12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

168contagiis intimo amore suspensae. Qui quamvis corporedegant in infimis, quia tamen corde jam inhaerentsummis, veraciter dicunt: Nostra conversatio in coelis est(Phil. III, 20). Qui solidissimi ut aere fusi sunt, quia abintegritate coeptae fortitudinis nulla mutabilitatisrubigine consumuntur. Quibus et fortiter contra adversadurantibus, auctoris voce dicitur: Vos estis amici mei, quipermansistis mecum in tentationibus meis. Sed quamvisdoctus et arrogans cum irridere sanctum virum nititur,irrisioni suae fortia dicta permisceat, a dictis tamenfortibus semper ad supervacua verba relabitur. Namiterum deridendo subjungit:VERS. 19.---Ostende nobis quid dicamus illi, nosquippe involvimur tenebris.66. Ac si dicat: Tu, qui jam magna intelligentiae luceperfrueris, docere nos qui ignorantiae tenebris involvimurdebes. Qui mox ab irrisione resiliens, despiciendosubjungit:VERS. 20.---Quis narrabit ei quoe loquor?Ac si aperte dicat: Quae ego ei de suis laudibusacute sentiens non audita loquor, quis haec narrare velpostquam audierit potest? Sed quia cum doctrina etarrogantia in unius mentis habitatione confligit, aloquentis ore non solum sonat vivendi levitas, sed etiamgravitas sentiendi, postquam Eliu per arrogantiam leviterintumuit, dicens: Quis narrabit ei quae loquor? mox perdoctrinam subdidit:CAPUT XLIBID.---Etiam si locutus fuerit homo, devorabitur.67. Hominem de Deo loqui, est caecum de luminedisserere.---Omne quod aliquid devorat, hoc introrsus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!