enim hominum aestimarepotuisset Judam vivendi sortem etiam post ministeriumapostolatus amittere (Luc. XXIII, 40)? Et quis e contralatronem crederet causam vitae etiam in ipso articulomortis invenire? Occultus autem judex praesidens, etutrorumque corda discernens, alterum pie statuit, alterumjuste confregit. Illum districte exterius repulit, huncintrorsus misericorditer traxit. Unde bene etiam perprophetam casuros alios passionis suae tempore atquealios resurrecturos annuntians, ait: Potum m<strong>eu</strong>m cum fletutemperabam (Psal. CI, 10). Potus quippe ab exterioribusinterius trahitur, fletus autem ab interioribus exteriusemanat. Potum ergo Domino cum fletu temperare estalios ab exterioribus introrsus trahere, alios abinterioribus in exteriora reprobare. Conteret ergo multoset innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.20. Reprobatio prius intus agitur, et posteaextrinsecus ostenditur. Electorum numerus certus etdefinitus.---Sicut autem superius diximus, haec contritioprius intus agitur, ut post extrinsecus ostendatur. Haccontritione nonnunquam adhuc quorumdam exterioraquasi sana sunt, sed jam interiora putruerunt. Scriptumnamque est: Ante ruinam exaltatur cor (Prov. XVI, 18). Ibiergo feriuntur, ubi superbiunt. Unde scriptum est: Contrivicor eorum fornicans et recedens a me (Ezech. VI, 9).Interius enim fornicari est exterius vetitis delectari.Magna autem contritio cordis est haec eadem elatiosuperbientis. Eo quippe ipso ab integritate salutis corruit,quo jactantia cujuslibet virtutis intumescit. Superbientesenim D<strong>eu</strong>m despiciunt, et relicta creatoris sui gloria,propriam quaerunt. Quibus jam hoc ipsum cecidisse est,17

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!