12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

98CAPUT XXXVIIIIBID.---Requies autem mensae tuae erit plenapinguedine.70. Quem eripit gratia, internae satietatisdelectatione replet. Requies mensae est refectiosatietatis internae; quae pinguedine plena dicitur, quia inaeternae voluptatis delectatione praeparatur. Hujusmensae epulas esuriebat Propheta, cum diceret: Satiabordum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15). Hujusmensae pocula sitiebat, dicens: Sitivit anima mea adD<strong>eu</strong>m vivum; quando veniam, et apparebo ante faciemDei (Psal. XLII, 3)? Eliu itaque in beato Job temporaliaverbera aeternorum volens retributione consolari, quodjure ei debebatur ex meritis, ex semetipso quasi gratuitopromittit, dicens: Requies autem mensae tuae erit plenapinguedine. Sequitur:CAPUT XXXIXVERS. 17.---Causa tua quasi impii judicata est,causam judiciumque recipies.71. Flagellantur justi, ut ad majorem vigilantiamerudiantur.---Bonorum causa justitia est. Quorum causaquasi impii judicatur, quia eorum hic justitia paternoflagello fatigatur, ut ad ampliorem vigilantiam non solumpraeceptione mandatorum, sed etiam verberumpercussione doceantur. Sed causam judiciumquerecipiunt, quia ex ea justitia qua modo vivunt tunc inculmine judiciariae potestatis enitescunt, ut tanto tuncpotentius cuncta judicent, quanto nunc in eis subtiliuscuncta judicantur. Haec Eliu quasi nova spondendo intulit,quae beatus Job semper credendo stabiliter tenuit.Habent profecto haec propria omnes arrogantes, ut etmalum mentientes exaggerent, et si quod forsitan bonumdicunt, hoc velut incognitum proferant. Unde fit ut etiam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!