12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

10. Quis et quantus zelus ad id necessarius.---Ubibene additur: Et tu sume tibi sartaginem ferream, etpones eam murum ferr<strong>eu</strong>m inter te et inter civitatem(Ezech. IV, 3). Per sartaginem namque frixura, per ferrumvero fortitudo ostenditur. Quid autem ita magistri atquedoctoris mentem quam zelus Domini frigit et excruciat?Unde et Paulus hujus sartaginis incendebatur frixura, cumdiceret: Quis infirmatur, et ego non infirmor? et quisscandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29) Et quiaquisquis zelo Dei contra peccantes accenditur, forti inperpetuum custodia munitur, ne ex neglectapraedicationis et regiminis cura damnetur, recte dicitur:Pones eam murum ferr<strong>eu</strong>m inter te et inter civitatem(Ezech. IV, 3). Sartago enim ferrea murus ferr<strong>eu</strong>s interprophetam et civitatem ponitur, quia cum nunc fortemzelum doctores exhibent, <strong>eu</strong>mdem zelum postmoduminter se et auditores suos fortem munitionem tenent, netunc ad vindictam destituti sint, si nunc fuerint incorreptione dissoluti. Hanc sartaginem propheta idem, utinter se et auditores suos murum sumeret, audiebat, cumei divina vox praemitteret, dicens: Si tu annuntiaverisimpio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua, et avia sua impia, ipse quidem in impietate sua morietur, tuautem animam tuam liberasti (Ezech. III, 19). Hancsartaginem inter se et discipulos murum Paulus posuerat,cum dicebat: Mundus sum a sanguine omnium vestrum;non enim subterfugi quominus annuntiarem omneconsilium Dei vobis (Act. XX, 26). Nunc ergo doctoresnecesse est ut appetant zeli ardoribus frigi, ne coganturpost de torpore negligentiae igne gehennae cruciari.11. Qua discretione exercendus. Ex occulto odio nonprodeat.---Sed aliud est quod injustis et subditis, aliudquod justis et non subditis debemus. Ad illorum noscorreptionem atque custodiam reddendarum rationumdebet timor accendere; ad istorum vero venerationemipsa considerata aequitas inclinare. Sed arrogantes viri,quia hujus formam discretionis ignorant, hoc justis et non49

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!