12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

63. Effeminati sunt qui laudibus humaniscorrumpuntur.---Si enim virditer viverent, laus transitorianulla eos corruptione vitiaret. Unde electis Prophetapersuadet, dicens: Viriliter agite, et confortetur corvestrum (Psal. XXX, 25). Dicens enim Viriliter agite, etconfortetur cor vestrum, illico subdidit, quasi sexum cordismunire curavit. Luxuriosi quippe mens corrumpitur, sirebus transitoriis delectatur. Igitur simulatorum vita intereffeminatos moritur, quia laudis luxuria corruptareperitur. Translatione vero alia non habetur: Vita eoruminter effeminatos, sed, Vita eorum vulneretur ab angelis.Utramque tamen etsi sermone discrepat, rationeconcordat, quia effeminatorum vitam angeli vulnerant,dum nuntii veritatis eam jaculis sanctae praedicationisimpugnant. Quia igitur de damnatione reproborum quidagatur audivimus, de ereptione humilium quid sequaturaudiamus:VERS. 15.---Eripiet pauperem de angustia sua.64. Humiles, cum moriuntur, de angustia liberantur.---Pauper de angustia sua eripitur cum unusquisque humilisde hac peregrinationis suae afflictione liberatur. Nam etassiduis hic tribulationis premitur, ut ad requirendumverae consolationis gaudium provocetur. Unde etsequitur:IBID.--- Et revelabit in tribulatione aurem ejus.Aurem in tribulatione revelare est auditum cordisverberum plagis aperire. Cum enim praeceptadespicimus, pia districtione nobiscum agitur, ut flagellatimeamus. Aurem itaque cordis tribulatio aperit, quamsaepe hujus mundi prosperitas claudit. Per Salomonemnamque dicitur: Aversio parvulorum interficiet eos, etprosperitas stultorum perdet illos (Prov. I, 32). Sequitur:94

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!