12.07.2015 Views

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

Moralia Pars 08 - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS
  • No tags were found...

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

132filiorum Israel (Ibid., 7)? Sed quia erubescunt nondefendere quod confitentur, pro eadem fide quamprofessi sunt, ad certamen properant, eamque non sibi,sed proximis vindicant. Unde et ad Moysen dicunt: Caulasovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulisquenostris urbes munitas; nos autem ipsi armati et accinctipergemus ad praelium ante filios Israel (Ibid., 16). Quimox fortes pro aliis veniunt, et repromissionis terram abhostibus liberant, et relinquunt; atque ad pascendaarmenta extra Jordanem red<strong>eu</strong>nt. Multi quippe quamvisfideles, curis praesentibus occupati, quasi armenta extraJordanem pascunt, quia contra fidem baptismatis totamente omnique desiderio rebus perituris inserviunt. Quitamen ut, diximus, cum fidei tentatio oritur, defensionumarmis accinguntur. Hostes fidei superando trucidant, ethaereditatem terrae repromissionis, id est fructum fideinon amant; sicque pro illa pugnant, ut tamen sua pignoraextra illam deponant. Quia enim parvulos foris habent,affectum in ejus habitatione non habent. Unde adcampestria red<strong>eu</strong>nt, quia ab altis cacuminibus montiumquasi a spe coelestium dilabuntur, ut extra repromissionisterram bruta animalia nutriant, quia ad pascendos variisdesideriis irrationabiles animi motus elaborant, quiaaeternae lucis quanta sit claritas nesciunt qui transitoriisoccupationibus obcaecantur; et dum de terrenis rebussuperbiunt, coelestis sibi luminis aditum claudunt.Unde recte nunc dicitur: Immanibus abscondit lucem.Sed tamen aliquando hos immanes superna gratiarespicit, atque ipsis rerum abundantium occupationibusaffligit, eorumque prosperitatibus adversas quidem, sedutiles tribulationes interserit, ut contristati ad corredeant, atque in perituris rebus quam inaniteroccupentur agnoscant. Unde hic quoque postquamsubtracta lux dicitur, apte subjungitur:CAPUT XIV

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!