12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

subito infirmi uniuscujusque transivit, fortasse quia asingulis melius recognoscitur quidquid dici de eissingulariter auditur, ut ad cor suum quisque redeat, et insemetipso hoc quod de unoquoque dicitur reprehendat.Singularem igitur numerum tenuit, dicens: Non dixit, Ubiest D<strong>eu</strong>s qui fecit me. Quisquis enim adversitatumtribulatione frangitur a quo factus est minimecontemplatur. Nam qui quod non erat fecit, factum sinegubernatione non deserit; et qui benigne hominemcondidit, nequaquam injuste cruciari permittit; nec sinitneglecte perire quod est, qui hoc etiam quod non fuitcreavit ut esset. Cum ergo causam tribulationis nostraerequirimus, et fortasse tardius invenimus, est istaconsideratio, quod nihil injuste patiamur, quia si Deoauctore sumus qui non fuimus, Deo regente non affligimurinjuste qui sumus. Sequitur:CAPUT XVIIBID.---Cui dedit carmina in nocte26. Ne vincamur, D<strong>eu</strong>s tribulationes consolationecondit.---Carmen in nocte est laetitia in tribulatione, quiaetsi pressuris temporalitatis affligimur, spe jam tamen deaeternitate gaudemus. Carmina Paulus in noctepraedicabat, dicens: Spe gaudentes, in tribulationepatientes (Rom. XII, 12). Carmen in nocte Davidsumpserat, qui dicebat: Tu mihi es refugium a pressuraquae circumdedit me, exsultatio mea, redime me acircumdantibus me (Psal. XXXI, 7). Ecce noctempressuram nominat, et tamen liberatorem suum interangustias exsultationem vocat. Foris quidem nox erat incircumdatione pressurae, sed intus carmina resonabantde consolatione laetitiae. Quia enim ad aeterna gaudiaredire non possumus, nisi per temporalia detrimenta, totasacrae Scripturae intentio est ut spes manentis laetitiaenos inter haec transitoria adversa corroboret. Unde etEzechiel propheta librum se accepisse testatur, in quoscriptae erant lamentationes, carmen et vae (Ezech. II, 9).60

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!