12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

167fuerit terra Austro? Quia nimirum tunc auditores qui jambene viventibus doctoribus inhaerent calorem superniamoris accipiunt, cum per afflatum sancti Spiritusexcitantur, ac si aperte beato Job diceret: Incassum tibitribuis si quos per te profecisse in virtutibus contemplaris,quia hi quos per te incaluisse aestimas, nisi eos Spiritussancti fervor attingeret, frigidi in sua insensibilitateremanerent. Postquam vero haec fortiter dixit, perarrogantiam leviter motus, irrisionis illico verba subjungit,dicens:CAPUT XXXIXVERS. 18.---Tu forsitan cum eo fabricatus es coelos,qui solidissimi quasi aere fusi sunt.65. Per coelos quasi aere fusos, sancti angeli, etelectorum mentes signantur.---Possunt per coelos hi qui incoelestibus sunt conditi angelici spiritus designari. Undeet in oratione nostra dicere voce Veritatis instruimur: Fiatvoluntas tua sicut in coelo et in terra. Ut nimirum voluntasDei, sicut a superiori creatura agitur, ita in omnibus etiamab humana infirmitate servetur. De quibus bene dicitur:Qui solidissimi quasi aere fusi sunt (Matth. VI, 10).Naturae namque aeris est, rubigine difficile consumi. Etvirtutes angelicae quae in divino amore fixaeperstiterunt, lapsis superbientibus angelis, hoc in munereretributionis acceperunt, ut nulla jam rubiginesubripientis culpae mordeantur, ut in contemplationeconditoris sine felicitatis fine permaneant, et in hoc quodsunt conditae aeterna stabilitate subsistant. Quod beneapud Moysen ipsa de mundi origine historiae verbatestantur (Genes. I, 6), cum et prius factum coelumdicitur, et hoc idem postmodum firmamentum vocatur,quia videlicet natura angelica et prius subtilius est insuperioribus condita, et post ne unquam potuisset cadere,mirabilius confirmata. Possunt etiam per coelos, ut saepediximus, electorum mentes exprimi, a cunctis terrenis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!