12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

terram, fornicationem, immunditiam, libidinem,concupiscentiam malam (Coloss. III, 5); istis dicitur: Nemovos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam(Coloss. II, 8). Docet igitur nos D<strong>eu</strong>s super jumenta terraeet volucres coeli, quia dum hoc quod sumus agnoscimus,nec carnis nos infirmitas dejicit, nec superbiae spirituselevat; nec defluendo imis subjicimur, nec superbiendode sublimibus inflamur. Qui enim carne labitur,jumentorum appetitu prosternitur; qui vero extolliturmente, more volucrum quasi levitatis penna sublevatur.28. Superbia luxuriae seminarium. Caro mergit quossuperba scientia sublevat. Juste mens amittit carnisdominium si Deo servire deneget.---Sed si vigilanterintenditur, ut et mentis humilitas, et carnis castimoniateneatur, cito cognoscimus, quia alterum custoditur exaltero. Nam multis saepe superbia luxuriae seminariumfuit, quia dum eos spiritus quasi in altum erexit, caro ininfimis mersit. Hi enim prius secreto elevantur, sedpostmodum publice corruunt, quia dum occultisintumescunt motibus cordis, apertis cadunt lapsibuscorporis. Sic sic elati justa fuerant retributione feriendi, utquia superbiendo se hominibus praeferunt, luxuriandousque ad jumentorum similitudinem devolvantur. Homoquippe cum in honore esset, non intellexit, comparatusest jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal.XLVIII, 13). Quasi scientiae enim illos in altum pennasublevaverat, de quibus Paulus hoc quod et superiusprotulimus dicebat: Quia cum cognovissent D<strong>eu</strong>m, nonsicut D<strong>eu</strong>m glorificaverunt, aut gratias egerunt, sedevanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I, 21). Quomodoautem in jumentorum, aut plusquam jumentorumvoluptatem deciderint, subdidit dicens: Tradidit eos D<strong>eu</strong>sin desideria cordis eorum, in immunditiam (Ibid., 24).Ecce caro mersit quos superba scientia sublevavit, et avolatu volucrum ultra appetitum lapsi sunt jumentorum;atquae inde sub se prostrati sunt, unde super se irevidebantur. Curandum itaque est, et omni custodia mens62

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!