12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

qualem fuisse se meminit, et ipse qui est, per semetipsuminsequitur illum qui fuit, atque ab ipso homine adversussemetipsum fit quaedam rixa in animo, parturiens pacemcum Deo. Hanc cordis rixam Dominus requirebat, cum perprophetam diceret: Attendi et auscultavi, nemo quodbonum est loquitur, nullus est qui agat poenitentiamsuper peccato suo, dicens: Quid feci (Jerem. VIII, 6)? Istacordis humani rixa placatus est, cum prophetae suo deAchab rege semetipsum reprehendente loqueretur,dicens: Vidisti Achab humiliatum coram me? Quia igiturhumiliatus est mei causa, non inducam malum in diebusejus (III Reg. XXI, 29).14. Hoc judicium quod mali declinant, justi semperexercent, quam utiliter subeamus. Sic a peccati vetustaterenovamur.---Quia ergo nunc in potestate est internummentis nostrae contra nos subire judicium, recognoscendoaccusemus nosmetipsos, et quales fuimus poenitendotorqueamus; non cessemus dum licet judicare quodfecimus, audiamus caute quod dicitur: Neque enim ultrain hominis potestate est, ut veniat ad D<strong>eu</strong>m in judicium.Reproborum namque esse proprium solet, semper pravaagere, et nunquam quae egerint retractare. Omne enimquod faciunt caeca mente pertrans<strong>eu</strong>nt, factumque suumnisi cum puniti fuerint, non agnoscunt. At contraelectorum est actus suos quotidie ab ipso cogitationisfonte discutere, et omne quod turbidum profluit ab intimisexsiccare. Sicut enim non sentimus quomodo crescuntmembra, proficit corpus, mutatur species, nigredocapillorum albescit in canis (haec quippe omnia nobisnescientibus aguntur in nobis), ita mens nostra permomenta vivendi ipso curarum usu a semetipsapermutatur, et non agnoscimus, nisi vigilanti custodia adinteriora nostra residentes, provectus nostros quotidiedefectusque pensemus. Hoc ipsum enim in hac mortalivita consistere, quasi ad vetustatem ire est, et cumindiscussa mens relinquitur, in quodam senio torporissopitur, quia sui negligens, propositum robur11

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!