12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

107accipiunt. Cui se Propheta immutabilitati virtute amorisastrinxerat, cum dicebat: Unam petii a Domino, hancrequiram, ut inhabitem in domo Domini (Psal. XXVI, 4).Huic Paulus unitati intentione adhaeserat, dicens: Unumautem, quae retro sunt oblitus, ad ea quae ante suntextentus, sequor ad palmam supernae vocationis Dei inChristo (Philip. III, 13). Nam si quid in eorum cordehumanitus diffluit, mox hoc discussio severa restringit; etcum quasi pueriliter cogitatio labitur, juvenili moxcoercitione refrenatur. Unde fit ut sparsam mentemcontinuo colligant, et in una quantum praevalentcogitatione componant. Quia igitur status mentiscogitationum mutabilitate curvatur, recte ab Eliu dicitur:Nec multitudo locorum inclinet te.81. Deo ita vacantibus cavenda elatio.---Sed saepedum viri justi animus in ipsa intentionis suae arceconsistit, dum ab omni mutabilitatis se sparsione colligit,dum quidquid in se superflue oboritur premit; ipsa suaerectitudinis gloria tangitur, et in tumore propriaepraesumptionis elevatur. Qui enim magna agit, quamvisde se humilia sentiat, scit tamen magna esse quae agit.Nam si magna esse nescit, ea procul dubio minimecustodit. Quae dum custodire negligit, aut in eis minusproficit, aut ea funditus amittit. Dum ergo bona nostraopera scire necesse est ut custodiamus, ex ipsa eorumscientia elationis aditus panditur, et ad operantis corculpae manus admittitur, qua vastante rapiantur. Miraautem dispensatione agitur, ut conditor nostersublevatum prosperis animum subita concuti tentationepermittat, quatenus semetipsum in infirmitate veriusvideat, et ab eo quem de virtutibus sumpserat, jam seipsomelior elationis fastu descendat. Unde et bene nuncsubditur:CAPUT XLV

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!