12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Evangelio Dominus, cum de hujus rei causa loqueretur,ait: Confiteor tibi, Pater Domine coeli et terrae, quiaabscondisti haec a sapientibus et prudentibus, etrevelasti ea parvulis. Ita, pater (Matth. XI, 25). Atque moxtanquam rationem quamdam absconsionis ac revelationisadjungens, ait: Quia sic fuit placitum ante te. Quibusnimirum verbis exempla humilitatis accipimus, ne temerediscutere superna consilia de aliorum vocatione, aliorumvero repulsione praesumamus. Cum enim intulissetutrumque, non mox rationem reddidit, sed sic Deoplacitum dixit, hoc videlicet ostendens, quia injustum essenon potest quod placuit justo. Unde et in vinealaborantibus mercedem reddens, cum quosdam operariosinaequales in opere aequaret in praemio, et plus inmercede quaereret qui labori amplius insudasset, ait:Nonne ex denario convenisti mecum? Volo autem et huicnovissimo dare sicut et tibi; an non licet mihi quod volofacere (Matth. XX, 13)? In cunctis ergo quae exteriusdisponuntur, aperta causa rationis est occultae justitiavoluntatis. Dicatur itaque: Ipso enim concedente pacem,quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum suum,quis est qui contempletur <strong>eu</strong>m? Et quia sic minima sicutmaxima, sic singula D<strong>eu</strong>s judicat sicut cuncta, aptesubjungitur:CAPUT XV32IBID.---Et super gentem, et super omnes homines.33. D<strong>eu</strong>s minimis providet ut maximis; et singulis utuniversis.---Ac si aperte admoneamur intendere, quia hocjudicium, quod super unam gentem describitur, etiamsuper omnes homines invisibili examinatione celebratur,ut alius eligatur, alius repellatur occulte, sed nullusinjuste. Hoc ergo quod in maximis fieri cernimus, etiam innobis singulis caute timeamus. Sic enim intendunturdivina judicia super unam animam, sicut super unamurbem; sic super unam urbem, sicut super unam gentem;

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!