12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

159exhortari eos instantissime compelluntur. Videamusnubem Dei quomodo gubernantis manu, et ad ea quaenon appetit, ducitur, atque ab impulsu suo iterumgubernantis manu retinetur. Certe Paulus cum vestimentasua excutiens a Corinthiis discedere vellet, audivit: Nolitimere, sed loquere, et ne taceas, propter quod egotecum sum, et nemo opponetur tibi ut noceat te, quoniammultus est mihi populus in hac civitate (Act. XVIII, 9).Rursum cum ad Thessalonicenses voluisset ire, retentusest, dicens: Volui venire ad vos ego quidem Paulus, etsemel et iterum, sed impedivit me Satanas (I Thess. II,18). Neque enim per semetipsum Satan praepedire tantiapostoli vias potuit, sed occultae dispensationis usibus,dum adversatur, nesciens deservivit; ut nimirum Paulusdum ad alios vellet accedere, nec valeret, eis a quibusrecedere non poterat aptius prodesset. Nubes igitur Deicuncta per circuitum lustrant, quia praedicationis lucemundi fines illuminant. Sed quia divinis nutibus subditaenequ<strong>eu</strong>nt explere quod volunt, ire non possunt, nisi quoeas voluntas gubernantis duxerit. Unde et adhucsubjungitur:CAPUT XXXIIIIBID.---Ad omne quod praeceperit eis super faciemorbis terrae.57. Et internos motus moderante.---Saepe enim cumgubernantis voluntate perducuntur; aliter agereappetunt, sed aliter disponuntur. Nam plerumquequosdam auditores suos student blande corrigere, ettamen eorum sermo in asperitatem ducitur. Plerumquequosdam resecare aspere appetunt, sed tamen eorumvigor per mansuetudinis spiritum refrenatur. Sicut ergonon possunt ire quo volunt, ita etiam nequ<strong>eu</strong>nt agere sicutvolunt. Quia enim eos internus arbiter tenet cum mittit, itaillos etiam modificans suscipit cum perducit, ut aliquandoin cogitatione alia disponant, sed alia in opere peragant;

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!