12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

cum bene vivere negligunt, etiam persequente nullousque ad perfidiam dilabuntur. Nam qui immineredistrictum judicium non credunt, qui inulte se peccaresuspicantur, quod pacto vel esse vel dici fideles possunt?Fidem quippe perdidisse, est incorrectis malis operibusdigna supplicia reddi posse non credere. Quia ergo dignafidei opera servare contemnunt, etiam fidem perdunt,quam tenere videbantur. Super quos bene per Prophetamsub Jerusalem specie inimicorum destruentium verbamemorantur, a quibus scilicet dicitur: Exinanite, exinanit<strong>eu</strong>sque ad fundamentum in ea (Psal. CXXXVI, 7). Paulusquippe ait: Fundamentum aliud nemo potest ponerepraeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (ICor. III, 11). Inimici ergo destruentes usque adfundamentum Jerusalem exinaniunt, quando perversispiritus a corde fidelium, destructo prius aedificio bonioperis, soliditatem quoque exhauriunt religionis. Sicutenim supra fundamentum fabrica, sic super fidem operaconstruuntur. Usque ad fundamentum ergo exinanisse esteverso bene vivendi opere etiam robur fidei dissipasse.Hinc etiam ad Judaeam per Jeremiam dicitur: Filii quoqueMempheos et Taphneos constupraverunt te usque adverticem (Jerem. II, 16). Usque ad verticem quippeconstuprari est post malae operationis usum etiam in ipsafidei sublimitate corrumpi. Cum enim nequissimi spiritusuniuscujusque animam in pravis operibus involvunt, sedintegritatem fidei vitiare non possunt, quasi adhucinferiora membra polluunt, sed ad verticem nonpertingunt. Quisquis autem in fide corrumpitur, jam usquead verticem constupratur. Malignus enim spiritus quasi abinferioribus membris usque ad summa pertingit, quandoactivam vitam polluens, castam celsitudinem fideidiffidentiae morbo corrumpit. Quia igitur cuncta haechumanis oculis absconsa sunt, sed divinis obtutibuspatent, et multi in hac domo fidei sine fide moriuntur,dicatur recte: Quasi impios percussit eos in locovidentium. Pios enim se in Ecclesia hominibus ostendunt;sed quia divina judicia latere non possunt quasi impii26

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!