12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

quanto nos districtius reos tenemus. Nec ad haec agendapraetermittenda sunt tempora, quibus vacat, quia adhaec agenda post hujus vitae tempora non vacat. Vacuequippe non dicitur: Neque enim ultra in hominis potestateest ut veniat ad D<strong>eu</strong>m in judicium. Idcirco namquememoramur quod tunc non possumus, ne nunc quodpossumus negligamus. Sed ecce negotia occupant quaenobis incessanter apposita a considerandis nobismetipsismentis nostrae oculum declinant. In istis namquevisibilibus quae intuetur cor nostrum extra se spargitur, etquid de se intrinsecus agatur obliviscitur dum extrinsecusoccupatur. Divina autem vox terribilibus sententiis suisquasi quibusdam clavis illud pungit ut evigilet, ut homoocculta super se judicia quae pressus torpore dissimulat,terrore saltem pulsatus expavescat. Ut enim superiusdiximus, ipso usu vitae veteris mens male assuetadeprimitur, et in haec quae spectat exterius quasidormiens sopitur: quae postquam semel se ad appetendavisibilia foras fudit, a contemplandis invisibilibus intusevanuit. Unde nunc necesse est ut quae per visibiliaspargitur de invisibilibus judiciis feriatur; et quia in iis seexterioribus male delectata prostravit, saltem percussarequirat quod deseruit. Ecce autem Scriptura sacraterrore quodam torpentia corda transfigit, ne in hisinhaereant quae exterius defluunt, sed quae interiusaeterna perdiderunt. Indicat quid sententia occultadecernitur, ne immoderate a nobis haec publicacogitentur. Dicit quid super nos agatur de nobis, ut ab hocpublico temporalitatis colligamus oculum cordis adsecretum internae dispositionis. Nam postquam multanarrata sunt de poena malorum, subito infertur occultumjudicium, quod pie super nos justeque disponitur,quomodo alii perdunt quod tenere videbantur, et aliiaccipiunt quod alii ex meritis perdunt. Ait enim:CAPUT VIII15

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!