12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

103fulciuntur, quasi quadam debilitate roborantur. Quantoenim exterius fortes sunt, tanto a cunctis fortitudinisviribus intus inanescunt. Et idcirco ab arrogantibus eidicitur: Depone robustos fortitudine. Ac si aperte dicatur:Illi tibi veraciter robusti inhaeserant, qui in te hoc quoddocendo locuti sunt, vivendo tenuerunt; nunc vero hi quitibi praesident visione robusti sunt, non fortitudine, quiahonorabiles quidem se ostentare non desinunt, sed tantoimbecilliores et contemptibiliores sunt, quanto honoris suigloriam despici pro veritate pertimescunt. Quodarrogantes quidem de plerisque veraciter sentiunt, sedeo in elationis vitium corruunt, quo omnes quos praeesseconspiciunt tales arbitrantur. Neque enim debetplurimorum malum tendere in aestimationem cunctorum,quia etsi iniqui sunt quos cognoscentes dijudicant,nonnulli tamen sancti sunt quos ignorant. Triturae quippetempus est, et adhuc grana sub paleis latent. Nullus ergoex area fructus exspectabitur, si hoc solum in ea essecreditur, quod superficie tenus videtur. Igitur quia quoscernunt, despiciunt, et in antiquorum patrum ordinibushos quos norunt subrogari contemnunt, apte subjungitur:CAPUT XLIIVERS. 20.---Ne protrahas noctem, ut ascendant populipro eis.77. Nox Ecclesiae est, cum doctorum et fortium locaindocti ac debiles obtinent.---Ac si aperte arrogantesdicant: Ignorantiae tuae obscuritate non agas, ut in locofortium numerositatem subroges infirmorum. Populiquippe nomine designantur, qui quasi vulgariconsuetudini dediti, in cunctis quae appetunt passimvivunt. Noctem vero protrahere est ut pro robustis populiascendant, si per negligentiam agitur ut doctorum etfortium loca indocti ac debiles sortiantur. Populi prorobustis ascendunt quando hi qui vivere inique didiceruntpastorum loca percipiunt. Quod recte quidem dici poterat

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!