12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
• No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

126patrum, vita nobis virtusque patesceret, nisi eam nubesaliae, id est sancti apostoli lumine suae praedicationisaperirent, ad has nubes quae praedicando mundumcircumeunt sermo redeat, et quid per illas Dominus inmundo egerit ostendat. Sequitur:CAPUT XIVERS. 29, 30.---Si voluerit extendere nubes quasitentorium suum, et fulgurare lumine suo desuper,cardines quoque maris operiet.19. Sancti Dei tentoria sunt, in quibus apud noshabitat et ambulat. Paulo Romam petente, latens in ejuspectore quasi sub tentorio ibat Deus.---Extendit nubesDominus, dum ministris suis viam praedicationis aperiens,eos in mundi latitudinem circumquaque diffundit. Beneautem dictum est: Quasi tentorium suum. Tentoriumquippe in itinere poni solet. Et cum praedicatores sanctiin mandum mittuntur, iter Deo faciunt. Unde scriptum est:Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, quipraeparabit viam tuam ante te (Malac. III 1). Et underursum per Psalmistam dicitur: Iter facite ei qui ascenditsuper occasum (Psal. LXVII, 5). Et rursum: Deus, cumegredereris coram populo tuo, dum transgredereris perdesertum, terra mota est (Ibid., 8). Deus enim, qui persemetipsum non localiter ubique est, per praedicatoressuos in mundi partes localiter ambulat. Unde etiam perprophetam dicitur: Et inambulabo in eis (Levit. XXVI, 12; IICor. VI, 16). Iter quippe per eos agit, dum humaniscordibus eorum se eloquio infundit. Atque in hoc itineretentoria Dei sunt haec eadem corda sanctorum, quibusquasi in via quiescendo tegitur, dum per haec ad menteshominum veniens, agit quae disposuit, et non videtur.Hinc est quod simul omnis synagoga tentorium vocatur,cum cessasse a praedicatione sacerdotes Dominus perJeremiam queritur, dicens: Non est qui extendat ultratentorium meum, et erigat pelles meas (Jerem. X, 20).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!