12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

perjurio, aut homicidio tegitur, ne humanarum legumultione puniatur. Ponamus ergo ante oculos quod quidamvoracitatis sibi frena laxavit, qua voracitate superatusadulterii facinus admisit; deprehensus autem in adulterio,latenter virum adulterae, ne ad judicium traheretur,occidit. Hoc itaque adulterium, inter voracitatem ethomicidium positum, de illa videlicet nascens, hocgenerans, peccatum est et poena et causa peccati.Peccatum profecto est per semetipsum; poena veropeccati est, quia culpam voracitatis auxit; causa autempeccati est, quia subsequens etiam homicidium genuit.Unum ergo idemque peccatum est et poenapraecedentis, et causa culpae subsequentis, quia ettransacta dum exaggerat damnat, et adhuc sequentiaquae damnari debeant seminat. Igitur quia peccatispraecedentibus caecatur oculus cordis, ipsa caecitasquae peccantis animum ex anteactae culpae damnationeconfundit merito nox vocatur, quia per hanc ab oculisdelinquentis lumen veritatis absconditur. Bene itaquedicitur: Novit enim opera eorum, et idcirco inducetnoctem, et conterentur, quia, ut saepe dictum est,praecedentia nimirum mala faciunt, ut ad peccandumiterum tenebris subsequentibus involvantur, ut eo jamlumen justitiae videre non possint, quo illud et quandopoterant videre noluerunt. Inducere autem noctemDominus dicitur, non quod ipse tenebras inferat, sed quodobscura corda peccantium misericorditer non illustret, uthoc ipsum in nocte caecasse sit a caecitatis tenebrisliberare noluisse. Sequitur:CAPUT XVERS. 26.---Quasi impios percussit eos in locovidentium.25. In Ecclesiae sinu inique viventes, divina ultioquasi impios percutit. Quasi quid significat in Scripturis.Ecclesia locus est videntium.---In Scriptura sacra quasi23

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!